Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

D4 De Τheologicis Disciplinis

ex Virgine carnem ante passionem ineorruptibilem . Hoc errore cor reptos scribit idem Historicus praeclaros viros , qui honores ac magistratus gesserunt, primarios Hierarchas, Monachos vita illustres, atque ipsum etiam Imperatorem Iustinianum . Hunc vero non solum tali opinioni plurimum adhaesisso, verum etiam voluisse per vim cogere omnes ubique Episcopos , ut eidem assentirentur, quamquam hi resin pondentes expectandain sententiam Anastasii Episcopi Antiochensis , Imperatoris impetum declinaverint, narrat etiam lib. IV. Cap. 39 Evagrius . At Imperator, quemadmodum inquit eo loci Callistus, false adhaesit opinioni, non altus dogma tale intiesigans, sed verbi ipsius c corruptionis 3 signifieationi acrius insistens iaSciendum est autem eorruptionis vocabulum duplicem habere sensum , quo explicatot finita est controversia . Corruptio enim alia est , Per quam anima a corpore divellitur , atque corpus ipsum subjicitur alterationi, unde fames, sitis, fatigatio, angor, ct ceterae passi nes hujusmodi exoriuntur . Alia autem est eorruptio, per quam corpus in elementa, ex quibus compositum est, ditatuitur ,. ac tabe in acieque

inquinatur.

it. que dicimus juxta priorem significationem Christi corpus suis

se corruptibile , quemadmodum ex Scripturis , ex Patribus , atque e X ratione potest facile demonstrari. Nam Matth. Iv. s. legimus esuriisse, Dan. lv. 6. fatigatum fuisse ex itinere , Marci x i V. II. ccepisse PaVere , ct taedere, Lucae xx iii. 46. exspirasse; & in Epistola ad Hebraeos IV. 1 f. su lite tentatum per omnia pro similitudine absque peecato. Res pondebant Iulianus &Gainus, dum haec illis Catholici opponebant, etiam. post resurrectionem Christum manducasse ac bibisse passum . vero, & contristatum, non conditione carnis assumptae, sed dispensatione divina .. At ex adverso instabant Catholici post resurrectionem Christum manducasse ac hibisse oeconomia quadam ac dispensatione , ut veritatem corporis sui commonstraret: sessi antea id praestasse naturali assectione ; quoniam. nulli bi Scriptura testatur Christum post resurrectionem suam manducasse esurientem, aut sitientem bibisse, sicut id affirmat de Christo ante passionem ac mortem. Naturaliter etiam fatigatum , contristatum , ac passum ipsa divina Scriptura testatur , docens fatigatum ex itinere , tristatum ob carnis imbecillitatem, atque ex infirmitate eruefixum, ut scribit Apostolus a. ad Corinthia xi M. A. Etsi ergo omnibus his assectionibus non invitus atque ex necessitate subjectus fuerit, cum posset omnipotentia sua omneS carnis de eius repellere; nihilominus volens carni S sanguini communicarem

ac sinens humanitatem suos actus exercere , ex conditione naturae esu

xivit, sitivit, aliasque sustinuit passiones. Vide Augustinum lib- Iia de Pecci meritis cap. a . ubi affert testimonia Scripturarum, quae Christo tribuunt nostras infirmitates; nec non lib. D. cap. 29. ubi docet

122쪽

Liber Vicesin ius sextus. Cap. V. D s

christum perpeti voluisse etiam mutationem aetatis; atque inter illum ceterosque homines istud interesse discrimen , quod alii habentes earnem peccati motibus irrationabilibus perturbantur , neque hi semper

ratione, vel imperio cohibentur: Christus vero, qui similitudinem carnis peccati obedientiae voluntate suscepit, habuit corpus corruptibile ac mortale sine peccato . Similia docent alii PP. Accedit ratio, quam supra cap. a. produXimus , Christum de peccato damnasse peccatum. in carne, ideoque dedignatus non est ad opus redemptionis perficiendum carnis peccatricis desectus assumere, iis exceptis , qui vitiosi sunt, qualis est sensuum perduellis commotio, & somentum noxiae cupidinis , ct qui non communem naturam consequuntur, sed perii larem secundarum caussarum deficientiam, ut caecitas, surditas, ct consimiles. At si loquamur da corruptione juxta secundam atque communiorem significationem, dicimus sacrosanctum Christi corpus incorruptibile . Ita nimirum affirmant Scripturae, ut pervulgatum illud Ps. xv. io. Non dabis Sanctum raum videre eorruptionem . Docent similia

Patres, Cyrillus lib. 9. de Adorat. Incorruptibile est Gripi corpus, ct divinais in Iet o naturam habet. S. P. Aug. ep. I 6. nunc Z s. ad Consentium: Conflat, neque ullo modo dubitandum est , corpus Gripi, quod licet eorruptionem putredinis tu sepulcro non viderit, unde scriptum es, Nec dabis functum tuum videre corruptionem , elavis tamen, θ' lancea perrumpi potuit, nune ownino tu incorruptione consistere. Et Fulgentius in Epist. ad Rheginum cap. 4. Gripus non vidit corruptiovem, quia nulla sensit caro ejus putredinem . Proserrietiam possunt satis apertae rationes tum ex celeritate resurrectionis , tum ex redemptione ipsa consummata in Christi morte, ad quam propterea necessaria non erat sacri corporis in cineres resolutio; tum

denique ex decentia , ob quam viris sanctitatis eximiae incorruptionis conceditur privilegium, multo minus denegandum carni immaculatae ac purissimae, quam divinum Verbum nec in triduo mortis dimisit. Salvatoris autem Sanguinem calice distributum non esse corruptibilem, recte scripsit in Epist. adversius Paulum Samosatensem Dionysius Ale-Xandrinus . Argumenta in contrarium, quoniam singulariter eXcludunt a Christo doloris sensum , aflarentur sequenti capite . Altera quaestio ex superioribus soluta est. Ut enim Scriptura a Christo verum tribuit corpus, ita etiam Vera tribuit membra , pedes, manusque clavis perforatas, pectus sit per quod distubuit Ioannes, Caput spinea corona circumdatum , ct latus apertum lancea . Fuit er go dominicum corpus humanis membris instructum . Sanguinem Pa

riter habuisse liquet ex sudore in horto, ex flagellatione in praetorio. atque ex crucis xione in Golgotha , assirmanti hiis etiam Apostolicis libris ipso sanguine emundari conscἰentiam nostram , ut legitur in Epistola ad Hebraeos i X. I . S in prima Ioannis l. 7.

Circa

123쪽

a is De Geologicis Disciplinis

Circa quaestionem. tertiam de forma ac specie corporis Chris

videntur recentiores Critici ac Theologi in eam magi& sententiam pro Pendere, quae asserit nec speciosum S insigniter venustum fuisse , neque facie turpi a deserint, incertum tamen esse quam oris forma prae tulerit. Ita scribunt Hyacinthus Serry Exercit. xxvi I. Iumin Differt. v. de Incarnat. cap. 8. Tournely q. X. art. 4. aliique Permulti. Alii tamen, etsi Christo denegant pulchritudinem illam muliebrem &affectatam , qua carnales oculi alliciuntur , sitam in rubore genarum . labiorum risu, illecebrisque oculorum , concedunt tamen illi singularem Venustatem in apta partium dispositione, convenienti statura, ac temperato colore constitutam: cui opinioni praeter Veteres Plurimos adhaerent CaImet dissert inmatam,. Sacidinus in Him familia: sacraecam XV . ct erudito Ccimment. iα Aeremta Numinum Musei sit Eques Florentinus Petrus Uictorius ..Huic opinioni nos ultro ae Iubenter subscribimus. I. quia Nicephorus Calli ilus lib- r. cap. q. ut a Maioribus traditum refert Iesum Christum erreris vivido e vultu fuiJer eorporis satura σου palmor prorsus septem : caesariem habuiὴν subsilvam , nec admodum de fim , culialos prolixiores ere. Reiiciunt quidam Nicephorum tanquam posterioris aevi scriptorem , sed nequit tamen apertae falsitatis revinci , ac P euisse illum haec accipere ex veterum monimentis sequentiδ commonstrant. II. Negari non potest multa olim extitisse longe ante Nicephorum Christi simulacra , ct imagines. Erectam illi statuam ab Haetrior rhoissa in urbe Paneade seribit Eusebius lib. vi r. H. E . Cap. 8. Aste rius Amasenus apud Photium Cod. a i. Gregorius Il- in Epistola in Germanum Episcopum Constantinopolitanum, aliique permulti Iauis dati a Sandino , S Uictorio. Atque hanc stadiram Iuliano Apostata imperante fuisse confractam, auctor est libro II r. cap. Xx l. Sozomenu

Aliam mulierem serosse apnd se Christi simulacrum refert CaImet ex Lampi trio . Idcm de Alexandro Severo tradunt communiter Historici. Recedunt imagines nos manufactae , non tum missa ad Abgarum . quam critici in dubium revocanτω Commemorant tamen Synodus VI I act. s. &Damascenus lib. rv. de Fide orthodoxa cap. i s. veruineti amAcheropeeta miraculis celeberrima & Romae ad Malam stactam. asservata , diversa, ut opinor, a Sudario Ueronicae ,. licet Sandinus il dii cum ista pag. 28 . confundat. Hae autem imagines eamdem Christ1 reserunt formam, quam describit Nicephorus . inamquam Uero prae dictae ima lues non essent, ut creditur, divinitus efformatπω Cum Per Rritiquae sint, eamdemque Christi speciem exhibeant , demonstrant. Nicephori traditionem revera a veteribus acceptam . non ab ipso confictam . III. Servatur adhuc Augustar Taurinorum sacra Sindon , quam

liqui quidem reiecerunt eo quod non reserar notas institarum, sed φgregie defendi: Chiilletius respondens ea Sindone uota Obvolat in . Dissiligod by Corale

124쪽

Liber Vicesimus sextus. Cap. V. II

christi corpus iam unctum , ct institis ligatum posPpollincturari ,

sed cruentum , Sc recens e cruce depositum, unde non tantum exhibet

notas quinque vulnerum , ut Vesontinum Sudarium, sed maculis sanguineis utramque corporis partem delineatia In hac ergo Sindone miracuIorum celebritate . devotione sancti Caroli Archiepiscopi Medio- Ianensis, S Iulii II. diplomate confirmata, omnia, qua Nicephorus narrat, si unum excipias colorem, ipsis oculis conspiciuntur; statura sex pedum geometricorum minus tribus digitis, quae eadem est ac siptem palmorum, caelaries prolixior, non admodum densa, ct adverticem discriminata, harba mediocriter promisia , frons plana , &nasus modico tractu diffusus Quamquam vero incerta esset haec specialis Christi serma , non fuisse inelegantem S despicabilem colligimus ex sacris literis , ex Patribus, ct ex ratione. Legimus enim Ps xv lv. I. Deeissur forma prae mliis homiuum . Hunc quidem locum latemur exponi a Chrysestomo , a Theodoreto , ab Augustino , ab aliis, de viriutibus animi , ct gloria divinitatis et sed interior pulchritudo iarmam corporis non imminuit; imo haec sepenumero illius est argumentum - Etenim de pulchritudine corporis eumdem locum interpretatur idem Chrysostomus Hom. Axvi t . in Matthaeum, quam pulchritudinem Christo nequaquam denegant S. Hieronymus in cap. 9. & ar. Matthaei, atque in Epistola ad Principiani , ubi assirmat in illius vultu quiddam fuisse sidereum ,& Bemardus stribens serm. i. de omni,SS. adhaesisse ei populos affatu pariter & aspectu ipsius delectatos di e ur nimirum vox sua vis, ct faeies decora . Proaeadem sententia S. Thomas in Psi . laudat August um , additque rationem Theologicam, quod pulchritudo maxime eo etebat ad statum , ct reverentiam suae eonditionis . Diximus paulIo supra non assumpsisse Christum desectus ex peculiaribus causis proficiscentes. Sane quod membra humani corporis optimam ct naturae convenientem symmetriam non habeant, provenit ex desectu particularis caussae. Fuit ergo in Christo aptissima omnium partium dispositio , ideoque eximia facies , ct pulchritudo, maxime quod corporis eius fabricator fuerit ac siibministratam a Virgine materiam disposuerit Spiritus sanctus . Pugnat adversius dicta l. quod Origenes contra Celsu in , Clamens Alaxandrinus lib. III. Pedagogi, S Tertullianus de Idololatria, videntur Christo tribuere vultuς obscuritatem'. Augustinus etiam serm. XX. de Verbis Apostoli, nunc ordine xxv ii. productis vcrhis Isaiae LI I l.

a. MV sspeeser ei se meque deeor , ait, quod speclam S decorem no habebat u homo. II. Ouod Eusebius Constantiae Licinii uxori petentit L ad se mitteret Christi imaginem , respondit exprimi illam nou posse. III. Q sed magis cedat in Dei gloriam, si dicatur cum Clem. Alexandrinta ribro VI Strom. Christum . uti humilitate, ac Paupertate, ita

serma vili, ct neglecta doctrinam suam feliciter promulgasib. IU- De

125쪽

r i 8 De Theologicis Disciplinis

mum quod Augustinus vi i i. de Trinit. cap. 4. haud male scribat D minicam faciem a singulis, ut lubet, fingi ct variari. Vcrum facilis est ad haec omnia responsio. Ad i. enim dicimusPP. loqui de Christo cruci appenso, R inter manus persecutorum. , ut proculdubio loquitur cap. Li i r. Isaias, x Augustinus citato serm. num. 6. & in Psalm. I 27. num. 8. Aut denegant Christo pulchritudinem illam muliebrem , qtiae allicit carnalium oculos, non gravem illam &cum majestate conjunctam, quae terret iniquos . Haec enim tanta in eo fuit, ut nunquam auderent improbi in ipsium manus iniicere, nisi dum venit hora eorum , Er potestas tenebrarum. Ad secundum inquit Sandinus Eusebium respondisse Augustae, non posse cxprimi pennicillo Christi humanitatem eo quod mortalisar a gloria absorpta es, quoniam profitebatur sectam Arianorum, & ipse fortassis imagines Christi non admittebat . Sed salva Eusebii fide, videtur allata ratione significare, non potuisse ab ullo artifice faciem Christi exprimi

ad vivum ob gloriam etiam in vultu splendescentem , ut de pictore amisso a Rege Abgaro resert Datnascenus ς ideoque veras Christi ima gines, qualem peroptabat Augusta , esse ericberopeetas , idest, non manu factas, ut imago Edessena , Sudarium Ueronicae, sacra Sindon , de quorum Imaginum veracitate communem tenemuS absque disputatione sententiam . Et quidem etiam Hieronymus in cap. IX.

Matthaei aperte assirmat, quod relucebat in humana Christi facie fulgor, ct majestas dioisDaris Oeeu . Atque id maxime post resurrectionein contigisse dicendum est, quando majus fuit habendi Salvatoris imagines desiderium . Ad tertium respondemus non deesse gloriam illam praedicationi Evangelicae, qua non speciosum Christum annuntiamus , sed crucifixum : quamquam illum complures traxisse jucundissimo aspectu scribant citato loco Hieronymus , ct Bernardus, ct confirmari possit ex vocatione Apostolorum Matthaei IV. 2O. 22. IX. 9.S Ioann. I. 39. Ad ultimum liquet plura quidem fingi non solum Christi, verum etiam personarum omnium simulacra , atque magnam in

his esse pictorum licentiam, ut recte ait Augustinus : sed nullo pacto

potest id elevare veritatem Prototyporum .

An repera Chrisus dolores expertur fuerIt.

CHRIs τυ Μ nullatenus obnoxium fuisse doloribus afrmarunt Phantasiastae supra capite secundo refutati. Hi, ut asserebant Salvatorem nostrum in substantia corporis non fuisse , ita dicebant phantasmate passum, quemadmodum refert de Saturnino Tertullianus de

126쪽

Liber Vicesimus sextus . Cap. VI. II9

Praeseripi. & de Menandro Theodoretus Epist. i s. Illorum itaque errorem iisdem argumentis , quibus supra usi sumus, facile evertimus . Si enim hominum opinione tantum passur est orbitas, nos revera, Herodem opinione tantum eum iudieaste , Pilatum opinione manus abluisse, alarasse eum opinione Caipham , Pudaeos manus ei injeeisse opinione , postolar Uinione extitisse , sanxuinem ejus opinione effusum esse , opianiose de caelo descendisse, eoque reversum esse: verbo , totam famationem hominis opinione factam esse, necesse est. His plane verbis refellit

Marinum quemdam Bardesanistam in i v. DiaIogo Origenes Adamantius. Consimili argumento revincuntur, qui cum Basilide apud Theodoret libro i. Haeret. Lb. dixere Christi loco passum baiulum Crucis eius Cyrenaeum , aut cum Mahumetanis Iudam Iscariotem . Aphthari docitae, de quibus cap. praecedenti , cum assererent Christum Dominum habuisse veram quidem carnem , sed natura sua incorruptibilem , propterea quod orti ex Eutychiana haeresi, & con- sundentes duas in Christo naturas opinabantur expertem illum suisse naturalium humanarumque affectionum, ipsum uti quo Christum cruci astixum , passum , ac vere mortuum profitebantur , sed in hoc ceconomiam ac miraculum interfuisse , non conditionis naturalis effectum . Norum haeresim describit Tom. V. Concit. Liberatus in Breviario , &Tom. I x. Bib. PP. Leontius Byzantinus libro et adversus Eutychianos. Distinguenda est accurate a duabus istis damnatis opinationibus sententia aliquorum Patrum , qui tradiderunt opus suisse miracuIo , ut Christus pateretur , atque non fuisse humanae Dagilitatis , sed caelestis gratiae sacramentum , si Dominus noster esurivit, sitivit, semetipsum turbavit, in Demuit, ct doluit: quod diserte tradit Clem. Alex. in VI. Strom. Maximus Martyr hom. i. de Iejunio, S Philippus Abbas Praemonstratensis in Epistolis de sententia Hilarii, de quo proximo capite. Profecto hi Patres neque Christum divinitate passum , neque humanam ejus naturam suis proprietatibus exspoliatam affirmavere, sed hanc per unionem hypostaticam adeo roboratam , atque persectam , ut nonnisi divina accedente virtute subjiceretur passioni. Atque in hac sententia ,

quae nihil habet repugnans Incarnationis mysterio, & nihil adversu mChristi doloribus , non reperitur aliquid, iudicio doltissimorum virorum , in fide pericviria

Communior tamen est, ct Vera sententia, ad quam arbitror cum Magistro in II r. Sent. dist. xin posse revocari omnia Patrum testimonia, quae videntur contraria , fuisse in Christo passiones , ipsus humanitatis naturae Connaturales . Pro qua nonnulla praenotanda sunt partiir ex ipso Magistro, partim vero ex Leontio Byzantino deprompta ia Magister itaque eo Ioel distinguit inter passionem, & propassionem . Passionem appellat, dum quis timore , vel tristitia ita afficitur, ut mens inde a rectitudine divellatur; quod contingit in motibus, quos rati

127쪽

De Theologicis Disciplinis

non dirigit, neque cohibet. Propinionem vero dicit, quando animἀtimore, vel tristitia, vel assectu alio movetur, ut inde a rectitudinia. non declinet, ut evenit in timore, aut tristitia, quae , animo non dominatur , nec rationem pervertit. Profert ad hanc rem explicandam

Nagister insignem locum Hieronymi scribentis in caput xx Mi. Matthiel: Ut veritatem probaret assu ti hominis, vere contrisatus es: sed uos passo ejus vere dominatur auimo ἰ verum propassio est. Leontius recte ulterius obserWat passum Christum dupliciter diei. Uno quidem modo, quod permittente Verbo passio circa carnem a

cidcrit, quia scilicet cum prohibere posset, non prohibuit, ct quod

cum esset omni peccato superior, voluntarie, non aliqua necessitate, vel debito oppetiit mortem, quae in mundum propter peccatum irri

pit . Alio modo dicitur Christum passum , quod carnis natura passionis expers, & immortalis fuerit, ita , ut quod humanicati assumptae non . inerat, sponte admiserit, ct mors & passio non fuerit ex naturali potentia. S secundum naturam, sed ex divina S supernaturali virtute, ut assirmabant supracitati Aphthariodocitae. His expositis facilis mihi videtur propositae quaestionis reselatio.

PROUsITIO I. Si accipiatur passis , quatenus animum , aut Corpus asscit mente retustante , aut hanc a rectitudine avertit, atque pe turbat ; nulla passio accidit Salvatori. Probatur ex Scripturis, ex Patrihus , ex ratione. Ex Scripturis, quoniam Isaias ait cap. Li ii. . Oblatus es, quia ipse voluit. Et Dannis x. II. Ego pono animam meam. Nemo tollit eam a me, sed ego ρο- no eam a mei Ο - Item Marci xiv. 34. 3s. Trisis es anima mes usque ad mortem . Transfer ealicem hunc a me, sed non quod em volo , sed quod tu. Ille ergo non habuit passones , aut subrepentes invitis , aut rationem pervertentes , qui sponte illas subiit, atque in ipsa moeroris, ac tristitiae Mehementia sese paternae voluntati subjecit. Christus Dominus potestate, ac voluntate sin oblatus est, ct pro ovibus suis posuit animam, petiitque in ipso agone, ut paterna impleretur voluntas. Ergo non habuit pastionem , quae reluctantem assiceret, atque a rectitudine animum removeret. II. Probatur ex Patribus. S. Clemens Alex. in v I. Strom. inquit: θse autem passionis erat expers , ut quem suum

subiret motus affectionis, neque voluptas neque dolor. Hieronymi paullo supra apertissimum attuli testimonium . S. Pater Augustinus Trast. XI. I x. in Ioannem et aeuis enim cum posset, nis ei um isse rurbare, rnrbaris tu nolens , inrbatur es Christur quia violuit. Esurivit risus ,

vertim est, sed quia voluit: dormivit Jesur, verum es ,sed quia voluit: eontri latus est risus, verum est, sed quia voluite mortuus es Iesur, verum est , sed quia voluit. Iu illius potestate erat .else a i , vei nona ei. III. Probatur ratione. Motus enim, S assectio deliberationem Voluntatis antecedens, etsi peccato non imputetur , 'itiosa est, &recto

128쪽

Liber Vicesimus sex tus. Cap. VI.

jecto ordini, qui inter carnem , spiritumque Versatur , repugnat. Non debet ergo admitti in Chrisso praedito summa innocentia, ac persectione sanctitatis. Deinde ob unionem hypostaticam anima, ct ca. eo Christi cum Dei Verbo est una persona , in qua utraque natura sit sistit eadem hypostasi , id que ob summam druinae ipsus Personae potestatem poterat Vci exercere divinitatis omnipotentiam, vel exhibere humanitatis infirmitatem . Atque hanc rationem innuit eo loci Augustinus scribens : Onima or earo orsi eum Verbo Dei una Persona es, Missi Christus est; ae per θοe ubi summa potestas es, seundum voluntatis nutum traffatur infirmitas. Ex quibus animadverte diserimen inter Christi, aliorumque hominum passionem ς quoniam in illo nec potuit

passio antevertere rationem, nec unicere invitum, nec mentem per

turhare, eamque a rectitudine dimovere: ideoque ab aliquibus pr

passio potius , quam passio in Christo fuit appellata.

Si dixeris Christum Dominum expertum etiam esse animi perturbationem , dum ait Dan. x M. 27. Nuve anima mea turbata es . Respondeo hanc perturbationem fuisse mortis horrorem, sui ipsius de- Iiberata voluntate excitatum , ct recto erga Deum ordini conjunctum . Cum enim tunc discipulos ad vitae contemptum hortaretur , ut exemplo suo fierent alacriores , voluit S ipse mortalitatis nostrae affectum . suscipere; ac statim convertens orationem ad Patrem illis verbis , Et quid dieare Pater, sam ea me ex bae hora, docere simul, quomodo praeponere debeamus divinam voluntatem voluntati humanae atque infirmae . Hinc S. Pater Tract. in Ioan . M l. ait : Nos isse transsutit,

nos in se suscepit, Caput nostrum membrorum suorum suscepit affectum , ct ideo ab aliquo non es turbatum ; sed sicut de His disium es cum Lais earum suscitaret, turbavitsemet fum.

Pllo strio II. Accepta passone , prout praecise assicit animum, aut sensus corporis dolore , ac tristitia, Christus vere, & naturaliter passiis est. Hanc pariter thesim triplici genere argumentorum demonstro. I. Ex divinis literis . Legitur enim Psalmo Lxxxvi i. g. Repleta est malis anima mea ς quae verba prolata fuisse a Propheta in persona Christi ab inimicis vexati, animadvertit ex Augustino Magister. Isaias Li I ait: Vere Ia uores nostros ipse tulit, dolores nostros ipse portavit. Christus in Evangelio Matthaei xxvr. 38. Tristir est anima mea Dfque ad mortem. Apostolus denique ad Hebraeos li. l . i8. Debuit per

omnia fratribur Miseri , ut miserisors feret , dr fidelis Pontifex ai Deum , ut repropitiaret de sies a populi . In eo enim , in quo pasti ses irae , ct tentatus, potens es ct eis, qui tentautur , auxiliari.

. . fur ξX Patribus . Nam Ambrosius in Lucam cap. xx ii. ait: Tristis videbatur, er tristis erat: Sc lib. II. de Fide capite 3, nunc VII. num. 56. in homo ergo dubitat , ut homo turbatur.

129쪽

De Geologicis Disciplinis

Non turbatur ejus virtus . non turbatur ejus divinitare sed turbatur anima seeundam humana fragilitaris assumptionem . D ideo quissus is animam, fuseepit etiam anima passiones . Hieronymus in caput L MI. Isaiae: Here languores noseros , ct peccara portavit , drpro nobis doluit, non putative , ides , ἰαυἰν- , ut nova, ct veras haerem suspicatur . sed vere retici us es , vere doluit. Libro etiam II. adversus Pelagianos inquit: Sareator in passone ab GDgelo eonfortatur; ct Critobotas meus non indiget auxilio Dei λ S. P.

Augustinus in Ps xci ii. Tristitiam c inquit assumpsit, quomodo carnem : fuit enim tri iis, sicut Gangebam dicit. Nolite putare non fuisse tripem Domi m : F eniis hoe dixerimus , quia nou erat tristis , cum Gantelium dicat, Tristis es anima mea usque ad mortem ς ergo quaudo dicit Evangelium, Dormivit Iesur, nou dormivit Iesar: o quando Evangelium dieit, Maudueavit yesus , non manducavit γ esus: subrepit vermiculus putredinis, 'r nibii fanum relinquet, ut dicatur.

Et jam corpus non eras verum , ct earnem veram nos babuit. III. Provibatur ratione, quam insinuat hoc Ioeo Augustinus , quoniam proPter auctoritatem divinarum Scripturarum tenemur credere incarnationim mysterium ς itaque ob eamdem auctoritatem debemus tenere Verita

