장음표시 사용
421쪽
&lib. i. operis Imp. num. I 24. alterum De Peccat. origin. Cap. 24. num. 28. tertium Epist. I9o. num. 6. & de Patientia cap. 2 l. num. i8.
Huc spectant quae scripsimus lib. XX I l. Cap. 7. prop. I. de necessitate fidei in mediatorem. Prima itaque objectio Socini nullius cst ponderis, quoniam in antiquis Iustis operabatur virtus futurae passionis Christi, qua & redempti fuerunt, & adepti sunt gratiam; veluti absolvitur debitor intuitu fideiussoris pollicentis definito tempore pretium per- lvere . Quae de misericordia Dei subjiciuntur, nihil pro Socino e ficiunt ; quippe non repugnat idem opus esse summae misericordiae respectu hominis nullum habentis promeritum , & iustitiae respinu Christi solventis quae non rapueratς praesertim cum ipsa Dei caritas
hunc Unigenitum salutis nostrae causa in mundum miserit: quae cum dilucide explicata sint citata prop.9.& 6. praeced. necessum non est iterum inculcare. Nobis itaque poenitentiam agentibus misericordiam impendi, & si noverimus vitam renovare, mutari quoque divinas comminationes, verissimum est; sed cum reconciliati simus per mortem Christi, divinae liberalitatis exercitatio non excludit, sed supponit Redemptoris satisfactionem. Accedit quod absque Christi meritis expertes gratiae, & facti serVi peccati nec posscinus agere poenitentiam , nec de resipiscentia cogitare; ut diximus prop. 8. cap. g. ideoque ipsa Dei ad poenitentiam invitamenta ex beneficio peractae redemptionis proficiscuntur. Neque avaritia est, sed aequitas repetere
pecuniam ab eo, qui nihil debebat, si fideiussor ac sponsor sit; hoc enim ipso , quod fideiubet, debitor constituitur. Ineptum vero est, S supra quam dici possit futile, ac ludicrum quod Munt non esse in
Catholica sententia summum Deum munificum S liberalem , quia de suo non donat: proprius enim Dei filius est, cui pro nobis non pepercit, eumque non coactus necessitate, sed caritate beneficentissima tradidit, id sacris eloquiis asserentibus, Ioan. i i l .i6. S ad Rom. vi ii. 32. At istic, inquit Socinus, dicitur Christus traditus ut credamus . Recte , quia fides necessaria est, ut nobis moritum passionis Christi applicetur, ut paullo post explicabo; quum unus redemptionis inestus alterum non excludat, nec fides satisfactionem innumeris aliis testimoniis expressam. Proxima objectio petita ex cap. iv. ad Ephesos diluitur a D. Anselmo lib. i. Cur Deus homo cap. XI I. pag.
xv. his verbis: Nulla in hoc est repagnantia, quia Deus bese praeciapit nobis, ut condonemus invicem ut non praesumamus quos solius Dei est . Ad nullum enim pertinet vindiciam facere , nisi ad tuum qui Dominur est omnium, cte. Quod si reponas inutilem fore Pauli
hortationem, si Deus in condonandis delictis respiciat ad Filii moristem ; dico ex hoc etiam capite Apostolica verba nos vehementius ad condonandas injurias permovere: quod evidenter Ostendit eloquentissimus Ioannes Chrysostomus hom. xvi i. in Ep. ad Ephes Tom. a.
422쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. V. Is
pag. II 39. ea Verba, Sicut Deus in aristo douavit nobis, sic apte graviterque e Xponens: Hoc quoque magnum habet auigma. Non
absiste, inquit, sed eum periculo filii. ut tibi ignosceret, Deri .easit filium . Tu autem saepe videm condonationem di sine perieulo , ct sine sumptu, non facis . Ac pariter Theophylacius pag. s 7. Uetis donavit nobis . aeuomodo Z Io Chrso , boe est, eum perieula filii sui, mactationeque ejur. Tu fortasse citra periculum dosas; ille vero non ' : ae tu quidem fratri tuo; ille vero tibi, eum hostis esses,
remisit ae donavit. Ad insequentem Socini objectationem dico nos redemptos a diabolo , non tanquam a Domino, sed tanquam a ministro divinae iustitiae, S lictore, a quo congruum erat nos liberari, non sola Dei omnipotentia , sed justitia; quoniam ipse iure aliquo hominem tenebat captivum, prout explicavi citata Prop. IX. n. s. Quoniam tamen pretium solvitur Domino S proprietario , non ministro aut custodi; summo Deo , non diabolo, pretium redemptionis nostrae fuit persolutum. Quaeris quid Deo accesserit emolumenti rProfecto nihil intrinsecum , sed gloria , ct honor, quem ei abstulit primus homo: nam quemadmodum Deus puniendo pervicaces, licet in sui usum non convertat aut vitam quam austri impio, aut beatitudinem quam ei denegat, sicut homo convertit pecuniam ab- Ialam debitori in propriam utilitatem; boe tamen quod aufert cinquit Anselmus lib. r. Cur Deus homo cap. I . pag. s8. utitur si fui honorem per hoc quia aufert: auferendo enim preeatorem, dr quae illisi sunt. Iubiecta sibi esse probat. Ita Dominus Iesus nulli obnoxius
peccato, S factus obediens usque ad mortem crucis , atque hac obedientia naturam nostram tanquam victimam Deo subjiciens reddidit ei honorem , ac supremi Domini cultum, quem inobedientia denegaverat Adam praevaricator. Ad ultimum omnes Theologi respondent, Christum quidem pretium pro nobis persolvisse, nec tamen inanes esse conatus nostros, ae hona opera supervacanea; quoniam mors Christi necessaria erat ad satisfaciendum divinae justitiae, & ad redimendum humanum genus, nostra autem opera requiruntur ad
applicationem passionis Christi, eiusque fructus percipiendos : neque id ejusdem passionis merito quicquam detrahit, quia non tollit exquisiti medicamenti virtutem necessitas applicationis; atque ori- sursua passione nos a pereato liberavit ea aliter, idest, instituens causam nostra liberationis, ex qua psipent quacunque peccata quandocuπque remitti vel praeterita, vel praesentia, vel futura : sicut si medicus faciat medietuam, ex qua posui quicunque morbi sanari etiam in futurum . Ut vero passio Christi sortiatur effectum suum, debet applicari per fidem, dr earitatem . er per fidei saeramenta. Ita & nos docuimus Ium. I l . pag. rss. magni Aquinatis Verba adhibentes . Ouod si petas, cur ad applicationem istam cooperatio requiratur nostra Diqitiged by Coos e
423쪽
41 7 De Τheologicis Disciplinis
stra: responsionem exhibent quae diximus ad primam obtemonem
Socini, nimirum homines libero arbitrio praeditos, ct nulla necessitate cogente factos peccati, daemonisque mancipia soluto quoque redemptionis lytro, volentes tantum, non invitos erui a capti Witate ἔideoque ad praedictam applicationem requiritur motus liberi arbitrii.
ct conatus eo major, quo majori voluntate adhaerent peccato, ita , ut relapsis etiam poenitentia ac tabula post naufragium sit neeessariata, gravatis autem consuetudine vehementior nisus , ct contumacis aniami compressio. Adeat qui plura cupit Ioannem Driedonem inter medii aevi Scholasticos de his accuratissime pertractantem in elaborato opere de Captivit. & redempl. humani generis Tract. III. pag. 66. editionis Lovaniensis. Insuper Socinus demonstrare conatur fieri non potuisse , ut divinae justitiae satisfieret, nobis non pereuntibus: quod ut evincat Opponit . I. riena peccato constituta est mors aeterna, & haec a nemine
ferri potest, nisi qui peccavit; unius quippe pecunia potest alterius
emci, at non mors inflicta , ac sempiternum supplicium . II. Quamvis homines libidine excaecati vindictae aliquando in justum desie viant; nunquam tamen plectunt aliquem innocentem, incolumi sponte dimisso qui intulit injurias. At si homines barbari nunquam de innocentibus poenam sumunt, consulto dimissis nocentibus; quomodo id plusquam immane ac strinum censeri poterit dignum Deo λ IlI. Uit perationem promeretur exemplum Zaleuci Locrensis, qui eum deberet utrunque oculum eruere filio, sibi unum, filio alterum effodit; ac dum simul parcere nocenti filio, & legi satisfacere curat, neutrum facit. Ita in Catholicorum sententia nec filio unigenito pepercit Deus, nec punivit iniquos . IV. Omnium gentium exemplo comprobatum est non debere, nec posse corporalem poenam, quam unuSdehet, ab alio persolvi et quod & supremus legumlator Deus apertissime docuit, inut. Xκ I v. I 6. Non oecidentur patres pro finis, nee filii pro patribus, sed unusquisque pro peceato suo morietur . Habentur conumilia iv. Regum X lv. 6. & Ezechielis xvi II. 2o. Si autem pro patre satisfacere nequit filius conjunctissima patri persona; quomodo latisfacere potuit pro ceteris hominibus Christus V. Si Deus erga homines voluit exercere misericordiam , cur filium affecit supplicio tSi justitiam, cur non potius animadvertit in eos, qui deliquerant Num repones exercuisse utrumque Non est persecta misericordia . ,
quae cum peccatum condonare valeat, non condonat: nec persecta
iustitia, quae poenam non exigit a delinquentibus. VI. Vera satisfactio est plena debiti per lutio . Unusquisque debebat divinae justitiae
mortem aeternam. Igitur nequit justitiae satisfactum iri, nisi unusquisque mortem illam persolvat. VII. Ouomodo potest quis eam
corporalem poenam pro aliis solvere, quam ipse debeat VIII. Si di-
424쪽
Liber Vleesimus octavus. Cap. V. 4 et 7
xeris Christum non fuisse obnoxium morti, utpote qui nihil deliquerit, unicam tamen habebat vitam, quae substitui non poterat pro vita hominum singulorum , sicut qui habet tantum centum aureos nummos , satisfacere nequit pro innumeris debitoribus , quorum singuli debeant centum nummos aureos. IX. Non potest unius justitia , alterius qui iniustus fuerit justitia censeri. Igitur nec poena unius poena alterius et ait enim Ezechiel citato cap. xvi ii. ao. quintia justi Iuper eam erit, ct impietas impii erit super eum . Resp. his quoque Socini argumentationibus a me satisfamam c.I. prop. IO. Ad priorem ergo nego quod non possit pro vita nocentium suhrogari vita Innocentis , si vas ille sit ac fideiussor, si potestaten habeat ponendi animam suam, si non invitus, sed lubens ad supplicium trahatur , & si debitum persolvat supremo Domino , qui accepta exhibita satisfactione, Oblati innocentis mactationem, ob meritum spontaneae immolationis , compenset vita meliori ac sempiterna. Et si innocens , qui mortem subit, sit Deus homo ς nego etiam ejus cruciatus corporisque vitae profusionem , quamvis factam exiguo tempore, non esse propter infinitam personae dignitatem cum sempiterna universorum hominum punitione , aequali ac maiori pretio testimandam. Verum id proximo capite est demonstrandum . Hare divina persona plenissimo vitae suae dominio praedita, potest illania pro aliis profundere, non minus ae fidejussor propriam pro debitore pecuniam ς nam ideo inter homines fit pecuniarum , non vitae subrogatio, quoniam hane supremus Dominus juri sito reserWavit , praecipiens ne quis absque divina auctoritate funderet humanum sanguinem . Ad a. dico homines vindictae excaxatos libidine non spectara aequitatem, sed hostium seorum necem ac perditionem , ae propterea
nunquam illos dimittere incolumes, si detur potestas ulciscendi. At Deus justitiam suam spectans , hominumque incolumitati prospiciens, his ob Unigeniti mortem pepercit; maxime quod non oderat creatu- eam suam, cum striptum sit, Nihil odisti etarum quaseest, Sap. xi. as. sed oderat iniquitatem , quam incolumi opera manuum eius punivit in Filio . Atque ita iustus exemplo Domini sui magis evit inimicum suum corrigi, quam puniri, er eum in eum videt a Domino vindicari , non ejus delectatur poena , quia nou eum odit, sed divina justitia, quia Deam diligit . E eontra malevolus auimus eontristatur, si ejus inimicus eorrectas evaserit poenam : ct eam puniri eum videt,
vindieari se ita gaudet, ut non justitia Dei, quem non diligit, sesialius quem odit miseria delectetar. Haec sapientissimus Augustinus
Enarrat. in Ps. LXX vi I r. n. I 4. Ex quibus apparet cur in hominibus
vindictae cupidis appareat strinum odium, S vesana libido; in Deo
autem aequitas simul, S caritatis munificentia splendescat. Perlegas O S. Patris librum contra Adimantum cap. X m. num. 3. Ad id,
425쪽
quod sequitur, primum liquet imperite a Socino proferri exemplum
Zaleuci. cum mortalium nemo queat manus in seipsiam inferre et aesupremus Dominus, Socino non difflente , addicere potuerit tetem rimae morti Filium nullius criminis conscium, idque perditissimus -- reticus asserat, quamvis non credat Dei Unigenitum peccata nostra
Portasse , nostrumque fuisse vadem , atque fideiussorem; id quod difficilius esse intellecta, quam si assirmes oblatum , quia UoIuit, ut lytrum pro nobis set Meret, & nos a captivitate reduceret, percipit quilibet homo cordatus . Vidit propterea hujus exempli incohaerentiam idem S invs , vir, si bene usus Risset ingenio , nec rudis , nec incultus, seribens pag. I9s. de Christo Servatore, Sed iam ιπνωιω exemplo valere julse. Deinde Zaleucum commendant Heraclides de Politiis Graecorum , Aristoteles de Locrorum Republica, Diodorus libati a. Strabo libro VI. Aelianus lib. ι Ii. Clemens quoque Alex. in I. Stromatum: S de exemplo, quod objicitur a Socino, scriptum ab Emmio de Rep. Locrensium , Tom. ιν. Antiq. G C. Pag.
ditum. Quarto loco imperite Socinus opponit Gentium uni Uersarum Consuetudinem ς primum , quia citata prop. Io. demonstra Uimus
exemplo Damonis . Puthiae, obsidum, S eorum quos Graeci appellant , idest , asima alterius vicarios , sumptum apud Gentes etiam ue insontibus supplicium, si devoti essent, aut vades ac fideiu hentes et quod non solum testatur Ausonius , S Diodorus in Excerptis Paresianis, verum etiam S. Pater Augustinus Epist. so ad Macedonium, nunc Isῖ. num. 17. De qua re legi potest Grotius de Iure belli S pacis lib. a. c. 21. n. l . Nec repugnat iniquum S atrox
visum fuisse Narseti, Scipioni, aliisque de innoxiis Obsidibus suppli-
Cium si merer nam Sc nos id inhumanum existimamus, quia nihil iuris est homini in vitam suam, vel alterius, sed tantum in alias res, quae in proprietatem veniunt , S quarum transfertur dominium . . Quamobrem Gentes eiusmodi ius usurpantes arbitrahantur fas esse saevire in vitam innocentium; S quia hoc jure carebant, ab aliquo probo viro redarguebantur: cum Deus , qui pollet supremo iure , iv,ssit inviolata aequitate plectere innoxium , maxime non invitum, S se constituentem alterius vadem , ut inde Dei gloria , hominum salus , peccati abolitio , vitaque proveniat aeterna . Atque hinc
eruitur responsio altera. idest , quod si ab hominibus morte tantummodo afficiantur innoxii, dum pereunt justi . scelesti autem evadunt incolumes, labefactatur respublica: quod sane incommodum non oritur ex Christi morte, cujus efficacia deleta est culpa , S instituta
sunt peccatorum omnium remedia. Insuper non esse contra naturam
Poenae si ea plectantur innoxii demonstratum est prop. ro. num. 3.
Pluribus Scripturarum testimoniis, eisque addi possunt Hesiodi, S
426쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. V. 4 I
Virgilii carmina, ct profanarum historiarum exempla partim eollecta a Iusto Lipsio lib. a. de Constantia pag. 2I. tom. a. partim vero ala. Lorino in cap. 2 . Deut. tom. a. R. a II. Socinianis ergo mirantibus quod nos credamus irruisse in Christum debita peccatis nostris supplicia , aequum est, cum eodem Lipsio respondere : Hem l ita ne hoe novam, aut mirum Z Imo miror ego mirari istos miriones. Atque hinc habes obiecta Scripturarum loca esse accipienda de lege ordinaria , quando filii ab originali noxa expiati Iegem custodiunt. quando ex illorum punitione nullum commodum capessit respublica . quando iustis supplicio affectis improbi pervicaciores persistunt, de quando judicia exercentur ab homine nullam habente in vitam alte rius potestatem . Quare his finibus non continetur altissimum homines reparandi consilium , executioni mandatum pro impiis scelere paterno inquinatis, mortem Christi decernente supremo Domino , eamdem subeunte Unigenito summa praedito potestate, atque hinc eommodis innumeris prodeuntibus . Ad s. patet responsio ex ε .prop. ubi ostendimus quomodo in hominum redemptione misericordia ct .eritas obviaverunt sibi, justitia ct pax osculata sunt. Quamvis vero sit imperfecta misericordia, quae delegatur morte delinquentium ; perfectissima est, quae delectatur iustitia , non peccatorum miseria: ac talis suit misericordia Dei, cui accepta fuit passio Christi.. non propter Filii cruciatus, sed propter hominum liberationem rnec deest huic misericordiae liberalis condonatio, quia ipsa donavit proprium filium , qui satisfaceret ς nec deest persectio justitiae, quia eum satisfacere non posset debitor , condignum pretium exegit a Vader ac si Deus vel peccata gratis condonasset, vel satisfactionem exegisset ab homine , cquamvis cum sit supremus Dominus facere potuisset utrumque S minus appareret misericordia, quia non donasset hominibus proprium Filium ἔ ct minus justitia , quia non exeis 'gisset condignam satisfactionem . Iu Me ergo apparuit earitas Dei immobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deut is mundum, inquit Ioannes Epist. I. cap. IV. 9. Praeclara sunt etiam S. P. Augustini verba serm. ccvl r. alias I. de diversis num. r. Quae autem major es, miseritaria super miseror potuit, quam illa, quaeati Creatorem de caelo deposuit, Gl terreno corporeiterrae induit tauditorem; eum qui in aeternitate Patri manet aequalis mortalitate eoaequavit ct nobis, formam fervi mundi Domino imposuit, ut ipse pauit esuriret, satietas sitiret, virtus infirmaretur, fauitas vulneraretur, vita morere tur me autem ut nostra pascereturfames , rigaretar ariditas, eo Iolaretur infirmitas, extingueretur iniquitas, ardeseeret earitas. eua major misericordia, quam ereari ereatorem, servire dominatorem vendi redemptorem, humiliari exaltatorem, oetari fuscitatorentiar
Ad C. . ct 8. didium paullo napra, ct proximo capite repetendum.
427쪽
42o . De Τheologicis Disciplinis
vitam unius Domini Iesu Christi majoris esse pretii, quam sit vita
hominum uni Versorum , S illam voluntaria immolatione profusam satis esse ad totius mundi exhaurienda precata. Ad ultimum dicimus
posse iustitiam Christi esse iustitiam nostram e tenter, idest , nobis Comerendo caritatem S gratiam , per quam formaliter justi fieati
ivacro regenerationis, S renovationis Spiritus sancti, haerentes Domino, per occultam eommunicationem, or inspirationem gratia
spiritalis falvi simus ab ira in vita ipsius; ut explicatum est libro XIX. cap. 2. Ouare si iustificemur in Christo , de nobis ob Christi merita recte enuntiabitur, Pustitia justi super eum erit; sicut de iniquis, qui a gratia exciderunt, Et impietur impii erit super eum .
Conatur insuper Socinus evincere Christum neque satisfecisse pro nobis , nec satisfacere potuisse . Ac primum probare nititur ad hunc modum. Priusquam , inquit, Christus in mundum veniret, iam Deus erat placato erga nos animo: ait enim Ioannes Epist. I.
cap. iv. io. Ipse Deus dilexit nos , ct misit Filium suum propitiationem
pro peceatis nostris. Iam ergo nobis condona νerat illatas sibi iniurias . Deinde non subiit Christus aeternam mortem, alioquin non resurrexisset, Sc multo minus expertus est poenas damnatorum ἰ ac proinde non pertulit quicquid peccato debetur. Praeterea ad hoc ut superaret mortem , necessarium fuit, ut resurgeret: ergo satisfactio nostra vitam Christi potius requirit, quam mortem. Ouid enim' opus fuerat per resurrectionem mortem superari, si peccatis deletis eadem mors amplius non poterat dominari ξ Aculeus mortis peceatum , inquit Paulus I. ad Corinth. xv. s6. Si igitur peccatum auferas, mors caree aculeo, & nocere non potest ἀ Ineptum est quod respo
dere solent Catholici resurrectionem fuisse necessariam ad fidem . . Nunquid enim, ait Socinus pag. I98. Faliquis pro me ereditori meo satisfecerις, meunia reis, meo vomise solverit, quam repetere jam non posς, neque solutum, neque satisfactum erit, nisi prius ego id verum ese credam ὶ Ad haec ante resurrectionem nihil fuit in Christo, quod in nobis futurum non sit . nam ct nos resurgemus ita
aeternum regnaturi, Apoc. XXII. s. Noa ergo ante resurrectionem
pro nobis satisfecerat, praesertim cum scribat Apostoluscit. Epist. I. ad Corinth. XU.ls. nos in peccatis nostris suturos fuisse, nisi Christus resurrexisset. Accedit, quod in nos adhuc dominantur mors corpori S calamitates quam plurimae , quae peccatum consequuntur ἀ ct in numeri homines plectuntur sempiternis quoque suppliciis, ac ma gnus numerus parvulorum excluditur a caelesti regno e quod silva sequitate fieri non posset, si pro peccatis omnium Christus satisfecisset. His ergo momentis constat nullum redemptionis pretium fuisse ab eodem Christo Plutum . Sed neque id fieri potuit: primo quia
ipsemet iactus erat sub lege, ad Galatas i v. . Legi itaque subjectus s
428쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. V. 422
quomodo pro aliis satisfacere poterat Z deinceps erat innocens, ac omnis poena peccatum supponit, ut non semel est repetitum . Resp. facillime superatis aliis eludi conatus istos Socinianorum infirmiores . Et priorem quidem difficultatem proponit majori etiam vi , quam Socinus faciat, S. Pater Augustinus lib. x m. de Trinit. cap. X r. n. I s. eamque in sequentibus luculentissime solυit. Quaerit primum cur jam placatus Pater proprio Filio non parcens pro nobis illum tradiderit, & nihilominus Filius pro nobis mortuus sit, & r
concilietur nobis Pater per mortem eius et quorum unum docet Apostolus ad Rom. v I II. 3I. alterum ad Rom. U. Io. nec tamen una sententia alteri sit adversa Z Deinde ait Patrem dilexisse nos , non solum antequam pro nobis Filius moreretur, sed etiam antequam conderet
mundum, ipse teste Apostolo ad Ephes I. . ipsumque Filium Patre sibi non parcente non invitum esse traditum, sed dilectione & caritate
sua, ut scriptum est Galat. Ir. 2o. sanctum quoque Spiritum, quum pariter & concorditer cum Patre S Filio operetur nostram reconciliationem decrevisse, ct tamen nos iustificatos esse in Christi sanguine, S reconciliatos Deo per mortem Filii ejus . Explicans deinde quomodo id factum sit, narrat quadam iustitia Dei in potestatem diaboli fuisse traditum genus humanum , & non potentia, sed iustitia fuisse eruendum, quod factum est beneficio mortis Christi; quia cum in eo
nihil morte dignum inveniretur , occidit eum tamen diabolus e atque ita justum erat, ut quos debitores tenebat, liberi dimitterentur, quia occisus liber a debito mortis solvit quae non rapuerat, in remissionem peccatorum nostrorum innocente sanguine essu . Haec Augustinus demonstrat testimoniis Scripturarum invictissimis usque ad cap. XIV. num. I 8. ct omnia cohaerent Cum his , quae diXimus cap. 3. Prop. 8.num. 3. & prop. 9. num. s. hoc de Trinitate opere laudato. Praecedit itaque misericordia tradens Filium, sequitur iustitia vincens diab lum . Et quoniam Socinus objectat priorem Ioannis Epistolam, adeat
eumdem Augustinum Trach. vi i. num. 9. respondentem, ideo Deum
prius dilexisse nos , quia misit Filium suum litatorem pro peccatis uostris, S ipse Filius non inveniens bostiam, quam puram volebat re , seipsum obtulit. Sed quid plura , cum idem eo loci assirmet Joannes verbis, ut inquiunt, quadratis Ad illud, quod proxime sequitur, diximus Christi mortem aequi valere , imo prceponderare cnilibet alteri pretio. Ad alterum responsum est in i . harum objectionum classenum. 4. ubi diximus resiurrectionem fuisse necessariam ad fidei confirmationem ς quia articulo resurrectionis sublato concidit spes nostra, inanis est fides , ct Apostoli faciunt Deum mendacem, falsique sunt testes. Nam si mortuus Oon potuit resurgere, Neque aboliatum es pereatum, neque mors est perempta . nec ablatum es maledi
429쪽
que ere Histis Inania , inquit ibidem Apostolus versu I4. Ac I s. Chrysostomo interprete, Hom. xxxv I II. Tom. I. in Paulum pag. 67s. Pstit Socinus, quid necessum erat resurgere, si mors carebat aculeo
Ouid sit aeuleus , sive stimulus mortis docet Apostolus scribens v. s 6.
StimuIus autem mortis peccatum. Mors ob Adae cuIpam in omnes homines pertransiit, teste eodem Apostolo ad Rom. v. I a. nec perintransiit tantum , dominabatur quoque, S habebat imperium, ad Hebraeos Il. i . At post resurrectionem mors ultra non domisahitur, ad Rom. vi. 9. quia mortale Me induet immortalitatem, ad Corinth. xv. Necessum ergo erat, ut Christus a mortuis resu geret, S resurrectionem praenuntiaret nostram ἰ ut perciperemus
cessasse mortis imperium, & fore ut aliquando diceremus, mi es mors victoria tua ὶ mi est mors stimulus tum Z ides, abi est mora via Horia tua, qua omnes sie viserar, ut etiam Dei filias ieeam eonfligeret, reque nou vitando, sed suseipiendo superaret Z Ubi est aeuleus tuus, hoc est, pereatum , quo puncti ct venenati sumus, ut te etiam in πο- stris eorporibur figerer, ct ea tam lovo tempore possideres Z Audis,
opinor, Socine, quis loquatur. Augustinus is est in Irr. de rem insone peccat. libro cap. XI. num. 2o. Mortuus est ergo Christus , ut nullus esset mortis aculeus: resurrexit, ut nulla esset mortis victoria . Quod si reponas per nos contrahi a pueris originale pecca tum , adeoque habere adhuc mortem aculeum ; aperta est ex dictis responsio, necessarium esse, ut consepulti simus Christo in baptismo , ct complantati similitudini mortis ejus , ad hoc ut redeminptionis fructum percipiamus : quod ipse docet Apost. ad Rom. VI. 4. ad Colossen. I r. ia. & Petrus I. Epist. Irr. EI. Aliud est enim de redemptione loqui, aliud de eius applicatione. Ergo, ut ad Socini argumentationem revertar, surrexit Christus ne inanis esset fides nostra , id Apostolo absque ambage ulla asserente in i . ad Corinth. xv. Is . Nee requiritur fides nostra, ut pretium sit reipsa a Christo solutum, ut mutat tergiversator; sed ut pretium applicetur nobis , quemadmodum semel, iterumque explicatum est supra. Quod ait nos post resurrectionem in aeternum regnaturos , si se excipiat, alioseque ministros Satanae , nec non improbos omnes ingratos Redempto ri , id credimus S speramus : sed ideo regnabimus, quia agnus occisius redemit nos in sanguine suo , ct secit nos Deo nostro regnum ἰ quod pariter legimus in Apoealypsi v. io. aliisque in locis compluribus . Illud , quod proximo loco objicitur de morte, ecterisque miseriis etiamnum debacchantibus , diluitur a magno Augustino lin. a. de peccat, merit. S remist. cap. 3 l. num. so. & seqq. quia nisi homines a Christo redempti experirentur corporis mortem, carui quadam felicitas o deretur, minueretur autem mei fortitudo: deinde quia nemo od illam vi sim , qua ps istam moram Mosa futura es, per virtutem
430쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. V. 623
etiam eontemnenda 'sius mortis festiuaret: ulterius quia dum semi. natur corpus animale , & resurgit spiritale , Redemptor plus fideli. bus Dii sine dubitatiοσe donavit: insuper quia res, quarum reatumne post baue vitom obsint, Deus solvit, tamen ad eertamen fidei seumauere, ut per illas erudiantur , ετ exerceantur in Noue jusitiae. Re vera, ut S. Pater ait ProXimo cap. 3 3. num. s 3. Propter peccatum spinas ct tribulos parit terra et propter peccatum dixit Deus homini, I, sudore vultus tui vesceris pane . Gen. Ili. 19. propter peccatum diictum est mulieri, Is dolore paries, ib. Vers i 6. & tamen nonne post remissionem peccatorum terra germinat aspera ξ nonne labor permanet Z nonne seminae dolores parturiendo patiuntur λ Negare itaque non potest Socinus , nisi alienus a fide catholica etiam sacris literis adversetur , mortem, & calamitates, quae aute remisonem sunt suppliso peceatorum , post remissionem esse eertamina exercita tionesque justorum . Ita Pelagianorum argumentationes recoquenti Socino cum Pelagianorum oppugnatore respondemus. Legi ite . possunt quae de hoc argumento scribit Athanasius de Incarnat. Verbi Dei num. 2I. Tom. r. pag. 6s. Ouod autem addebatur de iniquis pereuntibus , ct de infantibus decedentibus sine regenerationis lavacro, cum dictum sit supra necessariam esse applicationem per fidem , parcaritatem, & per Sacramenta, ut Christi passis effectum sortiatur suum, alia modb confutatione non eget. Ad rationem , quae in postrema parte nobis opponitur, respondeo ad hunc modum. Tres
caussae sunt, propter quas Christus, tametsi legi subjectus , potuit nihilominus pro nobis satisfacere. Prima est, quod huic subjectioni sponte sese addixit, ut haberet quod posset immolare pro nobis , accipiens formam servi, ct insimilitu inem bomiuum satias, ut docet Apostolus ad Philipp. ii . . imo & eodem loco, qui opponitur ad Galat. Iv. 4. assumendo autem formam servi, ct factus 2b lege , non amisit quod erat in principio, idest, sormam Dei, per quam est aequalis Patri, ideoque potuit esse Redemptor, ac Mediator inter Deum S homines, inter iustum & iniustum , inter immortalem & mortales , quia summit aliquid ab inimitas ct mortesibus servans alio quid eum justo ct immortali, inquit S. P. Augustinus serm. 36 l. alias
I 2o. de diversis num . i6. Altera causa est, quia habebat potestatem ρο- endi animam suam , Ioann. x. Io. & consequenter martem carnis no eonditionis neresstate , Ied miserationis voluntate suscepit, ait idem . Augustinus in Psalm. Lxxxvi i. num. I. Tertia causa est, quia mors homini inflicta est in poenam peccati, ct cum Dominus Iesus aliquid non haberet quare juste moreretur , carnem assumens nostram de pec- ω damnavit pereatam in earne, ad Rom. VIir.3.2Jude illa mors Domini dignatiosis fuit, nos debiti, inquit praelaudatus Augustinus in Expositione prop. ex Ep. ad R. n. 48. Postremum abunde resutatum est supra .
