Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 De Τheologicis DIsciplinis

plici Φίλων, ποπ tamen verbo illa protinur signi arent poenae pruris diaetae perpes nem; nec sorte ignorant Isaiae LI I i. v. q. , habere Lxx. ἔ- ίι επιώ ἡμ- φέρει, ubi tamen φιρο interpretantur, aufert, δε- Iet . Reponunt itaque . uti eodem Verbo ανὰσεμ. Paulum in Epistola

ad Hebr. I x. versu ult. ubi tamen, Veritate cogente, etiam nos legimus, ad multorum exhaurienda peceata: unde constat ανενεγκ ν ά Π:ae non

esse perferre peccata, sed tollere & o ferre . Ita Faunus pag. iset. Addit Crellius pag. a I. verbum poni a LXX. pro hebraicoHaealab, ascendere secit, ut adnotavit Tremellius in editione Syriaea. Addat, si lubeat, Theodorum Bezam , & Erasinum Schmidium. Est autem adscendere facere , idem ac transportare , ct auferre , ut d a ossibus Iosephi ex AEgypto asportatis legitur Iosue XXIV. 32. Haec Mine in iani. At primum , si grammaticis significationibus pugnandum est, zναεερ- τ- ό ρτίαν, est scelus im aliud transferre, ut exquisitis

exemplis demonstrat Budarus Comment. ling. Graec. p. go I. Deinde non ait tantum Petrus , ἀνηνεγκεν, tulit, portavit, sed μνεμ δε - ώματιδ υ μὶ ἀ-, portavis in corpore suo super liguum . At corpus

suum cruci assixit. Ergo etiam assi xit cruci peccatum, ut ad Icissis Ir. l4. inquit Paulus de quo loco infra . Praeterea quis nostrum negas

Christum abstulisse peccata Abstulit, deIevit; sed pro nobis luendo

poenas et quod innuit eo loci Petrus, nos exhortans ut Christi exemisplo seramus aequo animo maledicta, ct convicia. De testimonio avistem Pauli idem omnino dicimus . optime UuIgata habet: Ad muhο-rum exhaurienda peerata; at quo pacto peccata exhaurivit λ Eorum supplicium in cruce perferens , S corpus suum vulneratum , clavinque transfixum exhibens Deo hostiam propitiationis. Inquit enim ibidem Paulus , επι desitutionem peeeati per hostiam suam appartiis. At quid est per hostiam suam , nisi sorte per corpus suum , quod feeit hostiam pro pereato, ut observat in hunc locum Primasius Ad haec Paulus eo loci instituit antithesin inter adventum Christi primum, & secundum et S in hoc ait appariturum αμαρ Iae, sine peccato . idest , impassibilem atque immortalem . igitur in primo adventu dicitur tuli se peeeata, quatenus pro his passus ac mortuus est: alioqui inter asentum primum S secundum nulla ibidem exprimeretur αντί - ου. Quod proinde ait Crellius uiniis idem esse , ae adscendere 1eeit. producia Syriaca Versone, notisque Tremellii, excipimus gratanter. Rendere feeit, sed super lignum , quemadmodum attollebatur in ara holocaustum pro peccato . Nam LXX. Interpretes verbum istud byn , Adseendere fecit, vertunt , ae inter alia eum dosueri toris oblatione agitur , ubi utriusque verbi frequens es usus . Ita Crellius . Ex cujus consessione insertur, quod Christus in corpore suo assxo cruci ideo peccata sustulit, quoniam corpus illud ligno sus- fixum erat pro peccatis sacrificium & hostia. Ita ex invitis pectoribus

x erum

382쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. II. 37s

erumpit veritas. Atque haec omnia syllogismum istum essiciunt: Luit neccati poenas quisquis pro iniquitatibus conseditur, & vulneratur: quisquis in execrationem culpae suspenditur; quisquis pro peccatis

tanquam hostia conteritur, Smactatur. Atqui haec omnia Christus perpessus est. Igitur Christus peccatorum nostrorum paenas luit . PRO'osirio V. Christus affixus cruci suit pro peccatis nostris hostia, & sacrificium Deo sponte immolatum . Hanc thesim confirmant Verba Pauli in a. ad Corinth. v. et r. Sequae nuper diximus de loco Petri Epist. prima lI. 24. ex consessione Dannis Crellii. Sed ulterius comprobatur. I. Indubitatum est, neque id Sociniani audent negare , Christum praefiguratum fuisse in sacrificiis veteris Testamenti. Hoc nos demonstravimus libri xx. nonoeapite; hoc scribunt Patres , ut Hieronymus in caput et . ad Ephes. &Augustinus lib. xx. contra Faustum cap. I 8. S X. de Civ. D. cap. 2o. Hoc testatur Apostolus Ad Hebr. X. I. hoc denique Christus in Cruce exclamans, Consummatum est. At sacrificia veteris legis , si non omnia, plura saltim pro peccatorum expiatione immolabantur : quod testatur Apostolus ad Hebraeos v. I. S um I. I. Nolunt vim hujus argumentationis hostes veritatis percipere . Negant antiquas victimas aliquod prae seuerre verae expiationis vestigium et negant agnum, qui potissimum Christum praefigurabat, filisse aliquando pro peccato immolatum e negant viditimas illas aliquam per se habuisse vim di Uinae iustitiae satisfaciendi, atque ad id comprobandum appellant ad consensum doctorum virorum : addunt Sc rationem, quia nec inter homines Se bestias est speciei communio, nec earum obIatione indiget Deus omnium uni Ver rum . Hae Socinus P. 2. pag. Is 6. Sc seq. Ad quae cum multa respondeat Grotius cap. Io. omnia nos facillime elidi arbri tramur , si duo per se obvia praenotentur; unum , quod si totum

praeedat in rno, iam nou opus, sed historia veritar est appellandaralterum, quod de umbra transeuntibus ad veritatem, de segeta, ad Evangelium, pro brevibus 9 praesenιibus futura, er aeterna Deeedunt: quorum primum tradit Hieronymus in cap. XI. Oseae, alterum in cap. xiii. Zachariae. Etsi ergo vetera sacrificia per se non delebant peccati maculam, typus tamen erant sacrificii Christi , per quod peecatum expiatur; atque ipsa peccati expiatio praesignabatur in oblatione immunditiae legatu , ct in relaxatione temporalis poenae, quam Ie

trangressoribus minabatur. Etenim effusionem sanguinis pecudum suis se homini pro animae piaeuis , legitur xvII. Levit. Versu tr. Et quam Vis Deus pecudum & arietum sit Dominus ς ea Ithera mactatione , qua pro hominibus carne immundis mundae pecudes necabantur, parcebat transgressoribus , ne iis mortem immitteret violentam . Sicut ergo per hostiarum sanguinem abstergebatur carnis inquinamentum,

ita per sanguinem Christi detergitur labes peccati. Vide Augustinunt Diuitiam by Cooste

383쪽

3 De Theologicis Disciplinis

lib. xvi tr. eontra Faustum cap. 6. S Apostolum ad Hebraeos e. ix. II. Itaque sive hostia pro peccato, quae erat piaculum animae , sensu explieato , sive mactatio agni, sive hirci emissarii, sive oblationes pro legali immunditia , praesignarunt effectum passionis Christi, qui uni-

eo sacrificio omnia consummavit: nec opus est , ut praemonui, in typis totum praecedere, ct carnalibus tribuere spiritualia . De mactatione agni, liquet ex cap. XII. lῖ. Exodi ejus sanguinem liberasse aptata disperdenter immolatos agnos pro delicto patet ex Levit. xiv. t a. & Num. Vi. I 4. quod & fatetur Crellius pag. aos. aegre serens s Grotio in hoc reprehendi Socinum : qua in re arbitror potius Cret-lium peccare; nam socinus P. a. cap. r. pag. is 6. negat Baptistania appellasse Christum Agnum, respiciendo tanquam ad tNum , ad agnos immolatilios, & hanc rationem profert, Cum is vetere faedere , ut jam dictum est, pro peccato nullus agnus immolaretur. Quae ratio cum Crellii consessione falsa stet Christus dicitur agnus Dei, quia

in peccatorum eXpiationem tanquam agnus occisius est, ut praenuntiavit Esaias Liri. 7. R in illius passione completum testatur Phillypus , Act. VIII. 32. Vide supra Prop. 2. num. 3.&4. II. Apostolus ad Ephesios v. a. nos hortatur, ut ambulemus in dilemone, Sic

O orsus dilexit nos, ct tradidit semetipsum pro nobis oblationem,

o hostiam Deo in odorem suavitatis . Graece, ν, - Aν τ ῶ μιαν ἰυωδίας . Hostiam , θυαtio, esse 'Ictimae mactationem adiis, macio, Iacrifico , negare non audent Sociniani, praesertim si adiungatur , oblatis , quae vox sene i um offerendi actum, nune rem oblatam significat, inquit Cressius p. 22 3. oppugnaturus Grotium,nui inter εισί- , &-haud male distinguit, cum non omnis oblatio fit mactatio hostiae, ut res per se loquitur. At si discrimen illud approbes, aperte sequetur Christum non solum pro peccatis nostris oblatum caritate , ct amore, verum etiam cssuso sanguine mactatum atque immolatum: si oblationem accipias pro ipso actu mactationis : consequetur sacrificium quod pro nobis Christus obtulit. cruenta sanguinis effusione suisse peractum . Quicquid ergo amrmes, negari nequit Christum esse pro peccatis nostris oblationem & hostiam. acceptis Vocabulis pro conerere , nam Christus tradidisse semetipsum, innuit ibidem Paulus . Quamobrem bene lapienterque Interpretes nostri observarunt Christum Dominum esse simul hostiam & Sacerdotem . At enim respondet Crellius, in mactatione nullam haberi rationem sacrificii, cum & Laevitae sacerdotio privati holocausta victimasque mactarent, Eaech. XL lv. IO. II. Verum ibidem versu is . sacerdotes appellantur, qui offerunt Domino ad

pem sanguinem : quibus verbis verum sacrificium designari p. 224. fatetur Crellius. Cum itaque Christus obtulerit se Deo hostiam , &cruentatam victimam, ut inquit Apostolus; sacrificium pio nouis

384쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. II. 377

obtulisse negat frustra idem Ebionita . Subtilius aliquid videtur reponere , dum ait illorum verborum in odorem Murem auriae vix ullum esse usum , cum de expiatoriis sacrificiis est sermo. Sed primo de holocaustis ea verba usurpantur Gen. V l. ai. de mactatione arietis Exodi xxix. I 6. de immolatione avium Levit. i. i . de hostia houm,

S ovium Num. Av. 3. Deinde etiam de hostia , quae ρνο ρeeesto est, ea phrasi fit sermo Levit. IV. 3 I. Verum tamen est ubique app llari sacrificium in odorem suavitatis non mactationem pecudis , aut effusionem sanguinis, sed adustionem holocausti, & cremationem adipis rignis enim , intestina, incensum, & summenta caritatem, animique rectitudinem , ad quam Deus attendit, significant. Itaque Aposto- Ius sacrificium Christi tanta caritate ac dilectione peractum, rectissi me appellat hostiam in odorem bosa fragrantia ; gerebatque typum mortis Christi victimarum mactatio ς dilectionis autem, & flagrantissimae caritatis crematio adipis . III. In epistola ad Hebr. oblati pro nobis sacrificii pluribus mentio fit, inter Sacerdotium Leviticum , &Christi allato discrimine. Ac primum cap. Vi I. 27. Christi commendatur sanctitas ac persectio, quod non habuerit necessitatem , quem admodum Sacerdotes , quotidie osterre hostias pro siuis delictis , deinde pro populi: me enim fecit semei se fum Vserendo, in ara Crucis,

ut recte Tridentini Patres sest. 22. cap. i. subaudi pro desidesis populi, nam versu praecodenti dicitur Christus saueius, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus. Hanc oblationem in caelis fieri perperam autumant Poloni fratres, nam Apostolus loquitur de oblatione hostiae, hanc semel peractam ait, statuitque discrimen inter cruentam mactationem victimarum saepenumero repetitam , ct immaculati Agni occiis sonem semel peractam . At in cauo semper vivit ad interpellandum pro nobis, ait eodem capite Paulus, nec mactatur denuo , sed inces.santer effusi sanguinis pretium exhibet Patri. Deinde Apostolus c. l x.

1 i. inquit: Chrisus assistens Pontifex futurorum bonorum , cte. quibus verbis sempiternum eius Sacerdotium commendat, per quod case-Iestem nobis aditum reseravit, ct per proprium sanguinem introivit δε- mel insanesia, aterna redemptione inventa. Et hic ludunt operam Socinus, Crellius, Smalcius , Wolchellus , aliaeque pestes, asserendo Christum nonnisi in caelo Sacerdotis munere iungi, ut summus Ponti sex Aaronicus quotannis ingrediebatur sanctuarium cum sanguine hircino, & vitulino, ut legitur ibid. versu as., S Le Uit. XVI. 2. At revera mentita est iniquitas sibi: enimvero illa verba , oriasus assistens Pontifex , Graece habentur, Σωσὼ ο πωγmumπPostquam advenisset Pontifex, idest, posteaquam t. ι tua incurua lone faetus esset Pontifex: S si in casum ingressus dicitur λὰ no in. per Proprium Ianguinem , sive ut legit Arabs, eum Iamuiue prote

385쪽

3 8 De Τheologicis Disciplinis

ingredi non poterat sanctuarium, nisi antea obtulisset vlauiam pro peeeato, ct arietem in holocaustum, citato Cap. Levitici veri s. me inferre poterat sanguinem intra caelu in , nisi prius mactasset hireum pro pereato populi, ibid. vers. IS. Omnia ergo quadrant adamussim , si dieamus Christum effusb sanguine obtulisse sacrificium in cruce , cuius pretium indesinenter exhibet Patri. Eodem cap. ix. ad Hebr. veriasu 14. producto typo iunicis ruste, de qua Num. XIX. a. ait Apostolus:

aeuario magis sanguit Christi, qui per Spiritum fauctum semetipsum.

Obtulis mmaeulatum Deo , emuudabit eo cientiam nosram , designans

longe persectius esse sacrifieium sanguinis Christi immaculati, & abiaque omni prorsus labe, quo emundantur conscientiae irdes, quam fuerit sanguis Si cinis vaccae ruta sanctificans inquinatos ad emundationem earnis. Dicent ne Socini gregarii factam hanc oblationem in caelo Aede vacca rufa legitur Num.XIX.3. immolatam extra ea ira: & de Christo ad Hebr. ac IO. ia. Propter quos ct Pestis, ur sanctificaret per funis sanguinem populum , extra portam passur est. Uidesis iv. volum.

hujus op. pag. 78. In eadem ad Hebraeos Epist. citato cap. v. 22. ha hetur : Semei tu consummatione saeculorum , ad desistitionem peccari per hostiam suam apparuit. Dictum apparuit in primo adventu, nam se ciuitur, feeundo sine ρeccato avarebit. Dum ergo inquiunt hanc hostiam immolari in caelis, delirant FF. Poloni. Non debent permoveri illis ver his in eonfuismationesaeculorum ; nam ct his designatur tempus Dominicae Incarnationis, ad Galatas iv. 4. & ad Ephes. t. io. Denique Apostolus laudata Epistola ad Hebr. cap. x. ia. ait: me autem unam pro

peceatis Osserens bostiam , in sempiternum sedet in dextra Dei. Audio

cavillatores : sedet os reus, inquiunt, non obtulit in cruce Pendu lus . At quis non videt antithesilia praeeedentium verborum, Omn s

Sacerdos pragio es quotidie ministrans, ct easdem semper osterens bosias, quα nunquam possunt auferre peceata Z Itaque sensus est: Christus una oblatione peracta in cruce eousumma'it ἐπ sempiternum fun- fit aras; cum sacrificia Aaronica essent quotidie innovanda . . Ita ApostOuS proXimo versu i . cujus sensum optime assecutus est suis in Paulum Adnotationibus sodalis noster , Ioannes I homas de Bonis . Addo pro offerens extare in Graeco ar, participium praeteriti temporis , idem valens , ac , eum obtulisset. Adeas Estium in Paulum . Offert itaque Christus in caelo illam eamdem hostiam quam Obtulit in

cruce; eamdemque nos in altari immolamus in commemorationem ,

ct applicationem illius sacrificii, quod eo usummavit in sempiternum sanctificatos . Atque his ab de refutavimus haereticos, qui negant Christum in terris degentem sunstum munere sacerdotis , & stipium in satisfactionem pro peccatis nostris sacrificasse . Possunt autem dicta hac ratiocinatione concludi : Esse antitypum victimarum legalium stradere semetipsum oblationem & hostiam Deo, ac semetipsum immo Diuili od by GOrale

386쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. II. 37s

sare pro delictis populi, idem est, ac pro peccatis offerre saerificium . Atqui Christus in ara Crucis suit antitypus victimarum legalium , tradidit semetipsum oblationem , ct hostiam Deo, atque pro delictis p puli immolatus est . Ergo Christus in ara crucis semetipsum pro pecca tis nostris obtulit sacrificium. Pinpostrio UI. Per hanc hostiam , ct sacrificium reinciliati suomus Deo.

Reconelliationem hominum per Christum factam , quatenus nostram procuravit conversionem , S effecit ne poenam, quam promeritisuimus , sentiamus, fatetur Socinus P. a. cap. 8. S Crellius in respons. ad cap. q. dissert. Grotianae. Negant tantum morte Christi iram Dei fuisse placatam, S Deum nobis reconciliatum intuitu passionis ejus : quam impiam tergiversationem superioribus, S sequentibus

argumentis resutamus . l. Apostolus ad Rom. I ii. 24. S seq. de nostra justificatione sermonem instituens , inquit: γustificati gratis, per gratiam ipsius, per redemptionem , qua est, in ori to Pesu, quem proposuit Deus propitiatiouem per fidem in Sanguine ipsius. Clarisi simus Pauli interpres doctissmus Seripandus pag. s . Apostoli verba

hac perspicuitate declarat. Iustificati gratis : ahqque ullo eorum promerico . Per gratiam ipsius : non per opera Deir ,sed per bonam, liberatim er benignam Dei erga nos voluntatem. Per redemptionem, quae est in Christo jesu: In boe Dei erga homines praeelara voluntas excelluit, quod pretium, quo redimereurur a servitute peccati, non is auro , non in argemo , non in Bumanis quibuscunque, aut operibus , aut divitiis posuit , sed ire earne unigeuiti filii sui Pesu Christ. Abeant

nunc in malam crucem inimici Redemptoris . Inquiunt, Si recon

ei liati sumus gratis , quomodo per sanguinis Christi placamentum At gratia ait Apostolus, excludens nostra promerita , ct legis opera, de quibus paullo supra , Ex operibus legis non justificabitur omnis ea-ro , non excludens redemptionem, quae est iu Gripo γρου : si ve . . ,-πω- , ut legunt Graeci, pretium , quo redimuntur captivi: quod sane pretium gratiam non tollit, quoniam libera Dei voluntas proposuit nobis Christum propitiationem, ιλασκειον, ira placamen . RePO nunt nusquam extare scriptum quod Deus reconciliatus si nobis,

sed quod nos reconciliati simus Deci . Quid vero inde P Reconcilia

tio percipi nequit, nisi intelligatur placari, qui averso erat animo. At non Deo nos, sed nobis Deus iratus erat, ipse poenalem legem statuerat, ipse erat offensus . Ita ergo Deo reconciliati sima us , ut ipse placatus sit, poenamque debitam relaxaverit. Dicitur autem in sueris literis propitiari Deo peeeatorem, ut dicitur summus Sacerdos , d fleb. ιι. i . repropitiare delitia populi, idest , placare Deum obdelieta populi iratum, consueta Scripturarum locutione, quam di-φunt Grammatici enauagen , scilicet , permutationem . Ajunt non

387쪽

38o De Theolog cIs Disciplinis

esse tribuendam hane placationem sanguini Redemptoris , quoniam si Deus proposuit Christum propitiationem, jam salutem nostram concupierat , S media, quae ad eam pertinebant, statuerat ἰ ideoque nullam adrersus nos fovebat indignationem. Sed ait Apostolus hanc propitiationem positam issenquine i ur, & proximo capite v. Io. anfirmat nos , eum inimisi e femur, reconciliatos Deo per mortem filii ejus: de quo loco etiam supra Prop. I. Itaque sanguis & mors Christi hanc propitiationem effecerunt: neque id gratiae S misericordiae repugnat , quia, ut diximus cum Seripando , reconciliationis pretium libera Dei voluntas proposuit. II. In a. ad Corinth. v. I9. ait Pau- Ius : Ruonism quidem Deus erat in Chrso mundum reeoseisians sibi . Ubi nota Christo tribui reeonciliationem , Apostolis autem qui pro

Christo legatione funguntur , miniseriam reeonciliationis: quod exe cent dispensatione verbi, Se administratione sacramentorum . Christus ergo proprio sanguine non solum Dei reconciliationem annuntiavit, sed etiam promeruit. III. Et reconciliationem, S placamentum , ct languinem , ct crucem Christi complectitur Doctor gentium ad Colossens. I. ao. scribens, Per eum c complacuit Deus reconciliare Omnia in ipsum, paci ans per sanguiuem crucis ejus. Legit Oecum. pag. ia I . Pace facta persanguinem erutas sua. Perperam itaque a reconciliatione placamen , a placamine sanguinis , S Crucis Christi essicientiam seiungunt Sociniani. IV. Ioannes Epist. prima II. I. a. scribit. Si quis pereaverit, advocatum habemus apud Patrem,

Iesum Christum iustum: ct ipse est propitiatio pro peccatis nostri .

Quid ad haec Socinus , quid Crellius Z Ille lib. I. cap. 7. contendit Christum dici advocatum nostrum , ac mediatorem, quia , ut Moses, internune ii munus gessit, non quod paci atoris locum teneat; sed aliter suadet Paulus i. ad Timot. ii. s. scribens: et nus es mediator

Dei di bominum homo Christus Iesus: qui dedit redemptiovem semet

ipsum pro omnibus et de quo loco propos i. & ad Hebr. IX. is. Et ideo novi testamenti mediarer est , ut morte interredente, is redempt ovem earum pravarieationum, cte. Christus ergo est Mediator, & ad vOCatus speciali titulo , quia tradens semetipsum aem/ωπον, pretium liberationis , factus est propitiatio pro peccatis nostris et quod nec Moli

Convenit, nec ulli mortalium. Crellius autem reponit pag. I 7. a

Joanne nullam mortis Christi mentionem fieri, & dici ipsum Chrisium advocatum apud Patrem, quia semper vivit ad interpellandum pro nobis, ut ad Hebr. vi i. a . verum meminisse oportebat, paullo

supra scripsisse Ioannein, Et suetuit Iesu Chrsi filii ejus emundat nos

ob omui peceato . Illud quoque observandum erat, Paulum adale hi MOS commonstrare eo loci sempiternum Christi Sacerdotium , redemptionem aeternam , & assiduam pro nobis intercessionem , quia

semel obtulit seipsum hostiam persectam pro delictis populi. - Π'

388쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. II. 38

obrem ubicunque Christi mediatio , ossiciumque advocationis commendatur , sanguinis ejus placamentum non excluditur, sed supponitur. Immobilis stat ergo thesis nostra, quandoquidem reconciliati sumus Deo per Christum , tanquam per hostiam pro nobis mactatam: si in ejus sanguine habeamus propitiationem, & ob mortem crucis ipse merit pacis nostrae sequester ac mediator . Atqui in sanguine Christi propitiationem habemus , & ipse per supplicium crucis sequester pacis , & Mediator noster essectus est . Ergo per ipsum , tanquam per hostiam , ct sacrificium placaminis , reconciliati sumus Deo. PRomsITro VII. In hac reconciliatione a peccatis expiati suimus , deleto per passionem Chri iti delictorum nostrorum chirographo.

Adversius Socinum , qui lib. 2. pag. l I. cap. 2o. ait expiasse quidem Christum peccata nostra , quatenus ea peregerit, quibus peractis veniam delictorum nostrorum jam nobis sponte decretam , ct promissam consecuti stinus, vel etiam eam veniam nos consecutos esse declaratum sit, non autem quatenus obtulerit pro nobis sacrificium expiatorium, pugnant quae diximus quinta propositione. Ut appareat modo, Christum in cruce non declarasse peccata nostra expiata, nec tantum ingenerasse nobis fidem , qua a peccatis in posteruin retrahamur, ut inquit Crellius cap. Io. contra Grotium pag. aio. dicimus nos per Christum a peccato expiatos , quatenus ipse per crucem Sc mortem suam verὲ divinae justitiae a nobis poenam exiecnti cruciatibus suis satisfecerit: quod non solum praecedontium consectarium est , verum etiam apertissime traditur ab Apostolo . I. Is enim ait ad Galat.3. aliisque in locis , Christum , ut nos soIveret a maledicto legis, idest, a poena nobis infligenda , factum pro nobis maledierum, hoc est, subjectum punitioni, ac supplicio. Vide supra i V. Prop. Quid est autem aliena expiare peccata, nisi delere reatum, & sacrificiis purgare noxium a scelere Ouod cum factum sit etiam substitutione Unigeniti, pro inimicis alias damnandis, nil restat ad veram satisfactionem constituendam. II. Idem Apostolus ad Coloss. II. I . ait: Deleus quod adversum nos erat, chirograpbum deereti, quod erat contrarium nobis , ct tuum tulit de medio , adfigens illud eruet . In quem locum Chrysostomus hom. 6. p. i Is . Videt quantum posuerit studium, ut deleretur obirographum . Utpote eramus omnes obnogii

peccato , ct poena . Ipse ρuvitus βλis ct pereatum ct paenam : punitas autem fuit in ervee. Illa rem ipsum affixit, tanquam qui baberet ρο- restatem, tuum disrupit. Ruodnam ebirographum Z e ut id, quod dicebant Mosi, stureunque dixit Deus faelemus, ct audiemus. ciuis non hoe , quod Deo debemus obedientiam. ut si non hoe, quod id tenebat Diabolus retrographtim, quod Deus fecit emam diseus, Raadie e Iigno eomederis, morieris. Hoc ergo ebirograpbum teuebat dia

bolias: nee id uobis dedit arisas, sed ipse Useidis . Idem scribunt

389쪽

38α De Τheologicis Disciplinis

Oecumenius pag. I 32. S Theophylactus pag. 6s i. Auctor etiam Comment . quae tribuuntur Ambrosio, pag. 269. tom. 2. chirographum interpretatur peccatum, quod ex erat praevaricatione , quod nos a mortuis resumere nos sinebat. Socinus P. z. cap. 24. pag. I 8 l. respondet ex verbis Pauli non Christum sed Deum deIevisse chirographum:

nec in cruce deletum, sed postquam deletum erat, assivum cruci. In geniosa cavillatio, nisi in Graeci Sextaret, vim λωσαι - τῆ , ubi affigens exprimitur participio praeteriti temporis , quo significatur deletum chirographum , postquam fuerat assixum. Deinde ait Socinus , huiusmodi chirographum esse veterem legem , ct caeremonialia prae eepta, quoniam de iis loquitur Apostolus e unde concludit postino. dum , Nemo ergo vos judicet is cibo , aut potu. Illud peterem a Sociano : si caeretnoni alia prarcepta non fuerunt abrogata , nisi in morte Christi; quomodo chirograpbum , quo haec praecepta significantur , erat deletum antequam Christus esset affxus cruci Sed me aliquantulum commovet, quod chiro rubum hoc loco Iegem Mosaicam interpretatur etiam Grotius Socini ad Wersiarius. Quid mihi cum Grotio c Sodalis quoque noster Ioannes-Thomas r imo S Estius , qui eamdem ac Socinus rationem profert, quod Paulus loquatur adversus iudaietantes , qui Colossienses abrogatae legi subiicere conabantur eadditque Estius hunc sensum praecipue a Graecis interpretibus prohari,' eos, qui chiro rubum interpretantur aut legem datam in Paradiso , aut mortis aeternae obligationem, quam omnes incurrunt pee- cando , sensum hujus loci ultra Pauli mentem extendere . Qua in re Estium recedere ab interpretatione Graecorum , quos tamen pro

se laudat , ex dictis est manifestum . Quamobrem Grotii , Estii,

Sodalis nostri , aliorumque interpretatio , nisi accipiatur , ut inquiunt, cum grano salis, nihil est aliud , quam evasio Socinianaia . Itaque verum est , agere Apostolum de abrogatione legis Mosaicae , quod optime probat Estius , imo S Socinus e sed lex non dicitur ebi-rographum eo sensu , quod ea premebantur; sed quia legem, qux peccata arguit, profitenteS fatebantur se reos legis, praevaricatores,

S Ohnoxios poenae, a qua sola Christi mors potest nos liberare . Est enim chirographum propriae manus syngrapha, qua aliquis se debitorem fatetur; unde Apostolus Eddit: Et expolians prineipatus 9 potestates, traduxit confidenter , palam triumpbant illos in semetipso ,

idest, vicit diabolum ac daemones nobis peccatorum reatum objicientes , ut e Xponit lib. I ζ. Consess. cap. ig. num. 36. Augustinus: qui etiam disputans contra Pelagianos chirographam appellare solet cui

pae debitum . Verum est ergo Apostolum loqui de abrogatione legis ἔsed nihilosecius in abolitione Iegis deletum ait, quod adversum nos erat, chirograstdum, idest , peccatum , S poenam , quam promzre bamur mor Lu3 in δει diis, quae lex Mosis arguebat S increp bat. Et

390쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. II. 383

quoniam peccato , quod lex accusabat, non sanabat, obnoxii fuimu, non solum transgressione legis scriptae, sed etiam praevaricatione Adae, praeserendam puto interpretationem Chrysostomi, maxime quod ehia rostrophum deerrai Graece dicitur τοῦς Αγε-- , decretis, plurali numero; atque ita etiam legit S. Pater Epistolas V. ad Paulinum , nunc I 49. num. 26. Quam facile hac praemita explicatione di rumpatur rete, quod in araneolis texit Faustus Socinus, eliquatissimum censeo. III. Peccatorum expiatio speciali titulo morti, &sanguini Christi tribuitur. Adeas Matth. XXV i. 28. ad Rom. III. 24.& v. s. ad Ephes. I. 7. ad Colossiens. I. I . ad Hebr. IX. ao. 22. aliaque loca superius explicata . At mors, & effusio sanguinis iustitia in potius, quam misericordiam commonstrant, licὐt caritas fuerit maxima Unigenitum Filium Dei pro inimicis supplicio assici: quare ad Rom. ii I. as. 26. Christus dicitur mortuus ad ostensionem justitiae . Fidem quoque excitare potiori jure videtur praedicatio, patratio miraculorum , & praesertim resurrectio, quam mors in se duntaxat spectata e nam si dixeris resurrectionem ipsam , & fidem effectus ememortis Christi, id etiam nos profitemur. Cur ergo morti ac sanguini tribuitur expiatio culparum , non vero miraculis , quibus permulti crediderunt in Christum , non terrae concussioni, aliisque signis , qui hus visis Centurio, aliique e Golgotha revertebantur percutientes petiora sua, non resiurrectioni, qua comprobata Christo Iudaeorum quam plurimi nomen dederunt Z Ipse Socinus veritate cogente lib. a. cap. I. P. I 7. hanc assignat rationem : Neque enim ea analotia, sive

proportio est resurrectionis Christi ad pretium, qua mortis. orsus' quidem resurgendo nihil de suo dat aut impendit; sed moriendo vitam suam θ' sanguinem perfundit. Ergo non fidem ingenerando , sed sanguinem profundendo nos Christus a peccato expiavit: qua expiatione facta , & reeonciliati Deo per mortem filii ejus, ut inquit Apostolus ad Rom. v. t o. ad justificationem disponimur, credentes vera esse quae divinitus sunt revelata, atque illud in primis iustificari impium per gratiam ejus , per redemptionem quae est in Christo Iesu. Vide lib. XIX. cap. 4. Atque his prior absolvitur dissertatio. Enimvero reconciliati sumus per Christum Deo vera exhibita satisfactione ς si haec reconciliatio facta sit substitutione mortis , delexione chirographi, S sanguinis effusione . Liquet autem ex Apostolo factam hanc recon-eiliationem substitutione mortis Christi, abolitione chirographi, Ssanguinis profusione. Ergo liquet nos Deo reconciliatos ciue per Christum vera exhibita satisfactione.

SEARCH

MENU NAVIGATION