장음표시 사용
451쪽
4 4 De Τheologicis Disciplinis
pitudinem . A maiestate enim personae omnis aestimatur gravitas iniuriae, quamvis damnum illatum dignoscatur a pretio illius rei, quae aufertur: quod puto etiam manifestum fieri ex ipsa hominum consiuetudine. Nam si per vim regium diadema Iegitimo ablatum principi, imponas capiti alicuius tyranni, quamvis postea reddas quod rapueras, non tamen illatum dedecus poteris facile compensare: & si aliquam inter homines etiam disparis ordinis compensationem inveneris , frustra illam nudus homo sataget ei dare, a cujus maiestate infinitis intervallis recedit. Quare videntur mihi qui mortale peccatum finitum
faciunt, minus accurate distinguere inter peccati, ut inquiunt, entitatem, atque malitiam. Sane haec ratio inconcussa visa est D. Anselmo lib. I. Cur Deus homo, cap. a I. pag. 63. ubi demonstrat quanti ponderis sit peccatum, ex eo etiam, quod nemo illud perpetraret, divina majestate perspecta, quamvis uniWersi moles rueret, & redigeretur in nihilum. Neque arbitror dirersa sentire mortalium aliquem , qui Deum timeat. Liquet ergo ex ipsa hominis recti conscientia plus horroris incutere peccatum, quam mundialis machinae, ct creaturarum uni Versarum ruinam, profecto propter divina: Majestatis contemptum , cui nihil possumus comparare. Hoc propterea momento deprompto ex infinitate divinae majestatis utitur D.Thomas
S. p. q. I. art. 2. Aeg. dist. I. P. z. q. I. S. Bona V. dist. XX. q. q. Suareet disp. XV. q. I. art. a. sere 7. Est ius dist. ao. F. I. vlvius χΙ. q. q.
art. 2. & ne alios commemorem, nostrae, ac Thomisticae scholae universi . Spectata itaque gravitate peccati, ut in historia Dominicae Passionis carmine conscripta cecinit F. Adam Ianuensis vir Instituti nostri pius, atque eruditus,
Masalus hominis sub opaca mole ferenda
Tanti erat, ut totum natura ereata, vel omnis
Angeliea humanum Genus instaurare nequiret. Atque id non solum de redemptione hominum universerum, sed etiam de rigorosa satisfactione pro uno duntaxat impio , propter peccati granditatem est asserendum. Sunt praeterea, qui idem non sentiunt de magnitudine peccati;& tamen negant posse puram creaturam ad aequalitatem Deo satisfacere ea ducti ratione, quod Deus supremum ordinem teneat , crea tura autem medium, aut infimum , ct asserentes opus esse, ut injuxta ac satisfactio ordinis sint ejusdem . Si enim plebeius colaphum impingat regi, finitam quidem iniuriam insere, non tamen huic ullo actu obsequii satisfacit: nee damnum illatum honori compensatur Blutione pecuniae; propterea quod rex & plebejus, fama ac divitiae
teneant ordines discrepantes. Et quamvis contingat aliquando, ut in hominum aestimatione minimum damnum ordinis praestantioris, sit in exemplo, funae, censeatur ad aequalitatem compensatum per eximiam
452쪽
Liber Vicesimus octavus . Cap. VIII. 4 s
miam satistactionem inserioris ordinis , V.g. per ingentem solutionem rei pecuniariae; quam ob causam Vasquefius disput. IV. cap. 4. n. Is, Cardin. de Lugo disput. v. sect. 4. aliique rationem illam refellunt: potest tamen haec valide propugnari , quoniam inter unum , ct alterum ordinem creatarum rerum datur quaedam propinquitas , per
quam in seriorum suprema possunt ad insera superiorum pertingere ;sed haec propinquitas inveniri nequaquam potest inter supremutata. Dominum S creaturam . si cui autem placeat hac incedere , iacem ei praeseret L Herminier pag. io6. Suaresius quoque praecitata sect. 7.S Augustinensis Gibbon disput. i t. dub. 6. quamvis haec semita minus trita sit , ct a via ampliori, quam sequimur, parum distet. Quae adversus positionem hanc Objiciuntur, sunt isti utandi. Primum simplex homo eliciens actum contritionis persectae tantumdem reddit Deo , quantum ei abstulit gravitate dejicti: ct quemadmodum se per noxiam cupiditatem conνerterat ad hona commutabilia , S finem ultimum constituerat in rebus creatis; ita per castam delectationem retrahens animum a fluxis bonis, & ad incommutabile vergens, locat finem suum in Deo, compensetque merito sanctae caritatis quicquid prava dilectione contraxit. At si creditori restituas omne , quod abstulisti, sitissecis ad juris apices . Per amrm ergo perstet e contritionis potes exhibere Deo satissectionem condignam . Praeterea contritione persecta promereris remissionem peccatorum ἰ S si ornatus fueris sinctitatis decore, erit tibi vita aeterna condigna merces , ct corona justitiae. Si tantum gratia condec ratus mereri potes, cur non satisfacere pro peccati injuria Z Insuper conferre tibi potest summi Dei liheralitas adeo eximiam ianctitatem, ad quam nemo unquam pervenerit: ac talem stitim dignitatem nactus, par eris solvendo peccati debito. Ad haec , si Deus rationalem creaturam constituat Caput morale ceterarum, ut suit Adam
posterorum hominum , poterit illa suam in alios justitiam transfundere , quemadmodum Adam ipse communem naturam vitiando homines univeris insecit. Postremoratio deprompta a gravitate Pec cati, est admodum imbecillis; quoniam fi a dignitate persbnae onsensae desumenda foret turpitudo peccati, neque esset discrimen interveniale & lethiserum, neque unum mortale excederet sceditatem alterius , neque pro minima culpa posset condigne iatisfieri: quarum assertionum duae priores redesent impietatem, & haeresim ς tertia orb sere ab omnibus improbatur. Ad primum igitur fic respondeo. Duo In mortali: peccato attendi debent, quod ausertur, S cui ausertur, sive, ut inquiunt cum Syl 'io quidam e Schola, iniuria realis, ac per alist quorum illud aestimatur ex rei pretio, alterum pensatur ex personae amplitudine ac dignitate. Neque etaim tantum retat expendere, au laxatus sit
453쪽
η G De Theologicis Disciplinis
quispiam obulum , vel aureum ς an inflixerit colaphum , aut minus:
sed etiam an damnum illatum sit diviti vel pauperi, an plaga inflicta plebicolae .el principi; & quid discriminis interiit inter eum qui im
miniam inurit, & qui eamdem Perpetitur. Atque restituta re oblata, obulo nimirum, vel aureo, & vulnere inflicto pro vaenere, alam impacta pro alapa, Perseivendum quoque est, ni locum habeat hostimentum & talio, debitum contumeliae, aut Ioris, aut triremi, aut suspendio, idque facta ossendentis offensique comparatione: nam si Mus conservum percusserit, eadem saltim poena multabitur et si quemdam procerum , exilio; si regem, furca. Insuriam vero irro gatam Anctori suo , maximo , atque beneficentissimo, quae multa multabit Distinguo itaque masorem propositionem: Contritione persecta redditur Deo tantumdem , quantum peccato ablatum merat, spectata duntaxat rei magnitudine , S reali injuria, concedo: attento inum inter , hominesque discrimine, atque injuria personali, nego . Deinde per actum contritionis cuinam peccato satisfacies Pr prio ὶ Minime, quoniam caritatem gratis, S eo fine ut respisceres, tibi Pater luminum inspiravit: nec est ex propriis, aut condigna ea satisfactio , in qua tibi remittitur debitum carendi gratia, ac novo obstringeris heneficio. Alieno ne Z Nequaquam e pro illa enim gratia , quae te exornat, ne interim commemorem debita alia quamis
plurima , debes Deo tuo, quicquid habes . Sed de primo quidem .
argumento satis. Ad alterum nego quod per contritionem mereatur quis remissionem peccati, merito de Gudigno et iustificatio enim gratia est, non corona , vel merces . Vitam vero aeternam homo iustus meretur quidem , etiam condigne , sed quia Christo tanquanta palmiti inseritur, & Christi gratia fit in eo fons aquae vitaefatiemis tu vitam aternam ; S quia accepta adoptione filiorum habet quoque haereditatis pignus S arrham : ideoque meritum a gratia Babituali,
non ab opere in se spectato, talem habet condignitatem . Accedit, quod non est eadem ratio merendi, atque satisfaciendi: quippe tria merito intervenit divina promissio , cum nequeat Deus constitui de-hitor creaturarum suarum, nisi sua largitate; in satisfactione autem attenditur personae offensae amplitudo , & pravitas insuriae. Vide lib. x i x. cap.6. S 8. Illud , quod tertio loco oriicitur, nullius est ponderis : nam sanctitas quaelibet creaturarum, quantumvis eximia ,sinita est: &, si etiam infinita fingatur, distat a Dei majestate infinito intervallo, ut infinitum accidens ab infinita substantia , & infinitum in quantitate ab infinito in omne genere; & ideo nunquam, erit inter meritum creaturae, ct iniuriam Deo it .atam proportio. In solutione argumenti quarti me vano labore non frangam ; siquidem. cur homo potest esse morale caput in ordine ad triansfusionem p
cuti , quia illius prevaricatio habet infinitam turpiιuuinein, S peccam
454쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. VIII. 44
tum originale transfundituri vitiata generatione , cujus homo primus est auctor: at meritum cujuslibet simplicis creaturae sinituin est, nee eius intuitu tenetur Deus gratiam posteris impertiri, nisi ex sua promissione; & consequenter purus homo nequit constitui morale caput, ex quo non ex Dei munifica largitate, sed ex iustitia profluat gratia,& sanctitas ceterorum . In Postremo pariter argumento haud multum operis & verborum insumam . Dixi enim libro XXI. cap. 8. ORfensam , quae commensuratur cum dignitate personae, esse illam, quae conjuncta est cum despicientia S contemptu; S ideo veniale pereatum , licet sit Dei offensa , caret illa gravitate, quae est in mortali , per quod constituitur finis ultimus in Creatura . Affirmavi praeterea adversus Iovinianum dari inter peccata mortalia discrimen, quia licet omnia afficiant injuria supremum Dominum , habeantque
ex hoc capite maximam turpitudinem, ratione tamen violandi praecepta , & considerata cujuscunque peccati materia , unum est gravius altero, quia habet majorem voluntatis perversitatem, magisque recedit a regula incommutabilis aequitatis . Sed necessum non est, ut eo loci exposita repetantur . At, inquis, pro veniali peccato potest ne purus homo satisfacere ad iuris apices ξ Attenta peccati turpitudine potest quidem; idque tenent e schola permulti: nam cum veniale peccatum non habeat infinitam gravitatem, potest iustus boni aliquid praestare, quod illi aequivaleat. Negant id tamen alii, quia
haec satisfactio esset ex gratia, non vero ex propriis. Ceterum non videtur omnibus momentum istud invictum , quoniam peccato duntaxat veniali non contrahitur debitum carendi ipsa gratia; neque haec collata esset post ejusdem venialis peccati perpetrationem, ut ratiocinatur Suaresius disp. Iv. q. I. art. a. seel. 9. Potest autem , inquiunt, fieri satisfactio etiam ex bonis dono acceptis, dummodo non conserantur post contractum debitum , & eo fine, ut istud deleatur, sieuti pecunia dono collata persolvitur inter homines debitum aliunde proveniens . Uerum , si cui inhaereat opposita persuasio , reponet nunquam creaturam vindicare sibi jus donorum Domini sui; licet id eveniat inter homines , quos inter transferri potest dominium. Adde gravitatem peccati, nisi infinita sit, spectare nihilominus ordinis diversitatem e quae omnia declarata sunt paullo supra. Ex quibus colliges me in postremam sententiam propendere, altera tamen in suo jure relicta.
455쪽
Ad uniuersi homines, etiam feminei sexus, non vero ad daemones pertinere Christi Domini
redemptionem . CIRcA humani generis redemptionem tria adhue remanent inquia
renda : quorum primum est, an pro omnibus , ac singulis hominibus piissimus Iesus sanguinem fuderit, an duntaxat pro electis ante Mundi constitutionem et quod postremum commenti sunt Calvini assectae . Iansentani, S quorumdam opinione Praedestinatiani haeretici quinto Ecclesiae taeulo , ct vertente 9. Gothescalcus, damnatus in Carisiaca Synodo ab Hincmaro Remensi coacta . De quibus postremis quid sentiamus, vide lib.vi. eap. 34. Immitem hane, rigidaminque sententiam , non solum a praelaudata Synodo, verum etiam a Tridentina sest. ν I. cap. 2. ac postea in V. propositione Iansenti R manorum Pontificum definitione damnatam, contumeliosam Christo, ejusque flagrantissimae , maximaeque caritati derogantem, g. pite lib. xvi I. refutavimus. Contraria est enim divinis Scripturis,
asserentibus uπum pro omnibus mortuum esse: dedisse semetipsum redemptionem pro multis: stro omnibus Rugitasse mortem: Salviatorem esse omnium; nee pro nostras tantum pereatis propitiationem esse, sed
etiam pro totius mundi . Haec enim leguntur 2. ad Corinth. v. i4. pri
ma ad Tim. II. 6. ad Heh. II. 9. ad Tim. IV. I . ac I. Ioan. II. 2.
Quae loca, quoniam producta sunt eodem libro XVII. & repetita hoc, in quo versamur, contra Socinum, necessum non arbitror prolixius , diuque inculcare. Repugnat quoque sententia illa impia , ac blasphema traditioni Patrum universorum , Irenaei asserentis cap. IV. lib.v. Christum propitiasse pro omnibus Patrem: Clem. Alex. scribentis in v ii. Strom. illum prorsus omnium, nullo excepto, Servatorem esse zorigenis in iv. adversus GIsum constribentis, non iis tantum m
deri voluisse, qui is amo eram orbis angulo, sed quantum is ipso fuit, iis qui ubique sum: Naziana. Orat. 4a. universum orbem instaurasse e Ambrosii in a. lib. de Abel St Cain , cap. g. pro state uπiversorum advenisse: S. P. Augustini tract. xxxvi. in Dan. venisse ut salvaret eos etiam , qui salvari noluerunte Prosperi ad Object. i x. Gallorum , rectissime diei pro totius mundi redemptione eraei vis r Anselmi in
primam ad Tim. cap. a. mortem pro omnibus sustinuisse , ut omnes a morte redimeret. Atque haec pariter, cum obvia lint iis omnibuS , ut vel in nostras, vel in aliorum dissertationes oculos conjecerunt,atis est rempituIatione quadam recensuisse. Adversatur tandem Pla
citum illud haereticorum rationi, quae petitur ex originest peccato scia Diui irco by Cooste
456쪽
Liber Vicesimus octavus. C ap. IX. q
eui omnes filii Adam nascuntur obnoxii: ex oratione, quam pro omianibus tenemur effundere: ex Ecclesia , quae in sui gremium quoscun que excipit: ex Evangelii praedicatione Per universum terrarum orabem t ex Domini Pesu nomine: ex Mediatoris ossicior ex Iudicis potestater ex sacrificii ejus valore: ex caritate, qua proditorem amplexus est, qua pro crucifixoribus exoravit, qua tota die ad populum non credentem , ct contradicentem manus extendit; quae item produximus Tom. ii l. pag. 349. & sequentibus. In hac tamen universali redemptione permultos esse, qui moriatis eius beneficium non recipiunt, expressa est definitio Tridentini sess. v I. cap. I. ac tradita olim ab Augustino in Ps 8 . ct Tract. in . Dan. 4s. a Prospero ad ob. Gallorum 9. necnon a Valentina Synodo cap. 4. S a Lugdunensi Ecclesia in Epist. de tenenda Ecclesiae veritate i& quam comprobat experientia reproborum multorum ἰ quorum . aliqui praedieato Evangelio non credunt, aliqui suscepta fide trasgre
diuntur mandata, aliqui a iustificatione statim decidunt, aliqui de mum justitiam , quam diu servaverant, miserando lapsiu pessundant. Id tamen communi Redemptioni, qua Christus pro universis hominibus profudit sanguinem , minime derogat: sive dicamus Christum sua passione omnes redemisse instituendo eausam nostrae liberationis . sed passionem ipsam suo carere effectu , nisi applicetur per fidem, perearitatem, per Saeramento; quae est sententia nostra praecitato Uolumine pag. Is s. imo D. Thomae I. P. q. 49. art. r. si Ve asseramus,
quod idem prorsus est, requiri ad percipiendum Ductum redemptionis assensum nostrum , quo non inviti, sed libero arbitrio cooperante divinae gratiae, accedamus ad Christum , ct corpori eius coaptemur :ut explicavimus praecedenti cap. s. sive cum Theologis plurimis dicamus adesse singulis beneficio Christi suffcientem gratiam, qua ponsnt salutem consequit sive denique affrmemus gratiam ipsam uni Me sis praeparari, atque exhiberi, neque denegari ulli mortalium , nisi quis sua eulpa, reetissimoque iudicio Dei permittente, verae luci, quae
illuminat omnem hominem venientem in hane mundum, claudat oculos e quod nos pariter diximus Tom. IlI. pag. 4ss. in qua sententia nihil derogari voluntati, quae in Deo est, salvandi omnes, & he nescio universalissimae redemptionis , hinc colligitur, quod non est tribuendum Soli, si quis generali laeis beneficio se fraudet, quia clausis fenesis immissos radios exeludat; ut diximus eodem volum.
Pag. s48. & docuerat ante nos S. Thoma S I. 2. q. 79. art. I. ante
Thomam vero iisilem verbis Ambrosius in lis II 8. serm. 8. n. s . Verum tamen est, quod pro ovibus suis, in sempiternum regnum praedestinatis non tantum Christus mortuus est consaliter, ct instituens earifum liberationis, sed etiam iis mortis suae fructum
457쪽
demptionis singularis quaedam proprietas, veluti si medicus non selum faciat medicinam, ex qua possint morbi omnes sanari, verum etiam quibusdam aegrotis illam applicet: quod est peculiaris benevolentiae argumentum , haud imminuens virtutem medicaminis instituti pro omnibus, exhibiti singulis , S ad Versus omnium morborum genera incacissimi. Specialem hanc erga electos dilectionem probant cata. Scripturarum, Sanctorumque testimonia, quibus abutuntur haereistici, ut imperitis suadeant Christum pro solis electis sanguinentia profudisse ; respicientes, ut aiebat beatus Prosper, ad infidelium partem , qui delectati captivitate redimi noluerunt , aut ad eamdem
sunt servitutem reversi , non Vero ad Sacramenti virtutem, atque ad mortem , quam Redemptor subiit propter communem omnium hominum perditionem . Nos itaque redemptionem , ejusque Ductum , Augustino, Prospero , D. Thoma, ac Tridentinis Patribus erudientibus , accurate distinguentes nulla Novatorum cavillatione percellimur . Nec quod illi aiunt Christo perspectam fuisse reproborum pervicaciam , ac damnationem, nos aliqua ratione perstringit: quia non debebat munus suum ob aliquorum perversitatem deserere; sicut publicus medicus visitat omnes in xenodochio laborantes, S pu hlicus Advocatus damnandorum quoque agit causam: ne quis dicat,
ille mediet culpa decessit, is strangulatur indiligentia advocati. Communi ergo suscepta causa , debuit Christus pro omnibus immolari: ne perditissimi homines vel pretium sanguinis ejus parvipenderent, vel praetermisso Mediatoris ossicio propriam adscriberent damnati nem . Atque his summatim, Omnibusque simul comprehensis pertractata iterum est controversia de universali hominum Redemptione.
Nunc vero praeconceptam a nobis iustissimam indignationem adversus Redemptoris nostri inimicos, deliniam Iepida quaestiuncula . , quae est huius capitis pars altera , an mulieres quoque sint a Christo redemptae . Id etiam, inquis, in disputatione positum est Z nonne S mulier formata ex una costarum Adae habet nobiscum ejusdem generis corpus , animumque ratione praxlitum quisnam tam insanus suit, ut ad hoc insinuandum ipse voce & sensu Obbrutesceret, aut
sacrilegio iocaretur Z Fuit is quidam Horatius Plata in opusculo typis odito Lugduni 16 . ejusque meminit in Historia haeresum Dominicus Bernini Tom. i. pag. 3 o. ac resutavit tam supinum erroren Philippus Maria Boninus edito adversus Platam libro vernacula lingua conscripto, S postea opere, cui titulus, induoeatus malierum, Franciscus BOrdonius. At primo manifestum est, mulieres eamdem nobiscum naturam
458쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. IX. 6s t
gerere , quia Gen. I. 26. post ea verba , Faciamus hominem ad imaginem ct similitudinem nosram , sequitur, Misalum ct feminant
ereavit eos: quo textu non utor modo cum BOrdonio, ut probem
in semina , sicut in viro, imaginem Dei relucere , quippe ibidem , & versu proximo, necnon cap. V. Versu I. Dei imago singulari numero tribuitur ipsi met viro, eique revera titulo convenit speciali. 'tametsi etiam mulier ratione mentis, S animi divinam imaginem praeseserat; sed interim illud tantum assumo, quod pronomen eos nequeat ad aliud referri vocabulum , nisi ad praecedens , hominem; ideoque tam mastulus, quam semina homo est. Deinde volucres, jumenta, ac bestias terrae , si Ve masculini sint generis, si νe seminei , species habere suas, atque in his mastulum S seminam non esse dissimiles, constat ex eodem cap. I. Genesis, versu 24. & e X cap. I. I9. Quare autem brutis conceditur ejusdem naturae tamella, noria autem viro Praeterea II. Genes vers. IS. appellatur mulier adjutorium simile Adamo : atque Adam ipse cap. III. I a. suam ilIam vocavit Deiam . Ineptit autem Plata, dum ait mulierem esse viri adjut rium , ut sutoris acus, ct agricolae asellus; quandoquidem mulier est adjutorium simile di non sexu , ut per se liquet, adeoque natura. Si enim ad similitudinem sussicit ratio tantum adminiculi, vel instruis menti; irrisorem seminei sexus dicemus iure similem asino, si unquam hoc animal ipsum proprio dorso vectavit. Est insuper mulier
procreata in viri adjutorium, ut esset gignendorum Iiberorum auctrix ς quod, ut commonstrat idea generationis, requirit naturae similitudinem . Societas quoque est ratione utentium mutua consuetudo, Philosephorum nemine repugnante. Demum, ut vir, semina corpore, animoque praedita est. Et de corpore quidem a te Adam Gen. ii. 23. Hoc naue or ex ossibus meis, ct earo de carue mearde anima vero, sive per me umiam de personis anima non destituistis, Petrus Epist. I. cap. m. ao. Octo animae salvae facta sunt per aquam : in quibus connumerari uxores Noe, Ac filiorum eius constat ex Genes. vi r. 7. quo etiam in libro cap. XLVI. 27. uima δε-
mus Iacob ingressae in Aegyptum dicuntur Ieptuaginta: animae stilicet suorum , ct filiarum, ut habetur eodem cap. versu Is. Est erga mulier animal praeditum anima & corpore. Nec dici potest animam mulierum destitutam esse ratione; divina enim Scriptura, Patres , Historici, nostrorum quoque temporum experientia commendant mulieres plurimas, nulli virorum sanctitate, prudentia , doctrina , Sererum agendarum experimento posthabendas. Quis enim praestantior Sara , Rehecca , Iudith a Eslere , Anna , aliisque in veteris Testamenti historia magnopere commendatis Ouis eloquentior apud Ethnicos Aspasia, Amphiclaea , Sapho, caeterisque compluribus t Claret Hieronymi laudibus Eustochium , Paula , Fabiola , L li a Naris Disitirco by Corale
459쪽
6 1 De Τheologicis Disciplinis
Marcella; Augustini praeconio Monnica, Italica, Torentina e la dat Clemens Alexandrinus Arthemiston , Didymus Anaxandram aEusebius Hypatiam . At sanctarum martymm , ac virginum gloriosa Pro fide certamina , ct virtutum omnium decora nec recensere possumus, nec digne admirari. Una tantum femina hominum , ct angelorum uni Mersorum merita superavit, Genitrix Dei, S perpetua Virgo Maria. Verum illustriores apud Gentes mulieres laudarunt macius, Ribera , Alaxander Piccolomineus et inter Divos relatas
recensent Sanctorum Attae eas autem, quae florent aetate nostra ingenii acumine, moramque honestate, celchrabit venerabunda po steritas.
Sunt ergo feminae eiusdem cum viris naturae, ideoque redemptaea Christo, qui communem causam sustepit. Et quantum spectat ad Redemptionem et apertissimum est, etiam in mulieres dehacchari mortem , ct calamitates innumeras , quae consequuntur antiquam maledictionem, ad quam solvendam venit humani generis Reparator. Is ergo debuit etiam pro mulieribus subire mortem . Nam ad quos Per transit poena primae praeWaricationis, ad illos omnes extenditur passio Christi et ut demonstrat serrn. 2 ιδ. Tom. a. pag. Is Albertus no ster Patavinus, vulgari disticho: Mortis homo ealirem gustavit ut omnis is uno;
omnis in unius morte revixit homo .
Et quidem Iegimus Act. ii. i . tam filios hominum , quam filias frui participatione Spiritus Christi: in priori ad Corirth. v i. i8. nedum filiis, sed & filiabus adoptionis filiorum Dei beneficium conferri r ad Philipp. IV. 3. mulierum quoque nomina esse in libro vitae r in prima
Petri III. s. etiam mulieres sanctas sperare in Deo, Sc versu 7. C haeredes esse gratiae vita. Quomodo autem iis, quae non sunt participes redemptionis, conferri potest Christi gratia, communicatio Spiritus sancti, & pignus haereditatisὶ Praeterea Christum gessisse salvandamin mulierum solicitudinem comprobatur ex misericordia quae cepit Chananaeam, ex illius eum Samaritana colloquio , ex eius ad Martham exhortationibus, ex ingenti erga huius sororem caritate, ex sustepto adulterae patrocinio, ex collocutione facta , dum Golgotham austenderet, cum filiabus Ierusalem: Iicci praebens nobis exemplum nimiae familiaritatis vitandae, a seminarum contuberniis diliis gentius caveret, quam a conviviis publicanorum . Apostoli denique mulierum salutam aeque ac virorum procurarunt. Paulus in I. ad Corinth. v I i. docet quae cura habenda sit virginum: ad Philipp. tr. dmonet Evodiam, ut cum syntyche concordi sit animo: ad Τimoth. I. cap. v. plura habet de viduis et Petrus Epist. I. cap. 3. instituit, atque erudit ad probitatem iunctas marito. Ita Clemens Alex.
Tertullianus, Ambrosius, aliique Patrus de Pedagogiis puellarum,
460쪽
Liber Vicesimus octavus. Cap. IX. 43' 3
de habitu mulierum , & de Institutione Virginis pertractarunt: non causa duntaxat nostri, quo sine reguntur & bestiae; sed ut ipsae mulieres consequerentur nobiscum sempiternam felicitatem; quippeis non solum eis tradiderunt regulas domesticorum ossiciorum , verum etiam capessendae aeternae vitae praecepta . Hanc ergo tam viri, quam
mulieres assequi possunt beneficio passionis Christi.
EX LI I. argumentis , quae urget Plata adversus mulieres, haec
sunt praecipua. Primum femina non est producta ad imaginem Dei. Non itaque participat rationalem animum , in quo sita est haec imago. Antecedens probatur ex Genes r. a . ubi legitur: Creavit Deus ho- miuem ad imaginem suam : ad ima inem Dei ereavit ilium, masivum ct feminam ereavit eos. Similia habentur cap. v. I. S utrobique imago Dei tribuitur tantum viro. Accedit ApostoIus, qui in I. ad Corinth. X I. 6. ait de muliere: Zelet evulsuum: at de homine , versia
proximo inquit: Vir quidem που debet velare evat suum , quoniam imago , di gloria Dei est. Ergo mulier iuxta Apostolum non est imago S gloria Dei. Item in cap. Haec imago, Caussa XXX a. q. s. num. 13. Augustini verbis sic Apostoli sententia explicatur, Mulier autem ideo velet, quia non est imago Dei. In eamdem rem conspirat Ambrosius in I. Epistolam ad Corinthios . Praecitatus Augustinus libro XI. de Gen. adiit. cap. a. num. s8. asserit Apostolum mulieri imaginem Dei non tribuere : idem sensit Magister Sent. dist.xum. lib. I I. n. 2. Praeterea obiicit Plata. Mulieres destitutas esse ratione , inde colligitur quod nec peccati labem , nec remissionis gratiam habere queant. Si enim peccatum contrahunt, cur pro ipsis institutum non fuit Originariae contagionis remedium , uti pro masculis circumcisior Etiam baptismum pro viris tantum institutum suisse colligitur ex cap. ult. Mat. versu I9. Euntes ergo Aeete omπer gentes, baptieaotes eos . Non istic occurrit seminini generis pronomen, ut exigebat τὸ Gente , ne quis crederet mulieres sacro tingendas esse lavacro . Rursus opponi t , seminas Philet dominio viri, ut bestiae S iumenta Genes t. 26. subjecta sunt Adae r ineptas esse ad Reipublicae regimen , eisque
prohiberi docendi munus in prima ad Timoth. Ir. I a. necnon cap. Mulierem . Caus xxx iri. q. s. n. r . Ex quibus liquet quantum intercedat inter seminas, virosque discrimen. Postremo nullam habere illas in redemptione partem , inseri Plata ex quo satis demonstratum supponat in humano genere non comprehendi: additquet fuisse Christo Domino summopere exosas: cani comparasse mulierem Chananaeam : cidem dixisse se non pro seminis missum, sed pro ovibus domus IsraeI, Matth. xv. 24. nullum mulieribus beneficium praessasse; nam ct puella, quam fertur revocasse ad vitam , Lucae V III.
sa. dormiebat: praecepisse ut relinquerentur uxores , Mat. XlX. 29.
R Lucae Aiv. 26. non permisisse tangi se a muliere post rei rectio
