장음표시 사용
71쪽
ARGUMENTUM II. Sensim a Gnditione Personae descendimus ad praedicationem. Evangelii, qua Apostoli Iesum Crucifixum universo Mundo annuntiarunt . In hac Christi veritas , atque divinitas demonstratur ab Augustino lib. xxi t. de Civit. Dei cap. 7. quoniam Apostoli eo tempore , quo maxime florebat eruditio, annuntiantes resurrectionem Christi. S ascensionem in coeInm, S mysteria quae humana ratio non percipit, terrentibus etiam, S contradicentibus tam magnis , & tam multis Persecutoribus, effecerunt, ut a viris sapientissimis Christus adoraretur, S firmissime crederetur secutura ad novum iaculum resurrectio, atque immortalitas carnis. Corroborat idem argumentum Amhrofius scribens in caput v. Lueae divino consilio factum esse, ut Christus eligeret non sapientes aliquos , non divites , non nobiles , sed piscatores S publicanos, ne videretur aut prudentia, aut divitiis, aut potentiae ct nobilitatis auctoritate aliquos ad fidem suam traduxisse. Perpendit Chrysostomus in oratione aeuod Christussi Deus, quod pro universi conversione Christi discipuli non moverunt arma, non impenderunt Pecunias, neque exercituum multitudine usi sunt, sed verbo simplici, nudipedes & ignari potuerunt mutam reddore linguam Philosophorum, Rhetorum ora constringere. Principes ac Reges con Uertem a atque Barbaris Graecisque imperare . Addit divinum csse ad unam Religionem carni ac sanguini reluctantem pertrahere humanum genuS ab surdis moribus, atque malis innumeris irretitum. His accedit ratio D. Thomae lib. I. contra Gentes cap. 6. deprompta autem ex Augustino citato libro xxi l. de Civia Dei cap. f., quoniam Mel Apostoli res credibiles praedicarunt , & stolidi sunt atque inexcusabiles qui non credunt: vel praedicaverunt res incredibiles, atque ita iam aliquod incredihil . admittitur, nempe Mundum tam firmiter illud credidisse, quod est in-eredibile ... A R G u M 'E N T υ M III.
Non tum , inquit eadem oratione Chrysestomus , illud stupendum divinumque , quod per totum orbem illiterati, ineloquentes , obscuri, S facultatibus, robore corporis, praecellentia gloriae, atque vehementia rhetorices privati aedifica νerint Christianam Religionem ;verum etiam quod ilIam invictam firmissimamque reddiderint. Quantumvis enim Romani usque ad Constantinum Imperatores, aliique Tyranni infestaverint Christi Ecclesiam; praevaluit semper adversus portas Inseri, ut res te ad Tyrannos scripserit Tertullianus cap. I. Apolo Plures emimur, quoties metimur a vobis. In illis vero hostium machinationibus magis divina virtus apparet, si advertas vinctis , iugatis a
72쪽
Liber Vicesimus quintus. Cap. X. σς
tis , Sc martyrio aflems Christi Apostolis & discipulis, Christianos
perpaucos , timidosque indutos virtute ex alto evasisse studiosores , &dum fluerent torrentes sanguinis suorum , redditos fuisse serventiores. Illud etiam stuporem adauget, quod Christo nomen dederint persecutores , adversi rii, carnifices, lictores ac milites Christianorum momti inhiantes . Tales fuerunt Paulus de coelo prostratus , dum pergeret
in Damascum adversus Christi fideles, Iustinus Philosophus praestantis.
simus ad Christum conversus,dum spectaret martyres intrepide ad mortem deserri, Claudius Tribunus conversus ad Christum, dum Chry- sanctum , & Dariam torqueret, Romanus in martyrio Laurentii baptismum flagitans , Evilasius idolorum sacerdos cum virgine Fausta obtruncatus , aliique propemodum infiniti. Crescunt portenta, dum recolimus etiam mimos, cum mysteria nostra irriderent, repente divinitus illuminatos pro illorum confirmatione subiisse martyrium : ut narrant de Ginesio sub Diocletiano , de Ardalione, & de Porphyrio sub Iuliano Apostata. Tantum ergo fidei Christianae incrementum in his circumstantiis , atque ex his principiis prosectum Christi doctrinam ,
virtutem , divinitatemque corroborat. ARGUMENTUM IV. Invictissimum Christo testimonium perhibent miracula patrata ab ipso, & ejus discipulis r quae a solo Deo fieri in confirmationem veritatis alibi demonstravimus . Narrantur complura in Iibris Evangeliorum,& in Actis Apostolicis . Facta non suisse ope daemonum , demonstratum est ev quo fuerint persecta ad disibi venda opera diaboli. Non fuisse praestigias & ludificationes sensuum, evincitur, quod patrata fuerint spectante omni populo, in urbe frequentissima , coram calumniatoribus ipsius Christi inimicis. Accedit, quod illorum nonnulla experimento comprobata sunt; nam Lazarus, quem e sepulcro quatriduanum Dominus suscitaverat, ne putaretur phantasma , coram omnibus Ioquebatur, Sc epulabatur , ut ad eum confluerent Iudaei stupore pereulsi. Vide Ioannis caput xi. ct Tractatus Augustini XLix. Sc L. Caecum quoque a nativitate illuminatum a Christo, de quo idem Evangelista cap. IX. , post ipsius confessionem, ac testimonia parentum occultare
non potuerunt Pharisiari. Conficta haec, ct alia plura a discipulis nulla ratione credi potest. Primo quia edita a Christo prodigia negare non audent inimici Christiani nominis , ut Celsus apud Origenem libro a. , S Iulianus Apostata apud Cyrillum libro 6. Deinde quia Petrus commemorando Israelitis virtutes Christi, ut legimus in AEL Apostolicis cap.
2. & q. convertit in una tantum concione tria millia virorum, in altera
quinque millia: incredibile autem est, hos omnes fictis prodigiis fuisseeommotos. Praeterea cum Apostoli hac prodigia narrarent, nunquam I tanquam
73쪽
tanquam mendaces a populis, inter quos evenerant, repulsi siunt, sea potius tanquam praestigiatores , atque malefici. Ad haec Evangelistae , qui Christi miracula mandarunt literis, non praetermittunt illius paupertatem , ignominias , odium apud Sacerdotes ac principes , probra , derisiones , extremumque siupplicium ς ut pIane constet noluisse in Magistri gratiam mentiri. Tandem cui bono haec discipuli confingere , pNon utique ob temporale commodum , cum pro nomine Christi persecutiones , contumelias , & mala snnumera paterentur; neque ob meritum , legisque suae observationem , cum mendacium S falsum testimonium prohibeat omnis Religio , S praesertim Christiana.
Petitur firmissimum argumentum ex Christi resurrectione : Suam tribuere non possunt contad tui alterius corporis, quoniam Ct ristus sepultus est in monumento , in quo nondum. quisquam positus sucrate nec affrinari potest sublatum Christi corpus per subterraneos cuniculos , cum fuerit monumentum illud excisum in petra r nec sublatum ex ostio , cum Iapis .signatus fuerit, & munitus custodibus . Ouod vero custodes. ipsi pecunia corrupti dixerint sublatum dum dormitarent, Iudaeorum pervicaciam fraudemque per se commonstrat. OutSenim , ut Augustinus ratiocinatur in Psalmum 63. , dormientes tester adhibet E Nihil est quod huic argumento inimici veritatis reponant. Si enim dixerint Christum non mille mortuum , revincuntur eX guttiSLinguinis Ac aquae, quae exierunt ex corde eius Iancea transfixo p nam impossibile est hominem, posteaquam sanguis totus cssiuxit vivere corpoream vitam. Si resurrectionem ipsam pernegaverint, resutari
poterunt nube testium ς nam D. Paulus in I. ad Corinth. cap. XV. 6.
Provocat ad quingentos His addimus testimonium Flavii Iosephi viria Christiana Religione alieni. Adde quod Apostoli minime, mentiti flant, ut demonstravi superiori argumento. DiscipuIos ob simplicitatem credidisse rem falsam , nemo jure arbitrabitu , qui animadvertat diu S ipsos fuisse incredulos, donec vulnera Nagareni palparent. Corrupuisse illos pecunia militem custodem sepulcri, ut magistri famae considerent , ct emortui corpus subripuisse, nullam habet smagi nem veritatis . Si enim ipsos discipulos intueamur,. suffixo cruci Magistro . dispersi, timidique aufugerant, nec potierunt post tam immane sup plicium . qui ad fatellitum ad Wcntum, & ancillarum vocem trepida-
Verant , tantum facinus aggredi, a fasta etiam, nominisque gloria abhorrentes. Si Vero ad Iudaeos animum con Uertamus, ii, annuente Pilato, munierunt testularum signantes lapidem eum eustodibus, cumque id secerint quia Christus praedixerat se post tres dies resurretitarum, si Apostoli cadaver silibripuissent, id facile comprobassent , eosque apud prae fidem
74쪽
Liber Vicesimus quintus. Cap. X. 6
fidem accusassent de fracto, violatoque sigillo. Si denique rei inspicia.
Inus eventum , cum mora sit furtis contraria, accedentes ad monumentum non explicassent sudarium Sc linteamina , quae disiuncta in sepulcro inventa sunt, sed absque mora asportasscnt corpus sindone involutum S colligatum . Sed plura de hoc argumento in laudata oratione Chrysostomus. Vide insuper Danielem Huetium Demonst. Evan- gelicae Propos. IX. cap. I 42. Thyrsum Gongalea de Verit. Relig. Christ. lib. I. cap. 7. & H. Grotium lib. I ia n. s. ARGUMxNTuu VI. Proxima est argumentatio petita ex oraculis, quae ab exordi mundi omni aetate Iudaico populo Christum praenuntiarunt. Ea in praemissis disputationibus satis expendimus. Tam multa ac praeclara hab re solum Deum auctorem, qui solus sutura omnia intuetur, neque Comparanda esse cum ambiguis , S Rexiloquis idolorum responsis, prohatum est de e guens capite xi i. Nec Iudaeis tantum praenuntiatus est adventus Christi , sed etiam Gentibus , ut Noabitis a Balaam , S a Iob Idumaeis. Etiam in sui perniciem ex vaticiniis Prophetarum daemones suam per Christum eversionem veritate cogente nuntiarunt. Proditurum ex Iudaea dominatorem universi fuit, imperante Augusto, opinio tam pervulgata, ut de ea scripserint etiam profani scriptores Tacitus, S Suetonius, ut diximus capite libri hujus octavo . Orta hine quorumdam opinatio Vespasianum esse Christum , sed quoniam in illum minime quadrabant oracula , his perlectis Iesum Nazarenum agnovere viri etiam percelebres, ut Uerianus Pictor , ct Marcellus Orator . Accedit ante Christum celebriora oracula Obmutuisse , quod factum iri in signum adventus Messiae praedixerat Zacharias xi II. a. Hinc A pollo Iertur Augusto causam silentii sciscitanti hoc dedisse responsum :
Me puer Hebros Divos Deus ipse gubernam Cedere sede jubet, tristemquererire sub Oreum re sis ergo dehine taetri Gyredi e noseris. Vide Nicephorum lib. t. Histor. cap. I . Suidam in Augusto , R Bar nium in App. Ab his se delusum queritur Hyacinthus Serry Exercit. xxxi l. fidem mendacio dedisse aliquando. Etenim, inquit, iam ab ipsa Ciceronis aetate coepit Delphicum oraculum esse minori in pretio , ut ait idem Cicero a. de Divinat. perstitisse tamen etiam sub Traiano colligitur ex Plutarcho. Suetonius praeterea narrat responsum datum Neroni, Philostratus Apollonio, Dio Chrysestomus Hadriano. Aliud viraculum festivissimum commemorat Spartianus. Eusebius denique I a lib. II-
75쪽
lib. I r. de Vita Const. cap. 4s.stetisse profitetur OracuIum DeIphicum ad sua usque tempora . Ex quibus putant Critici complures falsissimum es.se quod praemisimus de Augusto , quandoquidem longe ante Christum
minore gloria erat oraculum Delphis, nec penitus post Christum obmutuit . erum haec , quae putantur invictissima , nullius omnino sint roboris. Nam etiam ab anno Is 89. desierunt Prophetae in Israel, quod signum erat non diu perseveraturam legona Mosaicam : atque ita nonnullis ante Christum annis cessavit apud Idololatras oraculorum cel hritas in signum divini I erbi proxime nascituri. Et quemadmodum , posteaquam cessarunt celebriores Prophetae , nonnulli singulari Dei munere prophetarunt, ut Simon , Anna , Agabus : ita , Postquam.
desiit Delphici oraculi frequens rumor, S celebris existimatio, aliqui impii, oculio Dei judicio, daemoniorum responsis decepti sunt. ARGUMENTUM VII. Accedunt testimonia non solum virorum sanctitate ac religione iI- lustri uin , sed etiam hostium Christiani nominis. De Celso Epicureo . Iuliano A postata , Flavio Iosepho, & Mahumete dictum supra . Addimus Acta Pilati, quo Praeside Christus Iesus affxus est Cruci. In his Romanus Praeses tam insignia de Iesu Naetareno nuntiavit, ut Tiberius, de illius Apotheosi ageret apud Senatum. Haud me latet spuria ct conficta haec censeri a Criticis plurimis , quorum argumenta collegit in Apocryphis N. T. Fabricius, Clericus ad annum XXIX. n. 9 . S sa in uel Basnagius ad annum xxxi ii. num. iva. & seqq. sed pugnant ad Versus istos perantiqui, ct celeherrimi Ecclesiae Patres. Ad haec enim Acta Gentiles provocavit S. Martyr Iustinus in altera ad Antoninum Apologia , Tertullianus in Apologetico adversus Gentes cap. s. S 2I.,& Lucianus qui sub Decio martyr occubuit. Eadem firmissime receperunt Eusebius Caesariensis lib. i I. H. Eccl. cap. a. Ioannes Chrysostomus hom. 26. in Epistolam secundam ad Corinthios , Orosius lib. vi I. cap. 4., ct quotquot subsecuti sunt Historici ac Patres ἔ ut merito. scripserit Putavius in Animadversionibus ad Epiph. p. 8 . contrariam suspicionem ne resutationem quidem mereri: S ipse Hyacinthus Serm tantae in ventilando ambigua monumenta licentiae , Exercitatione 6 . no posse acta Pilati citra summam audaciam in dubium verti. Vindicat caluculenter in Lect. in Ast. Dei. i v. Ioannes Pear nus . occurram ego Basnagio, qui post Pcar num edidit Politicos , Criticosque Annales. Itaque Basnagius cit. num. I92. vellicat Tertullianum, quod cap.
ai. Apologetici de Christi resurrectione seripserit, Ea smuia fuste
ruso Tiberio nuntiavit. At Pilatus non potuit Tiberium alloqui, cum
Romam hoc jam defuncto pervenerit, ut liquet ex Iosepho lib. xv i M.
76쪽
Liber Vicesimus quintus. Cap. X. 69
cap. I. Nuntiare autem non est stripto aliquem adire, sed verbis . In eredibile praeterea est Pilatum narrasse Christi resurrectionem, quia tam Iudaei , quam milites, apud Matth. XXVIlI. II., nuntiaverant
fuisse illum distipuIorum fraude sublatum. Haec fusiori stilo Bassi agitis . Sed falsum primo est verbum nuntiare interdum non usiurpari etiam latinissimc pro narratione facta per literas, ut constat ex libro I. cyist. l . Ciceronis ad Atticum . Deinde quis ignorat Tertulliani stilum esse asperum & salebrosum, & ubique novatis verbis tumescentem Quod attinet ad resurrectionem: si Prieses milites interrogavit, & audivit cadaver Christi subreptum ipsis dormientibus, quod audito terraemotu, spar sequetantae novitatis rumore , proculdubio quaesivit et nonne statim illorum deprehendit malitiam, qui testes dormientes proferrent ὶ Atque id reddidit Pilatum etiam propria conscientia perculsum in veritatis disquisitione sellicitum , atque in maIe curatas excubias severiorem. Non tamen affirmo Christianam fidem fuisse amplexatum , quandoquidem sua phrasi appellat Tertullianus conscientia Christianum , qui veritatem non denegat. Habes consimile exemplum eodem libro Apologetici cap.
xv II. explicatum a nobis Tom. I. pag. sa.
Nititur Basilagius seq. num. I93. demonstrare, nunquam Tiberium postulasse a Senatu Christi apotheosim, primo quia in Iudaeos infensus crat. Deinde quia si postulasset, proculdubio obtinuisset: &Senatus minime id denegasset. Ultimo quia principes mortuorum non invident dignitati. Ab his vero facile me expediam. Ad primum enim dico Tiberium petendo Christi consecrationem non rem gratam fecisse Iudaeis, sed ingratissimam , quippe hi Christi dedecus & ignominiam
optabant, non exaltationem Se gloriam . Ad secundum S tertium dico non potuisse Senatum obtemperare Tiberio, quia Christus unum solum Deum coli mandavit, & Deos alienos , quos Romani colebantis coli prohibuit: est autem Socratis sententia, unumquemque Deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praeceperit. Vide Au gustinum de Cons Evang. lib. I. cap. xvl II. Adde divinum fuisse consilium , ne verus Deus haheret eumdem cum Idolis honorem , & ne
Religio Christiana posset dici auctoritate Romani Senatus, ct prauidio
hominum propagata . Tertio argumento quid contendat Basinagius ignoro : nam petere apotheosim est honor erga mortuos , non invidentia ; imo nec mortuo petebatur , sed redivivo . Proximo n. I94. vellicat Baseagius epistolas Pilati ad Tiberium , Si conatur probare suppositas . Urget autem haec argumenta. Primo, inquit, Sixtina vernat floribus , quos non asserebat latinitas aevo Pilati. II. In utraque, tam Sixtina , quam odita ab Hegesippo esse apertissima falsitatis indicia, ac prauertim miraculum Resurreetionis.
III. Nulli bi Tiberium dici Claudium Tiberium, sed Tiberium Clau- qiuin. IV. Incredibile esse quod PiIatus stripserit a se coelestem illum vi
77쪽
rum cruci damnatum. Verum & haec sutilia sunt. Quae circumseruntur Pilati epistolae neque a me apocryphae dicuntur, neque genuinae. Habemus tamen tertiam editam a Florentinio in Notis ad Apostolorum indiculum, latinam , Si sine vitiis, quae opponit Ba agius. Aliae sunt fortassis istius paraphases. Illud tantum contendo Pilatum lacta Christi conscripssse ad Ti herium. Quomodo potuerit de Rosurrectione memtionem facere , dictum est paullo supra . Causam mortis Christi potuit refundere in Iudaeos , qui accusarunt Iesum Nazarenum , tanquanta subvertentem populos , S prohibentem ne Caesari tributa persolve
Tandem Balnagius num. 396. adverIus Acta Pilati insurgit tribus argumentis . Primum est, quod Iustinus Martyr accipiendus est de gestis Christi in Evangelio onarratis: scribit enim, e gique hae ita esse cognostere potestis ex e is, quae scripta sunt sub Pontio Pilator
ἐῶ Π- ου λι - , inquit, non, απο IIuae . Alterum quod Praesides
Provinciarum non scribebant ad Caesares , quae ad Religionem spectabant, sed quae ad poditicum regimcn. Ultimum quod fuerunt Acta Pilati confidia primum a Maximino in contumeliam Christi, quibus Oinposuissent Catholici germana , si revera extitissent. At ad primum nego loqui Iustinum de Evangelior quis enim Gentiles ad istud provocet 2Deinde Tertullianus nonne scribit haec acta apud ip s Gentiles extare, ct Lucianus Martyr reperiri in Romanorum Annalibus P Praeterea nullum Evangelium, Praeside Pilato, scriptum est . Sed, si Baseagius fidem habet Ioanni Millio, Matthaeus Evangelium scripsi imperante
Nerone, S anno V. Ae. xxi. si Scriptoribus aliis, paullo ante e ceteri Evangelistae post Matthaeum . At Pilatus acccrsitus est Romam, & Iudaeae administratione privatus anno xxxv. Recte autem inquit Iustinus, μι Παν - Παάμις non enim Praesides conscribebant Acta , sed Notarii . . Ad alterum dico a Rectoribus provinciarum mitas ad Caesarem etiam rerum quotidianarum commentarios, ut constat ex libro Philonis delegatione ad Caium, probatque ad annum XXI x. ipse Clericus . In
assis praeterea Pilati spectat ad politicum regimen detegere Iudaeorum fraudem atque machinamenta. Postremum diluitur dicendo ante Naximinum conficta ab inimicis Christi alia intra Pilati, ut demonstratcx Passione Sanctorum Martyrum Tarachi, Probi, & Andronici Hen. Valesius in Animad. ad lib. i. cap. 9. H. E. Eusebii. Non poterant ergo Christiani objicere Maximino ab eo primum fuisse Pseud acta Pilati conficta . Plura ergo huiusmodi alia , etiam inter se pugnantia olim vulgata fuisse, verissimum est , ct optime adnotatum a Cotelerio Toma. PP. Apost. pag. i 6 a. sed nunquam extitisse Acta genuina , ad quae pristis saeculis a Patribus provocabantur increduli, nullum Basilagii
78쪽
Liber Vicesimus quintus . Cap. XI. 7 L
ARGUMENTUM VIII. In Christi denique commendationem plurimum tacit, quod nulla imbutus doctrina hominum Religionem instituit ceteris omnibus Phlim rem . in iis enim, quae spectant ad Dei cultum, nullum apud nos invenies sacrificium aut humano cruore pollutum , quale Iovi Latiali novimus immolatum; aut obscoenitate turpissimum, quo Gentes Cereri, Liberoque litarunt. Neque observamus circumcisionem & caeremonias Iegales institutas ad coercendam Iudaeorum licentiam , sed Deum adoramus in spiritu, & veritate . Nostra erga homines ossicia , usumque rerum temporalium , damnent, si sorte possunt, aut Gentes, aut Mahumetani. Interdiret nobis latrocinia , ultiones, adulteria ,
polygamia, & quidquid speciem resert injustitiae, vel turpitudinis Plura de his Clemens in Protreptico, Athenagoras in Apologia pro Christianis, & Arnobius ad Versus Gentes. In sola etiam doctrinata Christi repromissum est praemium , quo expleri possit ardentissimunia hominis desiderium c Nil nobis vel proptec voluptatem , vel propter terrenarum rerum assiuentiam, vel propter inanem gloriam agendum est. Si quid commvno haberet Religio Christi cum superstitione, mo-xibusque idololatrarum , facile posset reprehendi; nunc, quoniam nihil habet commune, non potest Si praυar in nobis consuetudines irrepserunt, pugnant illae cum exemplo Christi, praeceptisque Evangelicis: idem est de erroribus, ct dissidiis , quae sparserunt Haeretici, Mi Schismatici. Oui Christi instituta servarunt , dicti primum ab Ethnicis homines superstitionis maleficae, sed illorum vita , ac religione diligentius inspeeita , habiti moribus incaep tis atque integerrimis. Extant adhuc, quibus id comprobetur, Epistolae Plinii ad Traianumdatae ex Bithynia , Traiani ad Plinium , Hadriani ad Minucium Fundanum , & Servianum Consulem: quas eruditis Commentariis illustravit Ioannes Gerardus Vostius . His itaque argumentis poterit quis. que Christum etiam Paganis & incredulis annuntiare. Uide librum
Iuae Gentilas obseeiunt a persus ChrisI Inearnalionem ,
breviter refutantur iaVERsu M Dei factum carnem petitis a Christi doctrina, S a Christiana Religione argumentis possumus quidem evincere ς sed . ipsius mysterii altitudinem obviis humanisque ratiocisationibus positivo, ut appellant, argumento demonstrare non possimus L Si enim ratio prola
79쪽
proferatur, non erit mirabile e si exemplum adsit, non erIt singulaare . Ergo adversus Infideles , ut nos Augustinus docet Epistola ia . ad Volus num. is. fidom nostram propugnant ipse rerum ab initio gestarum ordo, & ipsa connexio temporum, praeteritis fidem de praesentibus faciens, priora posterioribus, ct recentioribus antiqua confirmansecompleta in Christi ortu, vita, dictis, factis, passionibus , morte, resurrectione , ascensione omnia praeconia Prophetarum : Apostoli, qui repente linguis omnium gentium loquuntur, arguunt fidenter errores, ct numero exigui per mundum disseminantur , populos facilitate mirais hili convertunt, inter inimicos augentur, persecutionibus crescunt, per affictionum angustias usque in terrarum eXtrema dilatantur: templa denique, ct simulacra daemonum, quae paullatim secundum dicta prophetica subvertuntur . Continentur contradiis hisce Augustini sententiis , quae supra fusiori sillo produximus . Ad ea autem, quae fides nostra in mysteriis occultat, juxta traditum ibidem Augustini monitum , mens tardiustula S inerudita non audet accedere . Objectantihus tamen incredulis , quod leves nos conjecturae permoveant ad praehendum pugnantibus rebus assensum , tenemur rationem reddere de monstrando nihil credi a nobis impossibile, rationique repugnans: quod praestamus argumentationibus negativis, iis scilicet, quibus suppositae repugnantiae eXplicantur , & complanantur. Iulianus Apostata objecit , nihil fecisse Christum praestantiusquam secerint Socrates, Lycurgus & Alcxander. Addunt alii Vespasianum , ct Apollonium. Obiectant Iesum Nagarenum doctrinam suam persuasisse paucissimis, ac detorrimis, quos etiamnum potentiores oppugnant . Meliorem, inquiunt, subjisse fortunam Simonem Samaritana praestigiatorem, cui erecta fuit a Romano Senatu statua, cum epigraphc, SIMONI DEO SANCTO: S Mahumetem, ad quem tanta populorum multitudo confluxit. His respondemus Socratem , auctore Porphyrio, fuisse hominem mulierosum S iracundum , S ejus doctrinam ab Atheniensibus resutatam : nihil vero in ea , quod humanam excedat philosophiam. Lycurgi leges finitimi populi repudiarunt, emandaruntque Spartani, ipsis Auctore superstite; & vix apud eos leges istiusmodi viguerunt. Alexander domavit orbem potentia Sc militum copiis, non mysteriorum divinorum praedicatione : ejus morte corruit Graecorum Imperium . Ecclesia autem ab inermi, ct exiguo Apostolorum numero propagata est, perseverat, fitque nece Martyrum amplior . Vespasianum S Apollonium vera patrasse miracula negant ipsi Gentiles : Christum in Bethsaida , ct Bethania caecos, claudosque curasse non ausus est negare Iulianus. Simonem statua a Romanis honestatum negant plures , S in
scriptionem in Insula Tiberina hanc profert Gruterus , SEMONISANGO DEO FIDlU : hoc nomine inquiunt appellatum Herculem Disit iroo by Corale
80쪽
Liber Vicesimus quintus. Cap. XI. 73
apud sabinos: deceptum vero hac inscriptione Iustinum . Dubia tamen haec sunt; nam potuit alia statua erigi Simoni, alia Deo Sabinorum Sangor nec facile demonstrabis Iustinum Martyrem eadem cum Simone patria natum , qui, ut scribit Eusebius lib. iv. H. E. eap. XI. Romae domicilium habuit, Sc cui assentitur cum aliis antiquioribus Torintullianus cap. II. Apologetici, fuisse deceptum . Quare dicimus Simois nem agnovisse discipulorum Christi virtutem AB. vi M. I S., nec diu illius cultum stetisse : ut interim omittamus Apostoli Petri cum Simone certamen . Mahumetes, Arabibus in Heraelii exercitu seditionem molientibus, vi armorum dilatavit imperium. Illum furti S latrocinii reum cives Mechae ad mortem damnaverant: & suomet ore se in Alcorano impurissimum profitetur . Studuit vero ad sectae propagationem indulgere omnium ingenio. Non male de Christo locutus est, ut gratificaretur Christianis: retinuit cum Iudaeis circumcisionem; S imis Probis, quorum populus major est, morem gerens permisit ultiones , polygam iam , & graviora flagitia ς vetuit etiam, ne falsitatis convinceretur , divinorum exercitamenta studiorum . Christus innoeens, Ac
pauper abolitis Iudaicis ritibus , & praescribens severiorem disciplinam firmavit Ecclesiam suam omnibus repugnantibus . Objiciunt praeterea: Nonne Iesus unus suit ex subditis Caesaris cenissus sub Cyrenio, desertus a suis, S qui non potuit ad se amicos, &Propinquos pertrahere Quomodo ergo dicitur Deus Θ Si autem Deus, cur Dei aram Virginem appellamus Si de Virgine Spiritus sancti virtute conceptus , quo jure filius Davidis, ct de semore Iuda exortus est At quomodo fieri potuit, ut ipse Deus nasceretur ex muliere Z Et si id potuit, quid absurdius , ct Deo indignius , quam fieri servulum , di in cruce immolari 3 Quantum insuper aequitati repugnat insontem ac justum plecti morte pro sceleratis Respondemus S hoc esse summae potestatis Christi argumentum . quod nul Ia majestate terrena redimitus, ct tanta a propinquis amiciΩque perpessus , a Gentibus tali honore habeatur. Fuisse autem beneficum hostibus suis, S cognatos Iudaeos reprobasse, quid est aliud, quam opus misericordiae eo maioris , quo confertur indignis, ct iustitiae eo persectioris, quo carnali non praepeditur affectu Non unam in
eo confitemur naturam , sed humanam, atque divinam: in illa natus 1 ub imperio Augusti, S conceptus de Virgine; in ista Rex regum est,& Creator universerum. Propagata, quam assumpsit, humana caro ex regali progenie Davidis sat est, ut revera pertineat ad Tribum Iuda. Potuit S Deus nasci in tempore secundum naturam illam humanam: sicundum divinam aeternamque non potuit. Nequaquam indignum est, Deum qui hominem condidit, hominum saluti prospicere , S Dei Verbum, quod mundum fabricavit, mundum redimere: sed
opus est maximum, S divina majestate, ac justitia dignissiιnum. Dum K inuo.
