장음표시 사용
441쪽
434 De Τheologicis Disciplinis
citato loco Augustinus , Si noluisset, inquit, boc ποπ pati potuisset . quia Deus erat. Et quamvis quidquid Christus habet, acceperit a
Patre, ut merito ipsum his verbis alloqueretur, Ioann. XUII. Io.
omnia ωea tua sunt: in quantum tamen data sunt Filio coaeterno &consubstantiali, ita sunt dona Patris , ut simul transeant in jus Filii , in cujus manu sunt omnia, Ioan . iii. 7s. S qui habet vitam inseme
ipso, v. 26. liberam ponendi animam suam facultatem , X. 18. atque potestatem omnis caruis, xvi l. 2. Ergo & assumpta serma hominis,
S anima, & vita , S innumera beneficia gratiarum , quae inveniuntur in Christo , propria ejus sunt, & ab omni prorsus soluta debito ς quoniam omnia sibi in proprietatem vindicat per na Verbi, quae est Deus summus . Atque hoe pacto , si h o utica unio attendatur, quam diximus in hoc satisfactionis negotio accurate spectandam ἔpretium pro nobis lvit per na a quocunque debito immunis . Id vero aperte sequitur ex dod trina Augustini. Dato enim, quod in Christo Domino attendatur ratio creaturae duntaxat, quae est subjecta Deo, eique debet obtemperare c tametsi praemonui ab hac , ut inquiunt, ρmerisione cavendum TheoIogo castigate disputanti de Deo homine Christo Iesu , dirimit subtiliter disputantium Oppositiones
Anselmus , demonstrans neque a creatura exigi ex debito mortem,
quando nulli est obnoxia peccato ς cum divina justitia ipsam mortem infligat hominibus, qui pec averunt in Adam: quod supra ejusdem Anselmi verbis, S pervulgato exemplo fuit declaratum . Praeterea ex pramotatione tertio loco posita , ct verbis Magni Leonis suffulta apparet nimium esse litigiosos, qui negant Christi satisfactionem suisse ad alterum . Mirabilis quippe divinitatis unitas,& perlbnarum discretio praestat, ut Incar tio sit opus Trinitatis jndivisium, & di Vinum Verbum existens in forma Dei miserit seipsum ut existens in forma servi. Pari ergo iure tribus persenis infertur per peccatum iniuria; S nihilominus verbum divinum ut existens iu forma servi potuit fatisfacere sibi ipsi, quatenus cst offensiim ut existens is forma Dei. Ut ergo satisfactio Christi dicatur ad alterum. sufficit duplex in eo natura: per quam, licet sit una Persona, esse potest satisfaciens S creditor; quemadmodum est Deus & homo, mittens & missiis . Explanant id nonnulli Scholastici exemplo tutoris,
qui pupilli nomine, si creditor etiam sit, potest satisfacere sibi ipsi .
Verum ne aliunde petantur exempla; etiam mittere & mitti, praecipere & obtemperare dicunt ordinem ad alterum , non minus , ac
luere debitum & satisfacere : & si assumpta forma servi sat est, ut Christus sit missus a tota Trinitate . ut toti Trinitati factus sit obediens usque ad mortem, ut a tota Trinitate sit exaltatus & clarificatus; non percipio mehercule, cur id non sufficiat, ut revera toti
Trinitati plenam exhibuerit satisfactionem. Ouare conditiones ne
442쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. VI. 63 s
cessarias ad plenissimam satisfactionem facile inveniemus in Christo.
si in Deo inseparabilem deitatem a proprietatibus personarum , ct in ipso Christo unitatem personae a duplici natura ratiocinando minime divellamus . Ita enim intelligemus quomodo haec satisfactio sit debiti peccatorum aequivalens, ac proinde nulla pars debiti remissa sit gratis : quomodo sit ex propriis , S alias indebitis ς quomodo etiain sit ad alterum : quod erat hac propositione inquirendum , His nobis videtur posse Subtilis Scholae Theologos acquiescere :neque aliud censemus reponendum esse ad illorum argumentationes ab Auctoribus principio laudatis multifariam discussas . Duo tamen ex illa schola prodierunt percelebres viri, quorum placitum postulat animadversionem aliquam nostram. Est unus Claudius Frassen , qui disput. I. de Incarnat. art. 7. sedi. 3. q. q. propugnat satisfactionem Christi supposito divino poeio habere omnes conditiones, quae requiruntur ad satisfactionem ex rigorosa justitia , atque id esse sententiae Scoti magis consorme . Verum & nos divinum beneplacitum in humana redemptione intersuisse concedimus; quia nullo nostro praecedente promerito, cum posset supremus Dominus omnes homines perdere, nulla necessitate a hsbluta ductus, dignatus est tradere pro nobis proprium Filium, ut pretium , cui solvendo non erant debitores , persolveret Fideiussor. At posteaquam id pro beneplacito voluntatis suae definivit, non potest datam a tanto Fideiussore satisfa-Gonem respuere: &quod respectu nostri munificentia est, comparate ad Redemptorem nostrum habet veram rationem Iustitiae, ut non semel supra explicavimus . Si ergo Frassen Scoti mentem est asseis cutus; possumus etiam cum florentissima ipsius Schola facile convenire. Theologus alter est Franciscus Macedo, qui Collat. v. differentia 4. demonstrat iustit am Dei longe esse diversam ab ea , quam agnoverunt Philosephi: ab illa procul eliminandam omnem rationem debitiac dependentiae, quae repugnant supremo dominio Dei, ct nihilominus perfestissimam justitiam esse : sicuti perfectissima est sapientia , quae
caret discursu, quamvis ad sapientiam homines discurrendo pertingant. Atque haec Macedo ornate, & Iuculenter demonstrat. His autem posuis miratur Theologos tanto studio contendere Deum esse justu in eo modo , quo nos justi sumus, redarguit sodales quod sormam iustitiae nostrae in Deum transferant, ait controversiam hane tantis animorum dissidiis exagitatam pendere a notione iustitiae, concludit denique satisfactionem Christi non esse ex rigore illius justitiae , quam Aristoteles invexit, esse tamen ad apicus justitiae ilhus sublimioris, qua cum sit independens, nulli obligationi, nisi ex liberrima voluntate
L ei subjicitur, atque id nihil detrahere dignitati Christi, quoniam rigorosa justitia , quae Deum debitorem constituat, est indigna ipso
Deo, eique aufert rationem independentiae . At non est, cur Macedo
443쪽
Theologos alios redarguat, ac multo minus cur animadversionem
hanc suam , ut novam lectori proponat. Nullus quippe Theologorum tam demisse sentit de divina iustitia, ut credat illam ab ea, qua versatur inter homines, nulla ratione differro. Inter Scotistas Cardinalis de Laurea Tom. 2. in I. p. disput. xx. art. I. demonstrat in Deo esse quidem justitiam erga homines , sed hanc esse ipsam Dei voluntatem , ct justitiam non simpliciter inc appellandam , sed tantum feeundum quid et quoniam Deus nulli legi subjicitur, coronat donata sua, ct obligatur tantum ex sua liberalitate. Suarer disput. I V. 1ect.V.& lib. I a. de Grai. cap. 7. demonstrat Deum non posse constitui debitorem , nisi ex sui promissione . VasqueZ citatus Cap. I. prop. 9. negat justitiam commutativam esse proprie in Deo,ac inter Thom istas Deum
non posse constitui debitorem , nisi ex fui promissione , nec aliquid habere rationem meriti, nisi ex suppositione ordinatiouis divinae,
tenent cum Angelico Doctore I. a. q. II q. art. I. S I. P. q. 6. art. a. Ioannes a S. Thoma, Alvareet , aliique complures apud Salmant. disput. I. dub. 8. Quod ergo tanquam novum, & peracutum proponit Macedo, id in triviis, ct frequenti loco persaepe audierat. Sed reposuerant etiam Theologi, non requiri, ut unus teneatur acceptare quod offertur ab altero , ad hoc ut inter ipsos vera justitia intercedat: nam etsi inquit Sylvius Rex, aut mercator non teneatur ac-eeptare justum eaptivi, vel mercis pretium ἰ si tamen aereptet, vera intereedet iustitia , mori,sit aequalitas rei ad rem. Attamen si placeat huc revocare controversam, ut in Deo praesupponatur ad consti-- tuendam iustitiam illius promissio , ct liberalis voluntas ; dicimus distinguendam duplicem necessitatem et absolutam , quae nunquam in Deum cadit in iis quae pertinent ad creaturas , & Θpothetieam, cui absque ullo independentiae praejudicio Deus postis praedefinitionibus suis subiicitur , atque hac necessitate acceptasse Deum satisfactionem Christi Domini, posteaquam ob nimiam erga nos caritatem issum miserat in similitudinem earnis pereati, ita, ut in humani generis reparatione sibi justitia Sc pax obviaverint, & quod est gratiarum maxima si attendatur Christi praedestinatio, sit summa aequitas si inspiciantur amplissima illius merita et quod non semel asserui in praece denti Sociniani dogmatis refutatione.
In quo refelluntur pestrema argumenta capitis quinti.
RED . nunc ad Socinum , qui non assereret defiendi a nobis Christi satisfactionem philo phicis inventis, si in obsequium Fidei,
444쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. VII. 37
qua nos profitemur Unigeniti divinitatem, captivasset angustum Ssaepe numero aberrans ingenium . Quoniam ergo in QIa humana ratione , ct in dialectica arte censet lociandum esse veritatis praesidium , abjicitque divinarum rerum agnoscendarum aequissimam rectissimamque normam , idest, Catholicae Ecclesiae doctrinam: fatendum illi est, se potius , quam nos superno fidei lumine fultos , Confugere ad inventa philosophorum . Illud ergo , quod in classe posteriorum argutationum obtinet primum locum, stilicet, apud Deum nullam esse acceptionem personarum, nescio quem ob finem Socinus proferat. Paulus in v I. ad Ephes 9. utitur ea sententia , Personarum acceptio προ est apud eum , eaque in sacris literis frequenter occurrit; ac semper hunc praesesert sensum , legem Domini nullam noscere differentiam, communiter Deum omnibus benefacere, & Iudaeo simul S Grae- , dummodo bonum operentur, retribuere mercedem. Unusquisque quodcunque fecerit bonum , hoe reeipiet a Domino, sive servus, sive Mer, inquit ibidem Apostolus , ac similia tr. ad Romanos. II. Optimam aflari rationem Chry stomus Hom. XXI I. Pag. I 18 I. quoniam apud Deum nulla est ratio vel servi, vel liberi ἰ nam etiam
inter homines non induxit servitutem jus primarium , sed illam peperit avaritia , sordidus er illiberalis quaestas , atque insatiabilitas.
Verum ex hac communi suprema lege omnibus aequo animo benefaciendi , minime sequitiar teneri Deum ad impertiendum heneficia iniquis hominibus , qaeoniam nulla est personarum acceptio , nisi ille leui judicar relinquem ea de meritum, de qua judicat, alteri contra alteram fus' 'agatur; ut demonstrat Augustinus lib. a. contra duas
Epist. Pelagian. p. vi I. num. i I. Ouis enim dixerit acceptatorem
personarum creditorem, qui debitori uni dimittat debitum, ab altero exigat, aut vineae dominum, qui operarios aequales tacit in . mercede, nulli denegando denarium, de quo Ddtiis fuerat Z Ex Apostoliea ergo sententia, si Socinus inferat potuisse Deum optimum Maximum sine acceptatione per narum dare Redemptorem hominibus & non daemonibus , eligere Iacob ac reprobare hiau, ct etiam redemptione peracta unum praeveniente misericordia trahere ad fidem, alterum in poenam pervcrsitatis deserere , quia nulla est acceptio persenarum in debitoribus aequaliter rei ; dicet aliquid in consessionem gratiae Redemptoris , quam ipse negat eum Pelagianis et sed cum ex eadem sententia, impia consecutione deducit tam iniquum, quam justum Deo acceptos esse, aut nullam dari distrepantiam meritorum, aut nullum versari discrii non inter per nam Unigeniti, S hominum
ceterorum; profecto ludit operam, S ex abysso in abyssum prolabitur.
Quod addit Socinus de Viro principe ad unam horam pulso in Qxilium, nullius est momenti: nam si spectetur exilium in se, pluris Diqitigod by Cooste
445쪽
ris quidem aestimandum est hominis alterius e plebe exilium diuturnum atque perpetuum ς sed conditione personarum spectata, quis dixerit idem esse exulare regem , ac minimum ipsius famuIum ὶ At in satisfactione Christi considerandam esse mortem , non in se tantum , sed comparate ad personam , quae ilIam subiit, capite praecedenti monuimus . Corruit hac responsione tertia argumentatio; nain mors hominis Dei maiori pretio aestimanda est, quam sempiternuin damnatorum supplicium . Ouod si neget Socinus ς istud ab eo petam cum Anselmo lib. a. Cur Deus homo , cap. XIV. pag. 72. Si praefur esset homo ille, ct quis esset seires. ω diseretur tibi, Nisi Oeeidas hominem illum, peribit maudus se totus, quicquid Deus axon es, faceres me pro eonservanda omni alia ereatura Si respondeat Sociis nus , ut Isidem Boso, Non fuerem, etiamsi mihi infinitus numerus mundorum ostenderetur; ex sui ipsius conscientia disicet quanti vita Domini Iesu sit aestimanda: si respondeat autem, Facerem; abeat impiissimus cum manu in ro Praesidis conclamantium , Tolle, tolle, erue re eam . At Pater , inquit, illum absque immanitate tradidit crucifixoribus . Dixi cap. III. prop. io. tradidisse, quia ipse voluit, quia se exhibuit sponsorem nostrum ac vadem, quia nullum aliud inveniri poterat pretium condignae satisfactionis: unde ipsa justitiae
sequitas commendat Patris caritatem, sicut mors tam dira commonstrat quanti ponderis sit peccatum, quod non nisi morte Unigeniti filii Dei poterat expiari. Solvitur eadem responsione quarta Socini argumentatior quandoquidem cum satisfactio Christi sit infiniti valoris, poterat ob valorem pretii facere satis justitiae, & ob meritum obedientiae obtinere tantam Christi exaltationem ς non enim oblatus est invitus, sed quia voluit: unde Apostolus, qui pretio sanguinis nostram tribuit redemptionem ad Ephes. I. 7., ait quoque ad Philipp. II. 8. exaltationem nominis Iesu esse praemium singularis obedientiae, ct maximae humilitatis. Argumentatio quinta nullam aliam postulat responsionem: sed redarguenda est tamen Socini audacia, dum detrahit passioni Christi, ex quo peracta si exiguo temporis intervallo. Plura enim sunt, quae
passionem ejus supra humanum captum adaugent. I. Ouod in ejus mortem homines cujuscunque ordinis conspirarunt, Pontifices, Sacerdotes , Praesides , Ecclesiasticum , ct Saeculare forum, Judaei, Ethnici, viri, ac mulieres. Accusarunt eum falsi testes, abnegavit Petrus , vendidit Iudas, damnarunt contribules, deriserunt milites, improperavit latro, deseruerunt propinqui. II. A planta pedis adverticem usque capitis dolores maximos pertulit caput spinea corona circumdatum, facies colaphis palmisque contusa, caesuin diris flagellis dorsum, extense brachia, manus pedesque transfixi. Ill. Quolibet CX teriori, S interiori sensu eximiam poenam expertus cst, excipienS au ribus Diuitigod by Corale
446쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. VII. 43s
ribus improborum convicia, labiis amaritudinem sellis, oculis piissimae Matris lacrymas, animo peccatorum nostrorum aculeos. II . Peria pessus est famae, rei, ct vitae iacturam , appellatus seductor, posthabitus homicidae , inter latrones sumXus, venditus vili pretio, exutus vestibus , nudus eXpositus , vitamque prosundens ad ultimum usque spiritum . U. Ejus passio diuturnitate luperavit ceteras , expectata a priori conceptionis momento, semper praesens menti, Deo quenter praenuntiata, prolixam habens agoniam , amictationes innumeras, ct mortem, cum qua diu luctatus est, non capite truncatus , non absumptus igne, non aqua demersius, sed in cruce ad horam usque nonam blasphemiis, subsannationibus, ludibriis obiectus. VI. His accedit corpus divina virtute formatum , ut esset hostia placaminis, sensus vegetior, mens perspicacior, vita innocentior, honoris sui major quana dici possit existimatio, cujusque consolationis voluntaria abjectio, ut mors in illum vehementiori atrocitate saeviret. Videat ergo Socinus , an Redemptoris nostri cruciatus leves sint, & exigui; an potius de his vaticinatus fuerit in Threnis l. ia. IeremiaS, dum ait: O vos omnes, qui transitis per viam,
alti,dite, θ' videre si es dolor fleui dolor meus. Adeas , Lestor , Augustinum in Ps. Lx ut i I. Thomam Aquinatem p. p. q. 46. art. s. & 6. Ioan . Driedonem de capi. & red. hum. gen. 3. p. z. cap. z. tract.
Ea, quibus Socinus impetit persimae Christi dignitatem , percurram breviter, ne hoc loco longior sim , quam necesse est. Fatemur itaque unam pretiosi sanguinis guttam fuisse redemptionis humanae lassiciens lytrum : & nihilominus assirmamus Christum tot cruciatus mortemque acerbissimam haud inutiliter pertulisse; quandoquidem ostendit primum quid sit causa mortis , ct quaestus peccati, quanta praevaricationem Adae consecuta sint damna, quantum divinam justitiam pertimescere debeamus, quali studio cohibenda sit vitiorum licentia. Deinde nimiam erga nos caritatem testatam fecit, praebuit invictae patientiae exemplum, ostendit ingentem humanae salutis ardorem, deprecatus est veniam intersectoribus ς ct quia venerat non salum redemptor, sed etiam novae vitae institutor, tanta passus est, ut sequamur vestigia ejus. Voluit praeterea , ne qua justitiae pars dees set, iisdem rationibus deIero peccatum , quibus admissum fuerat, expiare obedientia culpam inobedientiae, qua primus -parens deliquerat, S per salutiferum Crucis lignum superare infensissimum hostem humani generis, qui per Iethiserum interdictae arboris lignum protoparentem deceperat; mortem denique stipendium pereati , ut dicitur ab Apostolo, ad Rom. vi. 23. , moriendo destruere, aetemamque vitam iis , qui morti cjus complantantur, Conserre. Haec perinpolita oratione de Passione Domini, plurimum ab Alexandro VI.
447쪽
prohata , & quam Aldus Manucius gestabat in sinu , ct legendam tradebat omnibus, prosequitur noster Lippus: quibus addenda sunt
momenta a nobis capite tertio praemissa .
Ad consutationem septimi faciunt quae diximus postremo capite. Revera enim Christus satisfecit, ut homo; sed natura humana , in qua passus est, erat Θpostatice unita divino Verbo : Et divisitas cinquit Damascenus lib. I. de Fide orthodoxa cap. I s. pag. 24so M/raeula perpetrabat, sed nou citra carnem : euro rursus amilia ct a
jetia sistebat, sed non a divinitate sejundia . Nam ct patienti earnι
eonnexa erat divinitar ab omnis doloris sensu in lumis ρermanest, ct silutares eraelatas e temet ae rurses operanti Verbi divinitati mens finita eonjuncta erat, eo itans iraeustens ea , quae patrabantur. Imperite ergo in satisfactionis negotio attenditur humanitatis natura, non Uerbi persona, absque cuius regimine ac nutu illa nec existebat, nec patiebatur . Eadem responsione eliditur insequens Socini objectio:
quippe & mundi productio, ct quaelibet alia operatio summi Dei,
tametsi comparate ad terminum , si Ue ad rem creatam atque productam , finita sit, habet ex parte cause offectricis infinitam virtutem. Ideo autem mundus in se finitum habet pretium . quia infinita illa virtus cause ossicientis est extrinseca rei creatae r sed personae dignitas est ratio intrinseca merito , quoniam ipsa persona est, quae pretium exhibet, quae sacrificium osteri, quae oblatae rei dominium habet aepotestatem . Et quoniam in iis, quae absque deliberatione patrantur, nulla deprehenditur ratio meriti; satis apparet, quam inscite producat Socinus exemplum bestiae cibum , potumque iumentis , & naturalem facultatem confundat cum Iibera; bestia ipse, ac monstrum naturae, si neget rationalem hominem promereri jejunio, quo sine ullo merito belua fame laborans atteritur. His nona quoque obiectatio resutata est. Postrema eludi primum potest repetito discrimine duarum naturarum , quae in Christo conveniunt in unitatem personae t illo enim discrimine posito , potuit verbum in humana natura subsistens sibi tanquam Deo satisfacere: de qua re plura prop. 2. praeced. cap. Deinde,
quoniam nobis concertatio est cum haereticis omnium pervicacissimis , dicimus Christi personam, quamvis una est, moraliter censeri unam, & alteram , quoniam constans naturis duabus , vindicat sibimet divinitatis, atque humanitatis jura: cumque habeat divinitatis plenitudinem , ct formae, quam assumpsit, potestatem ἔhanc ut nomo in redemptionis pretium exhibet, quam ut Deus acceptat in satisfactionem justitiae . Idem quippe homo habens ius creditoris, S potestatem tutandi eum, qui nondum pervenit ad pubertatem, ob haec duo jura in capite libero constituta potest satisfacere sibi ipsi, ac debitum pupilli persolvero, ut diAimus eadem
448쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. VIII. 6 r
a. propositiones . At mittamus Socinum , qui nos coegit in hac controversia diutine commorari , S celerius reliqua percurramus .
An pura creatura suo Deo pro peccato proprio , vel aliens condignam exhibere fatifactionem Z
Ex his, quae saepe repetita sunt, Dearnatioπem divini Verbi ne cessariam suisse facta hypothesi , quod Deus decreverit servato
omni iure aequitatis redimere captivum hominem , manisesta illatione consequitur, nullam creaturam a divina persen a b Ossallae non asia mptam , neque ad consortium , nexumque substantialem divinitatis evectam , posse munus mediatoris, ac redemptoris implere tali coluto pretio , quod aequare valcat peccati magnitudinem , ac debitum prorsus delere. Qua in re , etsi Scholastici, ut Elent, vel in oppositas partes abeant, vel etiam uni adhaerentes producta ab aliis momenta studeant exagitare; geram me temperanter admodum, &pacate, Certior famis Patrum documentis , S majori etiam Schois Iarum assensu , fieri non posse , ut exhibita ab homine, vel ab angelo satisfactio tantum honoris perseivat supremo Domino, quantum illi praevaricatoris iniquitas intulit injuriae. Verum quia de hominibus Originali peccato obnoxiis, S de creatura quae posset a Deo produci gratiar decore exornata, proserenda non censeo omnia inis discriminatim argumenta , quae inveniuntur apud divinarum rerum tractatores ; consilium est eadem seiunctis thesibus ad hunc modum disponere. PRoposITIO I. Rationalis creatura obstricta peccato nequit vel pro se , vel pro aliis condigne Deo satisfacere. Demonstratur primo ex Scripturis, quae docent ideo Christum nos a maledicto solvisse , eo quod iniquitatem non fecerit, Is. L III. 9.quia peceatum in eo non est, i. Ioan . III. s. quem in locum ait Augustinus Tract. I v. num. 8. In quo non es peccatum, 'se venit auferre
peeearum . Nam si esset in illo peccatum , auferendam esset illi, noui e auferret. Quomodo ergo creatura aliqua inquinata peccato P test culpam abstergere, S lvere maledictionem II. Confirmatur concordissima SS. Patrum traditione . Divus enim Irenaeus lib. III. adversus Haer. cap. sto. S ex distinEL Massilet i8. n. a. ait: Nou erat
pumile eum hominem , qui semel victus fueraι ct elisus per inobedien-riam, repla are , ct obtinere bravium victoria , ere. S. P. August.
449쪽
datus sub pereato, redimere se ab iniquitatibus non potest. Eusebius Emessenus hom. 6. de Paschate ita loquitur: Nos subvenire pereato poterat simili pereato obnoxius, nec interveπire pro fervis caprictus legibus servitatis . Vide ceteros similia tradentes apud Dionys Pe
tavium lib. M. de Incarnat. cap. I 2. III. Idem Theologica ratione firmatur: quoniam, ut diximus IV. Volumine pag. mortale peccatum , in quantum est Dei ossensa , infinitam habet malitiam ., cui nullum honum opus quanta vis caritate ab homine puro peractum , potest aequivalcre : quod repetam paullo infra. Deinde fieri nequit, ut homo aeternam mortem , quae Peccato mortali debetur , usque ad ultimum quadrantem persolvat, quippe aeterna punitio non hahet sines , qui possint attingi: atque temporalis quaelibet poena , nisi si personae sempiterna, maximaque majestate sulgentis , aequiparari non potest cum perpetuo gehennae supplicio . Cum insuper anima , quam impius peccato vendidit, sit Dei imago tot, tantisque divinar heneficentiae muneribus decorata; cui repetam verba divinae sapientiae ore prolata, Mat.Xur. 26. λιam dabit homo eommutationem pro anima fua Ac tandem , cum omnia creaturarum bona
sint a Deo, si quid ipsi exhibeat homo, vel angelus: id non ex propriis solvit, sed ex liberalitate Creatoris r neque enim quod ha-bet a supremo Domino , potest creatura aliqua in ius suum vindicare ἔ ut praecedenti capite v ii. diximus de Unigenito Filio Dei, qui cum sit Deus summus , hahuit a seipso quicquid dependit pro humani
generis redemptione: mortem vero, quam juxta Ansi imi doctrinam, ex debito Deus ab innocente non exigit, qui semel legem transgressias esset, omni jure persolveret; nec in satisfactionem justitiae posset impendere vitam, quae post peccatum evasit indebitum hen fictum , inter bona, quorum jus habeat iniquus , nullatenus recensendum .PaoposIrro II. Nulla creatura, quantumvis gratia , meritoque exornata, potest exhibere Deo pro mortali peccato coaequalem sati si factionem. Id primo evincitur ex Scripturis, asserentibus tantummodo Domino Iesu Christo competere, ut sit Mediator Dei, ct hominum, ad Tim. 33. s. & ad Heb. IX. I s. ut pacem conciliet nostram, quia fecit utraque usum, ad Ephes. ii. i . ut nobis sit Pontifex impollutus , segrexatus a pereatoribus, dr excelsior ealis factus, nec habens necessitatum pro suis delictis hostias Osferre, ad Hebr. vi I. 26. Haec non solum in hac rerum constitutione valere existimandata sunt, ut quidam sentiunt, verum etiam in quocumque rerum ordine, quoniam non potest usse mediator , nisi qui utriusque habeat naturam . nec sanguinem in redemptionem fundere, qui non habeat po-tcslatein ponendi animam suam , quemadmodum diximus Patrum
450쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. VIII. ε 3
auctoritate sinulti disputantes contra Socinum . Sed aperta sunt verba Psalmographi XL. vi I r. 8. Frater uou redimi:, redimet homo rnon dabit Deo placationem suam, oe pretium redemp ionem animae suae : quae fatentibus omnibus de Christo sunt praenuntiata. Ita est. inquis , sed fieri tamen potuit, ut redimeret frater . Haec quidem Scholasticorum nonnulli. Ouid autem in hunc Psalmum Basilius Z Is m. I. pag. edit. Moret. 28o. Neque enim , inquit, fratrem in redemptionem quaerit, sed unum aliquem, qui nostram exuperet πaturam:
non item hominem nudum,sed hominem Deum Pesum Griflum, quiso- Ius pro nobis omnibus Deo propitiationem dare potes . Similia Ambrosius Tom. i. pag. 949. Et Augustinus ineuindem Ps num. 8. serm. r. quasi eam praevidens responsionem, inquit mirabundus: siquis homo redimet , si filius hominit non redimit Audis ergo non tantum nos a Filio hominis fuisse redemptos, verum S non posse hominem nudum , qui non excedit communem naturam, dare Deo placationem . II. Et quoniam ad Patres progressa est disputatio; Irenaeus
lib. III. cap. XVI II. num. 7. assertum nostruin extra omnem haesitationem his verbis confirmat: - homo conjunctas fuisset Deo , non potuiset partieeps fieri ineorruptibilitatis. Addit quod supra diis
Nimus , non posse ossicium Mediatoris exerceri, nis ab Mωiue Deo . Addit etiam quod nulla ratione possemus fieri participes adoptionis filiorum , nis per Filium eam , qua es ad tuum, recepissemur communionem . Athanasiis lib. a. contra Apollin. habet ea verba , quae laudantur Act. 8. Sunodi VI. Nisi in ea , qua peceaverat, natura impeccabilitas visa esset, pereatum in earne damuari non potuisset. S. P. Augustinus in Enchir. cap. cVI I I. num. 28. ait: Neque ρer i umiliberaremur unum Mediatorem Dei ct hominam Fesum orisum, nisesset Deus. Fulgentius lib. II. ad Trasim. Cap. a. pag. edit. Lugd. 4s7. demonstrat nec Angelum potuisse reparationis munus obire, quoniam est juvaminis egenus, nec potest propriae stabilitati sussicere: & de Incarnat. & Grat. cap. 4. pag. 636. docet nunquam natu .ram humanam idoneam futuram esse ad auferendum peccatum , nisi
in unionem Verbi Dei, non natarali eonfusione, sed solum personali
unitate transiret. Loca producunt alia Petavius lib. i I. de Incarnat. Cap. 12. S 14. L'Herminier pag. Ios. Uitasse q. 2. cap. a. Tourne lyq. V. Pag. I 6 I. Verum a nobis selecta videntur insigniora, ct ad aliam
Confugientium hypothesim diruunt perfugium: quippe nulla simplexcreatura est Deus S homo, nulla personali unitate conjuncta esset Deo, nulla per communicationem proprii spiritus impertiretur filiorum adoptionem ; quod tam expresse tradunt Ecclesiae Patres. III. Auctoritati accedit ratio , & ea primum, quam supra dixi petendam esse a pravitate peccati: de quo licet si in Scholis fervida partium . sontentio, verissima sententia est infinitam habere labem ac tur-
