Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

a 4 De Τheologicis Disciplinis

Tandem socinus contendit nos Christi satisfactionem defendeste philosophicis inventis , dum ad probandum exhibiti pretii valorem. confugimus ad personae divinae infinitam dignitatem . Quod ut probet

decem urget argumenta , aut ineptias potius aniles . Principio, in

quit, nulla est apud Deum personarum acceptio. Deinde i stud urget: Nunquid si vir princeps unius horae exilio mulctetur, idem erit, aes homo plebeius perpetuo damnetur exilio Z Tertio repetit Christum passum non fuisse damnatorum poenas, & quamvis non desuerint qui id senserint, explosam tamen esse communi suffragio sententiam istam. Praeterea opponite Christus ad gloriam ea quam antea habebat infinitis partibus majorem evectus est: quomodo ergo eius passo tanti fuit pretii, ut promereretur pro aliis Z Addit quinto loco: Finiti ad infinitum , ut dici solet, nulla est proportior poenae Christi exiguo tempore finitae fuerunt et nullam ergo proportionem habent ad nostras perpetuo non finiendas . Argumentum sextum illud est i Creditue Christus a Catholicis verus Deus , sed falso, non enim opus suisset,

ut tot acerbos cruciatus , mortemque tam diram perserret. Insuperargutatur: Dato quod Christus Deus sit, ut Deus non poterat quidquam pati; passus itaque est , ut homo . Nec sufficit unio , quam diis eunt hypostaticam, ad conserendam passioni humanitatis majorem enfieaciam : nam qua maiori praedita est vi sumptio cibi vel potus in homine , quam in ceteris animantibus Z Ergo plaga corpori hominis inflicta nullam aliam vim habet, quam si inflicta fultat bestiae, nee aliam mors illata homini Deo, quam si illata esset puro homini. Illud quoque obiicit: Divina natura non potuit affictari, sicut animantia, quae dum corpus affigitur, persaepe dolent ἔ nullam igitur vim contulit affictationibus naturae humanae. Octavo illud assert: Etiamsi Deus sit

infinitus, non tamen operationes Dei, quantumvis maximi, infinitum habent pretium ; non enim tanti aestimatur mundus , homo, Squaelibet res creata, quanti summus Deus Auctor, ct Conditor . Idem

asserendum de Christi operibus. Aliam quoque rationem adjicit, nimirum , quod ille qui satisfacit, debet esse eiusdem generis & naturae, cujus ille est , pro quo satisfacit; unde infert opus fuisse , ut Christus satisfaceret in quantum homo et quod ob finitam humanitatis conditionem fieri non potuit. Postremum argumentum hoc pacto intenditur: Ipsa divina natura ipse Deus erat, cui crat satisfaciendum ἔruomodo ergo Christus ut Deus poterat satisfacere Si recurras adivinarum personarum distinctionem; nonne ipsius Filii personae, non minus, quam personae Patris satisfaciendum fuerat Z Ηaee Socinus et qui , ut ex dictis apparet, quicquid adversus Christi satisfactionem afferre poterat vel perfidia haeresis, vel fallax dialectica, vel daemonis inspiratio , ct quicquid ipsius gregarii ore postisero eu muerunt , retexit & propinavit et & quem nos data opera oppugnare

432쪽

Liber VIeesmus octavus. Cap. VI. qas

gnare studuimus everso funditus universo ejus systemate: nam quaro hiecta sunt nuper Scholastici omnes norunt, S contriverunt in quaest ione proximo capite instituenda .

Anfatisfactio ChrisIfuerit condura, atque ad juris apices

CONTRA postremas socini argutationes serunt nobis siunpetias omisnes e Schola Theologi in ea quaestione , utrum Christi satisfactio fuerit Uui valens , ct ex stricta iustitia . Omnes enim condienam ct

aequa valentem fatentur propter persimae satisfacientis infinitam distilitatem ἰ quamvis Scottis, Durandus, ct Gabr. in distinct. xix li-hra 3: ac nonnulli alii eorumdem sectatores negent fuisse ex ristorosa sustitia, si omnes conditiones spectentur iustitiae hujus, quas sinatili approbant. Sunt vero conditiones illae quatuor et ac prima, ut satisfactio sit aequivalens, ct creditori quantum ablatum est persolὐatur: stcunda, ut sit ad alterum : tertia , ut sit ex propriis honis persionae, quae fatisfacit, eaque hona sint alias indebita ulistima, ut non Interveniat ex parte creditoris alicuius partis debiti gratiosa remissio. Addunt quidam conditiones alias, ut satisfactio sit. 'bera , ut sit a persiona offendente, ut denique creditor isneatur illam acceptare o quas tres conditiones arbitror non esse modo expendendas ς nam quantum ad libertatem attinet, requiritur tan tum ratione meriti, S Christum mortuum plenissima libertate conis lentiunt omnes: satisfactionem exhibendam ab ipsa persona inmaverum est, si nullus adsit fideiussior, qui solvat; ae demum nuIIam in Deo creditore reperiri necessitatem absolutam , sed hypotheticam tantum, ac supposita redimendi humanum genus gratuita praedefinitione, liquet ex priori capite hujuri libri. occurrit ergo dissicultas

quos e magno numero sat est laudata, Nee deseri ut uieti iur

citatos Salm . num. ar . Sed cum illius a uctores pretii valorein non nuant, ae tantum de his conditionibus dissentiant, temperandum

433쪽

2σ De Theologicis Disciplinis

est a censura , quam hac ratione propulsat Mastrius Ioco citato . Diastinguenda itaque est illa quaestio, an Christi satisfactio suerit aequivalens & condigna , ab altera, an fuerit ad strictos apices iurist quarum primam negative resolvere esset meritis Christi detrahere, ct instaurare ad bellum confractas Socini vires : alteram aflirmative propugnare, licet id catholica fides non exigat, est omnino extremos ejusdem Socini impetus confringere , cum & ipse , ut vidimus, iisdem justitiae conditionibus objectis tela ejaculet: quod nonnulli ad concertationem domesticam , quam ad hostium conflictum paratiores, minime praeviderunt. Duabus ergo propositionibus id , quod quaeri

tur , explanabimus . . . AE

Pκoposirio I. Satisfactio Christi nedum aequivalens est, verum etiam superabundans. Prohatur l. ex Scripturis: nam Psam. cxxix. 7. legimus t. pissa apud eum redemptio', ubi non tum advertendum est redemptionem dici eopiosam , multam, eximiam I verum etiam addi, IUredimet Israel, ad commonstrandum, inquit August. Enarrat. tria hunc Psalm. n. I a. quia Israel veudere se potuit, dr fieri vesumdatus

sub peeeato ς redimere se ab Diquitatibus nou potes : sed ille potuit

redimere', qui se non potuit .eudere . At satisfactio imperfecta etiam ah homine , qui se vendidit, poterat exhiberi. II. Ad Rom. v. et oinquit Apostolus: Ubi abundavit delictum, superabundavit 9 hratia rquo in loco fieri ex contrariis collationem probat ad .ersus IuI. S. P.

Aug. lih. 2. Op. Impers. n. 217. cum ex uua parte geueratio ponatur, ex altera reeeneratio ἔ ex una reguum mortis, ex altera retuum

