Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ad ipsum Cyrillum: non solum Pelagiana dogmata nullatenus exprepist, ut liquet ex eodem Symbolo, quod recitatur a Liberato cap. 8.S legitur in Actibus Ephesinis ; verum etiam fidem Catholicam , &irreprehensibilem exposuit, ipsius Cyrilli testimon io probatam, iaconfirmatam , ut dictum est Capite praecedenti. Ferventibus insuper inter Cyrillum & Ioannem dissidiis, utrinque sibi objiciebant Pelagianismum , ct communionem cum Caelestianis , ut deinonstrat No-

risius ex Epistolis S. Cyrilli ad Caelestinum, S Orientalium ad Rusum

Thessalonicensem ς quamquam calumnia erant aperta quae adversus

Cyrillum Schisinatici diffamaverant; Cyrilli autem suspicio temeraria non erat, sed orta ex Pelagianorum cum Nestorianis , ipsisque Schismaticis consuetudine . At in .erisimile est Orientales in Ephesina Pseudosynodo probasse haeresim Pelagianam , cujus Memnonem sCyrillum , aliosque orthodoxos insimulabant. Ad haec Sanctus Cy rillus ineundo pacem cum orientalibus nihil legitur postulasse de Pelagiano canone, quem aliqui in Synodo illa Orientalium putant fuisse editum : quod secisset utique, si revera Ioannes eique adhae

rentes eumdem canonem approbassent; nunquam enim in commu

nionem recepisset addictos erroribus Pelagianorum, quos ipsi Patre Ephesini damnaverant, ct damnatos Romae acceperant a Legatis Se dis Apostolicae. Domum ipse Nestorius in Symbolo, quod extat in Collest. Conciliorum Edit. Uen. Tom. iv. pag. ao . Christum DPpo

nens Adama hunc originalis me it, & praesentium calamitatum

sacit auctorem: ideoque si Nestoriani ipsi saltim aperte non negabant originale peccatum , licet eumdem cum Pelagianis institutorem habuerint , Theodorum scilicet Episcopum Mopsuestonum; multo minus idem peccatum denegasse dicendi sunt in Ephesino conciliabulo Joannes Antiochenus, & Episcopi Orientales. Haeresi autem Nestorianae numquam Ioannem cum suis praebuiu. assensum demonstratur primo, quia ante Ephesinam Synodum Io

annes ipse coegit Conventum Antiochenum , mandavitque ut Omne

Apostolicis Caelestini Epistolis exhiberent obedientiam : ipsum Nestinrium de turbatis Ecclesiis, & resutata voce Theotocos acriter literis suis redarguit; ipsiumque ad palinodiam recantandam, appellandam que Deiporam sacram Virginem graviter hortatus est, ut liquet ex praecedenti cap. XI M., narratque in dissert. de Synodo Ephesina Christianus Lupus , Pagius ad annum 43o. nuin. xx. aliique viri docti complures. II. Si cum primum pervenit Ioannes Ephesum obstitit Cyrillo S Synodo orthodoxorum; plures simul caussae virum Opti mum in laeti errorem, sinistrumque judicium pertraxere. Primλ- harum caussarum fuit celeberrima Nestorii fama , huiusque ad JO annem Epistolar, quibus haereticus vaserrime contestabatu r se non alia ratione vocem neucon repudiase, nisi oli haeresim Apollinoriis

222쪽

Liber Vlaesimus sextus. Cap. XVI. Iar

X ne quis impie opinaretur divinitatem fuisse demutatam : Accessit causis altera, quod Episcopi Pelagiani suadente Nestorio ex Regia

urbe ad Ioannem perreXOrant Antiochiam, innumeris impensisque laudibus eumdem Nestorium cumulantes, Cyrillum vero insimulantes tyrannidis, mereseos, animique contumaciae. Adfuit caussa teristia , quod cum vix pervenisset Ephesum , & nondum excusso pulvere ingressus esset cubiculum, stitit se it Ii Candidianus comes accusans CyrilIum, quod se eiecisset e Synodo , quod advenarios Episcopos harbarice insectaretur, & quoci in Nestorium absque uIIo examine Sematuritate iudieii sententiam jam pronuntiasset. His ergo permotus Antiochenus antistes, his fraudibus circumventus , quid mirum si indicto morinti Conventu irritam habuit Nestorii depositionem , Ec sinistrum de rillianis Capitulis iudicium protulit 2 III. In ipso Pseudoconventu nunquam legitur approbasse dogma Nestorianum : Sym-holum ibidem constriptum, atque Orientalium Apologiam idem illius in Epistola. Acacium appellavit irreprehensibilia et neque a dictos partibus Nestorianta admisit ad subscriptionem Actuum Synodalium, quemadmodum in superioribus dictum est. IV. Quum re versus Antiochiam rerum a se gestarum Romano Pontifici, aliisque Episcopis per literas rationem exhibuit, nullus Ioannem damnavit crimine haereseos, sed tam a Sixto III. quam a Synodo ChaIcedonensi Act. i 6. accepit fidei suae praeciarissimum testimonium . Romanus enim Pontifex haec de illo scripsi: Non se exuli vestro idest Nest vim frater noster Poannes addiderat, non ejus est blasphema praeιώ-catione deeeptus: nam quantum rerum exitus Meet, juspendis suπm fementiam , non negavit. Ac Synodus Chalcedonensis r SapieWFAmur Dannes Mutioehenus Episcopus , qui haereticorum maledime repellens, ct e postolisae doctrina rectissimum doema deelarans totiin Orientis eonfessionem velut ex suo ore sanctissimo Proeto , ct ei eriperidem tempus mundi regebat gubernaeati, destinavit. V. Reversus Ioa nes Antiochiam Imperatori ipsum proὐocanti ad ineundam cum Cyriuio pacem nullis perterritus minis respondit, Praeter illa ipsius Capitula Fidem meam orisio dirigam, quam si fuseipiens subscripserit eommuniacabo ei et aisoqui paei us eum eo esse non potero. Et revera coacta ann 432. Antiochena Synodo Fidem edidit, quam siupra diximus delatam ad Cyrillum per Paulum Epistopum Emissenum , ct quam ipse Cyrillus appellavit irreprehensibilem, affrmans coram universo Alexandrino populo ita de Christo credendum este, sicut Ioatmes credebat. Per lata posthac a Paulo Antiochiam Epistola Cyrilli. & exhibita Archie- Piscopo, ejusque Concilio, hi paeem eum eodem Orilis, ct ejus fecerum Contalis damnantes Nesorium: inquit Liberatus Diaconus in Breviario cap. vi ii. in Conc. Labbei Tom. V. pag. 748. Servavit itaque Ioannes Antiochenus cum Orientalibus suis Fidem, quantum

223쪽

a18 De Τheologicis Disciplinis

ad dogma spemt, incontaminatam , ac puram ς apertoque errore deceptus est Ricciolius, qui illum haereticis accensuit, jure optimo castigatus a Norisio lib. I i. Hist. Pelagianiae cap. IX.

DILUITUR OBIECTIO.

At Ioanni Antiocheno , ct celebratae ab ipso orientalium Syn do iure Pelagianae ac Nestorianae haeresis notam affricari, potest primo evinci, quoniam in subscriptione ejusdem Synodi reperitur Iulianus Pelagianorum signifer, qui Episeopatu dejectus confugerat ad Asiaticos . Deinde in ea Synodo definitum fuisse, e Ga animam pe cato non e se mortuam , ut inquit Gregorius Magnus Epistola ad Eul gium . Praeterea Episcopos illius Synodi fuisse Nestorianos conficitur ex impugnatione ab ipsis facta Anathematismorum S. Cyrilli, ex quo Orthodoxae Sunodo Ephesinae pugnacissime obstiterint, Sc demum eRCyrillo, alitique orthodoxis qui non semel orientales erroris init mularunt, ut constat ex Apologia ipsius Cyrilli, & ex Epistola Synodica Concilii Ephesini ad Clerum Constantinopolitanum .

Respondetur haec nullius esse momentit nam ad primum aperte liquet, non Iulianum Eclanensem , de quo plura in a. Volumine ssed Iulianum Episcopum Larissae firmasse Epistolam Synodicam ad Episstopos Provinciarum, una cum aliis Act. Synodi Orientalium, in cuius subscriptione conspirarunt κLI Ir. Catholici Episcopi , nulla

mentione facta si ve Iuliani Pelagiania, sim 'r'ntii, lori.

aliorum PeIagianorum . Extant adhuc Acta illius Pseudo ConciIu , MEpiscoporum nomina in Collect. Concit. Labbet ram. I. Pag. sN9. Harduini Tom. a. pag. I 48. ibique Iuliam nomen habetur hoc ecto: - - Ad alterum satisfecit Norisius lib. 2. H. P cap. 9.demo.istrans ex eadem Gregorii Epistola Pelagianum canonem non osse genuinum , sed suppositum , affirmante ibidem Gregorio, scrutantes Ephesinam SModum, mb Du ea tale oemmus contiππι.

de Ravennati quoque Getesia vetustum valde ad nos deferri ferimus, ct ad Synodum, quam babebamureoneordare inuenimus ut in nullo discreparet, O in definitisse anathematis di reprobationis, nisi quod duo e/m Lap. rata beata memoria Θrisii reprobat. Tertium habet ex dictis m

nisestam solutionem ς nam Cyrillus S magna Sinodus Etesina p-tabant Orientales probare Nestorianas blasphemas, proptereaquo noluerant Syaodo interesse, oppugnaram XLI. Anathemati sita, egerant in eadem urbe Ephesi Synodum aliam , ct Ne orctis familiariter utebantur. At id Ioannes cum suis fixit deceptus emrore facti, nunquam Catholico dogmate labefactato; ut demonstra tum est supra .: PRO Diuiti su by Corale

224쪽

Liber Vicesimus sextus. Cap. XVI. a

. PRomsITIO II. Ut de Theodoreto certum prostratur judicium, tempora, eiusque scripta distingui debent. Explicatur, ac simul probatur propositio. Dum primum erupit haeresis Nestoriana, & etiam circa tempora Ephesini Concilii, atque ante initam pacem Ecclesiarum , Theodoretus saltim Nestorii pers

nae adhaesit. Id extra omnem controversiam positum est: ac proba-

tur primo, quoniam Theodoretus impugnavit S. Cyrilli anathematismost scripsit ex civitate Ephesina ad Andream Samosatensenta. Epistolam , qua gravissime culpat OrthodoXorum Synodum , ScTheodosium Augustum ς & etiam conqueritur fidem Christi, om- .nemque Ecclesiam periclitari. Dedit & Epistolam ad Nestorium, in qua scribit inique hunc fuisse damnatum , ipsumque blandis ac lenocinantibus verbis selatur, perpetuam spondens illi amicitiam , & S. Cyrillum tanquam Apollinaristam insectans. Deinde probatur, quoniam Theodoretus tanquam Nestorianus audiit non solum apud CPrillum , verum etiam apud Marium Mercatorem , Vigilium Papam, Quintam, Sextam, ac Septimam Synodum, Pelagium Secundum, Gregorium Magnum. Maximum Antiochenum, Liberatum Diaconum , ct alios , quorum testimonia recitat, doctisque notationibus illustrat Garnerius dist. 3. Auctarii. Accedit argumentum negativum et nam nulla Synodus Oecumenica Theodoreti scripta probavit, nec etiam Chalcedonensis, quae ipsum faustis acclamationibus recepit et nulla pariter Synodus Catholica dogmata confirmavit depromis is ex Theodoreto testimoniis: nullum denique aetate sua habuit defensorem, qui eorum , quae scripserat adversus Cyrillum, susciperet patrocinium. Nec solum Theodoretus Nestorianis patrocinatus est, verum etiam aliquando tradidit illorum dogmata : quod primo ex ejus scriptis ostenditur. In confutatione enim I. Cyrilliani Anathematismi negat Deiparam Virginem revera Deum genuisse, docens generasse duntaxat homiuem unitum Deo , qui eum complasmavit. oppugnat quoque in Anath.x. unionem secundum Ορostasim: atque in Pental gio cap. v. explicat nexum duarum in Christo naturarum exemplo viri, & uXoris, de quibus scriptum est, Iam non sunt duo , sed uυ curo: Sc quod apertissime Nestorianismum redolet, ait ibidem: Sine sua persona nefar es asseveraresubstantiam . Uideatur Garnerius citato loco,& Nat. Alex. Ibisis. iv. Saeculi v I. Praeterea v. Synodus cap. x III . ad

versus impia Τheodoreti scripta, vulgo feaudum Cistitutam nuncupata, Rique in eos, qui scripta illa defendunt, intorsit anathema: neque synodus haec praestitit adulatorie , atque ex rescripto Iastita iani; sed Collatione v. perlecta fuere ipsa Theodoreti adversus Cyrillum EXcerpta , ct EpistoIae, quas paullo supra commemoravi , cum alia Me morte Cyrilli, de qua insea. Itaque maturo judicio Theodoreti E e a caussa Diuiligod by GOrale

225쪽

cariaria peracta est, Se sacrosanctae Synodi definitio etiam a vigillo, e adigenter excussa , & a Pelagio, Ceterisque successoribus confirma. ea plurimi est facienda . Demum qui huic assertioni repugnant,

possunt ex memorato canone XI II. hac ratiocinatione percellit D

stndit Scripta Theodoreti quisquis affirmat in his nequaquam contiaveri errorem Nestorii. At qui defendit seripta Theodoreti ab Unive, fili Ecclesia iubjicitur anathemati . Igitur subjicitur anathemati , quisquis assirmat in Scriptis Theodoreti minime contineri errorem .

Nestorii. Ruid erga fiet Theodoreti quibusdam quasi iriolatris i

quit Garnerius laudata differt. III. pag. 46s- Resipuit tamen Theodoretus, ct magis illucescente vexitate ac errore Nestorii patefacto , impium ejus dogma restitit. Atque id probatur primo, quoniam subscripsit Epistolae Leonis Magni, in qua Nestoriana haeresis profligatur, S ab ipso Leone in communionem receptus est, declaratus orthodoxus, atque dignis laudibus cohones tus . Deinde probatur , quia anno si. & ipse intersuit Oecumenicae Synodo Chalcedonensi , a qua receptus ex decreto Leonis, & Mamciani, quamvis principio obsisterent Episcopi Aegyptii, Illyriciani. se Padistini, iustepit Ephesinum Concilium , ct S. Cyrilli Epistolas ad Nestorium, S ad Orientales r subscripsit etiam Act. s. cum ceteris Epistopis decretis Synodalibus, dixitque anathema iis , qui ita duos filios distidunt Dominum nostrum Iessim Christum . Prarierea Theodoritus in Epistola ad Dioscorum., aliisque tradocis disertissime Catholicam veritatem propugnat, praesertim si consulantur, quae serius conscripsit & circa annum 447. quo data est laudata ad Dioscorum Epistola num. Lxxx. Tandem cum absoluta Synodo Chalcedo nensi Caussia Theodoreti Wi it. Kal. Novembris distuleretur , & noulent Episcopi audire quam paraverat Apologiam , Plena voce exclamavit : ematbema Nestorio , ct eis , qui non dieam Des genstrieem Virginem Mariam , cte. Igitur Theodoretus tandenx etiam NestoriῆPersonam nominatim anathematigavit, quod Samni Episcopi jure meritoque mandarunt, etiamsi ille Synodo substripserat, & proba verat Epistolas S. Cyrilli , propterea quod ad Ecclesiam pertineat non solum haereses proscribere , ct Catholicae fidei dogmata propu

Enare , verum etiam Auctores errorum compinere ς quia nisi damnaret haereses, fides Christi labasceret; Se nisi haereticos ipsos per celleret , perpetuo ebullirent schismata ac seditiones Denique Theodoretus diu erga D. Cyrillum videtur fuisse animo iniquo, revera existimans hujus anathematismos consentire haeresi Apollinarii, idque etiam post initam cum Ioanne Antiocheno con cordiam - Constat ex ejus Epistola de morte Cyrilli, de qua vide Lupun, cap. 3. differt. Synodi v. Norisium cap. 7. Pagium ad annum

226쪽

Liber Vlcesimus sextus. Cap. XVI.

sola dieitur Cyrillus defunctus , eam maiora ct peiora pertraesaret,

posteaquam prava somniaverat dogmata, & perturbaverat regiam Urbem . Assutam quidem hanc Epistolam , suppositamque plures censent, quibus non dissentit idem Lupus; ea ducti ratione , quod seripta dicatur ad Ioannem Antiochenum . quem constat vita sun fiuinante beatum Cyrillum: at Norisius post Petrum Marcam animadvertit non ad Ioannem, sed ad Domnum fuisse datam , & pro Domno criptuin yoannem Antiochenum: cui Norisianae sententiae subseribunt Pagius , ct Garnerius loco citato. Producit quoquo Norisius alteram ad Do una Epistolain Theodoreti num. II a. in qua Theodor tus ait in duodecim Cyrilli Capitulis latere venenum e cumque haec Epistola data sit anno 449. optime inseri doctissimus Cardinalis p tuisse Theodoretum etiam in alia Epistola contumeliis impetere Sa situm Alexandrinum Antistitem vita iunctum , quem constat obiisse anno 444. Verum , ut supra diximus , Theodoretus anno si . doctri

nam Cyrilli, & Synodum Ephesinam suscepit. Atque ex his expliacata est , ct comprobata nostra de Fide Theodoreti sententia .

AD EA, QUAE IN cONTRARIUM OBJICIUNT

Quod nunquam Theodoretus probaverit dogma Nestorianum posset primum ostendi , quia etiam in scriptis Rc Epistolis, quae ex ravit ante Synodum Ephefinam confitetur unum esse Dominum nostrum Iesum Christum . II. Quia summis laudibus celebratur a Facundo Hermianensi, & maximam habuit venerationem apud Antiochenos . III. Quia fidei causa Mexationes complures ab Eutychianis perpessus est. IV. Quia undique veritatem Catholicam spirant illius Epistolae ad Leonem, S ad Dioscorum, nec non libri haereticaruata sabularum. At haec nullo pacto assertionem nostram concutiunt. Ad primum dicimus neque Nestorium aliquando negasse unum Dominum nostrum Iesum Christum , unum scilicet honore , dignitate , amicitia , &animi consensione; nec in libris Theodoreti, scriptisque prioribus aliud ad significandam duarum naturarum unitionem reperiri VO

eabulum , quam unum ex istis etiam a Nestorio usurpatis , --π as αναληψιν s . να - - , φὰγ ν , idest , inhabitationem , i dumcntum , receptionem , permanentiam in homine, re γπnexion m. Ad a. respondemus non minorem fuisse famam ac colebritate

Theodori Mapsi stent , c quem tamen constat non fuisse Catholi- um, apud cives Antiochenos , S Facundum Hermianensem atque hunc praesertim pro tribus Capitulis acerrime olim stetisse. Quod sequitur nihil probat, quum e diametro pugnent haereses Nestorix tque Eutychetis. Hujus generis est quod objicitur postremo loco

nam.

227쪽

De Geologicis Disciplinis

nam Theodoretus seripsit ad Dioscorum post annum . ad Leonen

anno 449. libros vero haereticarum fabularum anno 4sa. Nos vero Theodoretum hoc tempore resipuisse minime denegamus . Veronenses Presbyteri, quamquam sententiam Norisii de serimia a Theodoreto Epistola adversus Cyrillum iam demortuum non a u. deant refellere , imo illam confirment auctoritate Marii Mercatoris commemorantis sermonem , quem adversus Cyrillum vita functum . Theodoretus habuit Antiochiae ν in edit. Balugii pag. 379, attamen aliqua momenta proserunt, quibus videtur infringi . Primum est, quia Norisius ex arbitrio ct nullius manu scripti auctoritate nomen Ioannis Antiocheni in Domnum commutavit. Alterum , quia Theodo- ritus post initam cum Cyrillo communionem , ipsius quidem anathematismos repudiabat, sed suam in cumdem Cyrillum observantiam.

palam proseisus est, in Epist. praesertim ad Dioscorum , & dialogo a. in Eraniste . Tertium , quia haec Epistola neque in Chalcedonensi Synodo , neque a Mario Mercatore nominata suit . Ouartum, quia haeretici alias Theodoreto Epistolas apposuerunt, auctore Leontio Byzantino. Proximum argumentum est, quod auctor Epistolae suadet illum , ad quem 'stribit, ut sepulcro Cyrilli imponat lapidem aliquem maximum Sc gravissimum, ne possit ad vivos remeare ; quod Antiocheno Episcopo nullum ius habenti in tumulum Alexandrini

nequit competere . Quod autem a Mario Mercatore assirmetur Τhe doretum in Ecclesia Antiochen a coram Domno Cyrilli heatae dormitioni insultasse , etiam elevari potest, ex quo id Mercator reserat eXActis Latrocinalis Ephesinae, in qua plura obiecta fuerunt Theodore-to , quae num ipsius fuerint omnino non liquet: & ex quo ipse Theodoretus epistola 8 I. narret adscriptum sibi per calumniam habitum Antiochiae sermonem , quo duos filios dogmatizaverit . Praeterea auctor illius sermonis aperte se Nestorianum hominem prodit illis verbis, Homo generat hominem ; quod incredibile est ausium fuisse Theodoritum . Demum Pagius, qui ad annum Christi . pro Νο- risii sententia acriter dimicavit, magis explorata veritate illam Epistolam supposititiam affrmavit ad annum Ss 3. num. 1 3. Resp. ad I. Norisium non ex arbitrio , sed ratione ductum mutasse in Domni nomen Ioannem Antiochenum e cum enim liqueat ex

omni Conciliorum collectione Epistolam illam dormitioni S. Cyrilli insultantem haberi in Actis v. Synodi, ibi fuisse lectam, & ex ea , aliisque haec Synodus confirmarit sententiam Concilii Ephesini adversus Theodoretum; atque ex alia parte in verisimile sit, neminem ex Patribus V. Synodi compertum habuisse, quod Ioannes Antiochenus decesserat ante Cyrillum, ideoque neminem hujus Epistolae deprchen disse suppositionem; sequitur hanc esse fetum Theodoreti genuinum, ac uomen Ioannis pro Domno mendose irrepsisse. Deinde etiam Epi

stola

228쪽

Liber Vicesimus sextus. Cap. XVI. a 23

stola i i . R i4o. supponuntur striptae una ad Florentium Epistopum, altera ad A sparem Consulem ἰ ct tamen licet utriusque inseriptio

mentiatur , nemo prudens censet esse repudiandas . Praeterea statim

post hanc Epistolam recitatum est fragmentum Allocutionis, quam Theodoritus habuit Antiochiae praesente Domno ; ex quo Marca confirmat sententiam suam, quod etiam praecedens Epistola Domno fue-vit directa . Ad a. resp. quod Epistola Theodoreti ad Dioscorum data est anno . tribus post obitum Cyrilli annis, cum Theodoretus, ut diximus , incipiebat resipiscere, & de persona Cyrilli servata aequitate loquebatur , etsi improbabat adhuc ejus anathematismos : serius editi fuerunt Dialogi , in quibus aliorum Episeoporum post Cyrillum recitat testimonia; ut nihil dicam interim de variis circa eos lenta. Dialogos opinionibus . Ad tertium haec sit responsio: Epistola Theodoriti ad Domnum legitur in Act. v. Synodi et & nos repetimus eum Garnerio in Aust. Theodoreti pag. Iro. Dedit igitur Domτο eintuebiae Dis Ο solam, quam ego ipsi malim eum απ-cilio generali tribaere, quam vel abjudicare cum Baronio , vel cum Hiis vanas ob eaussas suspectam δε ore. At Mercator non omnes prorsus Epistolas Theodoriti collegit: ac praeterea si hujus auctoritatem , ut aequum est, recipere volumus ς Cur non fateamur Theodo inretum in publica concione oblocutum Cyrillo, quod tam aperte as firmat Mercator cur tantum virum deceptum opinemur actis Synodi Latrocinalis Ephesinae In Chalcedonensi autem Synodo, posteau quam Theodoretus dixit anathema Nestorio , caussa ipsius absoluta est ς neque ejus accusationes , neque ejus Apologia Iectae suerunt. Respondeo ad A. detur haereticos Epistolas plures supposuisse Theod rito, ut inquit Leontius ς num supposuerunt S istam, quam illi tribuunt cum v. Oecumenica Synodo omnes sere docti, si fides habenda est Garnerio in notis ad hanc Epist. pag. Audiarii 99. 3 Unde autem supposuisse probantur Z An quia exiliter, & impudenter dicta continet ξ Scripta est anno 444. statim post Cyrilli obitum et Sc scripta ab homine, qui diu bilem intime compresserat, scripta etiam ad A tiochenum familiari sibi amicitia conjunctum . An Epistola: Auctor objicit Cyrillo aliquid, quod alibi Theodoretus non carpat Nec quidem : nihil aliud dogmatis Cyrillo objicitur, nisi quod Deum pas sum dicat, ct divinitatem faciat mortalem; id stilicet, quod millies

Theodoretus objestaverat. Sed de quarto argumento satis . Quod Proximo imo objicitur , movit doctissimum Marca , ut suspicaretur

Epistolam Theodoriti agere non de Cyrillo, sed de aliquo EpistoPOiubdito Patriarchae Antiocheno r. quod animadvertit etiam BaluZius . Vide postremam Collect. Venetam Tom. vi. pag. I 27. AtquiS nomo Videt Theodoritum , dum hortatur Domnum, ut Cyrilli tumul praegrande saxum imponat, imitari iocularem orationem Luciani in

229쪽

α14 De Theologicis Dise linis

Dialogis de Mortuis , praesertim in Cataplo , ubi ae tante Cyniles similis poena statuitur Megapenthi; cui sertassis versatus S eruditus

Cyrensis tacite comparat Cyrillum , a nonnullis , ut apud Lucianum Mega penthes , de tyrannide S patrata caede accusatum Ea vero quae opponuntur adversus concionem a Theodorito habitam Antiochiae, videntur evincere oppositum. Si enim Mercator

affrmate & absque ulla dubitatione tribuit illam Theodorito: qua ratione in Latrocinali Ephesina ab illius aemulis supposita fingitur Zeur, dum ipsius concionis fragmentum recitatum est in v. Synodo, nullus orientalium, qui aderant, S impense Theodoreto patrocina-hantur , respondit haec supposita esse, & nunquam illum talia aut scripsisse , aut recitasse Z Dum ergo quidam Mercatoris testimonium elevant, plenariae Synodo impingunt notam ignorationis, turpisque oscitantiae . At inquiunt, ipsemet Theodorctus in Epist. 83. quae est sta ad Dioicorum Apologia , ait sermonem illum sibi per calumniam adscribi. Id ne ait Τheodoretus λ Mnime: recitatam a se Conci nem non negat; negat quod tu ea Concione Christum diviserit in lduos filios , quod perperam negabant omnes Nestoriani: S constaquenter ex hac Epistola probatur concionis γ-ιέ- . Insistunt: At Nestorianum se prodiit hujusce sermonis auctor . Ouid inde verb Sermo habitus est prope finem anni 444. quando Theodoritus adhuc

eum Nestorianis sentiebat. Reponunt: Id nequaquam teserasset D mnus , S populus Antiochenus et nunquid enim erant omnes Nest riani Dicimus neu tolerasse ; ea enim concione habita , constat Theodoretum fuisse apud Imperatorem accusatum tanquam haeretiacum Nestorianum, & reum seditionis, atque impietatis : quod narrat Theodoretus ipse Epistola 8 a. ad Eusebium Ancyranum . Sed vide Historiam Theodoreti in Auct. pag. iri. & notas in Epist. 83. pag. t. Quid de eruditissimo Pagio Is ad an. ss3. num. II. ait, Epiastolam , quae legitur in Actis v. Synodi esse suppositam , ut recte , in quit , vidit Baronius, ct suo Deo ostendimus. At Pagius Ostenderat

oppositum ad annum η . num. 8. nec demonstrant haec verba, magis illum explorasse veritatem , sed ob immensam rerum copiam ,

230쪽

Liber VIeesimus sextus. Cap. XVII.

CAPUT XVII.

An rem tria Capitula tanquam Nestorians

fuerint proscripta i

REcapro in Ecclesiae communionem Theodoreto in Synodo Chaucedonensi, ut diximus supra , Origenistae auctore Theodoro Caesareae in Cappadocia Antistite , ad ultionem eorum , quae contra Origenem gesta fuerant, curarunt novas exeitare turbas impcllendo Iustinianum Imperatorem ad damnationem trium Capitulorum, ut praedictae Synodi Chalcedonensis elevarent auctoritatem . Moverunt autem piissiinum Imperatorem fraude , ac praetextu comprimendi sectam Acephalorum , eosque ad Ecclesae communionem adducondi,

qui ab Alexandrino Epistopo quod recipisset Chalcedonensem Synodum rebellarant, Aeephali ideo appellati, quia sine Capite dogmatigabant. Sunt autem tria Capitula , Theodoreti scripta contra xl I. Anathematismos Cyrilli, Ihae Edessent Archiepiscopi Epistola ad M rim Persam , ct Theodori Mopsuessent, quem supra diximus Nestorii magistrum , scripta, quae Ddalea Maeae, ae maledicta appella tur. Horum autem Capitulorum disquisitio, quamvis multo post damnatam Nestorii haeresim tempore fuerint discussa , hoc a nobis Ioco institvitur propter maximam, quam habet cum ipsa Nestori na haeresi affinitatem . Itaque aduersus tria Capitula Iustinianus Edi-inim promulgavit anno iuxta Baronium s46. juxta Garnerium s s. iuxta Norisium verb anno s43. aut initio sequentis . Norisio subscribendum est , cum Imperatoris Edictum rescripto firmaverit Euphre mius Antiochenus, qui e vivis decessit anno s44. Vide Norisium de v. Synodo cap. 3. Pagium adan. s46. Sc defensionem dissertationis Norisianae editam a Balteriniis Tom. ιν. pag. I Oa. Divisa est ob Imperatoris edictum in partes Ecclesia; nam illud Orientales receperunt, at occidentales stoterunt pro tribus Capitulis, rati horum damnatione decurtari Synodam Chalcedonensem, ejusque fidem imminui. Uigilius adversius tria Capitula Iudicatam edidit anno s*9. atque illud misit ad Mennam Patriarcham Constantinopolitanum , contestatus se tria Capitula condemnare salva S uodo Chalcedonensi, & existimans hac ratione satisfactum iri utrique partis Orientalium, quod tria Capitula proscripsisset; occidentalium , quod nullatenus Chalcedonesis Synodi minueretur auctoritas . At adUer ius Vigilii Pudieatum steterunt quamplurimi, praesertim Facundus Episcopus Hermianensis, cujus extant pro defensone trium Capitu larum libri x ii. ad Iustinianum Imperatorem . Justinianus, qui an

SEARCH

MENU NAVIGATION