Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

a σ De Τheologicis Disciplinis

descenderit de caelo natura humana, sed persona, quae naturam huma. nam assumpsit. Enimvero, ut singula ad idem principium reducantur . si ve dicatur Deus, sive homo, significatur , una eadem, atque individua persona. VII. Dum enuntiantur de Christo utriusque naturae proprietates, a firmativae propositiones absolute proserri possunt, non autem n

gativae. Sit in exemplo, vera est haec propositio, Filius Dei palaesi, quoniam id Christo convenit ratione naturae humanae; at non est

vera propositio negans , Filius Dei passus nos es , etiamsi id Christo eonveniat ratione naturae divinae . Ratio est, quia particuIa non removet attributum a subiecto: S a Christo removenda non est paΩsio , quam subiit ratione humanae naturae. Quare in enuntiationibus negativis apponenda est expositio ad hunc modum, Filius Dei non es passus seeundum divinitatem . VIII. Eamdem expositionem congruum est apponere in iis enuntiationibus , quae licet alioqui verae sint, in pravum sensum ab haereticis detorquentur. Atque ita consultius est dicere, Christus est creatura , quatenus homo , ne videamur sentire cum Arianis asserentibus

per nam Verbi creatam esse; aut, Unus de Trinitate passus est earne ut vitetur error Eutychianorum , autumantium di initatem , & h manitatem , qua Christus passus est, unam esse naturam . IX. Propositiones, quae unionem hypostaticam non supponunt sed exprimunt, excipiuntur a lege communionis idiomatum . Ita vera est haec enunciatio, Verbum earofactum est, sive , Deus factus es homo , at non contra , Homo factus est Deus : quoniam haec, Deus factus est homo, exprimit unionem, non supponit; &quae uuionem non supponunt, non inserunt communicationem idiomatum. Hanc regulam desumptam a Scoto in m. dist. vlI. q.2. plurimum commendae Petavius, utpote expeditam , S perspicue demonstrantem , cur falsa sit haec propositio , Homo Desus est Deus. At nobis videtur ma gis obvia haec ratio, quod in hac propositione , Deus factus est homo, subjectum , Deus, est persona r non est autem persona subjectum alte rius propositionis, homo; nec quemadmodum Deus habuit subsistentiam ante assumptionem naturae humanae, ita praeexistebat humani las . Quλpropter nos causam , cur sit falsa haec propositio, Homo ' nar est Deus, repetimus ex praecedenti regula sexta , quia nempe communicatio idiomatum non est accipienda secundum naturam , sed secundum personam .X. Nequeunt de Christo enuntiari concreta adjectiva , quae desi gnare possunt diversam personam, Sc recte enuntiantur ea , quae in serunt solummodo diversam naturam. Ita in sensu Nestorii hlasphe

ma est haec propositio, oristus est homo doministis , de qua infra, M. Si de Christo enuntientur quae naturaliter S substantialiter

ipsi

282쪽

Liber Vicesimus septimus. Cap. I. 277

Ipsi Infiant, appellatur communicatio idiomatum naturalis , ut Christis est homo: si vero enuntientur quae suscepit misericordia ductus, dicitur communicatio idiomatum seeundum habitudinem, ut, Factus es pro nobis maIedictum , Pereata nostra ipse tulit: ubi maledictum . O peeeatum significant poenam, quam pro peccatis nostris misericor. diter subiit. XII. Idiomatum communicatio in Christo intelligenda est DVDπ-tialiter & secundum hypostasim , non moraliter & secundum attributionem , ita ut dum dicimus , Deus ost homo , significetur Deum , ct

hominem individuo nexu unam constituere personam, non unum iualtero inhabitare , tanquam in templo e quod ex refutata haeresi Nestoriana satis est manifestum .PRomsITIO III. In humanam naturam transfusa nequaquam est omnipretesentia; ideoque supinus est error, S haeresis execranda afferentium assumptam a Verbo humanitatem esse ubique . Τametsi haec propositio est consectariuin praecedentis, confirmanda est ob impia dogmata Dbiquisarum, qui autumant vi uni nis hypostaticae convenire humanae naturae omnipotentiam, atque immensitatem : quod diximus totis lacertis primum propugnasse I annem Brentium, & Iacobum Andream Schmidelinum . Lutherani enim in partes disicissi sunt, nec usque ad obitum Melanchthonis, qui valide Ubisaltatem oppugnavit , fuit fictilia haec omnipraesentia communi plausu recepta . At postquam fatis cessit Melanchthon , navante operam Illyrico communem sere nacta est I ut heranorum approbationem , ut resert illustris Bessuetius in II. Variat. lib. VI II. num. 42. Merito omnes Theologi errorem istum insectantur : Estius in iii. dist. aa. β. s. I Herminier Tom. Gr. pag. gos. Iuen in P. I v. differt. V. Tournely quaest. ix. art. a. sed omnium luculentissime viri tres Societatis Iesu doctissimi, Bellarminus lib. ii t. de Christo cap. 9. & seqq. Petavius lib. X. de Incarnat. cap. 7. R Gregorius de Ualentia Tom. I V. disp. I. q. a. Ampliori etiam stilo, omnique argumentorum genere

Ubiquistas profligavit in Ressitatione dogmatis de AZritia earnis cir sti omnipraesentia Christianus Hessiander . Hanc nos Scripturarum auctoritate, Patrum traditione, & ratione Theologica breviter re-kllemus .

Ex Seripturis enim liquet Filium hominis nostram assii mendo na turam destendisse de caelis , idest, cum antea caelum terramque con tineret , suisse terreno, finitoque corpustulo circuniscrip itin , atque adveniente hora virginei partus in Iucem editum, reclinatum in prae sepio, postea vero sublatum fuga in Aegyptum, ac subinde in Pa triam rediisse, & nunc in Ierusalem , natic in Templi ambitu , num deserto in loco, & in praealto monte , aut secus marinum litus , aut tu campestribus commoratum: quia plura sustixum cruci, sepul

283쪽

a 3 De Theologicis Disciplinis

tum marmoreo tumulo, atque in caelum denique assumptum , & ad patris dexteram collocatum. Ne autem quis credat haec ita gesta Circumscriptis in Iocis , ut simul Christi humanitas esset ubique diffusa , quomodo legimus aliquando Deum ad hortum Eden , ad turrim Bahel , ad Sinai verticem , & ad vallem Mambre , aliaque loca pluri. ma descendisse; testatur sacra Evangeliorum historia eo sensu Christum hominem constitisse uno in loco , ut inspecta humanitate alibi non existeret . Enim Vero Christum noci fuisse in Bethania cum Lararus obiit, non solum asseruit pia demortui soror, dum ait, Ioannis xl. 23. Domiσe , sifuisses bis, fraeter meas acu fuisset morraas , verum &Salvator ipse ita distipulos alloquens, Laetaras mortuus est, ct gaudeo

propter vos , ut credatis, quoniam non eram ibi. Ita & Angelus quaerentibus Christum ad monumentum , Matth.xxvi ir. & Mar cVr. 6. ait:

Surrexit, uos es his. Et quid significant illa Christi verba Ioan. xVi. 28. Relinquo mundum , ct vado ad Patrem quid ea Lucae xx IV. SI, Reeessit ab eis, ct ferebatur in eaelum Z quid Pauli ad Hebraeos striabentis ratiocinatio , v I ii. 4. Si ergo essetfuper terram , nee esset S eer se eum essens qui offereent seeusdam legem musera Christus itaque ita corpore circumscriptus est, ut corporea praesentia locum aliquem sibi vindicet, S dum in uno commoratur, sit disjunctus ab

alter a

Ualidiora sunt ista , cum accedat fida sacrarum Scripturarum , &Ecclesia1Ιicorum dogmatum exploratrix , Fideique norma Traditio . Pervetustus enim Scriptor Hippolytus Portuensis docet Fragm. g. in

Christo Divinitatis operationem mansisse extra naturae circumscripti nem omπem, tametsi ster carnem sutura terminatam per aera fuerit. Athanasius orat. de Fide demonstrat ea uerba, Sede a dextris meis, Christo convenire non secundum divinitatem, quae caelum terram

que implet, sed ratione corporis assumpti, pronterea quod , inquit, Sedere idem est , ae se eireumscriptum in Deo: quae Sc repetit in Itbr de Communi Essent. Gregorius Narianaenus in Epistola ad Cledonium appellat Redemptorem nostrum eo ore eireumscriptum . Chrysosto mus hom. in quatriduanum Lagarum , Corpore misime pro me in Cyrillus lib. a. in Ioan . Ab Apostolorum eon etudine earne, per asten sum in caelos , disjuntium . Damascenus lib. m. de Fide orthodoxa cap. 3. creatam ct inerestum, mortalem er immortalem, eireumferipi mer incircumferiptum , exponens quomodo id aceipiendum est de dupli ei ac distincta natura. Tradunt vero constin ilia Latini. Ambrosus in a. de Fide cap. 4. Neque enim c ait) Deas de Deo ad loeam transit, quia ubique es t ut homo est qui vadit, ipse qui venit. In eo ergo vo vir , ct venit, quod est eommune nobiseum. Augustinus in Epis . ad

Dardanum nuin. Io. Seeundum hane formam nos es putandus s60 ε

Fufus. Cavendum enim est, ne ita divinitatem a ruamus bomisis,

284쪽

Liber Vicesimus septimus. Cap. I. a s

at veritatem eorporis auferamur. Nos est enim eo equens, ut quod

ἐω Deo est, ita sis ubique ut Deus. Plura ibidem S. Pater, ubi quaestionem hanc dirimit data opera . Magnus Leo Serm. I. de Ascensione , Defabili modo , inquit, per adsensionem coepit esse divinitate praesentior, qui factus es humanitate longinquior . Petrus Grifologus .serm. 63. verba faciens de Lazaro, Et erat, inquit, locus ubi non erat Christus Z Fratres, erat ibi Christus Deus, sed ibi non erat θο-mo Chrisus. Fulgentius denique lib. Ir. ad Trasimundum cap. l . Unus, idemque homo Aealis ex homine , qui est Deus immensus ex Patre et unus idemque secundum bumanam substantiam absens ego eum esset in terra , ct derelinquens terram eum adseendisset in caelum: δε- cundum divisam vero , immensamque substantiam nee eatam dimittens cum de caelo descendit, nec terram deserens eam adscendit ad eaeum . Abunde haec sufficiunt ad comprobandam perpetuam atque universalem Griecorum , Latinorumque Patrum traditionem.

Haberent saltim Ubiquistae aliquod humanae rationis vel tenuis, simum sulcimentum : at nulla his affulget libratae perceptionis scintillula. Principio cum mysterium Incarnationis importet in hyposta-ss unitate naturas duas impermixtas, nullamque singularum naturarum proprietatem subIatam esse testetur in Consess. fidei sacrosanista Synodus Chalcedonensis , affirmet citata EpistoIa ad Dardanum Augultinus, ac profiteantur adversus Eutychen Catholici universi r qui autumant Christi humanitatem ubique diffusam, omnipraesentiam quae divinitatis propria est, transfundunt in humanitatis circumscriptam naturam, Sc Consequenter magnum Incarnationis sacramentum pervertunt. Ouo argumento non soli catholici pugnarunt, Verum etiam Theodorus Beeta, Hessander, aliique Calviniani , nec non alter Lutheranorum prodromus Melanchthon, ut refert lib.VI II. n. 32. Bossuetius . Imo Eutyches nulla ratione assequutus, quomodo hum a natura absorpta a divina retineret carnis nostrie proprie tatem , asserebat in Christo post naturarum adunationem Corpus um bratile: dum Ubiquis ae pugnantia comminiscentes putant Christi cor pus immensitate simul, & communi cum nostra natura praeditum sIpsis Eutychianis, ut etiam haeretici observarunt apud BOssuet lib.xl U. H. I 6., deteriores pervicacia, ingenioque obtusiores . His accedit, quod si Christi humanitati conveniat omnipotentia S immensitas , Obi Vlnorum attributorum simul S cum natura identitarem , conveniatiui necessum est aeternitas, independentia, eademque divinitas ς quam

Unsecutionem denegant Lutherant: sed hoe ab iis jure petimus, cur in numanitatem summa potestas, & omnipmesentia transmis sint, &non Hem attributa reliqua, si unum ab altero nequit dispesci Etenim quum Deus solus sit aeternus, immensus , omnipotens, inde- Pendens ἰ si humanitas immensa est, omnipotens quoque est, interna est,

285쪽

est, independens est, divinitas est. Atque ratione consimili divIna nais

tura erit nata in tempore , assi Xa Cruci, sepulcro recondita, quoniam haec evenerunt naturae omnipotenti atque immensae , ideoque divinae.

Ita mi uisae Incarnationis fidem subvertunt, Sc rem creatam & ciriscumseriptam in divinam commutantes negant Christum hominem , quia ipsi auserunt naturam circumscriptione finitam e negant Christum Deum , quia ipsi tribuunt passionem ac mortem ratione naturae omnipotentis & immensae: negant Deum immortalem,quia morti subiiciunt naturam praeditam omni praesentia: me Iatet,num Arianos dicam, num Phantasiastas , num Eutychianos, num Atheos, num omnia ista. Tandem excogitarunt Lutherani corporis Christi omnipraesentiam, ut

adψersis Calvinistas facilius illud in Eucharistia realiter adesse propugnarent: qua commentatione nihil potuit excogitari sutilius, non enim Christi corpus est in Eucharistia, quemadmodum in casis, modo visibiliae sensibili, sed modo alio sublimiori, ac mirabili, quo in Sacramento duntaxat, non alibi existit. Si etenim degat sub speciebus panis, & viis ni ratione ubique diffusae immensitatis, non alia ratione ibidem erit, qutim in elementis singulis, S ubique locorum, a quibus sejungi non potest immensitas. Atque ita Calvinistae jure optimo contendunt, Lutheranos ad fietitiam carnis Christi omnipraesentiam confugientes denegare ejusdem carnis in Eucharistia peculiarem praesentiam, a que id aperte oppugnare, quod figmentis suiS defendere moliuntur . Atque ex his constat undique in absurda Ubiquitarios impingere, eorumque asserta omni genere argumentorum, quod erat demonstrandum, everti.

At opponunt Lutherani: Christo omnipotentiam suisse collatam testatur idem Salvator Mat. ult. i 8. ubi ait: Data es mihi omnis p

rasas in easi , ct in terra . Eumdem sedere ad dextram Patris Iegi tur Ps e l x. I. Mati. XX li. 44. Marc. xv i. i9. In ipso inhabitare divinitatis plenitudinem eorporaliter, testatur Apostolus ad Colosi. I r. 9.ascendisse super omnes caelos, ut impleret omnia , affrmat idem ApD stolus ad Fphcs i v. Q. Permanserum denique in terris usque ad eos summationemsaeuli, idem Christus pollicitus est Apostolis Mat.XXvur. go. At si omnem obtinuit potestatem, cur non omnem praesentiam rSi dextera Patris nullis locorum finibus circumscribitur, quomodo ad hanc sedens dexteram non est vhique diffusus Si divinitas in Christo inhabitat eorporaliter, qua ratione fieri potest, ut corporea sub stantia non omnia simul cum divinitate comprehendat Si Christus implet omnia , cur canum terramque immensitate propria non continet rSi tandem in caelum conscendens cum discipulis permansit ita terris, quare non est smul nobiscum. S apud superos λ Videtur ergo Lutheranorum assertum sacrarum literarum auctoritate munitum.

Resp. in hoc falli Lutheranos, quod ea, quae conveniant perso

286쪽

Liber Vicesimus septimus. Cap. I. 28 ret

nae, tribuant naturae, quum, ut vidimus , communicatio idiomatumst accipienda , non secundum formam , sed secundum suppossumis . Christum itaque omnipotentem esse , implere omnia , ubique conliis

stere, necnon esse aeternum , ac Deum verum , quatenufi haec conveniunt personae, quae in tempore assumpsit humanam naturam , nemo nostrum dissentit; ipsi naturae humanae haec omnia eonvenire negamus , cum in ipse per na una , atque individua retineat utraque natura suas citra mixturam proprietates. Singula nihilominus expendantur. Principio data est Christo omnis potestas, quemadmodum datum est habere vitam in semetipse, S esse unum cum Patre ς quia nimirum humana natura hypostatice conjuncta est Verbo omnipotenti, aeterno , ct unius cum Patre substantiae, atque ratione hypostaticae unionis hie homo , idest, Christus est Deus , cst omnipotens, est immensus et at non He bomo ratione naturae humanae, qua inspecta est minor Patre, est natus in tempore, est loco circumstriptus et sed ratione personae, quae naturam habet aliam, divinam , incircumscriptania, aeternam. Non solum id tradunt Patres superius laudati, verum etiam Lutherus , cujus hare verba ab Hessiandro adversus Lutheranos producuntur pag. 93. Eo i o momento, quo divisitas er bumanitas is

unitatem perfose conjungi caeperunt, homo Νius Maria est, ct dieitur omnipotens , ct aternus Deus, cujus est summa potesar, qui omnia ereavit, ct sustentat , per commaricatiouem idiomatum , quatenus sua eam Deo persona est; de bae potesate loquitur Matthaeus capite ultimor Data es mihi omnis potestas tu earis , ct in terra . Eadem est eum Scholasticis responsio Magistri in tri. dist. i . Addo nomine potestatis intelligendum Ecclesiae regimen, exaltationem nominis, judicii auctoritatem , ct cetera, quae spectant ad Christi gloriam, atque fidelium gubernationem . Conseras Adt. II. 33. Ad Ephes. I. Io. S ad

Coloss. I. I 6.

Dextera Patris aliquando significat potentiam ac plenitudinem

majestatis, ut ad Hebr. I. I. aliquando locum S gloriam Deo proximiorem , ut Mat. XX I.2 I. aliquando caelestem beatitudinem . In priori sensu dextera Patris ubique est, ac similiter Christus ut Deus , si νe Christus , qui Deus Sc homo est, ratione divinitatis : in secundo

commonstratur duntaxat Christi, etiam ut hominis , super omnem caelestem , terrenamque creaturam exaltatio, ipsi debita S propter persenae dignitatem , ct propter singularitatem meritorum: in postre mo autem sensu retorquetur argumentatio, nam si Christus secundum assumptam humanitatem sedet a dextris Dei in excelsis, prosecto nouest ubique locorum diffusus. Recte Augustinus contra Serm. Arian rum cap. XXX I V. n. 32. Secundum formam suscepti hominis, ct ad dexteram Patris sedet vel flat, ct orat, ct gratias agit, er Sacerdos est,

ct minisser est, ct Iupplex es, ct subdicus es: secundum autem Dr-

287쪽

a8a De Τheologicis Disciplinis

mam Dei, is qua aequalis es Patri , aut enitus est, ct ei neuti eoa-

tenetus , cte. Et Tract. I. in Ioannem num. i I. cendit in calum ,

re non est hie . Ibi es enim . Sedet ad dexteram Pareis : bis es , non eniis reressit praesentis majestatis. vide & Epist. ad Dardanum s . nune

At quomodo Christus adstendit in cassum , ut impleret omnino γVulgaris est Theologorum expositio , ut Omnia Prophetarum vaticiis ilia compleret. At Hrte melius respondetur Christin adstendisse, ut donis suis, ac effusione Spiritus sancti Ecclesiam cumularet, appost toneutro πι- omnia, pro communi. Nam Apostolus eo loci hortatur ad unitatem spiritus, demonstrans omnia charismata a Christo fuisse collata ad utilitatem S aedi ficationem Ecclesiae; ac praemittit ea verba: Ascendens in altum eaptivam duxit captivitatem , dedit dona homisiabus . Addit postea verba , quae a Lutheranis opponuntur. Tum Spiritus charismata enumerans ait, Et ipse dedit quodam quidem e ο- stolor, quosdam autem prophetas, ere. Quid ergo manifestius, quam

Apostolum loqui de copiosa gratiarum largitione , ac idem valere , ut impleret omuia , ac , ut daret hominibus dona uberrima , sive, ut eadem phrasi loquitur praecedenti cap. III. I9. ut fideles implerentur

tu omnem ponitudineis Dei Z Ouametuam illud vellem a Lutheranis doceri, quomodo per astensionem Christus implevit caelestia , si per omnipraesentiam jam erat ubique diffusus Ouid est autem in Christo pIenitudinem divinitatis habitare eorporaliter Z Theophylactus ex Cyrilli sententia ait hoc vocabulo deis monstrari adversius Nestorianos unionem hypostaticam , ita ut sensus sit, Divinitatem habitare in serma sustepta indivisibiliter , ct citra .

mixturam, perinde ae is corpore immoratur anima . Consentit A

gustinus citata Epistola ad Dardanum num. 39. & in Psalmum LxVt r. num. 2ῖ. docens Apostolum assirmare, quod in Christo inhabita VitDivinitas solide atque Oerariter , non vero praefigurantibus Agris, προ que umbraliter, tanquam in Templo a Rege Salomone facto. idem Apostolus , ut adnotatum est alibi, usurpat eorpus ad significandam veritatem in antiquis figuris latentem , ad Colossens. II. i 7. Dum ergo scribit in Christo habitare divinitatem corporatiter, adstruit unionem duarum naturarum veram , & substantialem , nec quicquam ait de fictilia assumptae humanitatis omnipraesentia. Permanet donique nobiseum Christus praesentia molestatis , ut inquit paullo supra Augustinus , Ecclesiae continuo regimine, gratiarum sithministratione, nec. non sub Eucharistici panis νelamine . Ludunt itaque operam Vbiqui tarii, nec ullo muniuntur sacrarum litterarum testimonio. Putant aliquod se invenire praesidium in humana ratione : primum quia omnipraesentia non videtur divinitatis essentialis proprietas , ut est aeternitas atque independentia : priusquam enim creare

288쪽

Liber Vicesimus septimus. Cap. II. 283

tur mundus, erat Deus, nulli tamen loco praesens. Potest ergo. inquiunt, communicari attributum istud humanitati. Deinde humanitas ac divinitas Christi intime ac substantialiter uniuntur: S ideo ubicumque una est, ct altera adesse debet: alioquin ab invicem distrahentur. Praeterea nonne Christus Uerbum Dei est Itaque si Verbum divinum est ubique , ubique etiam cst Christus . Resp. ad primum , attributa divina esse eamdem divinitatis substantiam connotantem effecta aliqua , vel objecta; atque ante mundi productionem fuisse divinam immensitatemfubsantive, non conuolative acceptam , quemadmodum tunc erat providentia , dominatus, S regimen universorum e vel dico non in hoc sitam esse immensitatem ut actu ediistat in omnibus , sed in eo, quod nulla res sit, ubi nor existat, neque ulla esse possit, in qua producta non existeret: sicut omnipotentia ac providentia non omnia, quae potest, actu exequitur, ac disponit, sed ea tantum quae vult, & producit. Ad alterum renpondeo indi lubilem esse divinitatis & humanitatis unitionem , ne inque unam distrahi ab alia, quoniam ubicunque est humanitas Christi. ibi est etiam diυinitas r at non sequitur ex opposito, Ubicunque est divinitas, ibi est etiam humanitas, quia haec in illa substantiali unitione suam non amittit proprietatem , permanetque circumstripta S finita; alioqui, ut Eutyches autumabat, una esset natura per mixta , ac propriis assectionibus exspoliata. Ita in plurimorum philosophorum sententia rationalis anima in corpore ubique diffusa substantialiter unita est oculo, S ubi est oculus , ibi est anima: at non e contra ubicunque est anima , ibi pariter est oculus : nam anima est etiam in manu, pede , ceterisque partibus corporis ἰ quoniam in hac unitione non transit oculus in animae rationalis naturam , neque propriam coarctatam , ct angusto comprehensam loco deperdit. In eo quod consequitur, non immorabor; nam ex quo Christus sit una cum divino Verbo persona, infertur quod sit ubique ratione personae& naturae divinae, non ratione humanitatis assumptae; ut dictum est supra.

An Chrisui diei possit Ilius Dei adytisus t

. r i EMx Episcopus Urgelis, urbs est sita in Pyrenaei montis iugo,

x consultus circa annum 783. a Toletano antistite Uipando quid de humanitate Christi sentiret, respondit hunc , quatenus homo est, appellandum Filium Dei, non naturalem, sed adoptivum . Est autem adoptivus filius, qui ab aliquo adoptione, idest, assumptione gra Nn a tuita Diqitiam by Corale

289쪽

a 84 De Theologicis Disciplinis

tu ita in loeum filii, haereditatemque eligitur, cum alterius fit generatione ac natura . Disputatur, num Felix , S Elipandus asserendo Christum Filium Dei adoptiwum, negarent cum Nestorio hypostaticam unionem , & filium Virginis a Filio Dei, sive naturalem ab adoptivo distinguerent et an appellarent eamdem personam filium naturalcm ratione divinae naturae, ratione autem humanae adoptatum .

Hoc duntaxat dogmatirasse Felicem, &Elipandum, ideoque distrepare a Nestoriana haeresi Felicianam propugnat Vasquefius in Irr. P. disp. 89. tradit Juen in differt. vi. de Incarnat. q. 6. dubitat Tournely quaest. X I. art. I. At revera sensu Nestoriano locutos Felicem , ct Eli- pandum tenent Binius S Surius in notis ad Concit. Francosordiens , Petavius lib. I. de Incarnat. cap. aa. Natalis Alex. dissent. s. saeculi iaClaudius Frassen de Inc. Τradi. I. disput. 2. Mucat disp.I. arti a. kEt.6. ct prope finem Biblioth Ioseph Imbonatus. Et revera non desunt e schola illustres Theologi , inter quos Durandus m II i. dist. 4. & MD- lux in h. dist. 3o. existimantes Christum ut hominem posse dici filium

adoptatione, quamquam Scotus Vitandum docet talem loquendi m dum , ob haereticorum vafritiem, ct in usurpandis vocabulis calliditatem . Hos Scholasticos excusandos ab haeresi inquit Boucat differt. iii

art. p. eo quod ignoraverinς definitionem Concilii Francosordiensis ita lucem editi a Surio circa annum is6 - tum neci desunt viri docti , qui propugnant etiamnum citra fidem posse desendi , quod Christus quatenus homo est appellari queat filius adoptivus spectata humanarunatura, ct gratia sanctificante : nec sibi constat laudatus Scriptor, qui praecedenti articulo tradiderat, Felicem S Elipandum adhaesisse Nestorianis. Nam si illi a Francosordiensi Synodo fuerunt proseripti , quod Nestorir sensum intenderent; nullum habet momentum ad Opinionem Moti vel profligandam , vel excusandam Felicianae haeresis ignoratio. Quare primum de opinione Felicis , & Elipandi disseren-d viri est, deinde de Scholasticorum sententia: in qua nos ad eoru par aes accedimus, qui cum Thomistis, ac nostrati x contendunt , nulla ratione Christum dici filium Dei adoptatum, nec addita illa cautione , quotenus homo, sive, ratione Utura humana. Atque ut priorem partem expediamus; tradunt sere omnes , Felicianam haeresim fuisse damnatam primo a Concilio Foroiuliensi an no 91. Praeside Paulino Episcopo Aquileiensi , deinde anno proxim 92. in Concilio Ratisponens, ubi, audire Eginhaeso in Aunalib.

Felix errorem suum abiuravit , eodemque anno in Synodo Roma na sub Hadriano, postea in Francofordiensi anno 794. atque iterum Romae sub Felice III. anno 99. & hoc ipso anno Aqui rani, ubi quidam reserunt Felicem Urgelitanum celebrem Hilarii locum depravasse.

At licet Paulinus Aquit ensis acerrime haeresim Felicianam sit in fiatus, ut liquit ex libro Sacrosyllabo & Francosordiensi Concilio;

290쪽

Liber Vicesimus septiinus . Cap. II. 28 s

nodus tamen Foroiuliensis neque ante annum 797. celebrata est, nec sertassis adversus Felicis errorem . Liquet enim hanc Synodum haiahitam anno xx I Ii. Caroli Magni, & xv. Pipini: CaroIus autem re gnare coepit in Italia anno 7 4. erratuinque a multis quod annos Caroli supputaverint ab anno 768. quo regnare coepit in Galliis. At neque Itali aliquam hujus epochae habuere rationem , neque annus XXI ir. istine subductus convenire potest cum anno Pipini XV. ut eruditus Pagius demonstrat ad annum 9 i. Haec tamen sat est innuisse .PRopostrio I. Felix & Elipandus asseruerunt Christum esse filium adoptatione in sensu Nestoriano . Demonstratur primo auctoritate Scriptorum , qui selicem in duos filios Unigenitum Dominum nostrum divisisse , ac vetustam Nestorianam haeresim suscitasse aflirmarunt. Inter quos Paulinus Aquileiensis, Alcvinus, ct Agobardus, qui eumdem Felicem profligarunx. id apertissime asserunt. Ac Paulinus quidem, D duobus voeabulis cinquit in primo contra Felicem libro b proprii Ruiset adoptimi , --rique o nuneupatisi filii, unisum eumdemque Dei fidum dioidere fronee impudentissima non formidat. Alcvinus Vero lib. i. contra eum. dem Felicem: Nonsibisus ebat tamammodo Christum , qui de Viris gine natur est, negare proprium esse Filium Dei : sed πο- , O inati

dira sancta Dei Getesiae nomine , nuneupativum Deum nomisare Humus, timet, dimidens orsum in duos filior, usum voeam proprium, alterum adoptivum. Ambardus ζ rimens , Felix , permixtionem G0ebetis ineurrere , eorruit in divisionem Nestorii. Idem tradunt Scriptores alii. Pasthasius Ratbertus lib. v in Mat. inquit: HeresisFelieiana , qua veterum cineres voluit removere, duas personas in Christo intrisaeens. Ionas Aurelian. lib. I. de Cultu Imag. ait Felicem anathemat; mancipatum eum auctore sui erroris Nestoris . Ioannes Mariana lib. vi i. Hist. cap. R. scribit suscitata in Hispania , Felice ScElipando auctoribus , Nesorii plaeita ciuilii Obesini diligentia δε-pita. Sigehertus in Chronico ad annum 793. Felisiana baeresis uuam personam Dei ct hominis divide s in duas persuas , Rillaei veri filii ct adoptivi. Baronius denique ad annum 783. n.6. Error erat Hipοπῶ perditissimi hominis nos tuerandas, quem seπofantia Dbe a CatMnea Duodus in Nesoris tandemnarat . Ne siquidem assereus orsum Dei suum, quod ad humanitatem spectat, disendum esse adoptivum, O non proprium ae naturalem, is neeessariam eonsequentiam δε rebat , ut duas eoUitueret in orsa personas, atque assererer duos μψι , Aeque borrendum ditia i damnata olim in Oriente haeresis nancopera miseri Elipamdi reviviseeret is Hispania. Demonstratur a. ex Consessione Felicis S Elipandi, quae extat in Concilio Franco rdiensi Tom. i κ. postremae Collere pag. 6. Con seruar eriaimat Deum' Dei Aium ante omnia tempora sinet isitis ex

SEARCH

MENU NAVIGATION