Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Liber Vicesimus sextus . Cap. IX. IA F

pateretur At mors in corpus vim habet, non in animam. Ut descenderet ad inseros At descendit divinitas, vel persona . Ut miracula patraret Z Uerum haec omnipotentiae sunt opera . Itaque ut carnem adissumeret, habuit Dei Verbum apertam caussam habitandi inter homines , & pro hominibus moriendi: ut adsum cret etiam animam , caussam nullam habuit, praesertim cum posset ipsum Verbum supplere rationalis animae munera, & facultates. Resp. haec ex dictis esse soluta. . Diximus enim scripturas non so- Ium Christi carnem commemorare, sed etiam animam , spiritum , naturam humanam , atque hujus proprietates. Ioannes ergo cap. I. carnem pro toto homine posuit, ut Gen. VI. I a. Esaiae XL. s. Mati. XXIV. ra. Lucae IlI. 6., & au Rom. III. 22. Carnem etiam Ioannes commemoravit ad Uersus emergenteS haereses eorum , qui negabant Christit in in carne venisse, atque ut Ostenderet suisse in corpore visibilem , manifestum , atque tractabilem, ut scribit adversus Praxeam Tertullianus. Addit caussam alteram Ep. leto. Augustinus, in Christi bumilitatem magis ostenderet . Neque Filius Dei factus est homo tantummodo ut habitaret in nobis , sed ut poneret animam suam , ut peccatores salvos faceret, ut tentaretur per omnia in similitudine absque peccato . Insertur quidem mors corpori, sed anima recedente, S ratione ipsius animae divina Persona descendit ad inferos , S resurrexit, quippe, ut ratiocinatur citato loco Athanasius, neeesse est ob iuserit re-Drrectionis initia reperere, ut perfecta st vera fit resurrestio, flationempe a morte . O liberatio spiritus ibistiservati. Haec, S alia plu-xima, cujusmodi sunt affectus omnes humani a Verbo absque mentis perturbatione suscepti, competere nequeunt di Winae naturae immutabilitati . . Ideoque nequit haec singulas humani spiritus partes explere.

CAPUT IX.

ad mentem, atque intellectum

Ν-Ariani exspoliarunt Christi animam plenitudine sapientiae , tit ex illius ignorantia probarent non habuisse suminam , persectissimamque di Winitatem , & qui purum hominem illum esse commenti sunt Gnostici, Ebionitae, Sociniani: verum etiam specialis semae quidain haeretici, quos appellaverunt ob perversum istud dogmae uso Aas, de quibus Codice ccxxx. Bibliothecae Photius . Cum ob cur1OrIS. nominis sint, non alios putandum est fuisse Agnoitas , quamorrvi eolas, de quibus egimus supra. . Ad horum modo resutationem praemittimus duplicem esse scientiam, divinam scilicet, ct huma

nam:

142쪽

Liber Vicesimus sextus. Cap. IX. I 3

Prebatur I. ex Epist. ad Ilebratos v. 8. Cum 6set filius De I, JUI-e ι eΜ iis,-ρalsus est, obedientiam. Complures etiam Doctores de haescientia acquisita per praXim , atque eX perimentum accipiunt ea verba Lucae 31. ultimo: Proficiebat sapi euria, ct aetate . lI. Probatur ex PP. affirmantibus in Christo cum sapientiae , tum divinitatis manifestatio nem , atque explicationem , quae sit rerum esticientia & experiniecto , ut inouit orat. p. contra Arianos S. Athanasius, S lib. M i. contra Nestorium S.Cyrillus . t I. Probatur ratione. Hoc diserimen interceis dit inter sesentiam inclitam , ct acquis tam , quod illa spectat rerum sithstantias , atque exhibet veritates , ut relucent in ideis , ac notionibus menti haerentibus , qualem alibi diximus suisse participationem aeternae lucis principio coneesiam angelis : sesentia autem acquisita spectat veritatis iam perceptae modum ac determinationem , sive obiectorum praesentiam e unde tradunt Scholastici scientiam insulam nullatenus a phantasmate, sensuumque ministerio pendere, bene tamen acquisitam , atque usu & exercitatione comparatam . At anima Christi sensuum ossicio ipsaque experientia percepit vitae suae decursu objecta praesentia , v. g. patrata a se miracula , discipulorum obedientiam, cogitata, Sc machinamenta Pharisieorum , & quaecunque ab initio per anteceptam notitiam interiori mente praenoverat. Fuit ergo in Christi anima etiam scientia experimentalis & acquisita. Paopositio III. Fuit in Christo in hac etiam mortali vita scientia Beatorum, viditque adhuc viator divinitatem S gloriam . Demonstratur primo ex Scripturis. In his , ut diximus prop. a. , asseritur, Christum suisse plenum gratiae S vcritatis , in eoque extitisse omnes thesauros sapientiae ct scientiae Dei. Legimus etiam Ioannis l. 18. S Iil. i 3. ipsum Christum inter nos commorantem amrmasse se in caelis , & in sinu Patris fuisse . Eodem eap. III. V. II. testatur Iesus, se annuntiare Trinitatis arcana, quae noverat ac viderat; atque um. Ig. demonstrat verum esse testimonium , quod de propria divinitate perhibebat, quia sciebat seipsuin . Sed si ui divinae scientiae plenitudine, commorari in sinu Patris, ipsum videre, & divinitatem perfecte cognoscere , est habere scientiam Beatorum . Hanc ergo sesentiam habuit etiam in hac mortali vita Christi anima . II. Confirmatur ex Patribus . Eusebius Caesariensis cap. ai. libri κ. Dem. Evang. ex Pomnens ea verba Psalini xxi. In te projectas sum ex utero , inquit : Cum enim adhuc tu utero laterem gestu uti, me Genitrisis, te Deum meum intuebar . S. Pater Augustirius in Ps. xv. ait humanitatem Christi n unquam amisisse har editatem , ct elaritatis notitiam, qua divinum Verbum erat Fud Patrem , priusquam mundus feret: Rc quaest. 6s. ex

LxxXI ii. explicans quid significarent linteamina , quae in monumento inventa sunt , docet fuisse quoddam symbolum carnis, qua non ita spiritus implicabatur, ut eum aliquid lateret, auς ab itinere retar-Tu.V. S daret.

143쪽

138 De Theologicis Disciplinis

daret. Libro etiam priori de Peccatorum meritis cap.r I. ait: Per diassutiam divinitatis, edi infirmitatis Atius Dei mauebat is eaeis, Alius θο- minis ambulabat in terra: per unisatem vero perso , qua u=raque subsantia unus Grifus est, ct Filius Dei ambulabat in terra, ct filius b minis manebat in is . Fulgentius ad Ferrandum Diaconum haec stribit: Non existimo illi animae in aliquo plenam divinitatis deesse notiatiam , cujus una es Persona eum Verbo: ct infra; mis ritus ison est ad mensuris datus, necesse est, ut plena sit divinitatis immense notitia . III. Confirmatur ratione, quae ex dictis fluit, atque traditur in a. Quodlib. q. 4. ab Aegidio : Oui enim plenus est gratiar & veritatis, qui Spiritus aona non ad mensuram accepit, qui Mediator extitit inter Deum, & homines, qui omnes habuit di Winae scientiae thesauros , ita, ut de plenitudine ejus omnes accipiant, is profecto destitutus.

non fuit scientia Beatorum: quisquis enim hac caret, cognoscit ex parte , videt in aenigmate , atque nondum assecutus est plenam divinitatis notitiam . At Christus plenus erat omnis gratiae & veritatis , iii per cum requiescebat Spiritus sapientiae, in ipso sens erat aquae, ac virtutis salientis in vitam aeternam, ipse erat Veritas, Se omnium hominum Praeceptor ac mediator. Itaque non ex parte, non Pez speculum, non in aenigmate , sed facie ad faciem ipsam intuebatur divinitatem .PR retro IV. Non habuit tamen Christus ut homo scientian comprehensivam. Evincitur I. quoniam cognitio comprehensio , ut alibi demonstratum est, debet non ilum divina omnia scrutari, verum etiam singula divinorum attributorum objecta , ct creaturas quasque possibiles, ad quod virtus requiritur infinita , qualem nequit habere creatus animus. II. Damnata est sese. a. Concilii Basileensis , tunc legitimi , Sc sub legitimo Pontifice constituti, propositio Augustini Romani, & Episcopi Nazareni : .anima Cissi Deum videt tam elare, ct inre se, quam clare , ct intense Deus videt seipsum . III. Anima Christῖ sapientiam recepit per spiritum in ipsa habitantem, ut ait Esaias X I. Z- non est autem ipsa Christi anima suamet sapientia, aut Spiritus sapientiae super eum requietans . Sapientia autem recepta in animo nor

omnia comprehendit, sed ipsa subjecti limitatione circumscribitur &finitur

Augustinus de Roma, cuius nuper meminimus, sitit nostri ordinis Generalis Antistes, ediditque librum de humana natura Christi , in quo plures asseruit propositiones , inter quas nupex citata, ct altera in Indiculo Basileensi prima , orsus quotidie pereat, ct ex ν fuit cirisius quotidie peeeavis Nemo tamen hunc virum aut haereti sum, aut rudem, aut impium existimet. Nam Synodus Basileensis eo loci declarat nullam a se adversus illius persenam prosteri sententiam μDi itigod by Corale

144쪽

Liber Vicesimus sextus. Cap. IX. 13s

Ait etiam propositionem nuper prolatam , traditam ab Auctore non reserendo peccatum ad ipsam persenam Christi, sed ad membra sua , quatenus cum Christo capite unum sunt. Hoc quidem sensu dicebatuesaulus Christum persequi, dum in Christianos saeviret. Et quemadmodum haec propositio ab Augustino Romano catholico sensu proIata est , ita etiam reliquae, quae Videntur continere Anomoeorum insaianiam, aut haeresim Nestorii, fuerunt ab Auctore enuntiatae recta intelligentia, & ratione unionis hypostaticae, quemadmodum Fulgentius Ioco citato inquit: Non existimo illi animae in aliquo plenam di- minitatis deesse notiιiam , cujus una es persona eum Verbo et quam sis Sapiemia suscepit, ut eadem Sapientia tua fit. Ut ergo Fulgentius animae Christi tribuit eamdem sapientiam Verbi, ita Augustinus de

Roma tribuit eidem animae claram , S intensam visionem ipsius Dei, spectata Personae Verbi, cui anima substantialiter conjuncta est, unitate . At quoniam hujus Scriptoris propositiones talibus verbis conceptae a libello divulsae falsissimum sensum exhibent, in ipsoque libro nequeunt absque perspicaci acumine distingui. fuerunt in illa Synodo jure meritoque proscriptae. Ceterum Auctor tam eximia scienotia praestabat, ut non him promeruerit scriptorum omnium laudos, ut in Historica disertatione demonstrat Gandolis pag. 4., sed etiam alter Augustinus ob eloquium , S sapientiam fuerit appellatus . Fuit autem moribus & vitae sanctimonia adeo clarus, ut Beati viri titulum adeptus sit, atque in Templo S. Augustini Pratensi Provinciae nostrae

ietate , ct tralia apud Deum, er homines . Non ergo fuit anima Christi a priori conceptionis instanti persecta rerum cognitione exornata , sed quemadmodum aetas, ita sapientia illius suscepit persecti nem atque incrementum . II. Matthaei vi ii. ro. dicitur Christus Centurionis fidem fuisse admiratum , LAudiens autem Iesus miratus est. Admiratio autem nequit cum plena sapientia conjungi . lII. Christum ignorasse peccata scribit Apostolus in z. ad Corinth. v. a I. I ui usnnoverat pereatum, pro uobis pereatum feeit. IR De ipso praenun

tiatum fuerat ab Isaia vi ii. 4. Eantequam Mat puer vocare patrem suum, tyr matrem suam: quibus sane verbis commonstratur ignoran tia , communisque ceterorum puerorum miseria. V. Denique Christus ipse Marci xta l. 3 i. protestatus est se diem Iudicii nescire dicens, De die autem tuo , vel horo nemo flit, neque Angeli in eoelo, meque Filius, nisi Parer. His ergo divinarum scripturarum testimoniis Christum plura ignorasse convincitur.

145쪽

r o De Τheologicis Disciplinis

Resp. Ad primum quod Christus proficiebat scientia aequisita nexperimentali, dum vitam agendo sensu animae, R exercitatione virtutum experiebatur in rerum eventu, quae ab initio praenoverat mentis

intelligentia . Hoc sensu videtur mihi accipiendus Ambrosius in libro de Incarnat. Dominicae Sacramento, ubi ait, quod Christus proseiebat sapientia hominis. Quamquam enim Magister in m. dist. xi Ii.*Ait, explicat Ambrosium, quod assirmaverit Christum profecisset quantum ad visum hominum cir sui sensus ostensionem, uti etiam explanat Vellosillus Ad ν. in Ambros O. x iii., cum tamen S. Doctor scribat prosecisse Christum sapientia humana per incrementum , quo mu tabatur in melius , congruum est, ut illum de stientia experimentali interpretemur . Atque ita dissicultatem non habent, quae Ambrosius

ait: Deus pὸftiionem natura suscepit humanae: juscepit sensum boeninis , I ed nouo u earnis fuit inflatus. Sensu hominis animam diaxit conturbatam , θυμ hominis esurivit O rogavit, sensu hominis pro-ncit , ere. Recte hac responsione verba omnia Ambrosiana simul cohaerent . Sussiepit enim Deus naturae humanae persectionem , ideo que mentem plena stientia exornatam : haec tamen stientia incrementum habuit, ct in melius mutata est, non quantum ad silbstantiam rerum per stientiam insulam perceptarum , sed quantum ad operum . experimentum, S ad Ohiecta in se consistentia. Eadem ratione inquit

Apostolus ad Idaeb. v. 8. Cum esset Filius Dei , didieit ex iis , quae possur es, obedientiam . Huic autem interpretationi non repugnat altera, quam tradunt complures, in tantum Iesum profecisse sapientia, inquantum ejus virtus manifestabatur hominibus, ut exponunt GregoriuS Nazianaenus Orat. xx. Athanasius in III. contra Arianos , SCyrillus lib. I. adv. Nest. laudati ab crudito Theologo H. Tournely do Incarnat. pag. 338. nec non Gregorius Magnus citatus a Magistro , nisa potius ea verba sint Bedae ; & insuper Hieronymus, Augustinus, Re migius, Damastinus , Theophilaetus, quorum verba recitat , cl-losillus. Urgene cavillatores quidam ca verba, Gram Deo, dicentes , Ergo Christus revera proficiebat sapientia . Alii Opponunt comparationem aetatis , subinferentes, si vere augebatur aetate, Vere etiam prosectum recipiebat doctrinae. At haec eumdem sensum praes erunt , id est, vere coram Deo , ct coram hominibus exercendo humilitatem atque obedientiam virtutum adtus animam Christi exornabant, atquτde iὶ optimum singulis praebebant experimentum, ut Genesia XXI i. Izait Deus Abrahaino ad filium immolandum parato, Nunc cognovi quos imes Deum: S ipse Iesus post sanatam a profluWio sanguinis mulierem diUitur Marci cap.U.3o.cognovisse is semetipso vir tem,qua exierat . tuo: quae debetat, ut liquet, accipi de vera cognitione sita in rerum e X Porimento . Negari etiam potest ea verba sapiensiainatase reserri ad Diosiaco by GOrale

146쪽

Liber Vicesimus sextus. Cap. IX. Ιε I

illa, Uud Deum, or boniser, cum inusitatum sit dicere, quempiam proficere apud Deum aut sapientia, aut aetate : 1 ed proficiebat Christus apud Deum , & homines gratia , opera nimirum spectabilia, &cum Patri , tum hominibus accepta patrando, ut animadvertit Iaa- senius in hunc locum, S in II i. Sent. dist. tr. illustris Estius . Eadem ratione tuit in Christo admiratio , non quae eX ignorantia procedit, sed quae ad novum & in litum objectum quamvis praevisum, erumpit foras, eo pacto, quo Ioannis XI. I s. dedit profusis lacrymis signa tristitiae ob mortem Laetari, quam supra versu I4. Praecognoverat , ct appropinquans Ierosolymis item ob suturam desolationem amare flevit, exteriori ploratu commonstrans proximam calamitatem . Ob hanc ergo caussam justae admirationis signa dedit cum Centurio suam fidem, Math. v I ii. ao. , patefaceret, &cum patriae suae cives, Marci v l. 6. , nullum illi exhiberent honorem, ut quisque perciperet quam esset digna laude fides alienigenae, & quam execranda concivium suoruin pervicacia.

Ad 3. nihil aliud est respondendum nisi quod ignorare saepe saepius

idem significat ac odio habere , quemadmodum regnoscere est idem azopprobare Sc diligere , ut diximus libro i v. cap. a. Ita ergo dicitur m

minus ignorare peccatum, quomodo ait Matth. vi I. 23. operantibus iniquitatem, Nunquam novi Qos, ct cap. xxv. I a. fatuis virginibus, Nescio vos, nimirum , reprobo ac damno .

Ouod profertur ex cap. vi I. Esaiae, de impedimento infantiae est decipiendum : non de impedimento illo, quod oritur ex puerili ignorantia , sed de illo, quod procedit ex debilitate membrorum , quae per aetatem ad animae ossicia redduntur aptiora; iuxta quem sensum de puerulis, qui reptando incedunt, dicimus , Nesciunt ambulare, idest, nondum volent: & ideo legitur in Hebraeoruin Codice , et is quam scias puer Meare Pater mi, ct mater mea . Postremum de ignorantia diei extremae, quod ceteris est dissicilius , solutum a nobis est libro vi I. cap. 12. , quatenus Christus diXit se nescire diem Iudicii, in quantum est caput Ecclesiae , & paterno rum consiliorum administer, idest , non ita sciebat, ut expediret diem illum discipulis indicare r quae responsio vera est, atque ut ibi dem diximus, tradita ab Augustino . Etenim soli Patri tribuitur in Evangelio illius diei praescientia, quam tamen etiam divinum ver bum ac Spiritum sanctum habere selus Arianus aut Macedonianus inficias ibit. Uerum tamen est nonnullos Patres contra Arium di spu tantes asserere Christum ut hominem ignorasse revera iudicii diem , ut scribunt Eustathius Antiochenus lib. vi. Gregorius NagianZenus Orat 36. Hilarius lib. ix. de Trinit.: & Athanasius Orat. 4. contra Aria

nos , quorum verba vide apud Petavium lib. I i. de Trinit. cap. 3. Sed

hi Possunt explicari, in quantum ignorantia subest humanae Christi

147쪽

x a De Theologicis Disciplinli

naturae ex ingenita facultate , ct praecise in quantum humana est, noti prout est Θpsatice conjuncta divinitati. Aut si verba aliqua hune

sensum minime patiantur, dicendum erit Ob hanc eamdem caussam . quod Patres illi cum Arianis congrederentur, ne alid disputationem distraherent, ct versutas adversariorum argutationes facilius contererent , assirmasse quod cx ignoratione ultimae diei nequeat evinci inserior in Verbo natura , quum etsi daretur haec ignorantia , non caderet in divinam Filii mentem , sed in humanam. Suspicatur prae terea Ambrosus lib. v. de Fide cap. 7. abesse a veteribus Codicibus ,

neque filivi, quod non adinveniri in pluribus exemplaribus scribit

etiam in caput XXIV. Matth. vers. 36. Hieronymus . Uerum etsi potve rit hic locus dolo Arianorum corrumpi, certum est ea verba reperiri

apud Marcum , atque inde fortassis in Evangelium Matthaei derivatas uni, maxime quod congruentia sint verbis illis utrobique extantibus, nisi Pater. Quare ne his ambiguis admodum & invalidis tela Aria

norum videremur potius declinare , quam frangere, constitutum nobis suit priorem tradere responsionem 4 Opp. 2. Repugnat scientia Beatorum , quae in manifesta visione

Dei sita est , vitae, quam Christus ante passionem inter homines egit. Primo namque in hac mortali vita nondum fuisse glorificatum aperte traditur Ioan . vir. 39. Dcinde vix gloriae libamina degustasse in trans figuratione , liquet ex Matth. xv I I. a. Praetcrea tristitia ac maerore maximo affectus est mortem in horto praemeditatus . a paruit etiam

ea occasione e gelus de caelo eonfortans eam, ut habetur XXI I. 43.

Lucae . Clamavit quoque in cruce pendens se a Dco dereIictum verbis Psalmi xxI. Deus, Deus meus, ut quid dereliqui me Ex his argu mentantur : Scientia S cognitio persecta divinitatis secum trahit animae glorificationem , corporis immortalitatem atque splendorem, gaudium sempiternum , ac perennem felicitatem . At Christus haec ante Resurrectionem assequutus non est . Itaque non fruebatur manifesta visione divinitatis. Resp. cap. Ioan. vi I. dici Christum nondum glorificatum manifesta in caelum astensione , quemadmodum ibidem ait Ioannes nondum fuisse Spiritum datum , quoniam , ut Augustinus exponit Tract. XXXII. in Ioan. autea non apparuerat. Ut igitur Spiritus absque manisestatione datus jam erat Mariae, Annae, Zachariae ceterisque propheti sui ibidem S. Pater demonstrat ; ita Christi anima priusquam in cor Pore glorificato resurgeret, fruebatur beatissima visione divinitatis . Quod autem Salvator in monte Thabor, si We , ut quidam opinantur

in Libano gloriosus apparuerit, & gloriae Domini sui servierint ΜΟΥ ses , & Elias, potius demonstrat fuisse in Christi potestate, ut glori splendor redundaret in corpus, aut se inde subtraheret. Tristitia mortisque sensus arguit quidem in hominum Redemptore assumptam

148쪽

Liber Vicesimus sextus. Cap. IX. I ε 3

earnis infirmitatem, sed non oppugnat, ut infra dicemus , spiritusheati icidinem . Quae apud Lucam habentur de sudore Christi sangui neo, ct Angeli confirmatione, omitti in nonnullis Graecis, Latinis que Codd. scribunt Hilarius lib. X. de Trinit. & Hieronymus in ii. adia .ersus Pelagianos . Genuina sunt tamen , ac talia habentur ab ipso Hieronymo, nec repugnant humanae infirmitati, in qua voluit SaI-vator tentari per omnia , ut posset nobis in angustia S tribulatione positis condolere . Extrema morientis verba sulci hominis cum deseperatione Iuctantis, ct etiam ipsa desperatione absorpti, fuit opinio Ioannis Feri Ecclesiastae , ut vocant , Moguntini, aliorumque impiorum haereticorum . Sed tanta, atque inaudita blasphemia Ipsis Christi verbis revincitur . Si enim fiducia in Patrem carebat, cur ad ipsum confugit eXclamando, Deus meus ὶ inquit adversus Sectarios suos libro II. Harmoniae Evangelicae cap.9. Gerardus Uossius. Et Grointius in Matthaeum demonstrat particulas , τἰ, ut quid, vocem osse

deprecantis ex cap. XXX l I. II. EXodi, atque ex Psalmo xi. I. Accipi eadem significatione hebraicum rara a. Regum II. 22., 2. Paralipp. XXV. 16 , Ieremiae XXVI I. Ih, Ezech. xxxl II. ii, aliisque in locis

demonstrat Glassius lib. V. Tract. a. cap. s. Atque hos ad cons tandos haereticos arbitror satis est . Nam ad nostratium eruditionem proponimus Estium in Cap. xxvii. Matth. , & in v. Epist. ad Hebraeos vers. Itaque agnostimus in verbis Christi humilem deprec

trinem una cum eXperimento voluntatis humanae

Sed illud accuratius explicandum est, unde pendet omnium argumentorum solutio, quomodo cum intuitiva Dei visione potuerit consistere tristitia, deprecatio patientis, & Angelicae consolationis officium. Canus de locis Theologicis lib. XI I. cap. II. ait, gaudium utique ex Deo vii in voIuntate necessario nasci, non secus atque en

ole Iumen, & calorem ex igne: sed retraxisse aliquando Blem radios mos , idest, in hominum Redemptione perseienda omnem voluptatem fuisse repressam, quam alias ex visione Dei proficisti naturae ratio demonstrat. Addit Christum licet habuerit essentiam beatitudinis, non tamen habuisse accidentia , quae inde per se consequuntur . Docet etiam, quod fruitio sine gaudio potest intelligi, quemadmodum frutitur fructibus arboris, qui nullam ex eis capit ob morbum Voluptatem Concludit, quod Christus non lum videbat, sed etiam fruebatur. raamvis derelictus a Deo omnique penitus solatio destitutus non ga ebat. Haec eloquentis TheoIogi verbis sunt expressa . Ouamuam autem possit haec sententia in nobis excitare amoris, R grati animi recordationem, cum anima Christi pro laa erga nos caritate sponte gaudii plenitudini renuntiasset, & Windicetur etiam illa Cani sententia a P. Serry cap. vi ri. Prologi Galeati, & Exercita uoue de Christo x v i i i quibusdam Patrum testimoniis, & etiam

149쪽

Naidonati, Salmeronis , & Gregorii de Valentia consimili expositione: nihilo tamen minus probari mihi non potest, quum fieri nequeat ut voluntas participatione summi boni minime delectetur. Percipero praeterea nequeo cur non sit gaudium, ubi amore persecto bonum incommutabile possidetur, nec assentior frui infirmum arboris suae fructibus, quando nulIam ex iis capit delectationem. Cum enim ades quod diligitur, etiam delectationem feeum neeesse est gerat, inquit de Doctrina Christ. lib. r. cap.33. Augustinus. Ambrosius autem S Hilarius , ubi docent recessisse ab humana Christinatura irruente morte divinitatem, ita siunt accipiendi, ut Divinitas non adesset addesen- sonem , & etiam hoc sensiu delectationem subtraheret, quatenus gaudium animae sese in superiori ratione contineret, neque in sensus dis

sueret

Expedita ergo est magisque in Scholis probata ea sententia , quod anima secundum superiorem rationem, sive quatenui mens divinitati in se inspectae adhaerebat, omni momento fruebatur atque dedi Etabatur ; sed prout corporeo sensu recipiebat illatam cruce clavisque passionem , secundum rationem inseriorem , quam sensualitatem aP pellant, assiciebatur dolore; ut explicant in ri t. Sent.dist. xv. Scholastici. Hoc autem non repugnare demonstrat eadem dist. S.Thomas , quod gaudium & dolor sint hoc pacto secundum diversam operati nem , atque oppositum objectum, S minime ad invicem adversentur. Illis vero qui opponunt perpetuam ac plenam intellectualis potentiae delectationem ita animum absorbere, ut distrahi non possit, neque assici sensiu ullo doloris ; respondendum est, quod si persona habeat super omnes animi sui facultates absolutam potestatem, ut habebat Dominus Iesus Christus, quemadmodum pati ac mori potest subtrahendo omnipotentiam suam ne protegat assumptam infirmitatem , ita cohibere potest gaudium in mente , ne dissiuat in sensius . Ouod nequit in aliis hominibus evenire , propterea quod tali potestate non praediti nec possunt libere irruentem mortem vitare, nec torrentem sistere Vo luptatis . Atque ob plenissimam hanc potestatem Salvator humani ge neris oblatus est, quia ipse voluit; S quia voluit, sequestravit in superiori ratione gaudium supernae delectationis . Legite Tractatum Au gustini XLix. in Joannem, S Opp. 3. superioris Cap. Ut

CAPUT X.

De Monothelitis, qui negaserunt in Christi disinguendam esse Asinam , humana us voluntatem.

HAERETier omnes, etiam ante tempora Heraclii, qui vel unam in Christo naturam, sive humanam, sive divinam, vel cum divi- Dissiligod by Corale

150쪽

Liber vicesimus sextus a s

divinitate carnem absque anima , vel animam quoque sensitivam , sed mente ac ratione destitutam asseruerunt, Ehionitae nimirum, Arianorum plures , Apollinaristae , atque Eutychiani, negarunt in Christo Domino duplicem operationem , ac voluntatem , ideoque appellari possunt Monothelitae. Ut enim constat ex Epistola Agathonis ad Conis stanti m relata Act. I V. Synodi sextae, ex quo in Christo una statuatur natura , consequens est unicam quoque reperiri voluntatem . Peculiaris tamen Monothesitarum secta haereticorum illorum est, sui duabus in Christo naturis admissis , aut expresse saltem non denegatis, unam voluntatem is & unam operationem in illo constituere moliti sunt: cuius sectae exordia refert Maximus Martyr in Dialogo cum Pyrrho, ct laudata Synodus Adt. XIII., ad Conciliabulum Alexandrinum auctore Cyro coactum. Fuit autem Monothelitarum antesignanus Athanasius quidam I .ectitarum PMriarcha, Eutychianorum dogmate imbutus e qui a no congressum habuit cum Heraclio iam circumvento fallaciis

Paulli haeretici Severiani, atque sensa Monothelismi Imperatori inostillavit . Is eonsuluit Sergium Constantinopolitanum , ct Cyrum prius Phasidis , postea Alexandriae Antistitem, corruptusque Sergius etiam Cyrum illaqueavit . Tum Sergius fictis sub Mennae nomine libellis , iisque transmissis ad Theodorum Episcopum Pharan item, ad Paulum Severianum., S ad Georgium Paulianistam callide haeresim coepit

disseminare. Turbis propterea excitatis , data ad Honorium epistola omium dissensionum auctorem secit Sophronium sinctissimum Ieros Imorum Episcopum ς sed calumniam denudavit atque expunxit in epistola ad Petrum Illustrem Iandius Maximus. Traxit autem ad se idem Sergius quam facillime Heraclii animum, tum fama nominis sui, quae plurimum apud Orientales percrebuerat, tum specioso titulo anitionis intin utramque Christi naturam , tum denique execratione haeresis Nestorianae, cui patrocinabatur impense Choseoas Rex Persarum

hostis Heraclii insensissimus.

Heraclius anno imperii sui a 3. mnotheIitis adhaerens coegit SP nodum quamdam Amenam , cui tamen , ne prohiheretur dogma duarum in Christo operationum , ac voIuntatum obstiterunt sanetissimi Praesules Arcadius Archiepiseopus Cypri, Sergius alter Arcadii su S Ioannes Alexandrinus cognomento Eleemosynarius . At Sergius , , defuncto interim Honorio, cujus cpistolis Biso errorem 'sium comprobari jactabat, circa annum 63 o. composuit Eeibesim , sive fidei formulam Sc expositionem, eamque nomine Heraclit vulgatam assivit valvis Ecelesiae Constantinopolitanae, pro cujus approbatione anno 638. etiam Synodalem conventum coegit - At Imperator cum audiret de hac Hibes universalis Ecclesiae querimonias, in epistola ad Joannem IV. qui eamdem anno M. ι. . ut Pagius animadvertit, il-

SEARCH

MENU NAVIGATION