Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

CAPUT VII.

Duaedam alia adversur Iudaeol proferuntur.

DUO , in quibus Versiiti sumus, Prophetica oracula sussiciunt quidem ad refellendam Iudaeorum perfidiam; sed plura stat tamen .

alia, quorum nonnulla eX Deuteronomio , ex Daniele, ex Michaea .ct Aggaeo Prophetis in medium asseram. Moyses Deut. XVI II. I s. Rei 8. promisit futurum aliquando Prophetam eXimium, magnum, sulisque similem . Prophetam , inquit Vers is., de gente tua , ct de fratribus tuis sient me, fuscitabit tibi Domisur Deus ruare ipsum audIes . Et v. i8. Props tam fuscitabo eis de medio fratrum suorum similem taλ. Hebraice i unp et: in diri, Hunc locum rccentiores Rahhini post Abenezram contendunt accipiendum esse de Iosue . R. Bechai de Ieremia : R. Abendena, ct Lipmannus de omni propheta , prout opponitur Chananaeorum praestigiatoribus. Ac primae sententiae sun lamentum est, quod Iosue post Mosem suerit dux & rector Israelitarum : altera sententia hoc momento innititur, quod Ieremias tempore captivitatis magnae fuerit existimationis, S invicti animi, Exeelissus Duemini propterea dictus: tertia autem sententia in eo fulcrum hahet , quod ibidem Iudaeis praecipitur, ut devitent ariolos ac pythones . De omni propheta eumdem locum interpretantur etiam Christianoruin nonnulli . ut Tostatus & Lyranus. qui tamen docent etiam Christum' ipso vaticinio Dromitti, ct hunc praecipue: quod S tenent ex haereticis Calvinus, Fagius, Pareus. De Christo tamen expresse, & singillatim locutum Mosem propugnant cx Catholicis Bellarminus , Staple-

tonus, Paulus Burgensis . atque ex heterodoxis Iunius, Drusius , Ri-Vetus : versantque hoc testimonium prae ceteris Lorinus, Eslius , & Calis mei; quibus addendus ex Nootorum numero M. Georg. Meinhart.

Principio temeritatis nota suggillandus is foret, qui negaret Chria sum hoc oraculo praenuntiari: deinde etiam mirandum est tam praeis clarum ac celebre vaticinium a Scholasticis plurimis, qui data operet . Iudaeos exagitant, praetermitti. Ad Christum itaque Mosis promissa spectare, interpretem habemus Spiritum sanctum Act. m. aa. ubi Petrus eodem Spiritu affatus testatur a Moyse Iesum Christum praenuntiatum iisdem verbis Deuteronomii: quod & confirmat Stephanus eo dem Iibro cap. v I I. 37. In eumdem locum intendita Christum, dunia ait de Moyse Ioan. v. 46. De me enim ser sit ille , assirmant Patres , ac Interpretes praelaudati. Ex Patribus legi poterunt Auctor qq. ad O

thodoxos inter opera Iustini q. oi. Irenaeu S lib. III. cap. ia. Tertuli. lib. IV. contra Marcionem cap. 22. Cyprianus lib. I. Contra Iudaeos cap. I 8. Cyrillus lib. m. cap. 7. Contra Iulianum, Athanasius lib. I. contra Arianos, S praesertim Augustinus lib. xv I. adversus Faustum cap. Dissiliaco by COOste

52쪽

Liber Vicesimus quintus. Cap. VII. s

& Ieqq. Addamus Eusebium Casariensem lib. iii. de Demonstr.

Evanzel. cap. 2. S lib. IX. cap. m. Hi omnes, aliique a Ioanne Lorino collecti tradunt Christum a Mose praedictum: nec aliter Bibliorum Coria rectores , cui Deuteronomii verba distinguentes grandiusculis literis, monent lectores ut illa expendant, & citato in margine cap. et Actor. Iegitimum Mosis sensum indigitant. Quare nequit absque temeritatis nota in dubium revocari, an Christum Prophetam magnum, optimumque legi statorem Moses praedixerit. Adversus autem Hebraeos illud primum urgere possumus , quod nec Iosues, nec Ieremias , nec ullus alius ante Iesum Nazarenum propheta potuerit Moysi comparari: quod post Eusebium citatis locis demonstrant Interpretes nostri ex Cap. XXXIV. ejusdem libri Deut. ubi versu io. habctur: Et non surrexit ultra prUbeta in IsraeIsisut Moses. Praeterea suisse apud Iudaeos aetate Christi communem opinionem , venturum eximium aliquem Prophetam praenuntiatum a Mosecvidenti ssime ostenditur: nam Sacerdotes & Levitae permoti celeberrimo Ioannis nomine eum interrogabant Ioan. I. a I. Propbeta es tu non vulgarem prophetam intelligentes , nam & etiam interrogabant, an esset Elias , an esset Christus ὶ sed , ut dixi, prophetam ceteris digniorem, qualem ex ministratione baptismi suspicabantur esse Ioannem . N tari hoc in loco insignem prophetam demonstrat etiam Graecorum articulus. Resuscitato quoque adolescentulo viduae Naimi Iudaei omnes Deum magnificantes dicebant, Lucae VII. I 6. Puta propheta maenus surrexit in vobis: & quinque panibus in deserto multiplicatis, dicebant

omnes , Ioan . VI. I 4. Hic est vere propheta, qui venturus est in mundum . Indubitatum est ergo Iudaeos Christi tempore praeclarum aliquem prophetam expectavisse . Imo Iudaeos Africanos vivente Aben-Eara m a nos excitasse tumultus, quod nunquam adventaret praenuntiatus a

Mose propheta illi similis , notissima res est , & narrata a Paulo Burgensi in Scrutini Script. D. vi II. cap. 4. Praeterea quisnam Moysi IesuNarareno similior, eoque simul longe praestantior Pauperrimis uterque exceptus cunabulis: utrique puerulo mors intentata: fugam uter

que arripuit; servavitque uterque quadraginta dierum jejunium . Quod si suturorum typos diligentius inquiramus , nonne in duodecim Mosis exploratoribus duodecim Christi Apostoli, in septuaginta senioribus Discipuli, in duplici Mosis descensu de monte duplex Christi adventus, in splendenti illius facie, hujus in Thabor transfiguratio , & gloriosae post resurrectionem apparitiones praefigurantur Sed in hoc similitudo

praecipua, quod uterque fuerit legumlator, populum a captivitate reduxerit , & facie ad faciem Deum viderit. Figuratam praeterea in Petra ,

quam Moses percussit, Christi passionem, & in Mosis virga lignum.

Crucis , docet in I. ad Corinth. Apostolus cap. x. explanatque S. P.

Augustinus citato libro xv i. contra Faustum cap. i . At istud fortassis

53쪽

Carnalium Iudaeorum captum superat. Christus ergo est eximius illia Propheta praenuntiatus a Moyse: non Iosues, non Ieremias , non quilibet Prophetarum Facile ex dictis diluuntur Rabbinorum cavillationes r ad quarum primam respondere etiam possumus cum Procopio locutum Mosem de Propheta in posterum suscitando , Iosuem vero electum jam, declaratumque ducem populi supra cap. ii I. Deuteronomii. Ad alteram dicimus eamdem esse de Ieremia rationem , ac de Isaia , Daniele, ceteris que prophetis, quorum nullus aut legissatoris charactere, aut populi

liberatione spectata , Moysi potest aequiparari. Ad tertiam respondemus inter prophetas , qui ab arioIis discriminantur, principem locum tenere Christum Iesum ς S dato etiam quod in praedictione Mosis prophetae comprehendantur omnes, unum tamen assignanduin esse Mosismilcm : quamquam Burgensis ad Wertit repeti Mosis praenuntiationem, ut si priori loco accipiamus quemcumque prophetam annuntiantem sutura , altero in loco nonnisi prophetam insignem, ac summum intelligere debeamus.

Si objicias, Quomodo Christus est similis Moysi , si ille Deus est ,

ex Virgine natus, & propria voluntate passus ς hic autem homo , ge nitus ex concubitu , &juhente Domino mortuus in monte Z Quomodo Christus propheta est, si prophetae in aenigmate futura viuerunt, Christus autem omnia apertissime intuebatur Respondemus cum Augustino citato libro Xν I. contra Faustum cap. rs. Non ea tantum, qza

unius ejusdemque natura Iunt, inter se esse itia, fleui gemini homines, Cel filii parentibus , vel omnes homines omnibus hominibus, in quant m homines sunt , iles utique fiant: quod ct in eeteris animalibus intueri faeillimum es, velut olea Meae, taurus Iauro similis dieitur ἰ verum etiam naturae dispares esse, O dici multa ilia, ut olivae oleaster , erfar tritio. In quo autem Christi cum Moyse similitudo sita sit, facile ex dictis conjicitur. Nec ullius est ponderis objectio altera ς enimvero

Qui propheta dieitur hodie, olim vocabarur videns, ut Iegitur I. Reg. I x. 9. unde Moses, quem novit Domiπur Deis ad faciem, Deuta xxx i v. Io. prophetas alios antecellite Christus, qui est migenitus omnia in sinu Patris comprehendens , Ioan. I. I 8. est Mose, ceterisque praesta tior . Sed de textu Deuteronomii hactenus. In Daniele occurrit somnium Regis Nabuchodonosor enarratum. Cap. II. 3 2. S. seq. explicatum vero versu 36. S seq. Somnium est visio statuae , cuius caput aurum , pectus S brachia argentum , tibiae serrum , pedum pars erat ferrea, pars fictilis. interpretamentum Pro

phetae est, in auro designari imperium ipsius Nabuchodonosor, quod extra Babyloniorum fines debellatis Aegyptiis, Assyriis, S superato etiam Euphrate , devictisque Iudaeis fuit mirifice propagatum . Tanta Assyrii ac Babylonii Regis fortuna , si illam ad invasionem Iudaeae rese

ramus ,

54쪽

Liber Vicesimus quintus. Cap. VII. 4

ramus, initium habuit anno M. 3i98. P. Iul. io8. ante Vulgarem . Aera m 6o6 ct desiit in infausta trucique morte Balihastaris trucidati a militibus Cyri anno M. 3466. P. Iul. i 6. ante Ae. U. s38. Secundum Regnum, quod Daniel appellat argenteum, fuit Medorum atque Persarum, S perduravit a Morte Baliliassaris usque ad annum 6. Darii Co- domani, quem debellavit AleXander Rex Macedonum anno M. 3674. P. I. 4384. ante V. Ae. 3Io., S pugna in Arbelis data omnino Monarchiam Persarum delevit. Regnum tertium ferreum est Regnuri . Graecorum sundatum ab ipso Alexandro: qui post victum Darium Babylonem quoque expugnavit, atque pertransiit usque ad Mes terrae , O aeeepit spolia multitudinis gentium, ut legitur in primo Machabaeorum . Bene ergo de hoc regno ait Daniel imperaturum universa terrae.

Obiit Alexander anno Mundi 368 i. P. Iul. 439 I. ante Ae. V. 323. re gnumque Graecorum inter pueros Regis di Wisum perduravit usque ad tempora Herodis, & CIeopatrae, ad annum scilicet M. 39s8. P. Iul. 663. ante Ch. Ae. 46. Quartum ergo Regnum est Regnum Romanorum , qui Occidentem , S Orientem domuerunt, ct diversa in formam regiminis tenuerunt: de quibus Livius , L. Florus , Eutropius, Omnesque Historici. Post quatuor Regnorum decIarationem , inquit Prophetae a z

et uicbus autem regnorum tuorum fuscitabit Detis eorti Re-RUum , quod is aeternum non dissipabitur, ct regnum eius alteri ρρο

9 V m stabit is aeternum. Hoc Ioeci inter Uvigatam , ac textum Hembreo. Chaldaicum nulla est discrepantia . Ex hac Prophetia e Midenter concluditur Messiam iam venisse, cuius regnum est spirituaIe, sempiternum , atque in sui obsequium trahens regna quailibet temporalia, virtute unius Lapidis de monte ab

sei siue manibus, ut Daniel ibidem ait, idest , I. Christi, qui absque

humana opera de Maria Virgine natus est. Enim vero jam quatuor illa regna Consumpta sunt, S comminuta . Iam ergo viget Regnum Christi in tempore regnorum iIIorum a Deo suscitandum . Quod opponunt persistere etiamnum Regnum Romanorum , ne Regnum Christi vi S armis ceteris praevaluiste et nihil omnino probat. Nam Romanorum Regnum vix stat modo nomine- tenus, cum in occulente evel sum sit Vandalorum , Gothorum, aliorumque incursionibus; sub eEbe sint quoque diversis Principibus Galliarum , Hispaniarum, Angliae, & Italiae provinciae: in Oriente autem discissum sit Paganorum , Turcarumque tyrannide . Profecto quod dicatur Augustis- sinus Imperator Rex Romanorum, non evincit quarti Regni usque ad nos petissistentiam ς nam hoc pacto neque Chaldaeorum, neque Persa

55쪽

rum, neque Graecorum praeteriisset Monarchia, cujus nomIne Turea rum auctoritas insignitur . Iraeterierunt tamen , cum fuit forma Regiminis immutata . At Christi regnum non ferro , sed spiritualibus arismis cetera omnia comminuit, praedicatione Evangelii, S eversione idolorum r neque illud potuit unquam evertere aut temporalis potestas,

aut Satanae machinatio . Floruit utique aliquandiu post Christi adveniatum Romana Respublica, & regnat adhuc in Orbe plurimarum genistium iniquitas : sed non subacto domitoque , vigente adhuc quarto Regno Daniel venturum Christum praedixit; nec statim omnia regna subjuganda, sed in aliorum comminutione asseruit regnum ipsius Christi sore perpetuum . Nunc ergo statua confracta , regna quatuor comminuta , Christiani autem regni perennitas aperte declarant eventa somnium Nabuchodonosor, quod Daniel verbis Propheticis explicavit. Alterum adventus Christi argumentum est , quod Propheta Michaeas cap. v. a. hoc de Bethlehem singulare oraculum protulit r

t iv 'C)n C pn vnhircin t Bι tu Setblebem Ephrara , parvulus es tu missibus Iuda : ex te mihi egredietur, qu/sit δε- minator in IsraeI, ct egressis ejus ab initio a diebus aeternitatis . Praedictus est a Michaea Dominator populi Israel de oppido Bethlehem exiturus . Is vero nequit esse nisi Messias : cumque oppidum Bethlehemisuerit ab annis multis eversum ς promissum Liberatorem iam venisse consequitur. Porro de Messia vaticinatum esse Michaeam liquet ex specioso, neque ulli mortalium aptando charactere, Et egressio ejus a principio a diebus aeternitatis. Idem probat Ucterum omnium Rabbinorum traditio et Herodi enim sciscitanti Ebi Gripus nasceretur , SacerdoteS omnes , Sc Scribae responderunt, Matth. II. s. In Sethlehem Iudae*se enim scriptum est per propberam . Et quidem Michaeas nequie intelligi de Davide, aut Elimelcch , aut alio antiquiori duce Bethlemitico , cum prophetaverit sub Ioathan , ct Ezechia , atque post annum M. 32 6., praenuntiaveritque eo loci suturum quoque Ierosolymorum excidium . Neque ad Ezechiam , Vel Zorobabelem referri potest vaticinatio , quibus convenire non potest proprietas aeternitatis.

nee in Bethlehem Iuda nasci contigit, cum Ezechias natus sit Ierosolymis, Zorobabel Babilone. Praeteriri non debent quae de secundo templo praedixit Aggaeus cap. il. 7. & Io. futuram hujus templi gloriam ampliorem, quania templi a Salomone constructi, quod ad secundam Domum venturus rei Messias. Et veniet, inquit Propheta , Dest eratus eunctis Gem

56쪽

Liber Vicesimus quintus . Cap. VII. s

t Ii Uri u Christus ergo, qui Venturus erat ad Templum sanctum

suum , ante hujus devastationem advenit. Recentiores quidam Rabis hini detorquent vaticinium ad icrtium templum Herodianum : sed nihil excogitari poterat magis ineptum ς nam Pronomine demonstrativo Aggarus domum a Zorobabele constructam designat, imo ipsum Zoro- habetem adloquitur : ut mittam Templum Herodianum non esse diverissum a secundo, nullius gloriae titulo primum superasse, S illud etiam solo aequatum esse, atque eversum. Verum de his infra . Gloriam secundi Tompli Iudaeorum alii autumant esse, quod unque ad Titum perduraverit, diuturnitate, quam steterit primum , maiori ; aut, quod magis fuerit ornatum , ac muneribus S divitiis onustum : aut demum , quod stante hoc templo pucem habuerint tranquilistiorem . Sed ridenda potius haec sunt, quam refutanda . Etenim quaeis nam gloria eensenda est stetisse Templi molem annis, quot ipsi enumerant , 42o. , vix decem supra aetatem domus prioris t gloriam magnam , & qua Templum implendum erat, legimuS praenuntiatam . Falsum quoque est Domum novissimam fuisse ob opulentiam, sacramque supellectilem magis, quam suerit prima , illustrem ac celebrem, praesertim cum neque extiterit in novo Templo Arca foederis, neque signis perpetuus, neque splendidiora domus primae ornamenta. At pacem, nisi illam fateamur a Propheta enuntiatam, quam Christus attulit terris , qualem invenies in Templo sub Antiocho, Seleueci , Pompeio , C. Caesare , ac Tito , omni profanationis specie polluto Qu modo pacem dixeris praedictam a Daniele abominationem desolationis piauam populi tranquillitatem in contrario bellorum exitu , in excidio Ierosolymarum , in clade , qua . aut fame, aut serro ahsumpta narrantur Iudaeorum undecies centena millia , in captivitate, in quam Venerunt devictoruin reliquiae PReponunt alii venisse ad hoc Templum invictissimum Regem Mace-eonum Alexandrum; sed inscite ac stolide tribuunt hinnini idole,'strae. &se jactanti filium Hammonis speciosiim Messiae titulum metri Desiderium omnium gentium : ct impudenter atque audacter mox nam Dei gloriam existimant, quam Rex ille Graecorum etiam Apollini exhibuit . Quid plura λ ad Templum sanctum suum ait Malachias m. i. ven

turum non Regem aut Graecorum, aut Persarum, aut Assyriorunia,

sed e gelum testamenti, ct Dominatorem, quem Iudaei ipsi expectabant. Id vero impletum dum Virgo mater sisteret Domino puerum Jesum, divini Spiritus revelatione agnoverunt, ut resert LucaS II. as.

Sc 36., justus Simeon , Sc Anna filia Phanuel prophetissa. Sed oritur difficultas, quod Templum Christi aetate persistens ,

suerit Herodianum ac tertium, ideoque non extructuin a Zoroba hele Ssecundum. Scribit enim Iosephus lib. xv. Antiq. cap. X I. num. I. Her

dem cogitasse de novo construendo Templo, quoniam Icconuo deeraυς

57쪽

yo De Τheologicis Disciplinis

ad altitudinem eubiti sexaginta, tanto quippe altius erat a Salomone ad earum. Addit n. a. Pudaeis anxiis ne si totum opus dissolveret, non satis Uum baberet ad perficiendum, dixisse , nosse prius templum diruturum , quam omnia quae ad novum absolveudum pertinerent, pro

rasset. Hoc pacto Iudaeis acquiescentibus Herodes, ut Historicus inis quit num. I. sublatis veteribus fundamentir, ct jactis aliis , templum

fuer eis erexit in longitudiuem cubitorum centum, in altitudinem totidem , or vixisti amplius. Si ergo Christus advenit ad Templum tertium ah Herode constructum, non poterunt Iudaei praelaudato Aggaei vaticinio revinci.

FaciIlima esset hujus dissicultatis expeditio, si quemadmodum tenent cum VilIulpando Tom. a. in Ezech. lib. v. cap. 68. Salianus ad annum M. εἶ os. num. s. omnesque fiere recentiores , Herodes ornasset tantum secundam domum a ZorobabeIe constructam , non alteram excitasset. Ouod viri docti adversus apertissimum Iosephi testimonium nituntur sequenti hus momentis demonstrare. Principio, inquiunt, si fides habeatur Iosepho, non erit iuxta prophetae praedictionem secundum templum glorificatum praesentia SaIvatoris . Deinde Templum , quod vivente Christo Domino stabat, Io. I l. ao. quadraginta sex σηπis featum est: Herodianum vero constructum est annis novem, vel octo cum dimidio . Praeterea Herodis reditus pares ad structuram tantam non erant, cum Regulus esset tenuissi inarum opum, & in aliis ain plisi sinis sumptibus thesauros exhaurierit, ut in Arce Antonia, aedibus que ma Ximis prope fanum , magnificentissimo oppido in Samaritica regione, atque aedificiis aliis amplissimis. Tandem assirmant Patres venisse Christum ad TempIum Zorobabelis, ct de ipso accipienda Ioannis verba paullo supra producta.

Ut verum satear, non sunt haec omnia tanti ponderis , ut Valaant testimonium Iosephi etiam a Gorionide , aliisque Confirmatum evertere: nam prima , ct postrema argumentatio, si cum Iudaeis disceptetur,

videbitur esse, ut inquiunt Scholastici, petitio principii. Secunda nimis infirma est; quandoquidem sex illi & quadraginta anni non ad B- Iam structuram parietum, sed etiam ad ornatum Templi debent reserri: nec secundum Templum constructum fiuit spatio annorum 46. ut nonnulli ex his Ioannis verbis, falsisque supputationibus deduxerunt, sed annis viginti, quot fluxerunt ab anno P. I. I 68. ad an. ejusdem Periodi I 88. sive a primo Cyri usque ad sextum Darii Hystaspidis, quo

consummatum templi aedificium liquet ex t. Esdrae v I i. i s. Nec urget quod opponitur de Herodianis reditibus ς primum quia tot alia immensi operis aedificia demonstrant haud exiguam ui fuisse copiam divitiarum t deinde defuncto Zenodoro nova illi regio, amplissi inique reditus accesserunt: ad haec scribit Iosephus lib. VI. de Bello cap. 6. in. sumptos in Templi ornatu omnes ιbesauros, quos toto orbe missa Deo

58쪽

Liber Vicesimus quintus. Cap. VIII. s i

munera repleverant: tandem negari non potest Herodianum fanum . non dici a Tacito lib. v. Hist. cap. 8. imme e opulentia templum. Haec tamen opulentia non tanta fuit, quanta templi Salomonis , ut e consessione Rab. Agariae demonstrat Mich. Boccius in Templo teνtio ficto: ubi etiam probat ex cap. Messechet libri Ioma in hoc gloriam fuisse a primi Templi, quod in eo fuerunt Urim ct Tummim, eaelestii lanis. gratissa praesentia Dei, rea foederis eum propitiatorio ct Cheru-him: quae addo , ne quis audeat ob opulentiam ipsum primum templum postponere Herodiano . Dissicultatem ergo superius positam sic arbitror diluendam, quod

licet Herodes domum Dei a iundamentis extruxerit, erat tamen haec domus eadem cum secunda, quia Herodiana non ex ruinis excitata

fuit, sed paullatim per partes innovata, ita , ut semper persisteret Sanctum sanctorum ; cum nunquam sacer cultus , ct sacrincia fuerint interrupta : quod non selum Ribera , aliique Catholici interpretes o servarunt, sed etiam Grotius in cap. 24. Matth. S lib. ν. de I erit. Rel. Christ. num. I . Scaliger lib. VI. de Emendat. Temp. & in notis ad lib. XV. Antiq. Hudsonus . Prosecto Iudaei Herodianum Templum idem esse

ac secundum ubique fatentur, nec eversum a Tito alio unquam vocabulo appellant, quam nra domum secundam . I ideatur Talmud cap. ult. de Synedrio, titulo Joma, ct titulo Rosch Haschana. Hoc ad Hebraicam pervicaciam frangendam videtur praecedenti opinione robustius.

Iesum Nazarenum esse Mesam in lege promissum.

vs Nrssa promissum Mundi Redemptorem ante eversionertia secundi Templi 'dictorum argumentorum vi superati quidam Iudaeorum confessi sunt. At ne faterentur Messiam illum esse Iesua Crucifixum , maluerunt Messias alios in trudere , ut Dositheum , Simonem Samaritanum, Barchochebam, Davidem Eldavidem, ac Venpasianum ipsum suae perditionis auctorem . Alii latitasse putarunt aut in hortis Eden, aut in nos omiis urbis Romae, aut in locis aliis reconditis, tanta manisestationis ejus fiducia erecti, ut ideo tentaUeriae Romanorum iugum excutere, quod ex eorum finibus prosectus Dux inclytus Orbis terrarum habiturus esset imperium . Quod & Flavius Iscribit lib. vir. de B. I. Tacitus in v. Hist. in Vespasiano Suetonius, ct ex

Rabbinis Zemach Darid, Ahiba, S Ioannes, & Abraham Salmanticenses. Neque sallax fuit, quae percrebuerat opinio, si potestatoin spiritualem antiquis Prophetarum literis praenuntiatam intellexissent. At G a quoniam Diqitigod by Corale

59쪽

sa De Τheologicis Disciplinis

quoniam temporalem praestolabantur, neque Christum verum Messam agnovere , neque in Pseudoprophetis illis impletum oraculum restituistion is Regni Israel videre meruerunt. Quoniam ergo experientia ed Hi testantur impostores fuisse, qui Herodis & Hadriani temporibus venerunt sub Christi nomine ; id unum superest demonstrandum talem non fuisse Iesum Nazarenum , qui ct suae missionis veritatem ostendit, Sc aliorum praedixit calliditatem .PRoposiTIo: Iesus Naetarenus est verus Messias a Deo Prophetarum ore promissus.

'Sequitur ex dictis. Ille enim verus Messas est, qui advenit dum . sceptrum ablatum suit de tribu Iuda, dum quartum Regnum potestatem Graecorum confregit, dum staret templum a Zorobabele aedificatum , dum Danielis hebdomadar ad finem vergerent; Sc ille Messias est, qui in his temporum adjunctis Ortus est in Bethlehem ex regio semine David , instituit regnum spirituale S aeternum , venit ad Tomplum sanctum suum , atque in medio postremae hebdomadis , ut det retur iniquitas, mactatus est. Haec autem omnia in Iesu Nazareno suerunt completa. Ipse ergo est Rex Israel, ipse Benedictus Davidis, ipse Sacerdos aeternus, ipse denique diu expectatus Mosias. Confirmatur ex universis Iesu Nagareni, & Messiae characteribus. Ex Davidis posteritate nasciturum Messiam praedictum est Ps. Lxxx VII 4. S Iesum esse filium Davidis constat ex Matth. i. Concipiendum de Virgine praenuntiavit de Messa Erech. xov. a. & Isaias VI I. I 4. quod i pletum in Christo liquet ex Luca cap. 1. 26. Messiae patria est Bethlehem apud Mich. v. a. & Iesum natum Bethlehemi constat ex Matth. II. I. Ad Messae incunabula delaturos Magos aurum S thus ait Is LX. 6. , atque idem affrmat de Iesu citato loco Matthaeus . Narrat ibidem Evangelista fugam Christi in Aegyptum praedictam ab Osea XI. . nec non

eaedem perpetratam ab Herode, ac praedictam a Ieremia xxx I. IS.

Ante Christi praedicationem Marci i. Ioannes Baptista praedicavit poenitentiam in deserto, iuxta vaticinium Isaiae XL. I. Evangelicam praedi-eationem inchoatam in Galilaea narrat Matthaeus I v. ia. quod & Propheta vaticinatus suerat Ix. I. Apostolos vocandos a captura piscium inquit Ieremias xvi. i 6. idque de Christi Apostolis refertur ab Evangelista 1 v. 8. Fuerunt Christi discipuli illiterati ac rudes, ut vaticinatus

fuerat Isaias XXIX. l . in omnem tamen terram praedicarunt Evangelii im juxta praedictiqnem Psalmi xvi ii. s. In Passione Christi omnia

tonsummata sunt , quae suerant praenuntiata . Ingressus est Ierosolymam stilens super pullum asinae, ut praedixerat Zacharias i X. 9. traditus suit a discipulo , ut idem propheta vaticinatuS fuerat XI. I a. nec non Psalmista xiv. t 3. caesus flagellis est , suffxus cruci, & reputatus cumsteteratis, iuxta vaticinationem Isaiae L. 6. LI I I. I a. Revixit etiam , &in c um ascendit, ut in Psalmis III. 6. St LXVII. I9. fuerat praenun

60쪽

Liber Vicesimus quintus. Cap. VIII. sa

tiatum . Profecto in nullo alio singulas notas istas invenies . Atque his aecedunt figurae omnes cum personarum , tum sacrificiorum veteris Testamenti, quas in Iesu Nazareno completas diximus differentes de Legibus cap. 6. & 9. Addunt argumento robur Christi miracula non eo tantum titulo , quod nequeunt fieri in confirmationem erroris, ut probatum est alibi, sed etiam quod Messiae adventum notis indicant singularibus . Caecos enim ilIuminavit, surdisque reddidit auditum, uti vaticinatus fuerat Isaias cap. XXxv. a. s. roboravit genua debilium, claudosque sanavit, ut praedixit eo loci propheta : revocavit etiam mortuos ad vitam juxta praedictionem ipsius Isaiae xxv i. i9. Recte ergo interrogantibus dii ipulis Ioannis an revera esset Christus , respondit Matth. x l. 4. Renuntiare Ioanni, quae audiuis, ct vidistis. Cata vident, elaudi ambulant,

leprosi mundantur . fur di audiunt, mortui resurgunt. Sunt praeterea plura miracula divinam Christi Missionem contestantiar stella quae in Oriente apparuit in eius Nativitate haud obscure praenuntiata ab Isaia cap. Lx. I. visibilis Spiritus sancti descensus in Baptisinate, de quo idem

Isaias x I. a. Solis obtenebratio in plenilunio, atque in meridie; quam innuit Amos Vi i I. 9. Itaque Iesum Nagarenum esse verum Messian .eVincunt miracula , probant legis lupi, commonstrant vitae mortisque illius adjuncta , confirmant promissi Reparatoris characteres, atque

declarant Propheticorum Oraculorum eventa. OBIECTAMENTA ELIDUNTUR.

At objiciunt Iudaei. Sunt potius Venturi Messae characteres confirmare pactum , & legem Mosaicam, Danielis IX. 27. perpetuum reddere Sacerdotium Leviticum, Ierem. xx xl Il. II. Conterere gentes

Moab, ct filios Seth , Num. xx t v. i . debellare Gog & Magog Ezech.

xxx IX. II. construere templum amplissimum , seq. cap. XLI. denique

non gentibus, sed populo Israel salutem asserre , Is xi. ia. Igittar Iesus Nazarenus , qui nec legem Mosis perennem reddidit, neque Sacerdotium firmavit, neque armis debellavit Gentiles, neque amplissimum templum ereXit, neque congregavit profugos Israci, verus Messias

habendus non est . .

Resp. spiritali sensu haec omnia fuisse adimpleta, literati autem impleri non debuisse. Legem, Sacerdotium, victimas , in Evangelium , in Ordinem Melchisedech , in Acrificium incruentum transtulit ChristuS, deletisque futurorum umbris , attulit justitiae percnnitatem . Subver tendo A postolorum suorum praedicatione Gentium idola, gloriosum reportavit de omni natione triumphum, S in Ecclesia , quam acquisivit sanguine suo, longe melioris structurae Templum crexit. Offerens autem semetipsam in Ara crucis, salvavit Israel, & congregavit pro

SEARCH

MENU NAVIGATION