.itae: ex una abundantis , ex altera remissio peccatorum . Atqui, ait Sylvius, peccatum de rigore justitiae intulit damna, quibus homo erat obnoxius . Ergo gratia Christi etiam de rigore justitiae damn: illa rcparavit. Aperta est in eumdem locum sententia Theophylacti pag. s4. Velati igitur eoutraria inoer sese petuantes aeter eo Uitauuttir , peccatum qui em militem habuit mortem, gratia vero iustitiam. III. Idem Apostolus ad Hebr. X. II. I . instituens comparationem inter legales hostias, & Christi mortem, de illis inquit: Numquam possunt auferre peceata; de hac autem: Consummavit is aeternumso- fificatos: atque utitur hac ratione, ut ostendat cur olim Sacerdos quotidie praesto esset ministrans , easdemque semper offerens hostias, Christus vero unam semel obtulerit: quod sane nihil evinceret, nisi Christi satisfactio omne debitum persolvisset aequivalenti pretis , nam& sacrificia legalia purgare poterant ex Dei liberalitate peecata ἔjulla adesset causa aliam quotidie hostiam minandi, nisi Christus semel oblatus sanguinis sui magno pretio peccata omnium exhauriisset. Audias in hunc locum Oecumenium Tom. a. pag. 39s. Unica enim ob lapione, quam obtulit orsus, perfecte a peecati, liberavit. Et m-Diuitigod by Cooste

434쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. VI. 627

sra aeuae necessitas est multarum oblationam quum antea illa, quam exbibisit Christus , fuerit fulciens ad auferenda peceata Z IV. Huc

spectant omnia sere argumenta , quibus cap. 2. S 3. ex sacris literis probatum est nos emptos pretio magno, damnatum peccatum ex peccato, Christum peccata nostra portasse, & cetera , quae repetere non est opus. Deinde probatur ex Patribus e nam Chrysostomus hom. X. in .

Epist. ad Rom. pag. Ioo. Ruemadmodum, inquit, si quis eum , qui obuos deeem sibi debeat, in carcerem conjiciat, uec eum tamen δε- tam , sed ejus cauo tum uxorem, tum liberor, tum famulos; atque hJe stipervesteus unus aliquis decem quos dixi Musis non numeret modo , sed eum in ita item auri talenta largitur, tam vero in aulas retias vinctum tuum introducat , cum eo summum honorem, reli- qaumque principalem splendorem communicet, non possint utique postea oboli illi derem illius memoriae obversari, qui eos numeraverit ma-tuaveritque; sie ct in nobis evenit: multo enim plura iis , quae debe-hamas dependit Christus, atque adeo tanto plura, quasto mare immensum ad pusillam guttam collatum majus esse possit. Cyrillus Ierosolymita Catech. XI II. pag. edit. Morelli pi6. Custodivit enim ροdeereti veritatem , ct benignitatis virtutem . e sumpsit Christus pre-eata in eorpore, in lignum: ut per mortem ipsius nos peeeatis mortu; iustitiae viveremus. Non parvus erat, qui mortuus es pro nobis . Nos erat Omissensilis. Non erat simplex bomo: non erat aureus tantum , sed Deus tuearnatur. Non tantum erat peccantium peccatam, quanta pro illis morientis justitia; non tamum mos peccaPimus, quavia

tum ille juste exit . qui an σω pro ποbii posuit, qui posit quando

voluit, dr rarsus accepit quando Soluit. S. P. Augustinus lib. κ ii l. de Trinit. cap. II. num. l . ait: Diabolur non potentia Dei, sed justitia superandus fuit: quod postea pluribus probat, repetitque

cap. L. Ench. num. I 4. Et in Ps 9s. num. I s. ct Ia9. num. I. docet quomodo Christus pro toto pretium dedit et delevit omπia pereata noeentium: redemit omnes raptivos. Sed plura ex Augustino praecedenti cap. sunt producta. Magnus Leo serm. X ii. de Passione Domini

cap. g. pag. s9. inquit: Essum enim pro injustis sanguinis justi tum potens Dit ad privilegium, tam diver ad pretiam , ut si universitas

captivorum in Redemptorem Dum crederet, nullum rannica vincula ruiuerent: quoniam, stetit Apostolus ait, moi abundavis precatum , superabundavit en gratia . Et eum sub pereati praejudieis nati potestatem are exint ad justitiam reosendi, validias donum factum est libertatis, quam debitum servitutis. Divus Bernardus con tra Petrum Abael. cap. 8. pM. II . Fuit vero favuir, qui effusus es, ram multus ad ignostendam, 'ut ipsum quoque peccatum maximum, q-ρ factum es at Ufauderetar, celeret, ac per hoe de antiqui illiusti h h et utpo-

435쪽

18 De Τheologicis Disciplinis

utpote leviorla deletione nullam omnino dubietatem relisqueνet. Aene repetamus quae attulimus tertio capite, Clemens V. in Extra.. Tuigenhur, de poenit. & remisis. cap. a. haec Tarraconensi Archiepi seopo scripsit: Non esim corruptibilibus auro argento, sedfui ἐρ- fius agni ineontaminati ct immaeulati pretioso sanguine nos redemit diquem in ara eraeis innocens immolatus, ποπ guttam santuinis modi- eam, qua tameo propter unissem ad Verbum pro redemptione reistias humani generis sufferisset, sed copiose velut quoddam profluitam nostitur effudisse et ita , ut a planta pedis usque ad vertirem eapitis

nulla sanitas inveniretur in ipso. Ubi animadvertit Sylvius, Pontificem pro causa , cur una gutta pretiosi sanguinis suffecisset, adserre humanae naturae unionem ad Verbum , Ac ideo ineptum esse quorumdam responsum, Clementis Verba exponentium , divina ae-eeptatione supposita . Accedit Triburiense Concilium celebratum tempore Formosi Papae anno 89s. cap. I9. TOm. IX. Collect. Lab. pag.4s r. causas afferens cur Sacra non conficiantur sine aquae vinrque mixtione , praeter allatas a Florentino in decreto Eugenii ad Armenos Tom. xi ii. p. s36. S a Tridentino sest. 22. cap. 7. Tom. NI U. 8sq. , de quibus alibi, praecipere , ut dua partes sint viri, quia major es ma-ἐsas sanguinis orsi , quam fragilisai ροραώ; tertia aquae, per

quam intelligitur infirmitas humana πatura . Tertio comprobatur propositio ratione: Christus erat, quantum ad personam attinet, Verus Deus, S licet passio, Ri quicquid ei convenit ratione assiimptae naturae sit physica entitate spectata fi nitum , quia tamen persona ad sua jura transfert naturae utriusque actus , nam illa humanitatem regit, cum ea conjunctim operatur, Si quicquid operis ab ea elicitur , tribuitur ipsimet personae ; nulla Die Christi actio libera ac meriti laude condecorata , eui non inesset valor infinitus , summumque pretium. EjuS itaque satisfactio non solun omnium hominum iniquitati diluendR fuit aequivalens , verum etiam pluris aestimanda ac praeponderans , cum nihil verbo Deo excogitari possit praestantius . Nota hic obiter ab infinita dignitate per nae reis petere satisfactionis aequalitatem cum Patres, tum Theologos prinstantissimos: nam Cyrillus Ierosolymit. laudata Catech. i demonstrat Christum plene pro nobis satis disse ἰ quia non erat 'incte, parius ac finitus bomo, sed filius Dei μνi emtus, θι. -υ. ή-, qui pro nobis mortem subiit. Cyrillus alter Alex. ii caput I. Ioann. Toma IV. Pag. 27. Ostendit quomodo gratia per ouam filii Dei constituimur nobis sit conserenda per Christum, quoniam ipse duntaxat pyoprie filius est , nou spurius, neque falso nuneninpatur : unus ex uno , semper coexi test, ct patri inpius. Et in Epist. ad Monachos Aegypti Tom. v. a. p. pag. I 8. demonstrat contritam mortem, quia temere hostiliterque intultavit corpori, quod ipsiuruit Diuiti sed by Corale

436쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. VI. as

M eorpus erat, τω - σωματι . Damascenus lib. m. de Fide orthod. cap. 26. declarat quomodo ipsum Verbum omnia carne sustinuerit, etiamsi divina natura ab omni doloris sense permanserit incolumis , quoniam unus ex divinitate O humanitate compositus vere patiebatur, atque hinc meriti illius seq. cap. repetit granditatem . . Idem Latini docent. Ambrosius enim lib. V. in Lucam num. Io 2.

probat ex divinae persenae testimonio nihil posse majori pretio aestimari , quam Dei Unigenitum se obtulisse pro mundo. Augustinus lib. x.

Consess. cap. 43. num. 68. ait Mediatorem debuisse utramque sibi copulare naturam, ut per justitiam eonjuntiam Deo evaeuaret mortem : quod repetit serm. XXVI. num. 7. & ccxL. num. s. Anselmus lib. a. Cur Deus homo cap. 6. demonstrat non potuisse Deo satisfacere nisi Deum, S cap. proximo satisfecisse Christum , quia es Deus bomo, R quia duae naturae integrae in eo convenerunt in unam personania, quemadmodum corpus & anima rationalis conveniunt in unum hominem . Atque ex his insertur nullatenus posse repudiari rationem, quam pro hac assertione proserunt Scholastici cum D. Thoma in a. dist. xx. I. & I. p. q. 48. art. 2. S D. Bonav. in Breviloq. p. q. cap. 7. petitam ex quo vita , quam pro nobis Salvator dependit, quamvis corporalis , fuerit tamen vita Dei hominis.

Ex his diluitur vulgaris objectio, quod omnis actio Christi suerit finita, si loquamur de actionibus humanis ex natura assumpta prodeuntibus, quibus proculdubio peracta est generis humani redemptio. Missis enim responsis aliis, videtur nobis facile praefatam objectionem elidi, si reponamus actionem quoque finitam ct humanam esse summo pretio aestimandam, si essiciatur ab homise Deo, in hac enim hypothesi divina persona , quae agit in utraque natura , trahit ad jus suum quicquid in humana operatur, Sc revera dicitur: Hanc mortem pertulit ipse Deus: ad hanc humilitatem exinanivit semetipsum qui permanet in serma Dei; ac proinde haec humilitas, haec passio aestimanda non est tanquam pari hominis . sed tanquam Dei , licet nihil acciderit divinitati: quemadmodum mors inflicta corpori hominis , non est aeque aestimanda , ac mors illata bestiae, licet non interficiatur spiritualis anima; sed recte dicitur mors rationalis hominis, quia vita illa corporis, quamvis communis sit bestiae, non erat vita cujuslibet animantis, sed hominis: ita nimirum a dignitate perλnae , cujus vita est, mutuatur ipsa vita rationem pretii . Ouamobrem utroque pollice substribendum censeo magno Aquinati cit. loco stribenti: Vita eorporalis orsi babebat quemdam in nitum valorem ex eonjuncta divinitate, tu quamum uos erat vita puri bominis , sed Dei er hominis.

Dices : cum scribat ApostoIus ad Colost. I. 24. emimpleo ea qua

,ssunt passi i Curtii in earne mea, pro eorpore ejus quod est Gelasio;

dicen.

437쪽

q3o De Τheologicis Disciplinis

dicendum est aliquid defuisse exhibitae a Christo satisfactioni, ide .

que non fui se tanti, ut inquiunt, pretii. Resp. minime asserere

Apostolum , quod aliquid desiit Christi passionibus is se sis insperiis ,

sed assirmare deesse tantum aliquid in carne nostra, ct in corpore Ecclesiae; quoniam, ut supra eXplicavimus, compati debemus , ut Con- glorificemur cum Chrillo et S licet ipsius Christi passio sumiens sit ad universorum salutem οῦ debet nihilominus adnitentibus nobis , &opera bona exercentibus applicari, ut effectum situm sortiatur. Audias Augustinum summum Theologorum culmen in Psalm. 86. nurn.s.

Videte quid dixit e spostolus, quia in ipse orbus patiebatur. υς adimpleam , inquis, qua defunt pressurarum orsi in earne me . Ut adimpleam : quid i qua desunt. Cui desunt Z pressurarum aristi. i desunt in earπe mea . Nusquid aliquid pressurarum deerat iis illo bomiue , quod factum est Verbum Dei nato de Maria Virgineis Passis enim est quicquid poti deberet ex sua voluntate , non ex meis

eati areeesssate : ct videtur quia omnia . se cruce enim positus Meepit aeetam ultimum , ct ait, Perfectum es. Potest etiam responderi, Apostolum pressuras, quas patiebatur, ut Christo reconciliaret Misclcsiam , non suas velle passiones esse, sed illius et quia ipse Christus per ministros suos curam gerit Ecclesiarum , & quicquid hi praestant, tribuendum est Redemptoris nostri soliditudini ac merito . Atque haec interpretatio cum ceteris, quae ibidem tradit Paulus , mire cohaerens , est Chrysostomi Hom. iv. in eamdem ad Coloss. Epistolam pag. II 42. edit. Commel. necnon Theophyl. p. 64a. Addit Oecumenius pag. ias. ωmplere hoc in loco nihil esse aliud, quam--ἰω iam θω, Nae ac uiter poti; & omnes nos debitores constitutos, ut 'si etiam toleremus, ct vicissim fustineamur afflictiones pro Caeripi Gelesia. S. Thomas in cap. r. ad Colost. lect. 6. me deerat, inquit, quodseat Christus posus erat tu corpore suo, ita pateretur in Paula membro suo , ct similiter in aliis ; quia nimirum Deus in sua

diraedestinatione praevidit iunctorum seorum merita, inter quae con- numerantur passiones martyrum et S licet capitis merita sint infinita, qui lihel sanctus exhibet aliqua merita , secundum mensuram suam: quae juxta eumdem Apostolima ad Ephes i v. . est mensura donationis oristi, gratia scilicet meritis ejus collata. id vero a praemissa Augustini interpretatione parum, vel nihil differt. Pgopostrio II. in Christi satisfactione omnes conditiones interinsuerunt , quae requiruntur ad exactas justitiae leges. Ut hanc positionem firmemus momentis Patrum auctoritat munitis , aliqua praemittemus . Ac primum sit, nullam Redemptoris operationem, sive agat assumpta forma, sive divina , sejungendam esse a communione persenae; quoniam , ut diximus lib. XX v I. cap. II. licet caro exequatur quod carnis est, ct divinitas pariter quod pro- prium

438쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. UI. 63 I

prium habet ς utraque natura, divinitatis, ct carnis assumptae operatur in una persona Unigeniti Dei Patris inconfuse atque ivditiise. Vid. supra pag. is 8. Ratio huius rei apertissima est, quia sicut nisi ageret utraque Brma, Christus non esset Deus S homo; ita nisi operaretur eadem indivisa persona , Christus & Mediator non esset unus. Hinc sequitur , quod mors S passio , quae si spectetur tantummodo serina humanitatis assumptae , nota est infirmitatis ac subjectionis, si . attendatur persena, quae sibi humanitatem opostatice univit , est plenissimae potestatis ac libertatis . Ac sic in Christi satisfactione gratior facta est in humilitate justitia, quia nisi Christus θοασο estet, noupotuisset Oeeidi; nisi Deus esset, non erederetur noluisse quod ρotuit, sed non potuisse quod voluit: uec ob eo justitiam praelatam fuisse , sed ei defuisse potentiam putaremur. Nunc vero bamana pro uobis passus est, quia homo erat: sed si noluisset, etiam boe non pati potuiset quia

Deus erat. Haec Augustinus lib. XLI I. de Trinit. cap. I 4. num. I 8.

Animadvertendum deinde est, quod juxta plurimorum doctrinam , etiamsi quaelibet rationalis creatura teneatur Deo omne obsequium & reverentiam praestare, supposita tamen rectissima iustitiae praescriptione, ut mors sit poena peccati, si sponte creatura innocens mortem subeat, Deo exhibet quod pro se non debet. Quamquam enim vita creaturarum omnium sit Dei; posteaquam ilIam beneficentissima Iargitate impertitus est , libero subjiciens arbitrio, ac stata Iege, ut perpetuo creatura vivat, nisi concessa libertate abutatur, si quis habens vitae suae potestatem hanc profundat, dat aliquid proprium , suique juris , nec alio titulo debitum et quemadmodum etiam servus data sibi dono pecunia a Domino , facta ei facultate , ut illam industria sua det mutuam , aut pro libito impendat, non tenetur titulo servitutis Domino suo reportatum inde lucrum rependere ς &filius emancipatus , suique juris, potest iis, quae in dominium ipsius

transseruntur, satisfacere patri; licet neque inter Dominum S servum , neque inter patrem S filium vera intercedat justitia in iis , quae non transeunt in servorum, filiorumque dominium . Hoc pacto mundi Redemptor, quamvis deberet supremo Domino praestare obedientiam, S Omnia mandata eius implere; accepta tamen plenissima po testate ponendi animam suam, subeundo mortem debitam tantummo do filiis Adae peccato obnoxiis, ipse nulla culpa inquinatus, ct per selvens quod non rapuerat, dependit pretium a se non debitum. Neque hujus pretii valorem imminuit mandatum Patris praecipientis ut subiret supplicium crucis, quia Pater non tantum pOrestatem

in mundi redemptione, sed etiam judicium exercens, idest, justitia

utens, non la auctoritate dominii, ideo praecepit Christo ut moreretur, quia crat fidei utar in quem irruerant omnium viciminum scelera; alias id non praecepturiis, quia decreverat antea, mortem non

439쪽

3 et De Τheologicis Disciplinis

esse infligendam nisi in poenam peccati . Quare S. Anselms lib. a. Cur Deas homo eap. ii. Si dicimur c inquit J quia dabit seipsum ad obediendum Deo , ut perseverando ct servando justitiam subdat se is

ejus istautati; non erit hoc dare , quod Deus ab illo non exigat αν debitor i omnis enim ratioualis ereatura debet hanc obedientiam Deo.

Ae postea : Videamus si forte hoe sit vitam suam dare, sive ponere aviamam suam, sive tradere se fum morti ad honorem Dei. Hoc ex δε-hito Deus non exigit ab illo : quoniam namque nos erat peccatum in illo , nos debebat mori. Praeterea notandum est , esse quidem in Deo unam operati nem , quia est una virtus essectrix, nec non unam flammam male statem, quae a peccatoribus asticitur injuria, quia est una divinitas, una potestas, unum bonum incommutabile e sed propter incomprehensibilem trium per narum in una divinitatis natura coexistentiam , ita quae ejusdem naturae propria sunt, aequaliter conveniunt tribus personis, ut quae ad per narum proprietatem attinent, commpetant uni, non alteri. Singulis enim permnis convenit ex aequo aeternitas, immensitas, omnipotentia; at soli Patri esse expertem

originis , soli Filio nativitas , atque seli Spiritui sancto ah utroque procedere. Atqua id non nisi ab ineffabilis Trinitatis persectione repetendum est. Itaque cum nihil in Trinitate sit ratione operati nis divisum, Verbi Incarnatio E, G. a tota Trinitate peracta est. quatenus est opus aliquod, ut inquiunt, ad extra, ct Filius non Ium dicitur missus a Patre, sed etiam a Spiritu sancto; imo & Filius ipse , in quantum existens informa Dei, misit semetipsum ut existentem informa servi: alioqui divideretur operatio, nec eadem essent, opera patris, filii, contra testimonia scripturarum , ac primae causae propriam trium personarum rationem. Verum, ut dixi, cum hac indivisa operationis unitate, proveniente ex individua divinitatis natura , consistit distretio quaedam orta ex distinctione pers,narum in iis, quae ipsarum personarum siunt propria: per quam discretionem Pater dicitur mittens, Filius missus, Spiritus sanctus illuminans: atque ita, ubi est in actione communio propter uni tatem ejusdem substantiae, adinvenitur singularis proprietas ob discretionem personarum . Haec, quae ad catholicam fidem spectant, gravi & eloquenti oratione declarantur a Leone Magno sermone I.

de Pentec. cap. a. pag. 6. his verbis: Una es ibi benignitas miser eorduc, uno eensura justitiae : nee aliquid est iu actione divisum, ubi nihil est in voluntate diversum . Dua ergo illumisat Pater, illumia nat Futas, illuminat Spiritus sanitur. Gamque alia sit persona missi, alia mittentis , alia promittentis, simul nobis'unitas manifestatur 9 Triuitas: ut essentia habem aqualitatem, ct non reeipiensIolituo

uinem , ct ejusdem submutiae, non eiusdem tuteliuatur esse per

440쪽

Liber Vicesimus octavus. Cap. VI. 33

Duae . Duod ergo salva eooperatione inseparabilis Deitatis, quaedam Pater, quadam Filius, quadam propriὸ Spiritus Ianctur exequitur nostrae dispositio redemptionis, nostrae salutis es ratio . Si enim homad imaginem ρο similitudinem Dei fasias insua MVoro raturae mansi fet, nee diaboli fraude deceptus a legesibi posita per concupiscentiam demiasset et Creator mundi ereatura non fieret, neque auisempiternus temporalitatem subiret, aut aqualis Deo patri Absa Deus formam. semi, aut Amisi disem earnis peccati astumeret. Sed quia inιidio diaboli mors introisit in orbem terrarum , ct aliter solvi eaptivitas humana non potuit, nisi causam nostrom ipse susciperet, qui sine ma-isutis suae damno ct verus homo fieret, ct solus pereati contreium non haberet: divisit Mi opus nostrae reparationis miserisoria nisi totis ς ut Pater propitiaretur , Filiuι propitiaret, Spiritur sanitas

Igniret. Hactenus Magnus Leo . Ex his praenotationibus tanta auctoritate firmatis videor mihi

amplissimam quaestionem de Christi satisfactione persecta . & ad strictos apices iuris, finitam esse , ct etiam quorumdam Scholasticorum

cavillationibus cumulatissime satisfactum . Verum enim vero ex

priori notatione ex Augustino deprompta liquet in Christi satisfactione intersuisse pretii aequalitatem , non alicujus partis debiti Iibeia

ratem eondonationem; quoniam Vita, quam pro reparatione nostra

profudit, erat vita Dei, qui pati non poterat, si tantum informata Dei permansisset, atque ut pateretur assumpsit formam seroi , sine qua non potuisset occidi. Quare errant, me judice, qui passionem Christi, & quaelibet opera carnis propria spectant in se sis , ut ex horum finitate inferant inaequalitatem satisfactionis ς cum debeae attendi infinita personae dignitas : cujuS persionae erat caro quae pependit in ligno, sanguis qui effusus est, ct spiritus morte di vulses a corpore. Neque in re tanti momenti obsequendum aphiis tror humani ingenii excursionibus; quibus inhumanitatem, quia Christus est passus , non in Verbum divinum , cujus est humanitas ipsa, solent quidam dirigere mentis aciem: sed, ut appareat gratioris humilitate Iustitia, attendendum cst Iesium pro nobis passiim esse

verum hominem Si verum Deum, Si tam humanitatis , quam divinitatis operationes ad eamdem pertinere personam. Insertur ex eadem praenotatione , S ex proxima collustrata

verbis beati Anselmi , Redemptoris nostri satisfactionem fuisse ex propriis , S alias indebitis e quoniam assumpta a Verbo natura hominis transsata est in ius divinae personae, quae cum Deus sit, habet plenissimam potestatem ponendi animam suam, & hanc omni iure sibi vindicans, dum illam offert Patri hostiam Nacatiosis, dat quod sibi proprium est, ac magis proprium, quam sit solventis debitum pecunia , utpote unitam sibi b postatue, S substantialiter; undo recterim I ii citato Diqitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION