De gnomone meridiano Bononiensi ad Divi Petronii : deque observationibus astronomicis eo instrumento ab ejus constructione ...

발행: 1736년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

distringere videatur, quod cum noctu peragendum sit necesse est ut anguluς ille lumine satis vivido collustretur, id quod non nisi tabulatis substructis, sca. lisque praelongis admotis assequi licet, quod borea lis aedium fenestra, cui regulae illae sunt appositae, pedes amplius Is a pavimento attollatur. Ut hoc in commodi evitarem eos anni dies captabam quibus stella potaris in ipsa crepusculi luce ad meridianum appelleret, verum cum fieri nequeat ut eadem anni tempestate uterque ejus transitus in crepusculum incidat, observatio de altera duarum altitudinum meridianarum peraista cum ea componenda erat quae alia

tempestate de altera haberetur, id quod propter stellae evagationes fallax esse Poterat ; itaque cuna in eo mihi non satisfacetem indaginem hanc dimisi, &alibi tentandum duxi. Anno igitur 1 o 3 mense Decembri in observatorio domestico AIoysii Ferdia nandi Comitis Marsilii, viri de optimis disiciplinis praeclare meriti, altitudinem poli ejus loci ita cum Stancario definivi quadrante cujus radius pedum

Bononiensium trium:

Distantia a vertice stet Iae polaris in parte superiori meridiani pluriuna dierum observationibus inventa gr. 43. Ia. AzDistantia ejusdem in parte inferiori meridiani per easdem noctes bis observata gr. Α . 46. 26 Differentia gr. q. 33-qqDifferentiae dimidium seu distantia stellae a polo boreo gr. a. Is . In Ergo apparens distantia poli a vertice Refractio Cassiniana addenda gr. 63. 29-8

Distantia vera poli a vertice gr. qS. 3O-3 Et vera poli altitudo in observatorio Marsiliano gr. qq. 29. 26 Observatorium hoc ex mensuras geodeticis hoc anno I 3Iaccurate adlis australius est sede Divi Petronii in ipso perpendiculi puncto decempedis Bononiensibus cis nempe secundis cir- culi maxime fere SErgo vera altitudo poli ad D. Petronii anno ITOI gr. qq. 29. 3 quae ex observationibus solstitialibus ejusdem anni eruta fuerat gr. qq-29. 37Idem investigavinuis anno I is mensibus Oistobri ac Novembri per stellana

alia circumpo larem, eamque insignem Ursis majoris in humero, quae Bayerou notatur; utebamus autem semicirculo murali cujus radius pedum Bono

niensium q Altitudo apparens stellae in parte superiori experimentis tribus inventa gr. II. IO.qs Refractio subtrahenda ex Cassimi tabula a

72쪽

M CAPUT XVI.

Altitudo superior vera gr. II. I . 29 In parte vero inseriori altitudo apparens ex observationibus

quatuor

Refractio Cassiniana subtrahenda

Altitudo in serior vera gr. II. II. 34

Altitudinum verarum differentia gr. 33. a I. SI Semidisserentia gr. 2 o. O. 38 Elevatio vera poli in observatorio Marsiliano gr. qq. 29. 3. Differentia parallelorum ut supra addenda SErgo elevatio poli in Divi Petronii anno Iro 6 gr. qq. 29. 38 Ex observationibus solstitialibus inventa ibi fuerat anno IIo I gr. qq. 39- 36

Anno autem ITo7 gr. qq. 29 33, Praeterea eodem anno I os quamplurimas stellarum aliarum circum Pola-Hum observationes eodem instrumento murali peregimus mentibus Octobri, Novembri, ac Decembri, e quibus singulis altitudinem poli in observatorio Marsiliano eruimus non majorem grad. qq. 29. 36, nec minorem gr. qq. ῖ9 8s mediam vero inter omnes definivimus grad. qq. 29. 33, atque in eam altitudinis mensuram e duabus supra viginti stellis quatuordecim ita conspirant, ut abca nonnullae per desectum, aliae per excessum plus secundis io non dissideant, cui quidem mediae mensurae respondent ad Divi Petronii gr. qq. 29.q3 unde illud fallem manifesto evincitur earum aedium latitudinem anno IIO6 majorem fuisse quam Cassinus ac Ricciolius tam miro consensu anno I 636 invenerant, ac solstitiales ejusdem anni altitudines confirmaverant, grad. nempQ qq29.2 a. oeod autem instrumento eodem murali polaris stella reliquis non re-jponderit quippe quae latitudinem exhibuit in observatorio gr. qq. 3O. 13 ) id

scilicet in causa fuisse arbitror quod instrumenti planum meridiani plano e Xa- die non congrueret, ac praeterea filum, quod in foco telescopii hori7ontis plano aequi distans statui debet, eum positum exquisite non servaret, quae duo, ubi immotis instrumentis utimur, nisi maxima cura prospecta sint, dissidia haud spernenda in iis stellis essicere possunt, quae circuitus angustiores circa polum describunt. Denique anno II 28 eandem indaginem aggressi sumus in publico observatorio Bononiensis scientiarum instituti ; utebamur autem & semicirculo & quadrante eodem quo anno IIOῖ , ac alio praeterea quadrante tripedali, que I maximus optimorum studiorum & patronus & cultor Alexander Cardinalis Albanus observatorio dono dederat, quae instrumenta singula ex recenti summo studio a nobis seorsim expensa, ac ad rectam constitutionem redacta fuerant. Cum autem omnia una tractanda e sient, ossicia mecum partiebantur

Franciscus Zanottus, Jo: Jacobus Parma, Joseph Bollius Marchesius, Franciscus

73쪽

CAPUT XVI. 6 s

ciscus Vandellius, Franciscus Algarottus, Eustachius Zanotius. De altitudinibus tamen semicirculo murali captatis nihil exaesi spondere ausim pluribus de causis, sed compuli summa eodem cum aliis instrumentis recidit.

Quadrante Quadrante SemicIrcuIo Albaniano Marsiliano murali

Altit.max.stellae Pol.Nov.& Dec. I 28 pluries q6.39. IO 66 39. Ιa q6.39. 33Ejusdem altitudo minima Decembri q2.22.3S qa. 22.3Oq2.22. IODifferentia altitudinum A. I6.33 q. Ιο.q2 q. II. assemidisserentia seu dist. stellae a polo boreo a. 8. II 2. 8. 2I 2. 8. 2Unde altitud.poli apparens in observ. publico qq. 3O. 32 qq,3O-3I qq.3O SaRefractio Caniniana subtrahenda I. O I. O I. o Vera altitudo in observatorio publico qq. 29. 32 qq. 29. 3Ι qq. 29. 32

Ex mensuris geodeticis anno I 33 peractis locus perpendiculi in D. Petronil australior est observatorio I rq I Ergo vera alti t. poli ad D.Petronii anno 1 28 qq. 29. 38 qq. 29. 3T qq, 29. 33 Ex observationibus solstitiorum ejusdem annii 28 arguitur latitudo ad D. Petronii qq. 29. 39 qq. 29. 39 qq. 29 39Hae igitur observationes,juxta atque aliae superius allatae easdem fere poli altitudines restituunt quae per eadem tempora e solstitiis eruuntur, earum qu rectitudinem confirmant; ac illud praeterea ostendunt correctionem a vitiato lineae libramento in locis saltem solstitiorum haud male respondere, tametsi vitia illa in regula tantum ferrea explorata fuerant, & ab eo experimento anni iam plures abjerunt. Quae cum ita sint, statui posse videtur latitudinem minime constantem esse, sed incrementa aut decrementa ut ut exigua interdur suscipere; id enim ut vel invitus agnoscerem tot ac tam diversarum observationum consensus a me extorsit: nescio an & aliis persuadebit. Quo autem minus inopinatum id accidat faciunt plurium superioris aevi astronomorum testimonia, nec non Cassini ipsius iudicium, cujus dissertatio nem de eo argumento anno I 693 editam superiori capite memoravimus. Is enim post plurimas , cum suas tum aliorum observationes de stella potari relataS , atque expensas ostendit latitudinis di versitatem eodem in loco interdum . ad minuta duo exurgere , neve hoc distantiae stellae a polo tribui possit, quae distantia ob stellae aberrationes adhuc incompertas, perperam assum Pta fuerit, in singulis observationibus illis quas affert utraque stellae altitudo meridiana notata fuerat atque exinde latitudo elicita . Itaque Bononiensem lati tudinem nonnihil mutatam adeo non mirari debemus, ut imo liberaliter no

bis cum actum existimandum sit, quod variatio longe infra minuta illa duo ha-I ctenus

74쪽

65 CAPUT XV L

Ehenus constiterit, quippe quae tertiam praeterpropter minuti partem non ex cesserit, si medias stingulorum temporum mensuras spectemus, id quod fortasse instrumenti hujusce magnitudini ac observationum subtilitati tribui potest. Non est mihi reticendum quod Jacobus Casim Us in itinere Italico retulit, ac Cassinus quoque Pater in descriptione merid janae hujus lineae indicauerat: Bononiae latitudinem anno I 69 die 3O DC cembris ex stella potari octante astronomico a se definitam grau. qq. 3O. II , iturumque die I. Novembris 169s gr. Q. 3O. 39, ac denique dje I NovembrjS eo instrumento cujus supra me mi nimus inventam tum Gulielmino ad Divi Petronii gr. 4 . 3O. 2I , cui determinationi utpote fere mediae ac haerendum albitrarur; et si autem haec latitudo secundis 4O eam excedit quam anno eodem 1693 e solstitiis erutam in synopsi

tradidimus gr. q. 29. I, tamen confirmari saltem ex eo videtur majorem . tunc fuisse quam anno Ioso, quo graduum qq. 29. 22 taxata fuerat. Ceterum cum in illis observationibus altitudo itellae in parte tantum superiori explorata fuerit, ac modo ex comparatione cum ea quae in Parisiensi observatorio notabatur , modo ex assumpta stellae a polo diitantia latitudines sint elicitae , res ex hisce observationibus subtilii lime coniti tuta non videtur. Qua porro ratione enarratae hactenus divertitates explicari queant, an scilicet verticalis potius lineae detorsioni ex telluris figura fortat se mutabili ortae, quam terrestris axis trepidationi, aut turbinationi tribuendae sint id quod ab aliqua meridianorum terrestrium luxatione dii iunctum ei se non posset aliis Perpendendum relinquo. Quousque enim plurimae observationes & hic, &alibi adlae certas harum vici istudinum, si modo ullae sunt, mensuras, ac leges non prodant, nil nisi figmenta, ac divinationes afferre licet.

De tabulis Solaribus barum obfermationum ope primum

accurate confectis. N Eque locum Solis in meridian sine refractionum ac parallaxeon notitIa

inveniri, neque ex eo invento sine Poli Militudine atque eclipticae obli qui tale positum in Lodiaco investigari Posse supra diximus. Sunt ergo haec quatuor supputationum omnium quae ad Solem, atque adeo ad planetas cete rasque stellas spectant, fundamenta, ac astronomici compuli quasi elementa . quaedam , quae sane quam accurate e X hoc gnomone constituta fuerint hactenus Ueclaravimus. Verum ad ipsum Solis mUtum Penitus intelligendum ac certis numeris adstringendum non sat est Plurimas ejus in ecliptica positiones invenis se. Arte praeterea ac solertia opus est quo motus ille, quem inaequalem esse sta tim apparet ex aequalitate quapiam dcri Vari , ς jusque celeritatum leges, menis surae, termini praefiniri queant.

Veteres astronomi cum persuasione quadam ducti nullum in caelis motum nisi circularem S aequabilem agnoscerent eam omnem inaequalitatem quae in Sole

obseris

75쪽

observatur opticam arbitrabantur, ac ex eo profectam quod tellus ab ejus citaculi centro nonnihil abesset, quem circulum Sol aequabili motu describeret . ex ea enim hypotesi fiebat ut circuli illius partes tametsi aequales nihilominus visui nostro inaequaliter objectae angulis minime Paribus aspicerentur, quibus

angulis stellarum motus metimur. Hanc quidem causam , Observationibus non valde accuratis decepti, Solaribus anomaliis eXplicandis satis aptam reban tur, verum ubi ad planetas alios ventum erat, cum eam non seque satisfacere

perspexissent aliud praeterea centrum comminiscebantur, ad quod si planetae motus referretur aequabilis esset, tametsi planeta in circulo suo inaequaliter procederet; itaque hypote sim illam aequabilitatis verbo tenus servabant, re autem ipsa tollendam agnoscebant, cum Opticae inaequalitati physicam adjungi

opus esset quo planetarum motus explicarentur.

Keplerus circularem figuram, quo phoenomena salva essent, antiquandam , ac ellipsim subrogandam, aequalitatem vero minime in arcubus aut angulis sed in areis spectandam opinatus est, atque id de stella Martis ac de errantibus plerisque aliis, astronomis pene omnibus persuasit; de Sole autem res adhuc agitabatur cum Cassinus gnomone hoc constructo controversiae dirimendae fa cultatem sibi oblatam existimavit. Si enim nulla nisi apparens inaequalitas Soli

obtingeret necesse erat celeritatem ejus augeri pro eo fere ac distantia minuere tur ; cum ergo & apparens magnitudo eadem proportione distantiis responde re debeat, consequens erat ut celeritatum ratio diametrorum apparentium rationem sequeretur; quod an ita esset hoc instrumento certissime exploratuirta

iri censuit, quo & diametri Solis quotidie mensuris comprehendi possent, &celeritates e duorum, aut plurium continentium dierum longitudinibus argui. Itaque cum multa ejuscemodi experimenta coepisset, non modo assumptionis illius falsitatem agnovit sed celeritatum rationem diametrorum duplicatantae me comperit, quod in Keplerianam arearum aequalitatem mirifice quadrabat. Mirum est autem hanc celeritatum legem ac Proportionem, quae aliis subinde astronomis eadem inventa est, accurate adeo perspici illi potuisse e so- Iaribus diametris , cum diametri ipsiae, quippe ex hoc instrumento definitae, minime accuratae e silent, quemadmodum capite 4 declaravimus; sed fors tulit ut in iis quibus usus est obsecvationibus diametri quamquam veris minores veram tamen harum rationem servarent. Quanti autem momenti res haec ad astronomiam esset vel ex eo intelligere licet quod distantia centri Solaris orbi tae a tellure duplo inde minor prodiret quam ubi inaequalitas omnis tantummodo apparens esset, ac propterea distantia Solis appogaea supra perigaeam semisse tantum ejus differentiae augeretur qua in illa hypotest augenda fuerat,

unde & aliarum omnium distantiarum extra apsides mira varietas consurgeiabat, qua ignorata ne aliorum quidem Planetarum ad tellurem politus cognosci poterant. Hisce ergo fundamentis Cassinus anno solares tabulas stias superstruxit, prioribus tabulis antiquat s quas ante refractione Sin Ventas adornaverat.

In iis construendis ellipticam Solaris orbjtae figuram cum Keplero retinuit; sed cum in hypotest ipsa Κepleriana de arearum aequalitate valde operosa esset Solari S anomaliae per annum dii tributio, ac multo etiam dissicilior apogari in-

76쪽

68 CAPUT XVI

ventio, ac speciei ellipseos determinatio , ccmpertum autem esset si pro areis anguli in alio ellipseos umbilico quorum umbit 'corum alterum Terra Occupat tempori proportionales ponercntur, ium rum ut pene eadem toto anno Solis longitudo prodiret, in hanc hypotetim cit delapsus, cui & Sethus Uuardus in Pnglia, & Comes Paganus in Gallja achae ei unt, atque in ea hypotes problema illud est Uciiij mum cae ellipseos specie et Usque axis positione e tribus aut pluribus observationibus determinano a primus elegantisti me solvit, cujus solutionis de monitiatio a Jacobo filio e cita nuper est in commentariis academiae Paruiensis anni IIa 3 . Has itaque omnium primas toto anno Soli respondentes tabulas astronomia habu t, neque enim aut Philolaicae Rullialdi, aut Bononienses Ricciolii, aut Rudolphin se ipsae Lepleri , quamquam eidem aut parum diversae hyis potest aptatae ellent quod antea fuerant nullae ) sat ex qui lite praestare id poterant , quippe quae ex observationibu S minii ne a refrastionum fallac a calligatis, atque adeo falsis concinnatae fuerant. Eas tamen tabulas Calim his nusquam ediuit, sed Malvastae, NI Ontanario, Grastino , Fabrio, MCZZa vaccae alijsque nonnullis tradidit, indeque ephemeri deS Soras ex anno 1661 supputa-Ti caeptae. Tanta autem erat earum ephemeridum cum caelo consensio, ut quoties puncta duo in hac meridiana linea notarentur, quae pundia ab utroque speciei margine attingenda ephemerides indicarent, nusquam praedictio falleret. Id uti saepius fieret Cattinus Montanarium rogaverat peream epistolam quae ephemeridi Montanarii anni 1666 e Sta6jecta, quo videlicet eorum sermones obtunderet qui & novas refractiones ab ipso invectas cavillabantur, Miabulas alias prae Cassinianis extollebant; ac sane id saepius factuna, praesertim anno I 659 , ac experimenta a Cassini tabulis stetisse Fabrii autograpna

testantur.

Eundem eventum observationes aliae sortitae sunt quas annis 16 2, &in insula Cayenna peregit Richerius cum enim ejus insulae meridianum a Bononiensi horis h. at in occasum abire compertum et set, Sol autem intervallo annorum Julianorum novem hori S ipsi Sq. a I serius ad idem Zodiaci punctuin revertatur, fiebat ut annis illis duobus quoties Sol ad insulae meridianum appelleret eandem adam ultim longitudinem haberet quam Ante anno S noverno, annis scilicet & 166 iisdem diebus in meridiano Bononiae habuerat, quibus annis extabant Callinianae ephemerides Bononiensi meridiano a Malia Vasia aptatae. Earum ergo Ephemeridum numero S Richerianae observationes a refractjonibus exsolutae plerum qu C tam CXsquisite repraesetitabant, quam optari poliet; ac si interdum plusculunt ab ii S desciscerent, observationum ipsarum ordo vitio habitas palam faciebat. Ceterum cum e paucorum annorum Observationibus neque medius Solis motus, neque apogaei progressu S sat js e ploratus Clie post et, ac praeterea

perdissicile esset in taxanda maxima Solis inaequalitate ne solido quidem minuto decipi quod errorculi in distantiis a vertice inter observandum ad milli ut minimum triplo fere in longitudinibus exscrescant) Cassinus nonnulla postmodum in tabulis illis expolienda agnovit, quod ejus ad me literae die i3 Seiaptembris 1699 Lutetia datae tostantur, motum enim mcdium bolis quarto quovis

77쪽

CAEPUT XVII. 69

vis anno secundis tribus a se adauctum, eiusque inaequalitatem minuti semissis

succisam memorant. Has ego tabulas post supremam illis manum tinpositam , anno I in per Marat dum accepi, deinde vero a Fevi aeo secundo uolumino itinerum anno 1 14 editas vidi. In iis semidiametri Solis quae cui bet anomaialiae gradui respondent, ellipticae orbis figurae aptatae siliat, quo G secus erat ita alia semidiametrorum Solarium tabula quam Caisnus ipse ad se nos anni dies ex observationibus telescopio habitis concinnaverat, ac in elementis altro nomae ediderat. Ex his porro tabulis depromptae hactenus sunt epire merides illae quas in usum Bononiensis observatorii ab anno IIII inchoatas in annum

I as perduxi, alii vero mecum ad IIIo protulerunt. Denique hoc ipso anno IT' i qm annus dum haec conscriberem obrepsit, egregius iuvenis Jo: Dominicus Maraldus , Jacobo Philippo patruo in regia academia Parisienti suffectus

ex iisdem tabulis ephemeridem illam edere coepit quae notitia tem rum inscribitur, ac quotannis ejusdem academiae mandato vulgatur. Ndque tamen interea in pervestigando Solis motu exterorum cessavit indu

stria . Anno et en jm I 651 prodierunt Thomae Streetii Angli astronomicae tabulae Carolinas appellavit quas iterum anno II OS una cum calculorum Praeceptis latine redditis Nor imbergae edidit Joannes Gabriel Doppelmayerus, vir de hisce studiis praeclare meritus. Flamite edius etiam in ea quae Hor occii ope cibus inserta est diisertatione de dierum inaequalitate canones solares su sanno 1672 evulgavit; Philippus vero Hirseus anno I 685 Solares eu ipse cuni Lunaribus protulit, quibus reliquorum deinde planetarum tabulas, multorum annorum observationibus elaboratas adjunxit, ac problematis pluribus qua supputandi qua observandi artem mire perficientibus exornavit. Ad hae Canno I 69o ab accuratissimo caeli observatore Joanne Hevelio Consule Gedanenti emilius est astronomiae prodromus, in quo Solis cursum numeris & ipse subjecit. Teruntur praeterea calculatorum manibus insignis apud Anglos mathematici Gulielmi dis honi tabulae in publicum editae anno I TOT , quarum numeros ad Solem spectantes e Stre etianis ac Flamste edianis a se correctis deducto Ste natur. Sed &: vir nobilissimus Joannes P nilippus Uurget bati Nor imbergae, in civitate hisce studiis celeberrima solare S suos canones . protulit anno III se, quos Noricos inde appellavit. Summi vero philoso'ni atque astronomi Equitis Neutoni Solares rationes juxta cum Lunaribus dum a praestanti mimo Hallcyo tabulis digestas expectamus, fecit ut desiderium noc aequius ferre liceat eximius & ipse astronomus Nicassius Grammaticus Soc. Jesu , ex quo planetam utrumque ad Neutoni mentem paucis pagellis, Ingos stadii anno iras editi S, comprehendit. Denique Lotivillaeus novos solares numeros a se s concinnatos farisiensis academiae commentariis inseruit anno II ro. Quaenam aurem e tot astronomorum tabulis exquisitius caelo respondeant judicare neque mei est initituti, immensae foret operae, Praesertim cum propter multa quae ad earum constructionem assumenda sunt elementa fere contingat ut es aliis annis, & aliis ejusdem anni diebus aliae aliis praestare videantur.ac Plerumque adeo modica sint quarumdam inter se se dissidia quod in Callinianis praesertim, Hiraeanis, ac Neutonianis accidere animadverti) ut

. biservativo una, v cI ma ximo hocce institumento habitarum,subtilitatena eludant.

78쪽

o CAEPUT XVIL

Ad haec quo de singularum fide judicium ferre liceret, observationes ipsae a

refractionibus ad singulorum auctorum praescriptum purgandae forent, & eclipticae obliquitas, necnon loci latitudo ex iisdem refractionibus constituenda, quod infinitum pene esset. Mihi quid meridiana haec linea acl Solarem motum longe accuratius quam a veteribus factum erat explorandum, ac numeris Cominprehendendum , ipsamque adeo astronomiam restituendam contulerit, sat est hactenus declara fle. Quid autem ad summam in ea re subtilitatem attingendam conferre adhuc possit proximo capite aggrediar .

CAPUT XVIII

AEquinoctiis definiendis, deque aniat tropici

quantitate consituenda.

HAud satis ossicio se fecisse astronomi arbitrantur ubi numeris suis planetae

cujuspiam motum accurate repraesentaverint, nisi & perpetuo repraesentent, aut certe, quando hominibus perpetuitatem spectare ambitiosum ac pene improbum videri potest, eorum numerorum usum ad longissima saltem ante ac post tempora non proferant. Id autem assequi non unius hominis opus est si a propriis tantum experimentis instructus rem sibi conficiendam sumat. Fac enim planetariae orbitae figuram ejusque positum annorum aliquot observationibus exquisite constitutum; fac in ea orbita motus legem, Omnemque inaequalitatum vicissitudinem certissime exploratam , fac demum neque orbitae dimensiones, neque ejus centri ad tellurem positum usquam deinceps immutandum ; tamen cum fieri nequeat ut tempus illud quo planeta conversionem suam absolvit paucis illis annis ad minima usque &insensilia scrupula taxatum

fuerit, ac multo minus ut lineae apsidum motus, quem aliquem esse constat, accuratissime sit compertus, necesse est ut errores qui initio sensum omnem effugerant multorum denique annorum lapsu coacervati se se prodant, ac tabulae paulatim a caelo desciscant. Itaque astronomorum omnium sententia duo haec, nimirum planetae periodus, quam periodum quum de Sole quaestio est annum vertentem, seu tropicum appellamus, & apogaei motus non aliunde quam ab observationibus hominum memoriam transcendentibus repetenda earumque cum recentioribus collatione investiganda sunt. Et si autem quo longius experimenta ducuntur eo ad hanc indaginem aptiora existimantur, tamen ea fuit veterum in observationibus peragendis indiligentia , contra earum quae hoc instiumento habentur tanta est subtilitas, ut parum absit quin horum octoginta annorum spatio paria cum illis praestare possint, quae inde a primis astronomiae temporibus ad nos manarunt. Solent autem astronomi anni tropici quantitatem per aequinoctiorum praesertim Observationes exquirere, tum quod ad hoc nihil necesse sit eclipticae obliquitatem, sed tantum loci latitudinem praenosci, tum quod per aequinoctii tempus diurna Solaris declj nationis variatio valde naaniscita sit, quippe quae ad

minuis

79쪽

c AP DT XVIII. Ir

minuta sere 24 exsurgat, ac propterea ex jgui inter observandum errores eam indaginem haud valde tu ibare pollini. Accedit quod aequin Oct a aetate nostra prope medias a linea absidum elongationes incidant, ubi cum aequatio Solis ex apogaei motu plurimis annis perparum mutetur, fit ut linea veri motus pari fere tempore ac linea motus medii conversionem suana absolvat, ac annus tropicus verus anno tropico medio cujus praesertim quantitas investiganda . est fere ad unguem exaequetur o hquinoctiorum porro tempora qua ratione ex observationibus eruantur vulgo est notii simum. In singulaenam minuta declinationis meridie inventae, quum Sol unum vel alterum circiter diem ab aequinoctio distat, hora una tribuitur, in singula vero secunda minutum unum, atque ita tempus conflatur quo aequinoctium ante vel post meridiem illum commissu na est. Accuratius tamen tempus elicitur si ubi de verno aequinoctio agatur minutis a g. ψI, aut ubi de autumnali minutis 23. 28 horae a tribuantur, atque ex ea proportioni

computus ineatur, tantum enim aevo nostro declinationes prope aequinoctiorum articulos die lina variari multorum annorum experimenta C vincunt. Hoc igitur pacto aeqvj noctia cum verna tum autumnalia omnia, quotquot ex

hisce Bononiensibus observationibus a gnomone constructo in hunc diem deduci poterant, computavi, eorumque seriem hic subjeci; qua in re eas ut plurimum observationes selegi quarum tempora quam minimum ab aequinoctio distabant, nihil moratus si aliorum dierum proximorum numeri aequinoctii momentum nonnihil diversum exhiberent. Advertendum est autem me in singulis sequi nodi is indagandis eas aisumpsit se poli altitudines que ab ejusdem vel a

Proximorum annorum observationibus solstitialibus eruebantur, quas altitudines ante tradidi capite Is nisi quod Post annum IIoo cum parum quiddam discriminis in eo esset, piguit me lingulis annis altitudinem aliam ponere, ac satius duxi mediam eligere gr. qq. 29. 33 Ad haec cum instrumenti examen anno I 22 habitum distantias omnes a vertice circa aequinoctia snempe in locis centesimarum 97 & 99 perpendiculi

secundis praeter propter Is ob vitiatum lineae libramentum augendas ostenderet, nec vero liqueret quo tempore id vitii instrumento accidimet, ac mihi vero simile fieret non id repente sed paulatim obrepsisse, correctionem non nisi post annum i Is ad bibendam sum arbitratus, eandemque ad postremos hosce annos retinui, quod ejus vel omittendae, vel immutandae nulla es et causa.

Ubicumque autem duo aut plura sibi proxime succedentia aequinoctia o currerent, temporis intervallum quod inter ea intercederet acl scripsi. Sunt autem tempora haec Omnia apparentia, seu vera, quae facile in media cou- verti possunt.

80쪽

fc a PIIT XVIII.

Altit. poli in singu- AEquinoctiorum AEquinoeitorulis aquinoctiis ad tempora pro Aimorum calculos assumpta interυalla .

Sept.

IIS 186

SEARCH

MENU NAVIGATION