tem passionis . Deinde proponitur nobis a Principe Apostolorum Epist. r. cap. II. 2 r. Christi passio , at sequamur vestigia ejus. Ut ergo nos debemus vere crucem tollere , S mortem Eibire , ita Christus Vere crucis supplicium, a mortem pertulit. Porro hanc passionem fuisse in Christo naturalem , nec repugnan tem conditioni humanitatis assti mptae , etsi prohibente Uerbo nihil perpessus foret , neo potuissent inimici trahere invitum ad suppliciata, facile demonstratur. Contra Eutychianos quidem , quia humana Christi natura non fuit in divinam commutata , neque affirmari potest Christum divinitate passum , ut infra suo Ioeo prohahitur. Adversum autem Aphthart ocitas demonstratur primo, quia constat ex Seripturis ac Patribus hoc, ct superiori capite alIati , Christum ex iu- firmitate , seeundum oumame fragilisatis assumptionem , ct per πον ram homisis crucifixum ac mortuum; non ex virtute, non secundum divinitatis omnipotentiam , non per supernaturalem aliquem in assum piam humanitatem influxum . Postremo si Aphthart ocitae Contende rent , captu perdifficile esse, quomodo Christus frueretur visione div nitatis . & tamen potuerit esse obnoxiux dolori; aut ob unionem hy postaticam nullam poenam potuissis Christum afficere, nisi volentem , ideoque apparere in Christi passione mirabilem oeconomiam, a Ueritat nullatenus declinarent. At supposita veritate passionis ac libera volun tale patientis , credere dolorem supra naturam , ut Leontius inquit νest velle ignorare quid carnis sit proprium , ct nolle percipere , quod omnis actus summaturalis est Reunsam adseeusam, er progress

130쪽

Liber Vicesimus sextus. Cap. VI. I 23

opp. r. Appellatur Chrsus Dominus in Scripturis secundus Adam. sieut ergo Adam in accepta justitia perseverans nuida fuisset affectus animi aegritudine ac poena; ita nulli tristitiae , ac dolori Christus obnoxius fuit. R p. I. retorquendo argumentum . Etenim Adam inn nocens divina tantum gratia, non proprietate naturali erat immoris

talis, alioqui non indiguisset ligno vitae; & ideo permittente Deo Adae Iasum non fuit illi mors sapernaturalis , sed illius naturae conissentanea: atque ita Christi caro mortalis erat, Sc naturaliter capax dolendi, ac reapse doluit Deo permittente ac volente, cum hac tamen

distrepantia, quod mors & passio acciderunt Adamo in poenam peccatri Deo voIente ac subtrahente beneficium iudebitum; sed Christus pa sit 8t mortuus est in precati remedium , Deo volente debitam satisfactionem, atque exercente indebitam misericordiam . Deinde respondetur negando consequentiam 4 Nam in hoc Christus Adamo compa-νmur se quod licat isse carnalis generationis, ita ille spiritii alis auctor est: sed talem carnem sta Dominus per hypostas m univit, qualem Mami habuit post peccatum , quia non venit ut salvaret hominem imnocentem, sed ut redimeret peccatorem; S idcirco venit ζ minua diuem carnis peccati. p. s. Tradunt Patres Christum passionis expertem, vel quis ejus mus Mesaria σο ρ alabat miristeris, ut inquit in v 3. Strom. Clam. Alex. vel quia res ei domi νῆ non poterat, ut docet in cap. xxv . Matth. S. Hieronymus: vel quia dicitur in Scripturis timuisse mortem, & suisse trimitum . quia Getesiae Doebat persuam, ut scribit S. Pater Augustinus Exposit. a. in m. XXI. Resp. Clementem Alex. asserere Christum fuisse expertem passionis , cui nos necesitate subjicimur, dum non possumus aut famem , aut lassitudrirem, aut dolorem expellere nisi subministraraeme et hi, dormitionis , medicamenti : Hieronymum denesare Christo passionem ita praedominantem animo , ut invitum diverberet; & S. Patrem Geuisse, quod non timebat Salvator mortem, nisi ut gerebat perssinam EccIesae, quoniam ipse tabera potestate posuit animam, quam Martyres ejus membra vi to

mentorum immolarunt.

p. I. Oirae eveniunt nobis volentibus, nequeunt dolorem Sctrylitiam afferre. Si ergo Salvator quia volust oblatus est, nullum reora moerorem , doloremque percepit. Resp. concedo anfecedens, ct nego e sequentiam . In nobis enim locum habent passiones su repentes absque libera deliberatione, & excruciantes invit et quinniam in nostra potestate non est, ut adveniant, ut sustipiantur, ut semsus afficiant. At in Christo fuerunt propassiones sponte plenissimaque electione susceptae, non dominantes animo, sed ad rationis imperium, I . ac Dissiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION