장음표시 사용
91쪽
ait in libro de Praescript. Tertullianus. Consentiunt his Iudaei negantes nataturum Messiam ex nesciente virum puella . Quidam quarto Memtente saecuIo Mariam saltcm post Christiam natum alios ex Iosepho p perisse filios autumarunt, horumque agmen duxit Helvidius a magno Hieronymo refutatus . Haec est ergo prior Heresis adeo in perpetuam Deiparae virginitatem injuriosa . Sequitur altera illorum, qui non ex Virgine carnem assumpsiste Uerbum putarunt , sed isam traxisse de coelo, ex aethere, aut elememtis compactam. Formatum Christi corpus in coelis, ct per floriam , si eat per canalem aqua, transisse aiebant Valentiniani apud Irenaeum lib. I. eap. I. necnon Basilidis , ct Marcionis gregarii apud Athanasium in I. adversus Haeresev. His acccsserunt Bardesanistae, de quibus Oriis
genes Dialog. 3ν. Apelleiani dicti ab Apelle Marcionis distipulo affirmarunt Christi carnem desideribus, ct de substantiis superioribus mutuatam, ait in libro de carne Christi Tertullianus . Atque haec est secunda haeresis adversus divini Uerbi peractam in utero Virginis conseceptionem.
Tertia verum ac solidum corpus Christo denegat, tribuitque , duntaxat phantasticum , S umhraliter quae haeresis, in quantum corpus phantasticum opponitur crasso, ac terreno , parum dissert a praecedenti. Sed videntur aliqui discipuli Simonis Magi , praelartim Menander , ct Saturninus eo processisse , ut assererent carnem Christi nequaquam Misse solidum corpus, sed apparens, inane , ct corporis speciem reserens, quasi magica ludificatione. Conabantur enim Incarπstionis sacramentum ludibrio hominum exponere, atque, ut inquit Eu sebius lib. D L. H. Ecc. cap. ilud asperiere magisa artis infamia is Teia ergo de Christi conceptione sunt inquirenda: primum an Deipara ipsum ex virili semine conceperiti alterum an ex Uirgine Christiearo formata sit, an coelitus delapsa, aut aliunde Compadia et tertium an caro vera, ac salida fuerit, an vero umbratilis , ct apparens.
PR MITIO L. Christus de Virgine absque virili semine conceptus est. Demonstratur ex prophetico Isaiae oraculo cap. v I .i4. Ecce Visexo concipiet, ct pariet filiam, Θ voeabitur nomen ejus EmmanueI Negant Adversarii de Virgine incorrupta hunc locum esse eXponendum , propterea quod Hebraicum uocabulum no v , Hesma significet adolescentulam absconditam , a radice μν, Abs redit. Sed resutatur commentum istud ; I. quoniam haec ipsa etymologia commonstrat vocabulum Hesma significare illibatam , castissimamque puellam 2 ideo enim Virgo appellatur Halma, abscondita , quoniam sub custodia servatur a virorum aspectibus segregata: quod constat ex lib. I r.
Machab. O I. I9. atque ex 2. Regum x ta l. 2. ubi de Amnone legitur:
92쪽
Liber Vicesimus sextus. Cap. I. 8 s
ab, difficile ei videbatur, ut quippiam inhoneste veret eum ea . Cum
ergo virgo apud Hebraeos adeo detineretur occlusa , ut disseulter ad ipsam viris pateret accessus; merito dicebatur nesv , e seosita. ii Cum in aliis divinae Scripturae locis Halma designet virginem incomruptam , ut liquet eX Gen. cap. XXIV. I 6. & Exodi ii. 8. ubi Halmae appellantur Rebecca, & Maria soror Mosis, adhuc lueognitae viris . nec junctae maritis ς virgo quoque viro incognita designari debet citato textu Isaiae . III. Demonstrat Buxtorsius in Lexico, & constat ex primo Regum X v I l. S6. S XX. 22. n,P significare puerum coelibem, S domi in parentum cura latitantem. Idem ergo de taminino Halmindicendum cst. IV. Tria tantum vocabula reperiuntur in lingua He-hraeorum , quibus demonstrari possit mulier adolescentula, videlicetra,v Halma, n ira Ferula, ct ri a Nabara : at postrema duo non sunt propria nomina, quae virginitatem significent; nam Nabara est nomen aetatis, & tribuitur etiam juveni conjugatae ; Hetulia autem est nomen mulieris innuptae, sive adolescentula virgo sit, sive aut aetate provecta, aut juvenis vidua , ut constat ex Ioelis i. 8. Igitur voeabulum solum Halma est illud proprium, quo denotatur adolescentula, & viro incognita . V. Constat hoc Esaiae loco ad Vocabulum Halma addi literam emphaticam π demonstrantem singularem, ac spectabilem aliquam virginem . Inepte autem singularis , S inclyta diceretur aut fornicaria,. aut adultera, aut a marito compressa. VI. Ut recte ait in hunc locum Hieronymus, non solum Iudaei nequeunt osten- .dere hanc vocem Halma in Scripturis alicubi positam , ubi adolescentulam tantum designet, ct non virginem ς sed praeterea virginem incorruptam significat ea vox lingua Punica , quae de Hebraeorum sontihus dicitur emanasse. Virginem quoque reddit Versio Lxx. Chaldaica, Syriaca , ct Arabica , nec repugnat in libro Radicum R. David Κim-chi. VII. Denique Esaias loquitur de signo, ac prodigio , quod daturus erat Dominus domui Israel mirabilius , quam petere potuisset incredulus Achag in profunduis Inferni , sive tu excelsum supra. At quod concipiat mulier virili ex semine, nullum signum , nullum prodigium est. Non ergo de adolescentula ex semine viri concipiente locutus est Esaias . Atque haec prima arguineutatio urget praesertim
Uebraeos. Altera depromitur ex novo Testamento: nam Matth. Cap. I. 18-
ait: Cuis 6set desponsata mater ejus Maria Foseph, antequam couve uirent, iuventa est in utero babeus de Spiritu Jaucto : proximoque versu 2o. ita Angelus sponsum Virginis adloquitur : Iosepb fili Davi , Noli timere accipere Mariam eonjugem tuam , quod evim in ea Not ms , de Spiritu sunt is es. Affert Evangelista versa et g. allatum supra
Plura sunt congruentiarum argumenta producta a Patribus , de
93쪽
quorum traditione nulla exoritur duhitatio , ideoque neeesse nori est ut illorum colligere studeamus testimonia . Irenaeus itaque probatib. M I. adv. H. cap. 29. Christum non esse genitum ex semine Ioseph, quoniam non suisset praestantior Davide, aut Salomone , ex eadem asemmatione generatus. Item non fuisset haeres regni Davidis, cuia Ioseph filius ostenditur Ioahim, S Iechoniae, quorum semini regni mIuda non esse repromissium prohat ex Ieremia . Addit Irenaeus can. I re ocreasione Adami comparationem, demonstrans , quod
tebat Dei I erhum reeapitulationem Adae in semetipsum faciens eiusdem generationis hahere si nilitudinem , ut eadem esset plasinatio crea-a, G Pialmatio redempta. Prosert etiam similitudinem inter originem Peccati , ac redemptionis , assimans, quemadmodum angelus batanae virginem Evam seduxit, atque inde initia habuit humana perincitio, ita a Virgine assentiente Angelo Dei nuncio incoeptam hominum reparationem . Has , aliasque antitheses adducunt etiam Tertullianus libro de Carne Christi cap. ι ., S posteriores PP. Complures .
opp. r. Vaticinium Isaiae nullo pacto de adolescentula virgine a cipiendum est. Non ergo invicte probat Dei parae integritatem. Prob.
ant. nam vox Halma significat tantum o mulierem absconditam, ut verterunt Aquila, ct Symmachus. Eodem vocabulo Prov. XXX. I9.
designatur scortum r ubi enim vulgata habet, Viam viri in adolebe tu , extat in hebraico nn, , ad Halmam : S versii proximo addiatur, Talis est, via mulieris adultera. Halma itaque adulterae
comparata scortum est, non puella . Etiam Canticis V . 7. una Cunia
uxoribus , & Concubinis connumerantur m n,P , Halma , idest, adolescentulae ad Regis voIuptatem servatae. Frustra itaque asseritur designari eo vocabulo non subactam viro mulierem .
Resp. nego ant. Ad probat. respondent aliqui Symmachum fuisse Ebionitam , Aquilam proselytum Iudaeorum; unde nil mirum, si reddiderunt pro Halma , α κλων. , abditam, Vel absconditam. Verum Symmachi, Aquilae , necnon Theodoctionis admissa Uersione, nego virginem non dici propriissime absconditam, cum & virorum subtrahatur aspectibus , & revelata nos fit illius turpitudo, qua phrasi explieat divina Scriptura viri cum muliere concubitum. In Proverb. XXX.nctyn, significat is adolescentia virginum, & sensus est, perdimincile uile noscere quales suturi sint impuberes , qui sub parentum cust dia delitescunt . Ouid enim dissicultatis praesestri viri ad scortum ingressus Z Praeterea haud recte appellatur eoueluo, & abdita mulier faciens , etiam caute, sui copiam. Deinde gratis concedatur de corrupta
94쪽
Liber Vicesimus sextus. Cap. I. 87
pta adolescentula sermonem fieri in Proverbiis . Praenotatum supra , non potuisse apud Hebraeos ob arctam custodiam viros accedere ad virgines, ideoque Amnonem usum consilio Ionadabi, ut opprimeret Thamarem . Notantur ergo in Proverbiis machinationes , & insidiae scortatoris , ut ingrediatur etiam ad virginem intra paternas aedes ah-sconditam . Quare quocunque sensu hunc locum accipias, semper Haiama signiscat odolescentulais viminem: atque id multo expressius in vi. Canticorum. Ibi enim n)n v diserte separantur a reginis, &concubinis , ideoque significatur hoc nomine chorus puellarum, quae nec maritis junctae sint, nec turpiter viris subactae. Ob haec , ct quae
supra attulimus, repetendum cum Hieronymo Comment. in cit. l
cum Isaiae. Ostendant Iudaei in Scripturis alicubi positum Halma , ubi
adolescentulam tantum , non ubeinem fovet: di concedimus eis, illud
quod in Isaia apud uos dieitur, Dee Cirgo reneipiet, est pariet filium , non absconditam virginem , sed adolescentulam significare jam nuptam .
opp. a. Promittit Istias signum Achaz, ut credat se liberandum sere a duohus Regibus , qui Ierusalem invaserant, Rasin rege Syriae , S Phacee rege Israel. Atqui signum debet praecedere rem, quam promittit. Ergo signum, de quo lsaias loquitur, praecessit liberationem Jerusalem a duobus Regibus, neque ullatenus ad Christi conceptionem
est reserendum. Resp. nego ma. Cum enim Achar Deo diffsus , ct incredulus , dum illum hortaretur Propheta ut peteret a Deo signum , respondisset, Nos petam, non tentabo Dominum; Isaias convertens ad omnes posteros Davidis sermonem ait: MIudite ergo domus David: Numquid parum vobis est molesos esse hominibus, quia molesti sis , ct Deo meo ξ Propter Me dabit Dominus ipse vobis signum: Dee Hirgo
Neipiet, sec. His vel his arguit Propheta incredulitatem regis, quasi nollet etiam portentose signo spem proximae liberationis confirmare , Se Isaias , quas ariolus , vel nugator salse hujusmodi signum promitteret . Propterea inquit immerito hanc sibi injuriam molesta infidelitate irrogari, cum Dominus signum alterum , ac longe nobilioris reparationis sit domui Davidis praestiturus , ortum scilicet Emmanuelis cx Virgine . Atque iccirco hac reprehensione non adjecit Isaias loquias Achaz , sed ad domum Davidis , cujus semine procreata est Virgo genitrix Christi, sermonem dirigit. Falsa est etiam minor : nam dantur signa , quae sunt completae jam promissionis commemorationes,
quale est illud Exodi iii. ia. , Et hoe babebis signum quod miserim te : um eduxeris populum meum de e rapto, immolabit Deo super moπ- rem sum. P. Signum, de quo loquitur Esaias , est filius ab ipso genitus ex uXOre, quam sterilem opinabatur : cap. enim sequenti V. a.
ait: D aeress ad Prophetissam, ct eonevit, ct peperit Asiam . Addit
95쪽
dit Barnabel praedimim ab Esaia filium ipsius regis Achar , idest Ezechiam, aut sorte alium ab ipso generatum ex incestu cum filia Achor, quam praegnantem esse ignorabat. De filio autem Mariae non videtur locutus Propheta , quia nec appellatus est Emmanuel, nec de eo completum τι Sut ram, ct mel comedet. Resp. nullius filii ex virili concubitu procreati partum Esaiae Vaticinio portendi, cum praedicetur partus Virginis, partus Emmanuelis , partus divinae promissionis signiam singulare. Versus I. Cap.UI II. nequit de filio Isaiae accipi, quoniam advocat testes sui ad Prophetis iam accessis Uriam Sacerdotem , ct Zacchariam filium Barachiae et S Urias quidem vixit regnante Actag ex lib. I M. Reg. XIV. II. Sed Zacharias filius IHadae, quem Barachiam esse tradit Hieronymuri trucidatus est, cum regnaret Ioas, Il. Paralipp. XXI v. al. Zacharias autem Propheta , qui & Barachiam patrem habuit, prophetabat circa an . M. 348 s. annis post obitum Isaiae sere tercentis. Nequeunt ergo haec literaliter intelligi de ipso filio Haiae , nisi velis hic memorari Zachariam illum, de quo ii. Paralipp. xxvi. s. Vix etiam percipi Potest. quomodo auferenda essent spolia Samariae, antequam puer, Me quo IsaiaS , vocaret patrem , O matrem , si puer ille esset filius ipsius Isaiae ς cum Samaria eversa sit anno v I. Eaechiae, I v. Regum XUI II. Io. S Propheta narret quae contigerunt sub Achaz . Quare cogimur , ut in Prophetiis reliquis , nonnulla de Christo , nonnulla vero de rebus olim gestis exponere , maxime quod hae suerunt symbola futur rum . Neque ullo pacto potest ad Ezechiam filium Achaz prophetia detorqueri ἰ nam Dechias jam decimum annum agebat, cum Pa ter regnum obtinuit; quippe is sedecim annis regnavit, iv. Regum
AVI. a. & EZechias vigintiquinque annorum erat, Cum regnare cα-Pisset, IV. Regum XVI I i. a. Filius ergo, qui regnante Achaz Praedicitur nasciturus, nequit esse Ezechias . Ceteras Barnabelis fabulas mittimus.
Mariae Virginis filius recte dicitur Emmanuel, idest, Nobiseum
Dear, cum , ex quo verbum factum est caro , in nobis peculiari titulo Deus habitaverit. Nomen autem hoc loco, iuxta consuetudinem divinarum Scripturarum , significat Christi attributa, ut dum legitur Lucae I. 32. Filius Altissimi voeabisar; & apud eumdem Isaiam i κ. 6. D voeabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius , Deus, fortis , pater futuri saeculi, princeps paeis. Postrema verba, Su rum, O mel comedet , mystice significant mansuetudinem , lanitatem , d ctrinam , atque spiritualium donorum copiam, S ubertatem: Iit raliter autem demonstrant, puerum Jesum , etiamsi superveniente Spiritu sancto conceptum , & natum de Virgine , conlaeto tamen Hebraeorum more suisse educandum favis mellis, S lacte. Sic divini. Verbi humilitatem admiratur Ecclesia:
96쪽
Liber vicesimus sextus. Cap. I. 8s
Per quem nec ales e furit. oppones ultimo: Apostolus ad Galatas rv. 4. inquit: Misit Deus Iovi Dum fatium ex muliere . Significat autem mulier seminam a
viro compressam : unde Cicero apud Quintilianum reprehensus quod senex duxisset virginem Publiolam ait : Cras mulier erit. Resp. cum Tertulliano libro de Veland. Virginibus cap. s. Sc 6. Hujas voeabuli proprietatem ad sexum , non ad tradum δεκus pertinere. Et quidem Apostolus I. ad Corinthios X i. s. & 6. indiscriminati in ait, Omnis autem mulier velet eaput suum et & I. ad Timoth. I r. 9. Similiter ct mulieres in babitu ornato, cte. Etiam Cicero pro Mur. promiscue ait: Mulieres omnes propter in micatem eonsilii majores iis rutorum potestate esse voluerant. Quare mulier , etiamsi aliquando virgini opponatur , seminam tantum, non eam , quae viro subacta fuerit, designat. Pstoposirro II. Nullius sunt ponderis argumenta , quae adversus perpetuam Deiparae virginitatem audacter, & sacrilege proserebat Helvidiu S.
Saltim post Christum natum Iosephum virginitatem Mariae doliis
hasse , adstruere nefario ausu conabatur Helvidius sequentibus arguis mentationibus. Primo Matthaeus, inquit, cap. I. I 8. scribit: Au-xequam eouvenirent, iuventa es in utero babens de Spiritu santis . Guomodo ergo nemo de non pransuro dicit, Antequam pranderet; ita nemo dicet de iis , qui convenire non debeant, Antequam eonveniarent . Sed respondet Hieronymus apparere in hoc priori argumento Helvidii imperitiam simul ac temeritatem : non enim si quis dixerit, Antequam in portu pranderem ad Africam navigavi, non potest stare sentcntia , si non in portu prandendum quandoque fit: aut si dicamus, Paulus ApostoIus antequam ad Hispanias pergeret, Romae in vincula conjectus est: aut certe illud , Helvidius antequam poenitentiam ageret , morte praeventus est; statim aut Paulo post vincula ad Hispanias sit eundum ; aut Helvidio poenitentia agenda post mortem . Erasmus hoc addit exemplum, si dicat aliquis, Iudices de causa pronunciasse priusquam causam cognoscerent, non hoc sentit, judices cognovisse caussam postquam tulerint sententiam : quod exemplum una cum aliis depromptis ex Virgilio, Cicerone, & Thucydide produxerat Laurentius Valla . At nos allatis a Hieronymo contenti erimus reponentes cum eodem in Comment. Mat. Ruod autem dicitur , Antequam
rosveNiren , non sequitur ut postea renueuerint: sed Seriptura quod factum non sit, ostendit. Alterum argumentum petitur ab Holvidio ex proximo v. 2 s. ejus dem cap. I. Mat. Et nou eoenoflebat eam, donee peperit filium suum primogenitam. Ubi particula donee videtur demonstrare Mariam postri. V. M par-Disitir Orale
97쪽
sio De Theologicis Disciplinis
partum primogeniti alios ex maritali complexu filios genuisse: quod comprobat ipsa Primogeniti ratio dicens ordinem ad alios post primum
genitos .. At respondet primum Hieronymus posse verbum cognoseere ad scientiam , non ad adium conjugii referri, uti Lucae II. 4I. Et non cognoveruut pareutes ejus . De alia utique cognitione a maritali congressu exponunt hunc locum Epiphanius H. 8. quae est Antidicomaria- nitarum . ct alii. At de cognitione carnali, sive maritali complexu loqui Evangelistam fatemur , propterea quod Hebraeorum locutione
ad linguas ceteras derivata cognoscere notat experimentalem tori Coninsuetudinem , ut Gen. IV. I. xl X. s. Num. XXXI. I . Regum tertio I. q.
Sc. Ita Horatius appellat puellam lavaram mariti, & Plutarchus in Alex. Aliam , inquit, mulierem nou cognoscebat. Verum particula douec negat tantum cognitionem ante partum , nihil definiens de tempore posteriori. Affert Hieronymus apertissimum illud exemplum Isaiae 46. q. Usque ad senes iam ego ipse. Et Matth. xxv I II. 22. Vo biseum fum omuibus diebus, usque ad consummationem Deuti. Consim ite est exemplum ii. Regum v i. 23. Michol AIM Saul non est natus filius usque in diem mortis suae : Psalmo c i x. i. ct Mati. v. I9. de qui hus alibi. Cur dicatur Christus Primogenitus explicatum est Tom. II. pag. 7 i. Addam ingeniosam Hieronymi observationem. Praecipitur Num. XI III. Is . , ut pro hominis primogenito osseratur post unum . mensem siclus argenteus . Si primogenitus ille tantum diceretur , post quem alii filii nascuntur , nou omve masculinum quod aperit vulvam ;potuisset quilibet Genitor petentibus siclum respondere : Suis sntur mensis eonfringis articulo λ Expet Ia donec nascatur fecundus.
NUM debeo Saeerdoti , nisi S ille fuerit procreatus, per quem is , qai
ante natur es , incipiat esse primogenitus . IIaec Hieronymus . Epiphanius H. 78. observat consulto EPangelistam dixisse Iium Dum primogenitum , non vero Aium primogeuitum suum; ut scilicet intelligamus diei Christum primogenisum dignitate respectu omnis creaturae, ut inquit Apostolus ad Colos. l. i s. non generatione , nec respectu fratrum , quos Virgo pepererit.
Tertium argumentum Helvidii petitur ex locis ubi fratres Christi commemorantur, ut Matth. x . s I. Nonne hie es fabri filius Zmune mater ejus dieitar Maria, ct fra res ejus γacobus , S' Ioses, ct Simon, 'udas 3 Similia occurrunt apud Marcum v i. I. Vide &Mait. XI I. 46. Marc. III. pl. S Ioannis II. I 2. At respondet Hiero nymus fratres Domini appellari consobrinos ratione propinquitatis et cum Scriptura soleat Datres dicere natura quales suerunt Esau, & Iacob : gente, quales ad Rom. I x. 3. appellantur omnes Israelitae : eo in gnatione , ut vocantur Genes xl II. 8. Abraham, & Lot, &xx Ira
Laban, dc Iacob: & denique assectu; quo sensu ab Apostolo I. ad Corinth. V. II. omnes fideles dicuntur fratres. Eadem est sententia Augu- Disiti reo by GOrale
98쪽
Liber Vicesimus sextus. Cap. I.
Eni libro XXI I. contra Faustum cap. 7s. Atque potest ex ipsa Scris, tura demonstrari. Etenim inter Patres Domini com diemoratur etiam acohus, de quo D. Paulus ad Galat. I. I9. lium e solorum .idineminem, nisi Desium fratrem Domini. At liquet ex cap. X. Matth.I. inter Christi Apostolos duos Iacobi nomine fuisse appellatos , quorum unus dieitur ibidem filius Zebedaei, ct frater Ioannis , alter filius Alphaei . Habemus itaque fratrem Domini, qui non fuit de Iosephi progenie . Verum tamen est, quod Patres aliqui scripserunt fratres Domini esse filios Ioseph ex alia uxore generatos, ut scribit citato loco Epiphanius , necnon alii apud Vossum Differt. de Gen. Iesu Christi cap. 6. S Serry Exercit. de Christo XL. His tamen non assentior. Conis numerant enim inter filios Ioseph quatuor , quos Matthaeus, ac Maris cus describunt citatis locis, & quorum primus est Iacobus . Atqui Iacobus , ut diditam est modo , filius fuit Alphaei, qnem esse Iosephum nulla ratione poterit demonstrari. Matrem hujus Iacobi haud obscure colligimus esse Mariam Cleophae filiam , ct uxorem Alphaei: nam inter Mulieres , quae patienti Christo adsuerunt, Marcus xv. 4o. tres diis nincte commemorat his verbis: Inter quas erat Maria Magdalene, ,er Maria Paeobi minoris, ct γωσο mater, ct Salome . Matthaeus
autem ait Cap. XXV II. s6. Inter quas erat Maria Magdalene, ct Maria Paebbi, sepis mater, ct Mater filiorum Zebedaei. Ioannes vero
cap. XIX. et s. Stabant juxta crucem Iesu mater ejus, ct soror matris ejus Maria Geophae, ct Maria Magdalene. Ex quorum collatione deducitur Mariam filiam Cleophar cile matrem Iacobi minoris , S uxorem Alphaei; & Mariam Salome esse matrem alterius Iacobi, S Ioannis , aliaque uxorem Zebedaei: ideoque Deiparam fuisse Iacobi minoris, non novercam, ut quidam dixerunt, sed materteram . Potest commode
in hac sententia propugnari etiam perpetua virginitas Iosephi, quam tenet pia Fidelium devotio, quamquam firmari plenissima Traditione
non possit. Nemo autem miretur me dixisse matrem Iacobi Mariam filiam Cleophai , non uxorem. Quamquam enim nonnulli sic dictam Putant a marito, atque ita etiam sentiat Theodoretus in cap. I. ad Galatas; Hieronymus contra HeIνidium sic nominatam censet sis o Patre, Ipse a G.ntilitate familiae; in eamque sententiam praeter auctoritatem Hieronymi tria me trahunt: primum, quod liquet exc-p. X. Matth. fuisse hanc Mariam uxorem Alnhaei: alterum, quod Versio Arabica Ioan. xiv. et s. diserte habet, Lilia Cleopha r tertium quia tollitur hac sententia omne personarum discrimen . Sed hactenus Contra Helvidium e cujus sententiam, ut Photius appellat, irrelligio-
sim, S impiam quidam derivatam arbitrantur ab Apollinari Laodi-ςeno , Sc traditam etiam ab Eunomio, ex Ecclesiastica Philostorgii Hi-MOria a Photio in compendium redacta .
99쪽
Insertur ex dictis Iosephum non esse Christi patrem , nisi homianum existimatione, ut inquit Lucas Iri. 23. ut putabatur, Filias γο-s b. Et Hieronymus laudato adversus Helvidium libro r Evangelistae Patrem Joseph dicunt; non quod vere pater Poseph fuerit Salvatoris; sed quod ad famam Mariae eonservandam pater sit ab omnibus exsimatus. Speciali etiam titulo appellatus est Pater orsi, ut docet Augustinus lib. m. de Consensu Evang. cap. r. ipsa eopulatione eonjugii, nimirum , quia ex ejus eonjuge natus es. Sed quod aliqui dicunt esse filium verum ac proprium , quoniam natus: & procreatus est iussi do Ioseph, idest, in virginali corpore, in quod ille habebat iure coniugii potestatem , mihi quidem non probatur; quoniam jus aliquam . inseri proprietatem Domini, R Fleteredis , at non Genitori= , ac Patris . Fuit ergo hoc titulo Christus specialiter filius Iosephi, atque multo conjunctior, quam si ab eo esset aliunde adoptatus: at non verus, ac proprius.
- Fusis in Chrisio veram eaνnem, eamque non de caelo delapsam, sed in virginati Mariae utero
procreaciam. NUNC profliganda venit aItera adνersus Christi conceptionem Valentini, Basilidis, & Marcionis portentosa haeresis, nullum
Christo attribuens corpus , nisi phantasticum v in quem errorem prinlapsi sunt etiam Manichaei, resutati ab Augustino in libro de Fide contra Manich. cap. 32. & lib. xxv i. contra Faustum , atque aliis in locis. PRO OsITIO I. Divinum Verbum veram, S corpoream assumpsit
Demonstratur i. ex Scripturis. Nam Ioan . r. 34. Iegitur: DVerbum caro factum est: atque in Ep. eiusdem Ioannis I. cap. IV. 2. Omnis spiritus, qui eonfitetur Pesum Chrsum in earne venisse , ex Deo es, ere. Huc spectant loca , quae asserunt Christum natum , pas sum , mortuum , ac redivivum . Item ea , quibus constat discipulos aliquando opinantes Christum esse phantasna , ab ipso , qui falli non potest, nec fallere , fuisse reprehensos , atque etiam manducatione scorporisque contactia factos fuisse de veritate carnis certiores , ut Mat. At V. 26. Lucae XXIV. 39. & Ioannis XX. 27. Idem probant ea omnia, quibus narrantur patrata a Christo humana , dc corporalia opera ς in quibus non potuit affectus nostros simulare, cum mentiri non possitis
100쪽
Liber Vicesimus sextus. Cap. II. 93
Complura argumenta urget adversus Marcionem , & eeteros Phantasiastas Tertullianus : eaque collegit, notisque illustravit noster Moreau Tom. a. titulo CBrisei earo, Scholiis x iii. Praecipua haec sunt Ι. Deducitur a Tertulliano lib. De Carne Christi, ex ejus passioneis, quam pramuntiarunt Isaias LIII. 4. completam vero Evangelica nar eat historia. Nam , neeutibus , inquit Tertullianus cap. 9. apud nos
quoque Prophetis de ignobili adspectu ejus , ipse pa Puer, tuaeqae
restameliae loquuntur : passiones quidem humanam earnem, coutumeliae inhonestam . crin susus esset aliquis ungue sun mo perstringere cor pus novam ὶ Sputaminibus contaminare faelem nisi maerentem OuiddieIs ealesem carnem, quam unde eaelestem intelligas, non habes ZRuid terresam negas, quam aude terrenam agnoscar, babes ursiosisF diabolo, filivis sub Samaritide, laredimatus es super Lazarumis , trepidavit ad mortem et Caro enim, inquit, infirma : sanguinem fudit postremo . II. Promitur lib. IV. contra Marcionem cap. VIII. ex corporis attactu , quod Christus Lucae iv. o. omnes infirmos curaret singulis manus imponens, utique , ait Tertullianus , futiendas. Et cap. eiusdem operis ao. affert curationem mulieris a flaxu sanguinis, exeontactu fimbriae vestimenti Salvatoris ; de qua idem Lucas xi Il. 4 . demonstratque vestimentum corpori, non phantasnati adiacere, ideoque si verum fuit vestimentum, verum quoque fuit iuditum eorpus . Addit citato cap. 8. ex eodem Luca iv. 29. non solum Christi corpus admisime contactum , sed contactum violentum , ac plenum ,
dum Christus detentur , ct captus adpraespirium usque protractus es;
asserens quoque Lucretii sententiam, Tangere erim, ct tangi, nisi eorpus, nulla potes res et
atque acute observat , nunquam Christum Iudaeorum manus evasisse, eos her caliginem eludens , sed sedato tumultu, & transiens per medium tuorum, ut eo loci scribit Evangelisia. LII.Eodem adversus Ma cionem libro, cap. 3. veritatem corporis Christi demonstrat, ex quo ha stantibus discipulis , & phantasma illum credentibus Luc. XXIV. 39.
Dominus dixerit: Palpate , ct videte , quiaspiritus earnem ct ossa που habet, fleui me videtis habere. Redarguitque Marcionem hunc locum interpretantem , quasi dictum sit, sicut me videtis non habentem Vs', Feut spiritus , dieens: Cur autem inspectui eorum manus ct pedes suos eri, qua membra ex oesibus eonstant, si ossa non habebat c Cur a jecis, Oscitote quia ego sum, quem scillaec eorporeum retro voverant Aut si ρο-tasma erat usquequaque , eur illos phantasma eredentes imerestabat ξ eis quin adhue eis non credentibus propterea eibum desideravit, urse ostenderet etiam dentes babere . Utitur consimili argumento Augustinus serm. Lxxv. , alias xxit. dedi ersis cap. 7. IV. Ingeniosa est argumentatio, quam Tertullianus nectit ex verbo Existravit, quo Lucas xx H I. 6. mortem indicat Salvatoris. Vel enim exspiravit
