Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

definito eonfisio , ct praescientia Dei traditum. Et Adt. x. 42. de ipso

Christo legitur , ωωuitae ύ- του Sis κειται ζώννων , κου --ν , consti totus a Deo iudex vivorum or mortuorum : quare pro eodem Dequentissime usurpatur ἰωγ, SQ, ut praenotavimus Itb.VI. cap.9.

IV. Profani quoque Scriptores usurpant verbum proflatuere, aC definire, ut erudite demon strat in Comment. Iinguae Graecae Gul. Butaus pag. o . V. Si Christus appellatur i. Petri r .ao. Praeognitur ante mandi eonstitutionemr quare dici nequit praedestinatus UI. Hic Petri locus, in quo dicitur Christus praevisitus ab aeterno, manifestatus autem novissimis temporibat, egregie explicat alterum Pauli teXtum, conciliatque Graecorum Latinorumque sententiam ς quoniam quae ab aeterno in Dei praestientia definita sunt, haec statutis temporibus e vcniunt & declarantur ; ac proinde quod ait Apostolus , Praedesinatus es filius Dei, recte Latini interpretantur , Predesinitus essante muπῶ eonstitutionem, recte Graeci, Declaratur per resurrectionem ex mortuis; ita ut . . idem valeat, sive se definire 9 pr desinare, sive eomplere ac declarare, quod ab aeterno suerat Praedefinitum.

Explicato et nobis hac ratione Paulino textu, & ad concordiam revocatis Latinis . Graecisque Patribus , liquet admittendan esse hanc assertionem, Chrsus madestinatus es*ius Dei: quam non him Augustinus enuntiat, sed etiam ea utitur ad resellcndam haeresim Pelagianam . Enimvero auicquid in tempore completur , praesertim si beneficium Dei sit, & ad communem utilitatem praeordinatum , illud omni dubio procul suit in Dei praestientia, ac praefinitione dispositum . Si ergo Christus Dominus non filii praedestinatus filius Dei, nec in tempore conceptus erit ac natus, aut saltim non erit id singu- Iare Dei beneficium, & gratiae donum maximum ac praestantissimum. Ruisquis igitur filium Dei praedestinatum negat, hune eamdem filium hominis negat, inquit S. Pater Augustinus TradL Cv. in Ioan . num. 8.. Deinde quidnam est divina praedestinatio , nisi eorum , quae per gratiam fiunt in tempore, aeterna ac definita praescriptio Z At Salvatorem nostrum factum Dei filium per gratiam unionis Θpsallea , nullis praecedentibus meritis S Augustinus non uno in loco declarat, &mani sta ratio demonstrat. Attulimus Augustini verba deprompt

ex cap. Xv. de Praedest. SS. num. 3 o. eaque late explicavimus lih. VI. cap. 6. arg. 6. Legi potest S TraFt. Lxxxi l. in Ioan. num. 4. S lib. I. Operis Impers contra Iul. num. II 6. Ratio autem ab Augustino tradita est, quoniam illam susceptionem hominis nulla merita praeesserunt, sed ab illa susceptione merita euncta ea erunt, inquit S. Pater Traα nuper laudato. Quid enim mereri poterat antequam esset Zquiuodonam ante Θpsarisam uuionem extitit Christus homo ξ annon, idem Disiti od by Corale

312쪽

Liber Vices mus septimus. Cap. III. 3 os

idem prorsus est Verbum fieri hominem, Sc humanam naturam Θ psallae uniri Verbo euid ergo Christus egis ante , quid eredidie. quid petivit, si ad hane excellentiam perveniret ait de Praedest. SS. Gratiae Dei invictissimus Propugnator. Itaque si assumptio humanita- iis ad Filii Dei dignitatem munus est gratiae , hanc Deus ab aeterno

praedefinierat. Huic consimile est argumentum D. Thomae 3. p. q. 24. art. i. Praeterea nisi in Christo praedestinationesi adstruamus, pereunt argumenta complura , quibus S. P. haeresim Pelagianorum profliga-Wit , evincens gratiae, ac praedestinationis beneficentissimam largitatem ex eo quod , sicut Christus absque praecedentibus meritis praedestinatus est Filius Dei, caput Eeclesiae, S Redemptor universerum . . ita nos cum essemus filii irae , ct luteae massae figmentum, praedestinati sumus in Christo, ut simus membra ipsius, ejusque imaginis consormes , atque, uti speramus, gloriae , regnique cohaeredes. Atquε ,

hinc est , quod idem Christus bene sapienterque appestatur praelari yimum lumen praedestinationis, ct gratia. Verum necesse non est , ut diu in his immoremur, neque inquiramus singillatim ad quae munera fuerit piissimus Redemptor noster praedestinatus: cum enim praedestinatus fuerit ad naturalem Dei filiationem , etiam praedestinatus suit ad habendam in assumpta humanitate elaritatem , quam habuit , ut Deus, antequam mandus fieret; S ad praeclarissima ornamenta, quae Verbi Dei dignitatem , ct Mediatoris ossicium S characterem sequuntur , cujusinodi sunt sedere ad dexteram Patris , habere in caelo, &terra plenissimam potestatem, judiciique faciendi summam auctori

tatem .

At enim, inquis, eum Verbum aeternum sit, habeatque Filii Dei claritatem natura, Sc sempiterna generatione, quomodo potest dici praedestinationis divinaesubjectum Ut hunc nodum solvant, reponunt Scholasticorum aIi qui hujus praedestinationis subjectum esse

naturam humanam , non autem personam Verbi. Sed , praeterquam-

qtiod naturae non convenit fietas, Apostolus inquit illum praedestinatum esse filium Dei in virtute , qui factus es ex semine David seeundum carnem , idest, personam Uerhi, de qua in Evangelio Ioannis: Verbum raro factum est. Dicendum itaque subjectum praedestinati nis esse personam Verbi, non in quantum Verbum est, sed in quantum raro factum est sub qua ratione tempori subjicitur: ita nimirum S. Pater Tract. cr. in Ioan. n. 8. Recte quine dicitur non praedesinarurseeusdum H, quod es Verbum Dei, Deus apud Deum. in quid enim praedestinaretur, eam jam esset quod erat, Me initio , siue termino sempiternui Z IIIad cutem praedesinandum erat quod ποndum erat, uisic suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat, ut fieret. Idem propugnat S. Thomas cit. art. I. ad a.

Neque penes me aliquid ingςrit dissicultatis quod aliqui opponunt.

313쪽

terminum praedestinationis posteriorem esse subjecto eiusdem p destinationis , Νiationem autem Dei naturalem eodem momento attribuistam Uerho secundum carnem, quo ipsam carnem assumpsit: nam

praeter vulgatam responsionem , quod hic adest prioritas rationis, imo ipsa naturalis filiatio oritur ex unione Θpsalica, eamque suinponit: dum assero Verbum secundum carnem esse subiectum praedestinationis divinae , & ejusdcm praedestinationis terminum esse Dei μώationem ς quamvis oratione utar Scholastica , nihil aliud percipio, quam Deum ab aeterno absque ulla meritorum praescientia praedefinis. se perficiendam in tempore Learnationem, ob quam idem esset filius hominis , ct filius unigenitus Dei. Atque hanc mentis meae perceinptionem nequaquam obnubilat subjecti, termini, aliorumque vocabulorum caIigo. Illud potius disquirendum esset, quomodo si Christus per gratiam , ct nullo meritorum intuitu praedestinatus est filius Dei, nequeat tamen dici filius per adoptionem ς nisi sublata verborum aequivocatione res per semctipsam patesceret. Aliud quippe est per gratiam naturam humanam uniri Verbo r aliud per gratiam Christum hominem esse filium Dei . Primum significat unionem opoliaticam , Perquam natura humana subsistit hypostasi Uerbi, magnam esse gratiam , quam Christus praecedentibus operibus non poterat promereri : atque hoc ultro conceditur. Aliud significat perisnam subsistentem per gratiam fuisse evectam adsitiationem Dei ; quod falsum est penitus. Illud verum est, quia humana natura ante unionem non poterat promereri ἰ istud est falsum , quoniam persona subsistens est filius non adscititius , sed naturalis . Quare gratia unionem spectat,& ex unione consequitur naturalis filiatio: unde recte diximus cap. praecedenti in resp. ad i. Christum per gratiam praedestinatum fuisse ad filiationem Dei naturalem . Haud obscure id insinuat Augustinus scribens citato cap. is. de Praedest. Sanct. Salvatorem nostrum singulari Dei munere , nullisque suis vel operum vel fidei praecedentibus meritis fuisse praedestinatum , quoniam praedefinitum suerat, ut ille homo a Verbo Patri eoaeterno in unitatem personae assumptur, filius Dei unigenitur esset. Atque haec de praelaudato Pauli textu , ct deos Christi praedestinatione.

Luare Chri r di/atur natus de Spiritu sancto, nec

tamen o dem Spiritus sanctisit silui.

VεκηA Angeli Josephum virum Mariae alloquentis Mati. I. EO. xuod eaim in eo natam es, da Diritu Iancto est, ct quae con

314쪽

Liber Vicesimus septimus. Cap. IV. 3b

tinentur in Apostolico Symbolo , Rui eoMe tur es de Spiritus acto, natus ex Maria virgine, moverunt Magistrum in m. dist. iv.& qui in illum ediderunt Commentaria, nec non D. Thomam I. p. q. 32. ad inquirendum, cur Christi conceptio tribuatur Spiritui sanacto , nec tamen sit ipse Spiritus pater Christi . Ad quam disseesta

tem dirimendam plurimum valere distinctionem particularum de , &ex, quarum illa de Spiritu. altera de Virgine usurpatur in Symbolo, nonnulli ingeniosi Scholastiei adnotaverunt. Sed quamquam distinctionem ipsam caute fateamur adhibitam: in Graeco Eongelii textu . quemadmodum Matth. I. l6. de Maria virgine legitur, ἐξ ἔ. ἐγ-ήθ, i, de qua natas eβ yefas, ita Versu ao. habetur , H ων. - ob. , De Spiritu sancto est, eadem particula ex repetita. Atque hinc Erasmus, aliique Grammatici occasionem arripuerunt deridendi Scholasticorum observationes ς sed immerito, diversum quippe sensum, quem non exhibet Graecorum particula , optime expressit Latinus Inurpres, usu & auctoritate Ecclesiae probatus . Nos tamen, ut facilius dissicultati occurramus, primum dicimus Uerbi Dearnationem, tametsi essicienter a tota persecta sit Trinitate , ob Mysterii significationem esse tribuendam Spiritui sancto , eo serme pacto , quo de specie Columbae disseruimus vicesimo capite libri vii. Ac prima ratio est, quam innuimus in Exposit. Symboli

Vol. V. pag. 37 . scilicet, ad commonstrandum non ex semine viri Christum fuisse conceptum, ut autumarunt Ebionaei, sed supra naturae ordinem , divinaque virtute et quae enim divinitus essiciuntur, speciali titulo Spiritui iancto sunt attribuenda, ut Exodi VI II. I9. patrata a Moyse miracula , laetis II. 28. munus prophetandi, Mat.XII. 28. expulsio daemonum , & Isaiae LYI. I. ipsum opus praestantissimum Incarnationis. Ob eam rem Chrysostomus hom. a. in Matth. inquit

Christum dici natum de Spiritu sancto, quoniam ipsius conceptio nova fuit, mirabilis, edi buisanis euitationibus superemineus, supersegem vadens omnem natura . Altera ratio ex eo petitur, quod Christi Dearnatio magnum est, praeclarissimumque gratiae beneficium ., ut diximus capite praecedenti. Etenim Spiritui sancto gratiarum dona trihuuntur in i . ad Corinthios V D. 4. propterea quod ipse est Caritas ct Amor Patris , S Filii, imo appellatur donum Dei, Ioan . iv. o. S Ast. vi II. ao. ideoque Augustinus in Enchiridio cap. xxxvi ιι. num. I a. postquam ostendit humanae naturae assumptionem fuisse maximam gratiarum omnium, aeua gratia, inquit, propterea per Spiritum Ianctum fuerat signi anda, quia ipse proprie se est Deus, ut

dieatur etiam Dei donum. Tertia ratio illinc promitur, quod Spiritui sancto tribuitur sanctificatio , castitatis decor, peccatorum remissio , Dei cum hominthus habitatio, & aeternae beatitudinis arrha, ut liquet ex Epist. ad Rom. cap. i. q. ad Ephei l. 3.& a. ad Corinth. l.

315쪽

aa. Quare dum Christum natum asserimus de Spiritu sancto , profitemur ejus conceptionem cujuslibet contagionis peccati suisse expertom , celebramus eximii partus sanctitatem, uberrimumque frugum Redemptionis, praesertim peccati remissionem, regnique caelestis haereditatem .

Deinde assirmamus Christum dici non posse Spiritus sancti fi- Iium ς hancque apertissimam rationem proserimus , quod filiatio, ut supra disputatum est , nonnisi oppostro competat. San tum autem cum sit persona Verbi, a quo Spiritus sanctus procedit, non potest ab eodem Spiritu sancto procedere & generari: ideoque recte appellamus Spiritum sanctum Diritum Christi, non vero Christum suum Spiritus sancti. Atque hane rationem assert etiam eximius

Ecclesiae Doctor S. Bonaventura in ii I. dist. iv. art. I. Accedit altera ratio invictissima, quod servata verborum proprietate i Ile tantum dicitur Pater , qui alteri substantiam propriam communicat: Spiritus autem sanctus Christo neque naturam humanam generatione impertitus est, quoniam Spiritus ea caret, neque communicavit di Uinam,

quia , ut paullo ante dictum est, hanc potius Spiritus sanctus per pro- eumnis originem habet a Filio. Postrema ratio huic si initis est , quod Christus nequit appellari Filius Dei, nisi ob aeternam divinamque generationem , quemadmodum cap. a. praeced. suit declaratum. In aeterna autem, divinaque generatione Christus a Patre, non a Spiritu

sancto procedit. Nequit ergo Spiritus sanctus appellari Christi pater. Neque ossicit, quod Christum natam de Spiritu saucto assirmet

Evangelista . Sapientissimus enim Augustinus laudato cap. XXXVI II. Enchiridii , ubi quaestionem hanc egregie pertractat, docet non omne quod nascitur ex altero , ejus filium esse , cum aliter de homine nascantur filii, aliter capilli, qui filii diei nequeunt; sicati nec aquae dicuntur filii, sed Ecclesiae, qui per Sacramentum baptismatis regenerantur. Nimirum, ut nuper dicebam , ad constituendum

patrem requiritur ejusdem naturae participatio , quam filius Vi gene rationis habet ab ipso patre. Si autem quaeras , cur Christus ratione creationis, atque sanctificationis dici non possit Spiritus sancti, imo sui ipsius, ct totius Trinitatis filius, cum Deum nomine Patris ora Uerit Joan, Auli. i. quemadmodum nos quotidie facimus in Dominica oratione : adhibenda est eadem responsio, idest, quod esse filium con venit personae Christi ratione generationis aeternae: persona autem ge nita ad solum Patrem refertur: atque juxta D. Thomae doctrinam 3 P q. 32. art. 3. qui dicitur filius ratione generationis, non debet appellari filius ob creationem , vel sanctificationem ς quia quod δε- οβῆ o dicitur seuudum per ferram rationem , non es dicendum secusedum ratiosem imperfectam . Quamobrem oratio Christi, quamvis to tam Trinitatem exoraverit, peculiari ratione dirigebatur ad Patrem;

316쪽

Liber vicesimus septimus. Cap. V. 3os

quemadmodum ad ipsum Patrem speciali titulo resertur vox, quae intonuit in Christi baptismate, Mat. III. I . A I ucae Ili. 2 a. tametsi tota Trinitas vocem illam sit operata , ut docet in quarto de Trinitate eap. et t. praeclarissimus divinarum rerum scrutator, Theologorumque columen Augustinus.

Dssi ne Chrisui appellari Dei fervui, creatura, homo Dominitur, homo Defer

CΗMouu Dominum appellandum non esse Dei servum tradiderunt Hadrianus I. ac Patres Francosordienses, Ioannes Damascenus lib. iii. de fide orthodoxa, ct ex Scholasticis Uasquesius disp. vi M. cap. I. I Herminier Tom. III. p. 3 7. Du-Hamelius lib. I. de Incarisnat. cap. 6. Denin Dissert. v I. q. s. Thomassinus, aliique non pauci. At Oppofitum tradiderunt complures PP. paullo post laudandi, iisque accessit universa sere Thomistarum, & Seotistarum schola, haud repugnantibus ex nostratibus Romano Aegidio dist. io. lib. I. Gavardi de Incarn. q.m. art.s. Gibbon disp.22. dub. 6. nec non Leonardo Coquato in cap. 34. lib. xνi ri. de Civit. Dei, & Lupo in Scholiis ad vi. S. Cyrilli Capitulum . Facile autem conciliari utramque sententiam, si diversa huius vocabuli servi signifieatio spectetur , docuit Petavius lib. v I l. de Incarnat. eap. 9. & T rneIy q. x r. l. a. Nam si servum illum dicimus, qui alteri subjectum est, eique obtemperat, sed alia ingenuus est, bonorumque Domini particeps , quae est impropria servitutis acceptio ς servum esse Dominum Iesum Christum fatentur: Dcus, s servum illum intelligamus, qui omnino juris est alieni, dilibero , ingenuoque opponitur. Verum hi naturalem, & legalem servitutem videntur confundere , quam tamen accurate distinxerunt Scholastici, Gonet praesertim disput. 22. art. I. Mastrius disp. I r. q. 7. S praecitatus Gavardi. Servitus itaque , per quam famulus distinguitur ab ingenuo, est servitus e iis , quae definitur l. 4. g. i. de statu hom. eonstitutio juris gentium, qua quis Domino alieno tantra saturam D'ieitur: iuxta quam a Dptionem servus dicitur a servando , qnod Imperatores servare capti-VOS , quam occidere mallent, ut cum Iurisconsultis ait Augustinus lib. XIX. de C. D. cap. is. At servitus naturalis illa est, per quam juX-ta naturae legem quis alteri subjicitur : secundum quam significationem servus dicitur a serviendo . Atque ad servitutem legalem illa reducit ur , per quam homo dicitur servur pereati, quoniam per culpam

subjicitur daemoni: a qua servitute liberamur per gratiam Christi, do

cente

317쪽

cente Apostolo ad Galatas iv. 3 i. Non sumus aseluae ΝΠ, sed IUe-- : qua libertate orisus nos liberavit. Ad servitutem Uero natura in Iem spectat etiam conditio, qua filii nondum emancipati parentibus subjiciuatur , stribente eo Ioci Apostolo v. I. Ruamo tempore Baret

parvulus est, nihil differt a servo : S potiori jure ad hanc servitutem

reducitur subjectio, per quam omnis creatura dependet a Deo, eique tenetur obtemperare, quoniam filius empncipari potest , ct ex iure patris exire , at creatura nequit subtrahi a dependentia , quam habet a Deo.

Nostra itaque sententia est, Christum non posse dici servum Dei, si loquamur de servitute letali, Sc de servitate pereati, de qua locutos cum Hadriano Patres Franco talenses, inde potest inferri, quod Felix & Elipandus depraedicabant Christum filium Dei alienum S adstititium, & qui aliquando etiam sanctificatione indiguerit, ut liquet ex praecedenti cap. a. Assirmamus etiam non posse dici servum absolute ac simpliciter, quemadmodum nec necessitate ct naturali conditione , in quutum persena Verbi sponte ac libere sermam serνi aD

sumpsit. Asserimus tamen non repugnare, quin dicatur servus ratione naturae humanae servitute naturaia, non quatenus istiusmodi servitus Verbo Dei, & Christi persenae necessaria conditione Con Ueniat , eum servi sermam libere assumpserit, sed quatenus ratione naturae assumptae est revera factus sub lege, Deo subjectus, eique debebat morem gerere , obtemperare, ac servitutem, S obsequium tanquam famulus exhibere.

PRoposIrro I. Contradictionem non implicat Christum dici servum sensu explicato. Id enim Scripturae , Patribus , ac rationi magis videtur con r- me . Et quidem quod ait Psalmographus Lxxxv. 16. Da imperium. ruum puero tuo , ct salvum fac filium anesua tua; nec non Ps. cXU. . O Domine quia ego servus tuus t eho servus tuus , ct Νius anellis tuae , de Christo interpretatur non selum auctor Altercationis cum Pascentio , sive vetus EpistoIa r 8. inter Augustinianas , sed etiam laudandus infra Ambrosius lib. v. de Fide cap. vi r I. num. Io9. Deip somet Christo Iocutus est Isaias cap. 42. r. Ecce servus meus, Ius piam eum : quem locum juxta Graecorum versionem citat MatthaeuS c. X II. I 8. Ecce puer meus electus, quem elegi, ct Christo tribuendum esse declarat . Nullius autem est momenti, quod aliqui reponunt legi in Grae- ocabulum πῶ, puer, quo non servus, sed filius significatur :cum S - , puer, servum frequentissime sonet, denotetque famulos ancillas, domesticos, liberos etiam, omnemque familiam , exceptis parentibus. Videatur in Lexico Robertus Constantinus, & Erasmus in Matth. At ambiguam hujuste vocis significationem tollit hebrai cmn 'my, servus meus, quod extat in Hebraeorum Codice, ct in Vulgata Diuitigod by Corale

318쪽

Liber Vieesimus septimus. Cap. V. 3r I

gata citato cap. XLI I. Isaiae, & eap. xLι x. 6. ubi legitur : D fir m θι servus adsumtandas tribus Pacob et quem pariter locum de Christo interpretatur Ambrosius . Similiter de Christo inquit Zacharias iit. 8. Cis eamservum meum orientem ζ ideoque falluntur , qui negant Christum nunquam in sacris literis servum Dei nuncupari. Neque nomen servi duntaxat in utroque testamento tribuitur Christo, sed n minis etiam res ac substantia , scribente Apostolo ad Galat. iν. 4.

Misit Deus filium suum factam ex muliere, factum sub leger ad Philipp. ii . . Semetipsum exinavivit formam servi aeeipiens: S t. ad Corinth. xv. 28. fessius subjecti erit et , qui subjeeitsibi Oreuia. Ouid est autem , quaeso, fieri sub lege, accipere sermam servi, Sc subie- etiam esse, nisi esse servum

Ηis robur addunt Patrum cum Graecorum, tum Latinorum traditae allatis Scripturae testimoniis interpretationes . Nam S. Curillus in Apologet. 6. Anath. Tom. vi. pag. aa I. ait: Forma servi assumpta

frater appellatus est eorum , qui sub servitute erant. hoe es noster :ctfactus est sub late qa homo , qui ut Deus legislator est . Retoeireas quis dieat eum aneliatum esse servum per vorem sanctorum Prophetarum , nullo modo osseudi decet. Theodoretus ipsie , quem nobis objiciunt , in Ezech. Tom. i I. pag. 488. inquit: Tanquam homo ipse servus et, idque secundum naturam, non seeundum diguitatem: S paucis interiectis : Servus igitur voeatus es, ut homo , ω ho laut dixi nosse udam dignitatem , sed secundum naturam, servi enim formam assumis psit. Atque in Epistolam ad Galat. eodem Volum. p. so . David autem Dominum disit Christum, ut ex David secundum earnem ortauis dum , fervum vero ρropter bumanam Naturam: cum euim in forma Dei esset, formam servi recepit. ut assumptam igitur naturam senis dat, servum nuneupavit, hoc es , ex servili seeundum carnem natara ille genitas est. Noo enim servus es omnium Dominus migesitus, neque enim qua Deus David nominatur , sed qua ex David David appellatur , seeundum aDmptisuem autem servus es. Idem tradunt alii Graecorum , praesertim Sc Athanasius paullo post laudandus . Ex Latinis tres omnium ore celebratissimos proferam , Ambrosum , Hieronymum , Augustinum e quorum primus epist. 49. noVae edit. num. I. ait: Etenim feeundum formam servi Deatus Dominum vocavit , quem patrem noverat, aequalis in Dei forma , servum δε- eaudum earnis substantiam se praedieans et & proximo num. 4. Eramuserim monui , ct ideo usus pro omnibus servus factus est. Citato autem lih. v. de Fide cap. v iii. n. i8. Nec solum, inquit, ex genere David servitatem fuscipit in persona hominir, sed etiam ex nomiπe, Mut habes t Iuveni David servum meum,inalibi, Ecce ego mittam σου vor servum meum , Oriens nomen es et . Et 'se filius ait: Sie diac/ι Dominus, qui xit me ex atera servum sibi, ct dixit mibi : --

319쪽

guam tibi est voeari puerum meum , cte. Cui Me dieitur, visi Cyrso qri eum in forma Dei esser. exinanivit se, ct formam servi Meepit: proximoque numero Io9. Disce igitur quid sit, Formam servi Meepit, ides, plenitudinem perfectionis bumana , plenitudinem obedientia. Ideoque dieit in Psalmo trigesimo et IIIustra faciem tuam stipar servum auum. Servus dictus es homo, in quo sanctificatur es : servus homo. in quo unctus est: servus homo , in quo factus Iub ore , factas ex Virgine es; ct ut eompendio dicam, servus dictus es, in qua matrem habet ,siis euaseriptum est: O Domine, ego servμι tuus; ego servus tuus, ct fitiaraneillae tuae. Hieronymus in Esaiam Tom. III. pag. 3i . hare: habet rNee mirum , si servus vocetur factus ex muliere, factusque sub lege , qui eum informa Dei esset, humiliavisse, formam servi reeipiens, εν

habitu investas ut homo. Augustinus denique lib. xv m. de Civit

Dei cap. 34. ait: Mechielq oque more prophetita per Dasia orsum Aeni ans , quia earnem de David semine assumpsit, propter quam formam servi, q a fastus est homo, etiam servus Dei dieitiar idem

Dei filius. Haec profecto adeo aperta sunt, ut enucleatione non egeant nostra . Vide & Hilarium XI. de Trinit. num. 33. Sunt vero lim dicta Patrum rationi cohaerentia. Primo enim qui habet sormam servi servus est, quemadmodum qui habet formam, ac naturam domini dominus est, neque enim istiusmodi nomina servus, dominus, per se conuolant persosam, sed respiciunt potius naturam, ut haec Vocabula Deus, homo: alio ui cum tres sint in Trinitate personae , etiam treS dominos fas esset dicere , quod repugnat SVmholo Athanasiano. Si autem Vocabula dominus S servus ad natu-vam reseruntur , quare Christus spectata natura humana nequit dici servus, quemadmodum ratione divinae naturae dicitur dominas Deinde in servi nomine nihil aliud percipimus , nisi depcndentiam , sub

ectionem , ac praestandam jure naturali supremo rerum omnium Auctori obedientiam , quae Christo ut homini inesse nullus ambigit. P stremo quicquid vel humanae naturae, vel divinae eonvenit, oh arctinsimum vinculum hypostaticae unionis illud de Christo possumus enuntiare . At naturae creatae convenit esse servam Conditoris sui, a cujus auctoritate ae dominio nequit emancipari.

Quae opponuntur, etsi plura sint, possunt breviter ad tria capitareWoca T. Ac primo sacrae literae nulli hi, teste Hadriano in Epistola contra Felicem , ct Elipandum , Christum servum appellaverunt, sed

Dominum ac Salvatorem ζ eumdem Pater filium dilectum , non se vum , delapsa desuper mee nuncupavit: Christus vero ipsum Patrem, nunquam Dominum, nec in articulo passionis , cum deprecabatur, ut ab eo amarus transiret calix, Iegitur appellasse; SApostolusi Epistola ad Hebraeos cap. I . demonstrat Christum disserentius prae Angelis nomea haereditasse , quoniam hi spiritus ac ministri sunt, ille

vero

320쪽

Liber Vieesimus septimus. Cap. V. 3I3

vero filius unigenitus: atque tertio capite hoc Christum inter ae Moaseu statuit discrimen , quod Christus fuerit tauquamsitius in domoDa. Moyses autem in domo ejuι tauuam famulus. Deinde Patres negaueChristum posse famulum , servumque nuncupari. Dionysius en inia Alexandrinus in Epistola ad Paulum Samosatensem negat Christum fui e natura servum, exponens Verba Apostoli formam servi aeeipien de exteriori apparentia, non de intrinseca servi natura . Athanasius Orat. LII. contra Arianos nunc Z. num. 4. Es Verbum, inquit, informa Dei existens servi formam accepit, carnis tamen a sumptis Verisbum, qui Domisus natura erat, servum nos esseeit. Theodoretus in sine a. Dialogi de Apollinario ait: st in etiam servum quoque orsum nuneupavit, quod nemo nostrum dicere 'quam es aufus; eamdemque laeutioncm damnat in consul. VI. Capituli S. Cyrilli. S. P. Augustinus hom. 3 9. citata a PP. Franeosord. Tom. X. Concit. pag. 8s. inquit: μ- minus noster etiam in forma servi non servur, sed in forma etiam sero

Dominus fuit. Hadrianus autem , ac iidem Francofordienses PP. non solum negant convenire Christo servi appellationem, sed ulterius id I culenter demonstrant, primb ex commemorato sacrarum literarum , novi praesertim testamenti silentio, atque ex Christi supra Moysen, ScAngelos amplissima dignitate: deinde ex eo, quod Christus nos liberaverit a servitute, cum servus nullo iure possit libertatem conferre, ut ajebat etiam contra Arianos Faustinus et prauerea ex quo idem D minus nos amicos maluit in Evangelio nominare, quam servos. Postre-mb eadem ratio videtur esse servi atque filii adoptivi, sicut enim silieras naturalis omnem excludit adoptionem, ita arcet omnem penitus servitutem . Ad servitutem quippe requiritur , ut qui servus dicitur, teneatur ad praestandam obedientiam , ut non sit iuris sui, ut cum Domino in bonis non communicet, quemadmodum erudite scribit vasquesus: ob quam postremam conditionem nedum Christo repugnat servi appellatio, sed & quibuslibet filiis etiam sub patria potestate degentibus , ut docent ICC. Neque Verum es ervi vocabulum non connotare personam , scribente lib. m. de Fide cap. 2 l. Damasceno, Servitutis, ct dowiuationis voeabula non naturae sunt inditas , sed ex eorum genere quaesunt ad aliud, quemadmodam paternitatis di filiationis nomina: hae enim nossubstantiam, sed habitudinem sieni aut: qui similia repetit lib. I v. cap. I9. commonstrans hac ratione eos, qui Christum servum appellant, duas in ipsi cum Nestorianis adstruere per nas . Atque ex his videtur evinci oppositam quoque sententiam auctoritate plurima , ct ratione valida communiri. Haec tamen facillima sunt, & ex dictis soluta . Iure enim meritoque Scripturae Christum appellant Dominum, Dei Unigenitum , mundique Reparatorem , hisque titulis eumdem Mosi S Angelis praeserunt, quoniam revera talis est ; quamvis spectata humena natura non repu-ri. V. Rr gnet Diqitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION