Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3s De Theologicis Disciplinis

c nie ac putredine, voluntaria scilicet culpa, atque impaenitentia si nati . Ampliori quoque sensu est Caput viatorum omnium degentium extra corpus Ecclesiae, in quantum pro his quoque Ecclesiam ipsam ,

son e ue gratiarum aperuit , his saepenumero gratiarum henencia impertitur , ac neminem, quantum in se est, a compagine membrorum filiorum abscindit. Id enim suscepta communis causa humani generis stulat. com letumque munus RedemptorIs uni Uersorum . Verum

an sit etiam in 'Eto hoc gratiarum ita fluxu Caput Angelorum sinct tum , disputant in utramque partem Scholasticis Et quidam putant ex Christi merito omnia prorsus in Angelos gratiae & gloriae munera derivasse, ut Catharinus , viguerius , Albertus , eo quod Apostolus scribat citato cap. i. ad Eph. vers. 9 'mma in Christo instaurata, quae is exiis, ct quam terrasuri, similia tradentibus Patribus pro is arisquesio disp. XLIX. cap. I. Videntur in eamdem sententiam conspirare , qui arbitrantur ex gratia Christi fuisse sanctorum Angelorum pers erantiam: quod nituntur compro-hare testimoniis Augustini lib. I. de consensu Evangelistariam cap. I s.

Fule. lib. a. ad Trasimund. cap. 3. Gregorii Papae in I s. i8. N Bern. serna. 22. in Cantic. quorum Uerba Effert Peruvius lib. xII. de Incarnat. cap. Io. num . . Alii tamen negant eX meritis Christi derivasse aut gratiam aut perseverantiam finalem, aut gloriam Angelorum essenti

quae oritur in tes ratis ipsorum rumis ,

' . -- --- οὐ diloriosa Christi Domini exaltatione nemo ei sciui deneget singulari merito Redemptoris. Atque hanc sententiam propugnat maior Scholasticorum pars apud laudatum Uasquefiunia an et eiusdem di utationis: in eamque nos consentire debemus, qui libro iv. cap. 9. S lib. vi. cap. 6. statuimus sanctos Angelos in acce-ota iustitia stetisse per adjutorium sine quo, sive per gratiam Condit

x. r-- , Mest, gratiam secundi Adam ρο-

universi, ac Reparatorem comparate ad diversam naturam ratione

nostra spectemus . Christus itaque, ut Deus verbum , S univer rum Conditor, est Auctor gratiae & gloriae Angelorum aeque ac homninet idque tantum docent Patres a Petavio laudati . nraugustinus de Consensu Evangelistarum demonstrat Angelos habuisse per Christum pratia in permanendi, quia eum ipse sit sapienxia Dei per quam erata Tt omnia , nulla mentes ratiouater sive augelorum , sime ho rιm , nisi partieipatione ipsius sapienter funt . Fulgentius etiam de Deo Verbo cuiuslibet gratiae auctore instituit disputationem : eoque intendGregorius det nonstrans Angelos sanctificatos in Asio ex verbos Psab

362쪽

Liber Vicesimus septimus. Cap. IX. 3s 1

mographi, Verbo Domini eali firmatifunt: nec aliter est accipiendus Bernardus , Sc ex Graecis Cyrillus . At si consideretur Christus Dominus quatenus morte sua Mundum reparavit ; quemadmodum omnes latentur adversus Origenem Christum pro solis hominibus crucifixum , ita ad solos homines Christi gratiam fructusque paD sionis ejus uberrimos dicendum est promanasse, ita tamen, ut etiam Angelis areidentalis gloriae accesserit incrementum . Atque id magis confirmatur in eorum sententia , qui putant ob solam Adae culpam Christum apparuisse, uti & nos definivimus capite libri xxv. postremo . Ita Christus omnia instauravit, quia Ecclesiae firmiorem posuist basim , & sundamentum , hominesque Angelis sociavit: nam inflauin rare idem est, ac conjuvere , scribente in hunc locum Chrysostomores se. λακ--σαάπις συναψα . es instaurare Z eonjungere; di Uoque i rotoparente in Encia. cap. LXι i. n. 16. Instaurantur quippe qua in eatis junt , eum id quod inde in angelia lauam es, ex hominiabus redditur.

Capitis, Regisque dignitati accedit Iudicis potestas, &auctoritas , quam Christo concessam liquet ex Psalmo Lx X I. I. Mat. XVI. a . xx VI. 64. Ioan . V. 22. 27. Act. X. 42. XVI l. 3 I. Apocalypsi xx. H. Debetur judicandi potestas Christo , quia cum in Iudice requiratur rectitudo, sepientia ac potentia , nemo est, in quo ista praefulgetant magis ; ideoque Jeremiae xx . s. de Christo praenuntiatum est, misanabit Rex, ct sapiens erit, ct faetet judicium di justitiam in rerra;

udicandi potestatem competere Domino Jesu Christo, in quantum Deus & homo est, scribit S. Pater Tract. xxi. in Dan. & lib. I. de Trinit. cap. 13. Verum de his legenda quae diximus libro xxi i. in Empositione Apost. Symboli; & orandum assulue, ut, priusquam nos ad tribunal Iudicis evocemur, nominis Iesu, idest, Salvatoris asseia quamur maximam atque inexhaustam munificentiam, eamque, de qua proximo libro dimetrus sum , peccatorum omnium expiationem.

363쪽

DE THEOLOGICIS

DISCIPLINIS

LIBER VICESIMUS OCTAVUS De satisfactione Christ, ejusquo

merito dissertationem

RAs ceteris titulis, quibus verum Detim , Se v rum hominem CRRHTuM JasυM, maximis sulgentem insignibus , honore atque admiratione prosequimur, censendus es praeclarum caritatis ejus monimentum , necnon persectio, & finis rerum omnium , quae spectant ad hujus Mysterii dispensationem, eximius ille, de quo pertra standum est modo, titulus scilicet RanaMPT RIs . Cur enim sempiternus mortalitatem , E incircumscriptus formam nostram assumpsit, cur humiliavit semeti inlum usque ad mortem, cur laetus est peccatum , ct maIedictum , cur denique e Cruce pependit, nisi ut profuse pretiosi sanguinis lytro nosa captivitate reduceret, ejiceret principem tenebrarum, diriperet inferni spolia , S delirueret regnantis mortis imperium λ Ast incredibile dictu, verissimum tamen , omnibusque compertum l ingentem hane Redemptoris beneficentiam , hanc soluti pretii dignitatematuue oblationem temere, audacter, sacrilege parvipendunt haeretico

I . rum

364쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. I. 33

rtim complures: quorum aliqui ad solos praedestinatos , aliqui vero ad neminem prorsus Veram redemptionem extendi impiissime dogmatirant. Et illos quidem cum Iansentanis , ac magno aliorum Novatorum numero insectati sumus libro xvii. S si negocium adhuc faces.sant, haud erit arduum fractos devictosque conterere : at quinam sunt audaciores illi, qui nos repente , S ex insidiis adoriuntur , nondum hac in parte opera nostra vexati, atque uni Uersalis reparationis mysterium landitus evertere cogitantes Sunt hi Poloni, ut dicuntur , Fratres, Faustus Socinus, Ioannes Francus , Smalcius , Wol lius, aliique perditissimi Ebionitae r qui non tantum anathemata Catholicorum , verum etiam Calvinistarum , atque Lutheranorum execrationem experti, clam Perniciosa dogmata spargere tentaverunt, ut ea nefarii quoque homines disperdenda , ct eliminanda esse

crediderint) ejecti ac profugi ab hominum conspectu quasi evanuerant , S vix fami praeteriti seculi Scholasticis noti erant. In hujus

tamen aevi licentia, cum eruditionis praetextu Netusti suscitarentur errores , erupit iterum pestilentissima lues, atque , ut fertur, fines haereticorum omnes pervasit , incolumi tantum , quae nunquam perversi dogmatis labe polluitur . Romana & Apostolica Ecclesia . Id vero me, quamquam Virium mearum imbecillitatem agnosco, nec leo absque animi trepidatione subire literaria certamina, fulcitus tantamen Catholicae Fidei praesidio , ac tua , benevole Lector , humanitate, vehementer impulit, ut communis Redemptionis heneficium pessundantes acri dissertatione compescerem : in qua elucubranda sidixero nihil me contulisse laboris , profecto mentiar ,' si autem amrmavero hanc spartam pro dignitate exornasse , ero utique superbissimus. Ouid enim pro Unigenito Filio Dei, qui me tanto redemit pretio , praeliare ego poteram homuncio, & vermiculus λ quid etiam ingenio rudis in medium proferre , adeo elaboratum , atque expolitum , ut sustepto muneri conveniret Z Verum quod possum , illud persolvo; & facienti quod potest, fruitra obloquuntur malevoli, Scaequo animo boni omnes indulgent.

ponitur Catholirarum Theologorum de Chris a IisABono fenIentia, ct Fausti Metui placitum nefarium

atque iniquissmum.

CATHOLicoRUM sententia est, definitam aeterni Uerbi Incarnationem, mortemque Christi teterrimam , ut pro universo humano genere peccati labe contaminato, daeinonisque captivo, piis lunus Iesus in

365쪽

318 De Theologicis Disciplinis

in se iniquitatum nostrarum poenam transferens , ct assigens cruei damnationis nostrae ehirographum , divinae iustitiae condignam exhiberet fatissaetionem, & redemptionis nostrae pretium persolveret. Quamvis enim senserint aliqui sore ut di inum Verbum fieret caro, etiamsi nulla culpa suisset expianda et supposito tamen Adae lapsu, etiam nos reparandi Deum-hominem iniisse consilium illi quoque fatentur , qui aliam adventus Christi cautam constituerunt. Verbum ergo Carnen factum soluto proprii sanguinis pretio homines reparasse , eoncordi firmi ssimoque consensit tradidere Theologi. Arbitrati sunt quidam suisse Christi satisfactionem neeessario summae Dei justitiae exhibendam , supposita Adami praevaricatione , alio qui nullum aliud salutis nostrae potuisse excogitari remedium ς Cum nulla pura creatura potuisset ad juris apices pro suo , vel pro alieno peccato fatis sacere , quam tamen rigoresam satisfactionem expostulaverit Dei honor, & incommutabilis fiastitiae aequitas . Pro qua Opinione praeter Ricardum Victor. cap. vii ἔ. de Incarnat. citari solet divus Anselmus in Iibris Cur Deus homo . Communior tamen sententia praedictam opinionem expungit, propugnatque, salva omni aequi tate , porruisse inuna optimum maximum homines non redimere, aut pro redimendis non exigere condignam satisfactionem ς quamquam magis congruum honestumque videatur, si culpae respondeat punitio,

iniuriae honor, & laesae iustitiae reintegratio. Et quidem potuissα

Deum in massa perditionis deserere umiersum humanum genus , demonstrant sacrae literae, in quibus reparatio nostra tribuitur gratiae, caritati, & magnae erga nos Dei benignitati ac misericordiae, ut ad Rom. v. 8. ad Ephes. I. s. ad Tit. II. a I. prima Petri l. 3. 3c r. Ioannis iv. lo. Comprobant argumenta omnia praedestinationis ac repro

bationis divinae, quibus evincitur in his , qui liberantur gratiam esse agnoscendam , in his vero qui damnantur iustitiam, debitumque supplicium : confirmat denique idea libertatis; quia Deus plenissim3

pollens auctoritate , ac bonorum nostrorum non indigens , quicquia ad creaturas attinet, liberrima voluntate decernit, ct pro suo bene placito moderatur. Poterat etiam Deus perditum hominem reparare absque Christi morte , ct liberali condonatione : quod etsi negant nonnulli, quo facitius revincant Socinianos, tradunt tamen Patres omnes, Docto res Scholastici, S ipsorum haereticorum permulti. Sane id asserunt Athanasius serm. I. contra Arianos, Gregorius Naziana. Orat. 9 S. Pater Augustinus lib. xi i l. de Trinit. cap. II. R i 6. necnon de Agone Christiano cap. II. Magnus Leo serm. a. S 8. de Nativit. Gregorius Magnus lih. XX. Moral. cap. 26. Bern. epist. CXC. Contra Petrum Ahaesardum , aliique innumeri . Horum testimonia profert Carolus Nitasse q. a. sedi. q. affricans sententiam oppo iam , Diuitiaco by Cooste

366쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. I. 3 ss

quod homo sne Incarnationis beneficio non potuisset reparari, Omnibus Calvinianis . Ast, licet nil nostra Sectariorum referat, prosecto Calvinus in Ioan. cap. xv. I 3. inquit, Poterat nos Deus verbo , aut nutu redimere , nisi aliter nostra eauio visum esset, ut proprio Ounigenito filio non parcens testatum faceret tu ejus persona , qua utam habeat salutis nostrae euram. Similia scribit lib. II. Institui. cap. ia. UOD

fius autem contra Hermannum Ravenspergerum cap. 28. collectis senistentiis Wolfangi Musculi, Hieronymi Zanchii, Danielis Tilent, Wolfangi Frangit , Antonii Thysii , aliorumque multorum , manifesto evincit, etiam Reformatae, ut inquiunt, Ecclesiae Theologos concedere Deum absque Christi passione, & citra satisfactionem potuisse

condonare peccata . Quare immerito Calvinianis , saltiin omnibus , adscribitur contraria opinio : quod tamen, ut dixi, parum, aut nihil nostra resert. Porro cum Deus sit omnipotens , misericors, ac inde- Pendens, cur non potuit solo nutu hominem reparare, sine satisfactione condonare debitum , & quemadmodum in Christum transtulit Peccatorum nostrorum poenas , ita illas nobis misericorditer relaxare ZMoverunt adversa opinantes, quod iustitia exigat punitionem . culpae, nec Deus injustus esse queat: atque ideo Anselmus libro l. Cur Deus homo, cap. 32. ait: Non decet pereatum impunitum dimittere et quod probat proximo capite, quoniam nihil servat Deus justus,

quam suae dignitatis honorem et unde infert necessum esse, sive ut reddatur ablatus honor, siste ut poena sequatur. Capite autem I9. Concludit : Tene igitur eerti me , quia sine satisfactione , ides, sine δε-biti solutione spontanea , nee Deus potes ρeceatum impunitum dimittere , nee peccator ad beatitudinem, vel triem, qualem habebat antequaa peecarer, pervenire. Verum optime observatum a Ioanne Driedone Tract. m. deis

Captivitate, & Redemptione generis humani, Deum esse ipsam justinam, imo omnis iustitiae fontem ac plenitudinem, & consequenter non esse in aliam is titiam ordinabilem, sed ad ipsum tanquam ad finem & consummationem omnis iustitiae quamlibet aliam justitiam dirigendam esse: omnia vero , quae ad finem ultimum reseruntur, provoluntate liberrima primae causae fuisse constituta ac disposita . Quae cum rectae rationi, ac Theologiae nostrae principiis sint apprime con-Venientia , omissis aliorum responsis , dicimus, quod non repugnasset justitiae Dei absque ulla satisfactione hominem reparare ς quoniams id statuisset ac voluisset, talis hominum reparatio juxta divinae vo-- luntatis praedefinitionem referretur ad finem ultimum , quemadmodum refertur modo exhibita satisfactio , ideoque nihil in hypothesi Contingeret inordinatum. Neque enim inordinatum dici potest, quod tu ta ordinem a Deo constitutum peragitur . Cumque Deus sit suamet

justitia, si remittat absque satisfactione illatam sibi injuriam, non fit

367쪽

3iso De Τheologicis Disciplinis

debitor ullius iustitiae ; quoniam umma justitia non est alteri subiecta

neque in alteram ordinabilis . Aliter contingere in creaturis , quae si

dimittant scelus impunitum, subiiciuntur iustitiae Dei, res per se loquitur . Ab hac doctrina non recedit S. Thomas 3. p. q. 46. art. a. ubi demonstrat omnem Dei justitiam ex eius voluntate pendere. Eamdem este beati Anselmi sententiam liquet ex eodem opere , Cur Deus ho-αο . Libro enim II. cap. s. solvens objectionem , quod si Deus ex necessitate vitandi indecentiam non dimisit impunita scelera , ct per Filii redemptionem salutem procuravit humanam , aufertur, aut minuitur benefacientis gratia; respondet majorem beneficio gratiam deberi,

eam aliquis Donte neeUDoti benefaciendi se subdis, allato exemplo

neeessitatis donandi ortae ex promissione , ct ejus, qui fandi e cogitationis vovet propositum . Atque hinc infert totum gratiae imputa dum , licet non deceat Deum a bono incoepto deficere , quia nihil Deus facit necessitate ἔ 9 bonitate sua hominem ereaudo θοnte, se ut permeeret ineaeptum bonum quos obligavit. Capite etiam i . demonstrat omnem necessitatem , de qua locutus est , divinae subiacere voluntati: nihil neeessarium esse, nisi quia Deus ita decernit; & licet statuat aliquid immutabiliter se facturum, nullam tamen esse in eo faciendi necessitatem , quia sola operatur in eo voluntas. Ex quibus apparet Anselmum loqui de iustitia spectato hoc ordine rerum, & divinae voluntatis proposito circa hominis creationem atque reparationem, ideoque de illa necessitate, quam Scholastici appellant ex suppositione, HV eonsequentem. Ouare judicio nostro errat VasqueZ, qui in I. p. disput. I. cap. 2. &3. scribit juxta Anselmum Deum ex necessitate ad injustitiam vitandam ὐoluisse Filii satisfactionem : erratque etiam Carolus Witasse , qui disp. a. sedi. I. ait durius Anselmum locutum , quam ut in bonam partem possit facile inflecti ζ atque videtur is legisse tantum quae ex Anselmo Vasquesius exscripsit, aliis neglectis . Inconcussum est ergo , Aefere omnium consensione firmatum potulisse omnipotentem uti innumerabili hus modis ad nos liberandos , etiam non exhibita per Christum satisfactione.

Verum facta statuti ordinis hypothesi , in qua Deus decrevit

complendam hominum redemptionem reparata iniuria si hi per culpam illata , pretioque captivitatis soluto , quam hypothetim congruam , ac supremo Numine dignissimam esse defendimus et firmissima fide tenemus hanc satisfactionem exhibendam, hoc pretium perlolvendum a Deo-homine, ipsaque re iIlam exhibitam , illud persolutum a Christo: qui peccatorum nostrorum poenas luens, S super lignum perserens omnium nostrum iniquitates, seipsum Deo patri pro nobis obtulit hostiam ac sacrificium expiationis . id congruum aptissimum que fuisse demonstrant Theologi ac Patres , ex quo sanandae nostrae miseriae convenientior modus non fuerit, quam iste , in quo nobis

Deus

368쪽

Liber Uicesimus octavus. Cap. I. 3σI

Deus eontulit remedium, praebuitque humilitatis , patientiar, & dilectionis exemplum . Addunt hac ratione Deum misericordiam &justitiam suam nobis declarasse, decernendo ad ostensionein sustitiae mortem Unigeniti; quem tamen sponte dedit, S misit in mundum ,

ad caritatem suam commonstrandam . Ad dispellendam quoque caecitatem , & animi languorem fanandum , quae duo per Adae praevaricationem contraximus , nihil videbatur magis idoneum, quam ab illo naturam nostram assumi, qui est veritas , ct lux vera , ac poterat exemplo, doctrina, ct Spiritus sancti communicatione abundantius praestare Adar posteris , quam illis paterna transgressio attulerit nocumenti. Sed ceteris causis praetermissis , sat est modo priorem repetere , idest, congruum fuisse, ne peccatum dimitteretur inultum , S satisfieret Deo irato ς quamvis ad hunc redemptionis modum abso- Iute divina justitia. coaret ita non esset, atque in alia rerum hypothesi, si voluisset Deus absque satisfactione homines reparare, id etiam salva aequitate decenterque secisset. Atque haec est de Christi satisfactione Catholicorum sententia. Huic opponitur portentosus error Socinianorum, non a Fausto, Vel Lellio primum cxcogitatus , sed conflatus ex Paganorum, EbiOnitarum , Pelagianorumque blasphemiis, impie recusis, non, ut inquit Crellius, repositus postliminio. Quod ut exponam; Pagani haud percipientes peccati miserrimam conditionem , ac muIto minus Trinitatis arcanum , Ac Verbi facti hominis sacramentum , disticulter assequiintur dari secundam e sancta Trinitate per nam , S hanc ad exinpianda mundi delicta naturam assumpsisse nostram, praesertim cum superis nil asserant detrimenti mortalium scelera , eaque deleantur superni Iudicis condonatione. Hanc esse paganorum sententiam neminem latet, demonstratque in Praef. Iaudati operis Ioannes Driedo . Sociniani itaque cum Paganis denegantes Catholicae Fidei mysteria, ct Christum Dominum purum putumque hominem autumantes, atque gloriantes sectari se , ctanta est perditi stimorum hominum audacia , Theodotum Bygantinum , Artemonem, Paulum Samosatenum, Beryllum Bostrensem, & Photinum Sirmiensem Episcopum, quos maiores suos agnoscit Ioannes Crellius in Praefatiuncula ad opera dida-ctica SPolemica; consequenter asseruerunt non esse Dominum Iesain tantae dignitatis personam , ut posset Deo pro alienis peccatis eX- hibere satisfactionem , neque hanc exigi a divina justitia, quae beneficentissima condonatione peccata quaeque remittit. Hinc recentiores quidam Theologi Socinianos oppugnaturi plurimis Scripturarum sanctarum testimoniis probant esse in Deo constantem voluntatem Puniendi peccata, sustitiamque immutabilcm; quae tamen omnia non vi- Uentur ad rem r haletici enim illi fatentur esse in Deo justitiam oppolitam misericordiae, quae non absolvit, scd punit nocentes, qui pur-

369쪽

3σa De Τheologicis Disciplinis

gunt esse rebelles, nec resipiscunt, atque asserunt peceata dimitti per iustitiam, quae est idem ae misericordia, & di linguitur ab indi gnatione & vindicta; sive per iustitiam , quae nihil est aliud, quam rectitudo S aequitas, quam Deus exercet condonando prccata , dum agitur poenitentia, ct ingemiscit iniquus: quae ideo justitia appellatur, quia nihil est divinae naturae aequius ac iustius, quam beneficiis amere humanum genus miserum atque despectum . Quamobrem ad revincendos Socinianos non lassicit commonstrare Deum odio habere peccata , ct punire stelestos, quod illi annuunt; sed opus est, ut d monstretur interfuisse in hominum redemptione iustitiam ipsam , quae punit, & opponitur misericordiae, non illam duntaxat aequitatem &reetitudinem, quae absque ulla satisfactione hominem , licet immeritum , cumulat beneficiis. At quomodo negant perditissimi homines satisfactionem istiuis di non fuisse exhibitam a Christo Domino, cum negare non audeant hunc pro nobis crueis patibulum subiisse Facile id percipies, si animadνertas Smianos ad Paganorum &Ebionitarum errores , arces iiDse , sibique ulterius adoptasse haeresim Pelagianam . Hujus assertores cum originalem labem, & gratiae reparatricis necessitatem negarent, non salutis praesidium, sed exemplum solum ponebant in Christo, ejus adventum ae mortem ad hoc tantum existimantes Valere , ut per Evangelium discamus quomodo vivere debeamus , Sc negantes ipsum Christum esse Iesum, idest, Salvatorem parvulorum , qui sine culinya decedentes , quamvis a regno ceptorum eXtorres , nulla assicereniatur peccati poena . De quo errore legi potest Pelagianae haeresis aceriaximus debellator Augustinus lib. de Nat. & grat. cap. XL. num. 47. lib. V. contra Iulianum num . s8. Iib. II. Operis Imperf. num. I98. &lib. Mi. num. iso. Recoxit Pelagianum errorem Petrus Abaelardus quingentis ante Socinum annis, assirmans, ut stribit S. Bernardus Epist. 19o. ad Innoeentium , nec diabolum post Adae lapsum jus aliquod in hominem habuisse, nee Filium Dei assumpsisse carnem , ut nos ii heraret : sed hujus nativitatem , conversationem , ac mortem ad hoc solum redigens , ut Christus vivendo, & docendo tradiderit hominibus formam vitae, patiendo autem ac moriendo suam erga noll.ommendaverit caritatem. Atque hoc idem asseruit Socinus scribens

initio disputationis de Christo Servatore r Ego eenseo Pesum Christum ideo Servarorem nostrum esse, quia salutis aterna viam nobis annun-eiuverit , eonfirmaserit, θ' insua usius persona cum vita exempla. rum ex mortuis resurgendo manssese ostenderis, visamque aternam bis ei fidem habentibus ipse daturus sit; divinae autem Iustina, pcrqμώm peeeaures damnari meremur, neque illum satisfecisse, ηequo με satis rer oui fuisse a mo . Tradit consimilia Praelection litauis Theologicarum cap. is. in responsionibus ad Volanum . & in Episto-Diuitiam by Corale

370쪽

Liber Vicesimus octavus . Cap. I. 3σ3

ss ad Ioannem Niemojevium : idemque profitetur Valentinus Smalvius lib. de Divinit. Christi cap. ii. Ioannes Crellius in Responsione

ad H. Grotiuin, Catechesis Polonica cap. 8. omnesque Sociniani unanimi perversitater dicam verbo et fatentur Sociniani Christum Dominum de ingenti Dei patris in nos caritate certos reddidisse . negant nobis morte sua meruisse salutem , contendunt peccata absque ulla compensatione deleri, asserunt satisfactionem quam nos propugnamus obseurare Dei gloriam , ct Christi potestatem labefactare. Cum tam perniciosum dogma non solum Catholici, verum etiam haeretici execrarentur, S Faustum retrahere a sententia Ioannes Baptista Rota, ct Iacobus Covetus , aliique frustra tentassent: edidit ille ejusdem Coveti causa memoratam disputationem de Christo Servatore, quatuor in partes distributam . At de ultima parte , quae agit de imputatione justitiae Christi, exagitatque haereticam doctrinam a nobis quoque lib. xi X. refutatam, nihil in praesentia dissertandum . Prior itaque Socinianae disputationis pars nititur ostendere nullam Dei justitiam postulare ut puniantur peccata, licet aliquando supplicio a Deo plectantur pervicaces t Christum dici Servatorem nostrum Oh id tantum , quod nobis salutis aeternae viam annun tiaverit , ct confirmaverit vita , morte , promissione, ac resurrectione sua ς nullam comprobari satisfactionem ex quo Christus dicatur Mediator, S nos per mortem ejus simus reconciliati. Pars altera demonstrare nititur redemptionem per Christum factam esse meta Phoricam , nullumque in ea peragenda pretium fuisse soIutum , nequzoppositum evinci ex quo legatur in sacris literis Christum peccata nostra portasse, pro nobis passum & mortuum esse, Sin ara crucis sacrificium obtulisse figuratum in victimarum legalium mactatione ἔnegatque pervicaciter Salvatorem nostrum , priusquam eaelum ingrederetur , functum fuisse munere Sacerdotis . In tertia parte contendit

Antichristi praecurser Faustus, Deum nobis absque ulla satisfactione condonare peccata , non potuisse divinae justitiae satisfieri nobis non Pereuntibus , nec satisfactionem a Christo exhiberi, non potuisse ipsi peccata nostra imputari, maximamque fore injustitiam , si innocens supplicio affciatur pro sceleratis . Nos ergo impium dogma breviter refutaturi eumdem servabimus ordinem ς incipiendo tamen a secunda parte ; nam prima est nefariae sententiae expositio, & nihil continet quod in sequentibus non reeudatur. Etsi enim Hugo Grotius in suo adversus SOcinum opere cap. 4. contendit argumenta, quibus is ea tholicum dogma it labefactatum , non satis recto ordine suisse posita;

Ioannes tamen Crcilius Volum. Iv. Bib. FF. Polon. pag. 99. ait ordinem illum satis videri commodum: nullamque nos de methodo Adversariis litem intendimus , sed venenata tela, undecunque eiaculentur, retundimus atque vitamus fidei lorica , clypeoque protecti. Z et a Non Diqitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION