Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

a σ De Τheologicis Disciplinis

Theodosium a cogendo Concilio non potuisset avocare , misit qui sitas gererent vices; S Synodus quae indista fuerat ad Kalendas Augustas, celebrata est die v . eiusde in mensis . Haec est Synodus , quam dicunt Latrocinium Ephesilium, sive Synodum Prae latoriam . Ibi enim renuentibus Legatis Apostolicae Sedis, a Dioscoro Alexandrino , 3 Episcopis aliis Eutychianis , absoluto Eutychete, damnati fuerunt Sanctus Flavianus , Eusebius Dorylaeensis, Ibas Edessenus , Theodo-

retus Cyrensis, & Domnus Antiochenus . Imo Flavianus interponens appellationem adeo indigne tractatus cst , ut ex numero S atro. citate vulnerum animam efflaverit; et si non omnes consentiant , an

Ephesi obierit, an Epipae in Lydia , qud eum relegarant, an in itinere inter cohortes militum & catenis de Winctus . Dolore tamen plagarum, quas acceperat, Inigrasse ad Dominum , tradunt scriptores omnes, Evagrius, Liberatus , & alii apud Lupum citato Ioco. Haec, aliaque Eutychianorum facinora in caussa *erunt, ut deiuncto interim Theodosio, atque ad Imperium evecto Marciano , indiceretur Synodus Oecumenica . Hanc idem Marcianus cogi primum curaverat Nicaeae in Bithynia , ut Eutyches damnaretur in eadem urbe , ubi pro

scriptus fuerat Arius; & iam illuc Episcopi quamplures perrexerant:

sed cum S. Romanus Pontifex Leo optaret quam maxime , ut Synodo interesset etiam piissimus Imperator, translata est Chalcedonem ., ibique praesidentibus ejusdem Leonis Legatis inchoata est vi II. Idus Octobris, S absoluta Kal. Novembris an . ψs I. Pontificatus Leonis XII. , & Imp. Marciani II. In hac Synodo damnatus est Eutyches , proscriptus iterum Nestorius ς at Theodoretus utrumque haeresia cham anathematizans fuit in sedem suam restitutus . Exposita nune historia haeresis Eutychianae, ipsam aggredimur resutandam. PRoposirio . Duo sunt in Christo post adunationem naturae distinctae invicem, atque impermixtae, licet separatim minime subsistentes , sed in eadem hypostasi , atque persona , unitione physica copulatae .

Demonstratur I. Dominus noster Iesus Christus , quum sit unus atque indivisus, ut supra adversus Nestorianos probatum est; perscctus tamen est Deus, ac persectus homo, praeditus divinitate, &rationali anima Sc corpore humano: quorum primum libro vii. cap. 9. & in hoc ipso libro cap. xl D. proposit. 2. , alterum vero cap. a. adversus Phantasiastas fuit apertissime demonstratum. Et quidem assumptae a Filio Dei humanitatis invictuin exhibent argumen

tum ea loca , in quibus dicitur filius hominis, filius Davidis , factus

ex muliere, flagellis caesus, crucifixus, atque de eo narratur vul

nera sua palpanda discipulis praebuisset ac di Winitatem ea contestantur, in quibus appellatur Deus, Unigenitus permanens in sinu Patris , Filius Dei proprius, Panis qui de caelo descendit, antiquior

252쪽

Liber Vicesimus sextus. Cap. XVIII. a I

Abrahamo, ct Dominus benedictus in secula. Quae omnia divinarum scripturarum auctoritate comprobata necessum non est, ut iterum producamus . At ex quo Dominus Iesus Christus sit Deus verus , divina in ipso natura debet propugnari; S ex quo sit perfectus h mo, tenemur persectam in ipso humanitatem profiteri. II. Huc spectant verba, quibus Verbi Dearnationem nobis divina eloquia proponunt. Ac primo Ioannes Evangelista , posteaquam praeclara de Verbi divinitate enuntiavit, a stirmans quod in principio erat Deus , quod omnia per ipsum facta sunt, quod erat lux illuminans omnem

hominem, Et Verbum cinquit) earo famum est. Itaque , ut inquie S. Leo in Epistola ad Flavianum lecta in ri. Actione Synodi Chalcedoniae, ZMus idemque quod feste dicendum est vere Dei filius, vere hominis filius . Deus per id, quod in priue is erat Verbum , ct

Verbum erat apud Deum: Bomo per id, quod Verbum earo DUum

es ,-babitavit in nobis Deus per id, quod omula per ipsum facta sunt, ct sine ipso factum es vibit: homo per id, quod fusius est ex

muliere , factus sub lege . Eadem est vis verborum Apostoli ad Philippenses ii. 6. eum is forma Dei esset, non rapinam arbitratur

est esse se aequalem Deo ; sed semetipsum exivanivit formam servi arenpiens . III. Eamdem veritatem confirmant uniνersa fiere Christi opera, de quibus eadem ad Flavianum Epistola S. Leo : Nativitas earnis manifestatio es bumanae naturae ζ partur virginis divinae est virtutis iudiacium et infantia parvulii seuditur bumilitate cunarum, magnitudo e issma deelaratur τιeibus velorum . Similis es rudimeutis θω. misum, quem Herodes impius molitur oeeidere; sed Dominus es omniam , quem Magi laudentes oeulaut suppliciter adorare . Cum ad Pracuboris fui bapti iam vetiit, ne lateret quod earnis velamiue divinitas teLeretur , vox Patris de eaelo intouaus dixit: His est filius meus dioeius, in quo mibi bene re laetii. Sicut hominem diabolicarentat astutia ; sicut Deo angeliea famulantur ineia. Esurire, sitire DFescere, atque dormire evideuter humanum est: quisque panibus quinque millia hominum satiare, laretri Samaritanae aquam vivam ctc. sine ambituitate divisum es. Non ejusdem naturae es flere miseratiovis eiiu amicum mortuum; σ eumdem remoto quatridua eugere sepultura ad vocis imperium excitare redivivum r aut in lignopeudere , π in noctem luce conversa , omuis elementa tremefacere: Gut clavis transfixum esse, ct paradis portas fidei latronis operire . - Aon ejusdem naturae est disere, Ego ct Pater tinum fumus; ct dicere , Puter major me s. Vide Tom. 1 v. Cone. Labbei pag. 3s a. His Vero quid proferri potest aut eloquentius, aut robustius , aut majori. auctoritate firmatum Addamus tamen ad frangendam penitus Eutychia nam perfidiam, argumentum quartum ex Patrum traditione depromptum . Plura.

253쪽

asserunt testimonia BesIarminus lib. ii l. de Christo cap. I. Nat. Alexander Differt. xxiv. saeculi v. ac TheoIogi omnes . Verum nos aflaremus duntaxat aliqua ex Patribus , quorum testimonia recitata , a probata suerunt Ach. 2. Chalcedonensis Synodi. Sunt hi, Hilarius.

iiii libro nono de Trinit. ait: Nescit plane vitam suam, nescit qui

Bripam Iesum ut verum Deum, ita di verum hominem ignorat. Gregorius Nariang. stribens in Orat. de Nativitate , suus est quia dem , sed ut homo : duplex enim erat in eo natura. Amhrosius , cuinius in a. lib. de Fide ad Grai. cap. . haec sunt ver : Idem Deas, idein homo i per divinitatem D ut , per sufeeptionem earnis homo . Et paullo infra , Servemus distinerionem bumanitatis , ct earnis. Ioannes Chrysostomus Hom. de Astensione demonstrans quare Christus sit mediator Dei, & hominum exemplo illius, qui in medio positus duorum altercantium litem omnem dissolvit, Se cinquit medium orisus ingessit, ct sociavit utramque naturam. Similia tradit S. P. Augultinus in Epistola ad Volusianum: Inter Deum homInes mediator apparuit, in unitate persona eopulans utramque naturam. Cyrillus Alex. in libro de Incarnat. Cap. i I. ait: Unum , eumdemque γυ- Chri tum dicimus που ignorantes disterentiam natararum , sed emiueonfuse inter se servantes. Ex his ab Oecumenica Synodo compro hatis liquet quaenam sit communis SS. PP. traditio e quam etiam ac curate expendit in Dialogis Theodoretus , ct in Epist. ad Leonem Augustum S. Leo. Accedunt definitiones Conciliorum, Constantinopolitani, quod celebratum diximus sub Flaviano, an . 448. & alterius,

quod ibidem habitum fuit sub Anatolio post biennium: Chalcedonensis celebrati proximo anno 4s i. cum interventu Episcoporumo

Dcxxx. atque aliorum posteriorum .

Denique probatur Catholicum dogma argumentationibus Theologicis et quarum prima est, quia nisi post unionem duae in Christo aseserantur naturae; universa reparationis nostrae mysteria evertuntur ,

atque unum ex his consequi necesse est, aut di Winitatem fuisse immutatam inortique obnoxiam, aut humanitatem impatibilem atque im mortalem. Ouare si Christus mortuus est, ac mundum redemit pretio sanguinis sui, id persecit in humana substantia , illam assumens inunitionem divinae, atque , ut ait lib. i. Afit. Apost. cap. 4. Arator rSe quoque permittens, fusi Genitricis ab alvo Carnis jura pati, vitam ne perderet orbis

Maluit ipse mori; sed quod de Virgine faeta Numtur, iliud obit.

Altera ratio est , quod nequeat percipi hypostatica unio, nisi utraque natura in sua substantia permaneat. Quae enim ad unum aliquod constituendum nectuntur; uno ex his modis uniri debent, quos cum Divo Thoma in iv. contra Gentiles Theologi omnes agnoscunt et vel enim Diqitigod by Coosli

254쪽

Liber VIcesimus sextus Cap. XVIII. a s

Enim uniuntur duntaxat aggregatione, utroque extremo Integro. per eloque permanente ς quemadmodum ea , quae unum per accidenseonstituunt, ut corpus , S habituS, aut acervus lapidum , vel cum uis Ius arenarum ; quam unitionem in Christo statuebat impius Nestorius supra refutatus : Vel uniuntur secundum hypostasim, utroque extremo stante per camdem subsistentiam , sicut unitur corpori rationalis anima ad constituendum hominem ἰ ct haec unitio postulat naturarum distinctionem, quotiestunque una in alteram nequit converti, ut spiis ritualis in corpoream ς aut utraque non ita permistetur, ut resultet tertia quaedam substantia , ut evenit in compositione mixtorum . At natura divina nequit in humanam converti, & vicissim humana in divinam ; non enim Deus mutabilis est, nec creatura fieri potest essentialiter immutabilis . Mixtio etiam , ex qua tertia quaedam species coalestit, absque partium mutatione non evenit. Dantur quidem alia unitorum genera, in quibus duo inter se diversa unum constituunt, partium natura remanente, ut in sententia vulgari physicum corpus ex materia , S. sorma compositum ς sed nec huiusmodi unitio reperitur in Incarnatione , quum nequeat divina natura habere veram proia priamque rationem partis: neque haec unio spectat ad retalendam haerea sim Eutychianam, quum in hac unitione stet naturarum discrepantia ab Eutychete oppugnata. Num Vero repugnet quod divina natura pars dicatur , est alia quaestio; quam puto nihil pertinere ad haereticuit dogma sacris literis, traditione Patrum, atque manifesta ratione profligatum.

Haeresim Eutychetis firmare videntur ea verba Ioannis I. I 4. Herbum earo factum est. Quod enim fit caro , in carnem vertitur. Si ergo Verbum Dd tum est caro , cur versum in carnem non est dicendum Z Virga quidem Mosis, de qua Exodi i v. a. legimus factam colu brum , in verum serpentem suit commutata, abserpta scipionis natura*uXor Lot, quam factam statuam , aut columnam salis legimus in Gen. cap. XIX. 26. nil fuit posthac, quam corporis humani in salinum conversio ς S aqua , quae in nuptiis Canae Galilaeae facta est vinum, Ioannis II. 9., nonni pristinam naturam commutavit Z Idem ergo de illis verbis Evangelicis, Verbam earo factum est, videtur absque ulla cunctatione asserendum , maxime quod verba verbis ubique respondent in Graecis , tamesi alicubi Latina verso conversionem significat , quam

de assumpta humanitate minime enuntiat. Ut enim I an. I. I . eXtat, xvi o Mγας σῆς ismis, Et Verbum earo fatiam es; ita Gen. xix. 26. xvi ἐμνω ι κλη αλιι, Elfacta est talumnasalis; Exodi IV. 2. Xm i τε

255쪽

aso 'De Theologicis Disciplinis

quam visam factam. occurrit ubique idem verbum D savi demo strans novae alicujus substantiae productionem . Addamus, nisi haec sufficiant, exemplum ex ipso corpore Christi depromptum; negari enim non potest quod revera panis substantia in Christi corpus convertatur, idque demonstretur ex illis verbis Mat. xxv r. 26. me es eorpus meum . Ratione consimili si recte dicitur, Verbum es earo, aut Duam es filius hominis, affirmare debemus conversionem divinitatis in .

carnem .

Resp. dist. ant. Quod fit caro , in carnem vertitur, si fiat assumptione humanitatis in Deum , nego: si conversione divinitatis in carnem . concedo. Priori modo Verbum factum esse carnem, Patre unanimi sensu demonstrant. Ignatius in Epist. ad Trallianos, Epiphanius Η. . Ambrosius lib. I. de Incarnat. Cap. 6. Ioannes Chrνsostomus Hom. I r. in Ioannem , Fulgentius de Incarnat. cap. io. ct ficet sa demum universa in Symbolo Athanasiano. Legi poterunt inter- prctationes Patrum apud UHerminier ram. I. pag. I 8 I. Nos enim, ut istiusmodi argumentationes penitus evanescant, ac simul responso nostra suppeditet locorum similium intelligentiam, haec ducimus reponenda . Tam Hebraicum Verbum quam Graecum γλμα, ac

Latinum fieri, quae in praefatis locis occurrunt, plures habent signita cationes; nam rim idem est, ac esse , eompleri, evenire, & aliquando etiam perire, vel fravi; hoc postremum tamen in conjugatione Niphat, ut Daniel vi tr. 27. Similiter γίνοι - valet fieri, exoriri , nasci , contingere , eonsipere, necnon eofungi, secedere, atque uniri . Eadem, & longe amplior est significatio verbi Esse, acfieri. Itaque ex verbis Evangelicis Verbum earo factum est, optime colligimus naturarum duarum unitionem , nec necesse est intelligere conversionem, S confiisionem earumdem . At cur hanc ceteris in Iocis admittimus Z Non ex vi verbit sed rerum, quae fieri dicuntur. Si enim res nequeat in eam , quam fieri dicitur, mutari; absurdum est opinari fasiam taliter, ut si immutata. Sic Uerbum mentis fit vox , dum Ore profertur quod versatur in mente; sed quum Verbum mentis spiritale sit, vox autem sonus sensibilis, nec spiritale in sensibile verti queat; nemo dixerit, dum loquimur, verbum quod fit vox, naturam amittere spiritalem ; atque hoc exemplo exponit Verbum earo factum est, Doctorum Aquila Augustinus serm. I 8 . alias i . de Tempore . At si natura rerum sit mutationi obnoxia , ut panis , aquaia, humanum corpus , & quaelibet res creata ς ubi fieri dicitur aliquid . ac verba sensum exhibent proprium , ae literalem , mutationem naturarum debemus intelligere . Accipe traditam a Divo Cyrillo regulam in Dialogo de Incarnat. Unigeniti, Tom. v. g. 7i . - is Ver- ,- , isquiunt, factum est cora, Dm ποπ amplius mansit Verbam o,

mentia

256쪽

Libet Vicesimus sextus. Cap. XVIII. as 1

mentia es, nihilque aliud quam mentit erratae ludibrium. Censent enim , ut videtur, per boc factum est, Meessaria quadam ratione mmtationem auerationemque Agni cari. Ergo eum psaltant quidam , D

factus es mihi Dominus in refugium: er rursus, Domine , refugium factas es nobis, quid res Mebum Z Anne Deus, qui hic deeantatur, desinens esse mur, mutatus est iu refugium , O translatas es uatural ter in aliud, qaod ab initio non erat Z Cum itaque Dei mentis sit: si ab aliqvio dieatur iliud, Factus es, quo pacto non fit absurdum , atque

adeo vehementer absurdum , existimare mutationem aliquam per is signi ari , ct ποπ potius eonari id aliqua ratione inunigere, prudenterque ad id , qod Deo maxime eonvenit, aeremodari ZAddo in iisdem Scripturae locis talem phrasim contineri, ut non

obscure significetur mulieris corpus, virgam MosiS, aquam , ac panem in salis acervum, in colubrum, in vinum , in corporis Christi substantiam fuisse commutata. Enim vero Genesis xl x. 26. habet Hebraicus codex Mn arra Nir: Et Dis enmutas salis, ac smiliter Graecus, Horra . n. a- , Et eommutata es is eolumnam salis: quae smplex phrasis, verbique absquesubjecto expressio common strat primrem substantiam in alteram tuisse mutatam: quod dici nequit de versu I . cap. I. Joann. ubi su emim apponitur cum articulo, . λέ-;

ulgata autem ibidem legit, Versa es instatuamsalis. Veram itaque

prioris naturae conversionem istic phrasis ipia demonstrat. Idem dicendum de versii'. cap. rv. Exodi, uia extat in Hebraicis lana, ra fuit serpense an Graecis, xvi Hian .- , Evasit eoluber', in Vulgata , I ersa es in relabrum: eadem scijicet phraseos simplicitate , Rc Proprietate sermonis . Notandum praeterea est in hebraico sussixum P. quod ut plurimum veram conversionem naturae pristinae innuit, ut Genes It . . , is animai Φiseus: ibidem V. aa. ποῦ , in manerem: atque ipG capite iv. Exodi versu . nun , in Meutam, - Versu 9. - , is sanguinem . In Graeco etiam versia proximo conversionem virgae in serpentem declarant apertissime ea verba e

versionem ipia verba declarant, ct Μνήμ ,fieri, idem est, ac converti. In cap. II. Ioannis setis ostenditur non fuisse cum vino per- mi Mam aquam , ex quo architriclinus, ct convivae gustu experti uerint vinum esse merum, bonam , ac priori robustius , non autem admixtum, sive aqua dilutum. Matth.denique a6. de Eucharistico Panelegitur, me es eorpus meum, νῶτ' - τὸ σῶμα se; neutro pronomine hoc, Hora , tametsi masculini generis sint pauis , ' ἔρ- . Demonstrat autem pronomen me id, quod illa enunciatione significatur, redditque sensum plani ssimum , me res , demon strato Corpore Christi, es tarpas meum. Si antem permaneret post conseerationem

ubstantia panis, non pronomine hujusce generis usus fuisset Salu

257쪽

a s a De Τheologicis DiscipIinis

tor . Sed de hoc postremo loco dicam alibi. Nunc ex ipsa verborum proprietate liquet in Omnibus locis supra allatis designari conversi nem suhstantiae , nec idem affrmandum esse de textu illo: Verbum

eam factum est.

Verum est aliquid aliud adversus Eutychianos in his Scripturarum textibus adnotandum. Non adeo desipuit Eutyches, ut crederet divinitatem Uerbi demutatam in carnem ς sed credidit ipsam carnem ita a divinitate absorptam, ut transiens in hujus naturam divina fieret,& duod humanum est, ct corporeum factum esset umbratile . Igitur nihil adducta exempla pro Eutychianis ossiciunt, statua enim salis, inquam versa est uxor Lot, vera fuit, & suo tempore adhuc extitisse scripserunt Ioseph lib. I. Antiquitatum cap. ia. S Rab. Benjamin in suo Itinerario: imo etiamnum persistere , quod incertum est tamen , ar-hitrantur Bochartus , & Adricomius citati a Tirino ; S , si recipiendum foret Targum Ieroselymitanum , stabit usque ad mundi consummationem . Ita serpentis , ac vini substantia vera ac propria dicenda est . Idem de Christi corpore in Eucharistia docet Fides Catholicorum, probantque verba illa, Hoc est eorρus meum, quarum vocum prima est pronomen proprium, ac subjecti demonstrativum , altera est verbum quo exprimitur vera existentia . & praedicati cum subjecto conis nexio, tertia nomen est proprium subsistentis carnis, postrema est manifesta nota personae; nec ulla propositio est, quae magis expresse literalem sensum exhibeat. Si ergo tenenda est praedictorum locorum aequiparatio, ex illa enuntiatione, Verbum raro factum est, consequitur tantum Veram post Incarnationem extitisse carnem assumptam a

Verbo: quod verissimum est, ct immerito negatur ab Eutychianis . Postremo Ioannes Evangelista non solum ad demonstrandam substantialem duarum naturarum unionem inquit, Verbum earo fictames . sed etiam ad innuendam earumdem naturarum discrepantiam ad

didit, Et habitasit in nobis. Ouod animadvertens beatissimus Ioannes Chrysostomus hom. ii. in Ioan. ait: Ruid enim subjieit Z Et habitavit in nobis ; tanquam sic te alloqueretur: Vide, ne quid absurdi I piseris ex illa vore. Non esim mutationem illam immutabilis idius vatura Hnificavi, sed habitationem , ct eommorationem . Porro id quod habitui, non est idem eum eo, quod habitatur ,sed diversum . Hoc itaque loco tam Nestoriana , quam Eutychiana haeresis confoditur , &quemadmodum objectio Nestorii dividentis personam Verbi a persona

Christi,ac probantis solam unius in altero inhabitationem ex illis ver- his D habitavit in uobia, retunditur ex praecedentibus, Verbum caro fatum est demonstrantibus hypostaticam utriusque natura: unionem :lia objectio JEvtychetis ambas natura confundentis & permiscentis, petita ex verbis litis Verbum earo factum est, revincitur ex iis , quaerroxime sequuntur, Et habitavit in nobis, aperte commonstranti-

. . bus

258쪽

Liber Vicesimus sextus. Cap. XVIII. as

bus duarum naturarum proprietatem, & discrepantiam. Sunt etiam aliqua veterum Patrum testimonia , qtiae videntur facere pro Eutychianis . Etenim Tertullianus pluribus in Iocis appella; Christum hominem Deo mixtum. Ita in libro de Carne Christi cap. 3.is.& ai. Apologetici. In lib. autem adversus PraXeam cap.27. propugnat utriusque naturae mixturam, ct conversionem. Idem docet in Epistola ad Volusianum S. P. Augustinus. Eadem est doctrina S. Maximi Episcopi Taurinensis hom. q. de Nat. Domini, Eulogii AIexandrini apud Photium, Leporii Presbyteri, imo & Leonis Magni serm. I.

de Christi nativitate. Horum loca collegit, expenditque Lupus in Synodum Ephesinam . De Cyrillo , qui unam dixit naturam Dei Ver-hi incarnatam , plura cap. XU. Favet Eutychianis Iulius Rom. Pontifex in Epistola ad Dionysium Episcopum Corinthiorum , ubi aperte unam in Christo profitetur naturam . Sunt quidem nonnulli, qui hanc Epistolam spuriam censent; sed esse genuinam assirmat Ephraemius Antiochenus, S Gennadius de Scriptoribus Eccl. atque hunc male reprehendi a Baronio ad annum Isa. n. 6., observat Petavius lib. IV. de Incarnat. cap. 6. Absque ulla deinde ambiguitate tradit dogma Eutychianum S. Greg. Thaumaturgus in celebri illa sententia, In origio non duae persona, neque duae naturae. Denique desumi potest pro Eutychianis argumentum ex vetustissimo Scriptore Iustino, qui in a. Apologia instituit comparationem inter Incarnationem Verbi, & Eucharistiae Sacramentum ς & ideo quemadmodum panis fit corpus Christi per conversionem substantiae, ita Verbum per substantiae conversionem factum est caro. His respondentes dicimus Tertullianum , Augustinum , Maximum , Eulogium , S: Leporium mixtionis S conversonis nomine intelligere veram assumptionem humanitatis, non talem permixtio nem , qualis est corporum liquidorum ex qua resultat tertia quaedam substantia. Et quidem TertuIlianus de Carae Christi hune sibi pum proposuit, refutandi errorem illorum , qui Christi corpus

putabant umbratile atque phantasticum : atque in Apologetico demonstrata utriusque naturae discrepantia commonet, ne arbitremur talem in Christi esse mixtionem , qualis fit ex auro S argento , dum messicitur electrum . At S. P. Augustinus in Ep. 3. nunc I 37. ad Volusianum num.9.ait. Inter Deum dr hominem cChristus) mediator apparuis,

is unitate persosa evulam atramque saturam. Itaque mixtura nOmine hanc personae unitatem intelligit; quod seq. num. II. sic cXponit: Nam fleat in unitate ρersonae anima unitur eo ori , ar homo sit zita in unitate perflua Deus uritur homini, ut orbiussit. In illa ergo persoπο mixtura est anima, odi corporis: in hae persona mixtura Hi Dei er bomiuis; si tamen Deedat auditor a consaetudine corporum, qaaflent duo liquores ita comm fieri, ut neuter servet integritutem suam: Diuitiaco by Corale

259쪽

suam: quamquaω ct in ipsis eorporibus aeri lux tueorrupta refeea-tar . Ergo persona hominis mixtura es animae ct eo oris : persona auialem Chrisi mixtura es Dei ct hominis. Hanc esse S. Leonis doctrinam liquet ex iis , quae deprompta sunt paullo supra ex aureis ejus contra Eutychetem Epistolis. Idem sensere Eulogius , ct alii, qui mixtionis nomine usi sunt, ne quis induceret cum Nestorianis personarum divisionem ς ut de Eulogio inquit ipse Photius , S de Cyrillo dictum est supra . Quandoquidem vero Cyrilli mentionem fecimus ς dirimit imse omnem oppositionem lib. I. contra Nestorium cap. I. Mixtiovir πο- mes c inquit posuerunt nonnulli etiam Sancti Patres, sed quod meis tuere te dicis, ne qua eonfusio eontigisse existimetur ad instar liquidorum , qua inter se mutuo commiseentur , libero te hoe metu . Non fieilli senserunt. Misime r sed ea voce sunt usi, eum summam unionem ostendere studerent. Iulii Epistolam revera suppositam esse probat Leontius in libro de Sectis, ex quo tanquam istum alicuius Appollinaristae illam commemoret, ac refellat S. Gregorius Nyssenus in libro, quem adversus Apollinarem conscripsit. Ephraemius autem, qui illam recipit ut genuinam, testatur non suam ibidem saturam dici absolute , sed unam naturam divisi Verbi inear tam : quod jam explicatum est in Cyrillo : ideoque potest probari haec Epistola , ct male reprehenditur a Gennadio. Verba, quae ex Gregorio citata sunt, sunt hominis Apollinaristae, & Sancto Episeopo Neocaesariensi perinperam affeta, ut animadwertit idem Leontius. Iustinus denique in eo comparat Eucharistiam Incarnationi, quod sicut in Christo fuit vera humanitas praedita carne & sanguine , producta divinitus pee Verbum Dei; ita in Eucharistia recipimus alimentum , quod vere ac proprie continet sub speciebus panis Iesu Christi carnem & sanguinem. Fieri autem utrobique naturarum eodem pacto conversionem Iustinus minime affrmat: Ruemadmodum, inquit, per Verbum Dei raro factus Iesus Christus servator noster i ct earnem, edi sanguinem salutis πο-

prae eaussa habuit: ita quoque illud, in quo per preees Verbi ab improfecti gratiae sunt alta , alimentum ipsius yeis orsi Incarnati earnem, ct sanguinem esse edocti sumus. Num Apostoli in Commentariis a se feriptis, qua Evangelia voeautar , tradiderunt itali ρω- evise Iesum, ct pane aerepto, gratiisque aflis dixisse : me Deite

ἰn memoriam mei, me es eorpus meam. Nullus itaque Patrum probavit Eutychetis insaniam ς sed omnibus est sententia constans & in violabilis , quod Unigenitus Dei semetipsum exinanivit formam servi accipiens , neque commixtionem passus, neque divisionem, atque , ut cecinit libro t. de Partu virginis Honorius Fortunatus τNon Dear in earnem es versus, Deus aecipit artas ,

Nosse permutaui, sed sibi membra levans 4

260쪽

Liber Vicesimus sextus. Cap. XIX. a s FCAPUT XIX.

Igam insite ct impudenter Apitar Academicur insimulaserit Eu chianae haereseos inmitiam Clementis XL Ponti ii Max mi.

O Ppugnatam haeresim Eutychetis visus est sibi deprehendere in .

Homilia, quam in sacro Purpuratorum Patrum Senatu , ct Dequentissima Ecclesiasticorum virorum concione habuit anno IIoll.

SS. Papa CLEMENs XI. in solemni die Dominicae Resurrectionis, illamque a nullo Theologo posse a nota haereseos purgari censuit Iansentanus quidam , qui parvum de hac homilia libellum vulgavit, cum hac inscriptione , De Clementina periodo, Hodie forma servi reversa 6 n formam Dei. His verbis haeresim contineri tam audacter, tam

confidenter persuasum habet, ut Romanae Communionis Theologos , Sc praesertim Pontificiae auctoritatis Propugnatores ita alloquatur riari e Magistris vestris ingenio , eruditione , ealliditate praestant, ab errore Eu ebiano liberent base periodum, cte. Nec est unde miremur hujus insimulatoris licentiam : Iansentanus est enim, idest, ex illorum coetu , quos memoratus Pontifex Maximus exemplo Praedecessorum suorum insectatus studuit omnino comprimere, confirmatis, novinque editis Constitutionibus , quarum alibi mentionem secimus . Sed quod ait praefatam periodum neque ingenio, neque eruditione, ne que calliditate posse demonstrari ab haeresi immunem , id non Blum arrogantiae per Mersaeque mentis indicium est, verum etiam aut summae ignorantiae, aut exquisitae malitiae, calumniaeque execrabilis.

Illam quippe periodum veram, libratam, & Catholicam esse consequens propositio suadebit . PROPOsITIO . Allata Clementina periodus ponderata est, graVis, S ab omni, vel minimo errore immunis . Demonstratur. Ideo Avitus Academicus Clementinam periodum tanquam Eutychianam ausus est insectari, quoniam forma apud plures Ecclesiae Patres naturam significat; S consequenter sicut Drma, ct natura servi secundum Christianae Religionis effata nunquam fuit ser-ma Dei; sic nec in illam resurgente Domino reversa fuit, nec reversura est unquam . Haec tota Aviti argumentatio, nullo ingenii acumine, nulla dialectica arte, nulla, si ipsi fides est adhibenda , orationis sollertia dispellenda. At formae vocabulum saepenumero significare πο- raram , praesertim apud Patres , qui Eutychetem confutarunt, Verum est; hane selam significationem habere, falsiim est penitus . Plura congerit Avitus testimonia , in quibus duplex λrma enuntiatur de Christo, scilicet, duplex substantia . Nos omnia probamus: revera enim Diuitiac d by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION