Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

384 De Τheologicis Disciplinis

Seguvarper persi dogmatis FF. Polonorum confutatio.

VIDxNouM modo qualem in satisfactione Christi locum habeat divina justitia et qua in re , ut praemonui priori capite, solent quidam Theologi ad refellendos Socinianos demonstrare , quod sit in

Deo justitia vindex peccatorum reposcens poenas, ct constans voluntas puniendi scelestos . Id vero accuratius praestant, qui studio rum teruntur manibus , A. Boucat dissert. VII. sect. I. art. l. Honoratus Τournely Q v. art. I. Carolus Witasse O. H. scα s. cap. i. ct Nicol. I Herm. pag. 399. Volum. 3. Atque sunt argumenta illa deprompta ex poenis , quibus Deus in impios animadvertit, sit in exemplo mors primo homini inflicta , universale diluvium , Sodomorum eversio , immissio ignitorum serpentium, Assyriorum captivitas, ac Ierosolymorum vastatio . Accedunt prophetiza , & Evangelica oracula quibus in impios ira , maledictio, ultio , gehenna praenuntiantur I

que in locis sexcentis ς quae sat erit in praesentia commemorasset . Enimvero Socinus de Christo Servat. pag. ia a. illam in Deo agnoscit justitiam , qua Deus perdit contumaces, & qua etiam impios non perditae spei punit ac deserit, iisdem testimoniis , quae nunc in eum contorquentur, ad hanc justitiam comprobandam accitis, ac proe

sertim Exodi XXXI V. . num. XIV. Ι 8. Luc. XIII. a. ad Rom. II. . s.

Crellius vero non soluim vindicem justitiam fatetur, sed etiam in lib. de Attributis divinis pag. 69. ait huius justitiae effectus esse iis, qu4

non resipiscunt semper negare veniam, nonnunquam illos, eorum resipiscentia non eXpectata, e medio tollere, Sc aliquando oculOS sponte claudentibus lucem Veritatis subtrahere . Etsi ergo Iaudatorum Theologorum Probo conatus , miror eruditionem , ct ipsorum

quoque lectione me prosecisse, si profeci tamen , confiteor; opportunius arbitror non permiscere in gravi hac controversia quae de Iustitia vindice peccatorum nobiscum hostes propugnant, sed illud in quirere , quod controversiae caput est, an haec justitia poenam ab iniquis reposcens interfuerit in hominum redemptione . Atque hoc pacto non poterunt reponere adversarii, quod novimus Coveto respondisse Socinum citato op. pag. ias. Duod igitur ais Deum iniquiatatem impunitam non relinquere, hoe quidem verum est, idque perpetuo , si obstinatam , bominii malitiam ejussue perseverantiam in malis perpetrandis intelligis: is si de ea iniquitate, in qua quis non permat, verba facis, od a veritate quamlongissim e ablorret, prα- sertim si de ea punitione loqueris, qua Deus jummo jure agens in δε-lilia Diuitigod by Corale

392쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. III. 38,

IED Bomynum vindieare potes. Prosecuturus itaque nefariae haeres.

confuta tionem statuam Proximas positiones .

Pinopostrio VIII. NoIuit DeuS in hominum redemptione peccata dimittere non exhibita divinae justitiae satisfactione . Ac primo fatetur Socinus in Deo esse justitiam , atque severitatem, qua animadvertit in homines pervicaces , qui persistunt in peris petrando scelere, nec resipistunt. At ubi de originali peccato S de gratia Christi disputatum est, vidimus filios Adae nasci culpae obnoxios , peccati captivos , concupiscentia , animique Ianguore affectos , scribente Apostolo ad Rom. v. 18. Per unius delictum in omisnes homines in condemnatiouem. Diximus quoque neminem absque gratia posse a peccatis resipiscere , imo nec bonam concipere voluntatem . Haec autem gratia si non ex Christi donaretur merito, Se aliunde haberi posset iustitia , gratis idem Christus mortuus esset rquare nil in Paulo expressius , quam nos habere per Christum accessum in gratiam istam , nec amplius peccatum dominari, quia sumus

sub hac gratia. Quid ergo Z Nisi Christus solvisset maledictionem , ct sicut per inobedientiam Adae regnavit delictum , ita per Christi

obeditionem ac meritum superabundaret gratia; dominaretur peceatum , nec quis nostrum de resipiscentia cogitaret. Atqui assentitur Socinus divinam justitiam punire S damnare pervicaces , qui ad ho- nam frugem non redeunt. Igitur nisi Christi mors maledictionem . solvisset antiquam , & Obedientiae merito per ipsum regnaret gratia ;justitia puniret omnes ς quia omnes pervicaces forent, in omnes esset judicium ex uno in condemnationem , in omnibus regnaret mors , dominaretur peecatum, persisteret vetusta captivitas . Intuitu ergo

meritorum Christi, ct satisfactionis eius ab ira, ct a punitione salvi

erimus. II. Revera redemptionem nostram , non condonatione tantum , sed iudicio , ac iustitia fuisse peractam literae evincunt sacrae equas priusquam profero , peto an condonatio sit, an justitia , si reus ad tribunal iudicis ab adversario compulses, cum miserrimus sit, Rad solvendum impar, nactus misericordem Advocatum, vademque ditissimum , huius opera ac solutione abeat immunis Gratis quidem reus absolvitur , si attendas ipsius miseriam et at ex iustitia, si consideres Advocati ossicium , ct solutum a Vade pretium . Ad hunc plane

modum Christum nos redemisse sacra testantur eloquia. Illustre est vaticinium luichaeae vi l. 9. Ego autem ad Dominum adviciam, exst flabo Deum Samatorem meum, audiet me Deus meas . Iram Dominὼ portabo , quoniam peceuvi ei, donee causam meam judiset, faciat judicium metim . Et Dominus Iesus passioni proximus , Ioan. XII. 3 i. ait: Nane judicium est mundi, nune princeps hujus mundi ejiei rur foras . In hoc judicio Pater non tantum persenae offensae vices gerit , sed & judicis: quem proinde Advocatus noster Christus Jesus,

393쪽

De Τheologicis Disciplinis

elientulorum causam suam dicens, ad hunc modum alIoquitur, PLv ii. 9. Pudiea me Domine secundum justitiam meam , 9 Deundumisnoeentiam meam super me. Consumerur Nequitia pereatorum. Et Ierem. Τhr. III. s8. Iudi si Domine causam animie meae . Vidis. Domine iniquitatem illorum adversum me : judica judisium meum . Recte in hunc Iocum Auctor Comment. inter opera Hieron. Τom. V.

p. 829. γudieavit Dominus eausam anima ciristi, quando inuoeentis mortem pervenire feeit ad fatalem generis humani. Adversarium nostrum , & accusatorem filisse diabolum, in Christi passione priνatum principatu ac dominio , quo in poenam peccati, & tanquam divinae justitiae minister captivum tenebat genus humanum , liquet ex verbis Christi Ioan. xi i. nuper citatis r nos reos esse , debitores , &impares ad solvendum, satis per se constat. Omnes ergo , qui ad constituendum iudicii actum concurrunt, in redemptione nostra interfuere , Iudex, reus , Advocatus , accusator. Iudex Deus , reus homo, Advocatus Christus, accusator diabolus . III. Ne putes advocatum nullo soluto pretio reportasse de accusatore triumphum , tria animadverte. Ac primum nullam in Christo sine labe concepto actionom habuisse adversarium : unde aiebat Dominus Ioan. X l U. 3 o.

Venit enim priueeps hujus mundi, ct in me non habet quidquam. Pilatus etiam Lucae xxi l I. I 4. Nullam, inquit, iuvenio eausam in bο-mine sto . Deinde observa, sponsoris , & praesertim si idem sit sp3nsor & advocatus , eamdem cum reo causam esse: quare causa Christi fuit cum ipsius morte finita, quia procurandam susceperat salutem nostram , & se pro nobis vadem secerat ac sponsorem . Hinc causa supra ejus crucem posita fuit, Matth. XXVII. I . & Marc. XU. 26.

Hie est Iesus rex Pudaeorum. Et quamquam Pontifices dixerant praesuli, ut non titulum hunc praefigeret cruci, sed , Ruia ipse dixit, Rex sum γudaeorum, nempe ut spectatores perciperent, Iesum damnari ob usurpatam regni auctoritatem ἰ Pilatus tamen, qui ilIum . invenerat innocentem, noluit causam illam mutare, responditque,

Ruod seripsi,seripsi. Recole Iesu nomen fuisse SalWatori nostro imp situm , quia ipse debebat salvum facere populum suum a peccatis eorum , Mat. I. 2I. Luc. I. 3 l. Haec itaque, cnon regni usurpatio,

est causa mortis ejus inscripta Cruci. Nota postremo, non posse cogi advocatum ad satisfaciendum pro reo , nisi etiam sit vas , ejusque vadimonium Iudex acceptet. Acceptasse Patrem hanc Vadis nostri sponsionem liquet, quia irruere feeit Dominus in eum iniquitatem omnium nostrum, Is LMI. 6. id vero non quoad culpae maculam, 4ed quoad debitum duntaxat, ac poenae repetitionem . Hoc debitum a Christo BIutum , ipsemet testatur ore Psalmographi Ps. xxv I M. s.

ωμα non rapui, tum exsolvebam. Psalmum hunc esse de Christi passione PCrspicuum est: atque haec verba significant Christum , licet non ra- Puerit Diuitigod by GOrale

394쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. III. 387

muerit Deo honorem transgrediendo legem, reddidisse tamen quae rapuerat homo transgreor, singulari obedientia ac passione. Praeelare Augustinus in eumdem Psalmum num. 9. Non rapui, ct exfLmebam: non peecavi , ct poenas dabam . Consimilia habet Tractatu

xxx ix. in Ioan . num. 2. Consentit Hilarius in hunc Ps. num. . Hieronymus Brev. in Psall. TOm. a. pag. 29s. aliique nobiliores interpretes . In hac ergo redemptionis causa quis justitiae satisfactum esse noti videtὶ IV. Dum hac ratione refellitur Socini dogma , ei penitus obstruitur os putidum. Objicienti quippe redemptionem esse opus misericordiae, S gratis nos esse redemptos , annuimus toto capite rmagna est enim misericordia S caritas Dei tradere Unigenitum pro inimicis, & iustum pro iniustis, ac summa Domini Iesu benignitas exsolvere quae non rapuerat. Contigit etiam remissio debiti absque debitoris dispendio, dum solvit ex propriis sponsor. Opponenti So-eino diabolum non esse creditorem, cui esset satisfaciendum ἔ respondemus non ereditorem esse, sed accusatorem, utpote qui, id supremo Iudice in poenam peccati permittente, factus princeps impiorum , ac tenens sub tyrannide humanum genus aegre ferebat dici se oras, superboque dominatu exspoliari. Denique objicienti Deum esse partem offensam , quae injuriam pro sua potestate, plenoque jure remittit; dicimus esse quoque Iudicem, supremumque rectorem Zelo. tem honoris sui, vindicemque improhorum . Sed ne videamur scholasticam abiecisse methodum , ex dictis ita adversarios perstringimus. In humani generis redemptione Iocum habet iustitia vindex , si Deus in illa se gesserit ut Iudicem, & Dominus Iesus impleverit vices vadis atque sponsbris , ac debitum solverit pro clientibus . Atqui Deus in hac redemptione exercuit munus Iudicis , & piissimus Iesius Advocatus noster & sponsor pro nobis clientulis suis solvit debitum . Ergo in humani generis redemptione locum habuit justitia vindex. PROpostrio IX. Decebat quammaxime, ut divinae justitiae condigna exhiberetur satisfactio. Non illo ego utar argumento, quod Iustitia vindex sit de con-eeptu essentiali divinitatis , nee fieri possit quin Deus retribuat male agentibus debitam pomam, ut contendunt Tournely Ioco supra citato , aliique perpauci. Absolute enim potuisse Deum salvare humanum genus absque divini Verbi Dearnatione, ct sola voluntate homini perdito afferre salutem , ut diximus cap. r. tradunt Patres , Sceonsentiunt antiqui Theologi. Si autem poterat Deus solo nutu mortis dominatum evertere; non video , quomodo probetur necessitas

satisfactionis Christi, ex quo Deus concipi nequeat sine justitia vindice . Non desunt praeterea, qui negant hanc justitiam esse proprie in Deo, imo illam quamplurimi a numero divinorum attributorum s ungunt, ut vasquer i. p. disput. 8 s. cap. 4. dc Suarea Opust. de

Diuiti sed by Corale

395쪽

388 De Τheologicis Disciplinis

Iustit. sect. s. Praeterea sicut per injuriam constituitur debitor is, qui - injuriam inseri, non qui recipit; ita per culpam nulla Iudici supremo accedit ratio debiti, per quam teneatur de culpa vindictam sumere, quemadmodum tenentur iudices alii , qui superiorum leges custodire debent. Accedit quod sententia nostra di Wina attributata. distinguuntur comparate ad effectus productos; erga quos nulla est in Deo necessitas , nisi consequens liberam voluntatis ejus praefinitionem . Quod ergo in hoc rerum ordine, S facta hypothesi, quod Deus talem legem statuerit, ut poena sit comes iudi vidua peccati, non possit Deus non animadvertere in impios, verissimum est, ac traditum ab Augustino lib. xxvi. contra Faustum cap. 3. aliisque in locis equod vero Deus teneatur absolute punire iniquos, idque sit de eo-ceptu Dei seutiati, ut tenet memoratus Theologus, id tarditas ingenii mei non assequitur. O iod ait Deum necessario habere odio peccatum, verum est: at non est verum, ex odio consequi necessario

vindictam , si id quod odio habetur , possit sine vindicta deleri. Nec

putes ea sententia facilius revinci Socinianos: cum potius illius falsitas secerit Crellium audaciorem , isque dogmati Sociniano aliquam peperit existimationem, ubi contra incautos advorsarios demonstrasse visus est, Deum esse supremum Dominum suh nullo iudice constitutum , qui propterea habeat liberam poenas condonandi potestatem. Ita in respons. ad caput a. Grotii a pag. 6o. usq. ad 88. Non ergo nos hoc levi, incertoque praelio velitabimur . Deus est supremus Dominus potuitque cedere juri suo, debitamque scelestis poenam gratis remittere . Ouid ni Z Cuinam si id secisset, irrogasset iniuriam ξ At

ex iis, quae Socinianis concedimus , hanc ad Mersus ipsos deducimus consecutionem : Supremus Dominus potest cedere juri suo , & gratis poenam remittere; ergo potuit ius suum reposcere , ct debitam poenam infligere. Si remittat, exercebit misericordiam; si reposcat, judicium . In satisfactione autem , quam nos propugnamus, relucet misericordia . & relaxatio debiti in redemptione miserrimi hominis ;iustitia, Et inflictio poenae in passione Unigeniti. Ubi ergo Socinus misericordiam a justitia disjungit; nos in ipsa misericordia iustitiam

commendamus , repetentes cum Davide Ps Lxxx i v. i i . Misericordiaer veritas obviaverunt sibi, justitia ct pax ostulatae sunt. Atque nil

hie adversarii cxcogitare poterunt, quod non sit undequaque honestum, & supremo Domino dignum . II. Si ipsum summum Iudicem , Rectoremque spectemus , non solum in hoc liberationis modo ostendit, quantum sit misericors, ct justus Dominus, verum & ob oculos nostros statuit quanta sit peccati turpitudo, ut ex remedii qualita te pensemus morbi conditionem, S deinceps vitemus pericula: atque

hinc Auctor de Cardinalibus Christi operibus inter scripta Cypriani,horm. ιε. ait: Hoc usu in cliu , quasit causa mortis, quis quaestui.

396쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. III. 38

αν utraque re cognita peccatιm Gnareor, O gratia , ct quanti pomderἰs fit utrumque, rerum probet essectus: cum originati morti nul Itim , ἀs in orsi morte potuerit esse remedium ἰ nee reeonciliare

Deo potuerit exules, ct damnatos quaelibet oblatio, nisi fanguinishηυι Heulare saerificiam. Et si e boe boloeausto poterat Deus tauiarum eoudonasse pereatum ἰ sed facilitas venia laxaret habenas peeeatis frenibas, qua etiam vix Gripi cobibenι passiones, cte. Habet similia f. P. Augustinus lib. xl l . de Trinit. Cap. I . num. 22. Sc Bernar tu i Epist. i9o. adversus P. Abaelardum , cujus impium dogmata. Socinus , ut praenotavimus , revocavit ab Orco. III. Magna exhibendae Deo satisfactionis congruitas etiam ex ipso Redemptore nostro depromitur: erga quem, cum justus pro injugiis mortuus sit, ct exhibuerit pretium , quod nemo nostrum potis erat persolvere, facilius excitatur compassionis affectus, gratique animi recordatio . Legantur quae scribit Magnus Gregorius lib. xx. Moralium cap. 26. IV. Etiam utilitatem hominum peccantium promo et magna , quam Deus in redemptione exercuit, justitiae aequitas , tum quia , ut diximus . inflictio poenae cohibet iniquorum licentiam; tum etiam . quia ex pretio , quo redemptus est homo , imaginem Dei pluris aestim ars didicit, gratiarum beneficia penstare, Sc ne iterum incidat in laqueum diaboli praecavere: impensius quoque exhibet Christo servitutem, eumque glori σε in co ore suo abstinens ab omni immunditia , dum se emptitium considerat, Sc alieni juris , ut inquit

Apostolus i. ad Corinth. vi. 2 o. da quo loco Praeced. cap. prop. a. Eapropter S. P. Augustinus cit. libro x li I. de Trinit. Cap. Io. docet,

nos alium modum, nos liberandi, possibilem Deo defuisse, eujus ρο-

testati euncta aequaliter subjaeent, se sananda Noscra miseria conve-n entiorem modum alium non fuisse , nee ebse oportuisse . Similiter Athanasius ser. 3. contra Arianos ait: Poterat siue ullo adventu oriasti summodo loqui Deus, ct solvere maledistionem . Ceterum spectandam his est quid hominibus sit utile, non quid situm sit in Dei Omnipotentia . V. Inspecta etiam daemonis tyrannide, videtur magis congruum ex Dei justitia , quam ex potentia petere redemptionem. Etenim cum homo in peccatum non impellente necessitate, sed libera voluntate proIapsus sit, daemon debito dominatu sibi tyrannicum ius in hominem vindicabat: quo jure merito privatus est, dum Christum nullius peceati conscium supplicio crucis affecit: debet enim iure exspoliari, qui illo in perniciem innocentis abutitur. Hac ratione S. P. August. citato lib. κω. Cap. II. num. I . Sc cap. I s.

num. I9. demonstrat plaeuisse Deo ut propter emendum hominem de

diaboli potestate , uou potentia diabolus, sed justitia viseererar; Semotivis quibusdam aliis adductis , Ut, inquit, quia eos diabolas merus A inebat, quos peccati reor condi ione mor is Obsirim is, kοι per

397쪽

3so De Τheologicis Disciplini,

eum merito dimitteret, quem nunius peccati reum immerito poena mor-rii olfeeit. Item S. Leo ferm. a. de Natiν. cap. 3. Verax misericordia Dei, eum ad reparandum humanum genus ineffabiliter ei multa suppeterent , bone potissimum consulendi viam elexu, qua ad destruendum opus diaboli non Sirtute uteretur potentiae, I ed ratione jubtiae . Nam superbia hostis antiqui non immerito sibi in omnes homines jus oranni- eum vindicabat, Oee indebito dominatu premebat, quos a mandato Dei spontaneos in obsequium suae voluntatis Alexerat. Non itaque ju- se amitteret dedititii Renerir fervitutem , nisi de eo quod Iubegera/Oineeretur. Habet similia in celebri ad Flavianum Epistola cap. a. S 3.

Ex quibus apparet haec momenta, non ex necessitate vindictae , sed ex convenientia justitue petita , esse consentanea tam rationi , quam Patrum auctoritati . Quam Ohrem hac ualida ratiocinatione ad νersarios urgemus : Redemptio huinani generis peracta cum satisfactione iustitiae fuit convenientissima ad aequitatem Dei commonstrandam, ad Christi commendandam caritatem , ad infirmitatem sanandam no stram , & ad diaboli tyrannidem e Mertendam . Igitur decebat summopere , divinae justitiae in hominibus redimendis condignam exhiberi satisfactionem . . PsoposITIO X. Non fuit injustum , non pereuntibus nob's, Christum subire crucis patibulum , eique peccata nostra imputari. Ac priino, cum id factum sit, & magnopere aequitati congruat, illud etiam jastissimum fateantur adversarii, quod moremo uni Uer meum Domino visum fuerit; quidnam apparere potest in hoc, quod Deo decernente executioni mandatum est, iustitiae repugnans Z Arripiam consessionem Crellii scribentis pag. 6o. col. 2. adversus Grotium: Ouia Deus omnium hominum , ut aliarum quoque rerum universsrum.

Dominus es absolutus: ideo etiam is orsum qui nutura homo erat, c adde & Deus summus, inque ejus vitam ae eorpus jus dominia absoluti habebat. Itaque pro eo jure iuum nostrae Iautis ea a poterat in mortem tradere , ct corpus Usius eruet ingendum dare. Ex qua rati ne liquet, quam imperite obiectent postmodum Sociniani, fas non esse cuique mortalium insontem pro scelesto devovere suppliciis , quasi fit eadem auctoritas supremi Iudicis, & eorum, qui illius legi subji-eiuntur . Adde posse Deum compensare necem illatam innocenti, immortali vita, resurrectione eorporis, & nominis exaltatione . quem admodum compensatum cum Christo testatur Apostolus ad Phili p. ii.

s. Et Crellius ibidem, Leuia Deus , inquit, Omnes c Christi eru

elatus praemio infinitis partibus majori eompensaturus erat, jureta quam Dominus absolutus de eopatuendi habuit arbitrium. Quod uinus potuit decernere mortem Unigeniti, spectato duntaxat domi. est jure; cur non accedente etiam consilio popuIum suum redimendi ο1ane id expedire, per os Pontificis asseruit Spiritus veritatia . Diqitigod by Cooste

398쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. IV. 3sa

Propos. I. Ex parte itaque Dei, siVe attendas ius supremum, sive consilium reparandi perditum hominem, sive praedestinationem gloriae Unigeniti, nihil apparet in hoc negotio injustum . II. Dignoscitur ulterius justitiae aequitas spectata Redemptoris nostri persona . Is quippe non invitus ad necem perductus est, sed habens potestatem animae suae, oblatus quia voluit, ut legimus Is M li. 7. Rc Ioan. X. l . i8. Est autem juris proloquium etiam Vulgi sermone tritum , MIenti nulla fit injuria . Debemus etiam illum considerare ut sponsorem , & vadem , cui volenti nostra imputarentur delicta , Oh quam causam ibi. dein Propheta eum appellat percussum ct humiliatum ς quoniam vulneratur est propter iniquitates πο cras, attritus est ρropter scelera πο- stra, ct diseiplina pacir nofra suer eum. Nec inusitatuita est, legique repugnans , sponsorem plecti S multari pro reo. Nam id in re

pecuniaria evenire non dissitetur Socinus P. III. cap. 3. S liquet ex L. Si quis reum . D. de custod. & exhibit. reor. & L. Si a reo . D. de fideiuss. Haec cum obiecisset Grotius, respondit Crellius pag. I ls. non esse eamdem rationem de sblutione pecuniae , ct amictione corporis , quoniam pecunia unius potest fieri alterius, non item assiimo : addidit nec fideiussorem liberare absentem reum ab obligatione pecuniae,quam potest repetere . Sed quid haec essiciant, non video. Primo enim pecunia a fideiutare soluta non fit dehitoris , sed creditoris; atque ita pretium sanguinis Christi non peccatoribus, sed Deo creditori persolutum est: deinde cum possit fideiussor pecuniam donare, cur non potest Dominus Iesus habens potestatem animaisa illam pro nobis impendereὶ insuper&ipse potest a nobis sanguinem proprium CXquirere , nisi animam magno a se emptam pretio sine crimine exhibeamus : nam S ad hoc accepit potestatem judicium faciendi, quoniam ore fui est, ct redemit nos Deo in finguine suo . Vide Apoc. V. 9. Praeterea non tantum in re pecuniaria , Verum etiam in capitalibus in sentes pro reis pincti consueverunt, quod Grotius probat ex historia Damonis , Se Pithiae. Eamdem affert vitasse sect. i. in resp. ad obieet. a. in qua

Caput I v. dissertationis Grotianae expilavit. Huic tamen responderat Ioannes Francus pag. II 6. adducendum non esse in exemp. uuia,qnod a Dionysio crudelissimo tyranno semel factum est . At stat in suo robore quod ait Grotius; jus enim in alienam vitam si innocens sit occidendus, nulli mortalium conceditur : Deo tamen illud inesse fatentur Sociniani, comprobatque exemplum uuae , quem Dei jussu a Patre immolatum sacra proponit historia . Id ergo, quod praeter fas Iusque homines praestiterunt, vindicat sibi Deus inviolata aequitate . Addit Grotius exempla obsidum , quos hostes etiam humanissi ini tru-Cidarunt , Thessali, Romani, Daci, alii: ideoque non confirmatur Veritas uno Dionysii facto . Non solum Christus Sponsor noster est,

sed etiam Rector . & Pastor, qui de semetipsis inquit Joan. X. II. βο-

399쪽

isus pastor animam suam dat pro ovibus fuis . Et decebat quamn axime , ut oves propria morte redimeret, ut fures & latrones qui mactabant illas S perdebant, non possent repetere , prout innuit ibidem Evangelista, & nos praeced. Propositione explicavimus . Ponendo etiam animam suam pro ovibus suis magnum sibi apud Patren meritum comparavit; cujus intuitu diximus majori honore, S gloria fuisse honestatum . Propterea, ait ipsemet Salvator cit. cap. X. I . me diligit Pater, quia ego pono animam meam , ut iterum sumam

eam: & Apostolus ad Hebr. ii. 9. Videmus yssum propter passionem mortis gloria ct bonore eorοπatum. Itaque nulla injustitia Christus pertulit mortem , quam sponte subiit, qua implevit Redemptoris os-ficium , ct quae illi summam contulit dignitatem . III. Postremo nee contra naturam poenae est, si ea publicae salutis caussa assiciantur innoxii . In filiis enim , Ac posteris Deum visitare peccata parentum liquet

lictum Chami punitum Chanaan , ob crimen Saulis crucifixos septem filios , ob peccatum Davidis periisse septuaginta hominum milliata,

constat ex Genes. IX. 2s. II. Regum XXI. 8. xxiv. I s. Hujusmodi poenae

permutatio, cum fiat, ubi qui plectuntur nequeunt Deo satisfacere, vel ad incutiendum timorem posteris , vel ad augendam peccantium

confusionem ; fiatque iis invitis , qui loco aliorum puniuntur: quanto magis absque injustitia fieri potest, dum is, qui pro alienis peecatis assicitur supplicio, sponte morti subjicitur, ac moriendo liberat reos, Deum placat, divinaeque justitiae sitis facit Z Ouare dum Cret-lius pag. io 6. ct seq. ad praedicta Scripturarum exempla reponit, in nocentes filios affictos in poenam ct ignominiam parentum , ct post

punitionem aliorum in reos adhuc saevitum, non oppugnat poenae

permutationem, sed illam argumento a fortiori confirmat. Quod enim lieet ad malorum perniciem, id multo magis ob Dei gloriam, hominumque reparationem potest salva aequitate permitti. Duo etiam sunt in causa, cur in punitione aliorum ahsoluti non fuerint Saul, Achaia, & Ieroboam, quorum facta Crellius persequitur: scilicet, quod illatam Deo per peccatum injuriam nulla hominum punitio exinpiaverit, nec potuerit sontibus veniam promereri, cisque gratiam ad resipiscendum conferre: quae duo praestari a morte Christi agnovisset Crellius , si de ejus divinitate, ac gratia melius sensisset. At nos quemadmodum divinitatis naturam, ita redemptionis gratiam inis Domino Iesu Christo pro viribus propugnamus: & quod attinet ad hanc thesim , dicta hoc ratiocinio colligimus: Non debet censeri iniustum , quod non repugnat supremi Iudicis aequitati, quod non , opponitur Christi innocentiae , quod non adversatur merito delictorum. Sed Christum subiisse crucis patibulum in punitionem peccato rum nostrorum non adversatur delictorum merito, non opponitur

400쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. IV. 3s 3

innoeentiae Christi , non repugnat supremi Iudicis aequitati. Ergo quod Christus crucifixus fuerit in peccatorum nostrorum pinnam, non debet centeri iniustum .

CAPUT IV.

Catholicum dogma perpetua Patrum traditisne

roborari. QUAM OOAM nihil est apud haeresum propugnatores solemne mais

is, & usitatius , quam Patrum contemnere documenta, ac

Sociniani praesertim sulgidissimis Ecclesiae luminibus praeserre

audent nonnullos a fidelium coetu dejectos , lucifugas , atque tenebriones r attamen cum veritatis argumentum sit invictissimum , uniis Versoruin , praesertim doctrina , probitate, & ceterorum existima-matione praestantium in eodem dogmate consensus S conspiratio, atque hinc percipiant orthodoxi teneri a se antiquam , ct Apostolicam traditioncm ς hoc Ioci, brevi, quantum fieri poterit, praede cessorum nostrorum sententiam investigabimus . Ac primo S. Martyr

Iustinus in dialogo, quem habuit cum Tryphono scribit Christum . ex omni mortalium genere omnium maledictionem fuscepisse et in Epist. ad Diognetum ait Deum dedisse propriam filium pretium redemptionis pro nobis: S in respons ad q. xc I x. ad orthod. , si tamen hoc opus Iustino aure adscribitur, docet etiam victimas ratione carentium animalium ex divina benignitate ita acceptas, perinde atque animam suam boe modo legis praevaricator serret: ubi aperte traditur substitutio, quam in veteribus sacrificiis perperam negant Sociniani. I renatus lib. iv. ad νersus haeres cap. I 8. sive ex distinct. Massuet 8. scribit Christum sv mmi Sacerdotis operam perfecisse , moriens ut ex a- us Lomo exiret de eondemnatione : quo in loco adnotavit Feuard. ex Hebraeorum lege mortuo Pontifice exules domum rediisse. Habes autem istic paucis verbis expressam redemptionem , S peractum a Christo Sacerdotis munus in morte . Ait ibidem Irenaeus Christum propia ise pro bominibus Deum . Fugit tam insignis locus comprobans veram redemptionem, sacrificium Christi, & sanguinis eius placamentum, .m Grotium, quam illius recentiores expilatores. Usde S lib. v. cap. 2I. ubi multa de Satanae, qui captivum duxerat hominem , facta per Christum alligatione . Tertulliani adversus Iudaeos cap. ι 3. est praeclara sententia: Hune enim oportebat pro omnibus gentibus feri

SEARCH

MENU NAVIGATION