Joannis Laurentii Berti Florentini ... Librorum De theologicis disciplinis tomus 1. 8 Tomus 5. In quo agitur de verbo facto homine, & de mirabili humanæ reparationis Oeconomia

발행: 1740년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

4 si De Theologicis Disciplinis

dum esse M . XXV. non a , XU. quae literae potuerunt facile ab Ama

nuensibus permutari, quamquam n legit etiam Photius in Bibl. Cod. 238. pag. 9 o. Et quidem Usserius , ' Pagius putant Ptolomaeum,& Nieolaum Damascenum Iosepho antiquiores, non Λ , XV. sed M . xxv. scripsisse . Norisius vera mendum in Iosephi textum irrepsisse invicte demonstrat, quoniam Herodes anno V. C. 68 . jam vivebat, cum proximo anno una cum fratre Pherora, qui Herode erat majornatu , datus sit ab Antipatro obses A retae regi Arabum . Herodesergo anno V. o . quando illi Commissa est Galilaea , iam annum vigesimum excesserat: ideoque in textu Iosephi xXV. non xv. legendum est. Atque mire cohaerent omnia ἰ si enim Herodes anno V. o7. cxpleverat annos tantum XXV. anno V. 7s I. inchoaverat annum vitae

suae septuagesimum, quem non explevisse constat ex Iosepho lib. i. de Bello cap. at . nunc 33. num. I. Quod si petas , quomodo Herodes annos natus et s. dici potuerit adolescens, sive, ut habetur in Graeco, νεοι, omnino juvenis, respondent Viri praelaudati, etiam Caesarem a Sallustio in Catil. appellatum adolesceσtem, dum annos natus 27. Ω- peraνit O. Catulum in petitione Pontificatus: a Cicerone in Diviis nat. contra Verrem , M. Cecilium jam ad Praetoris dignitatem eWedium t a Tacito lib. I. An. anno V. 76o. Caesarem Germanicum, cum ageret 29. aetatis annum . Itaque adolescentia, atque Λή- , etiam adultis iuvenibus convenit, imo iis potius, quam primum exeunti bus a pubertate, & quos accuratiores Scriptores non adolescentes dixerunt, sed egressos ex ephebis , aut hirqui talIos . Tandem si in textu Iosephi Iegendum contendas cum Christiano Noldio in vita Herodum pag. 342. XV. non XXV., dices cum codem auctore, Herodem vixisse annos Lx. non LXX. quod non rejicit Schel stratius pag. I 6. Tom. i. Antiq. Eccl. Uerlim scribente Iosepho citato loco de Bello, necnon

lib. xvi l. Ant. cap. 8. nunc 6. num. I. Herodem vixisse annos serε

xxx. ejusque invaletudinem nimium fuisse gravatam senectute pariter, ac maerore , non videtur haec responsio alteri praeserenda. Atque haec de Epocha Herodiana.

In quo pertractatur de tempore Dominicae Nativitatis.

AN N o Herodis emortuali firmato, inquirendum est de anno Nainti talis Dominicae . Ut autem in re admodum dubia utamur certioribus Chronologiae principiis, non disputabimus de anno Mundi , sed de annis Iulianis , Augusteis , Urbis conditae , Romano i umque Consulum; quoniam istorum fixa est Epocha Tom. I i. pag. 4So. Diqilirco by Cooste

502쪽

Liber Vicesimus nonus. Cap. II. 6ss

4po. eorumque ignorantia πonnullos coegit errore , ut lib. a. de D ctrina Christ. cap. 28. recte Augustinus animadvertit. Et quidem quam variae sint annorum supputationes a condito orbe ad Reparat

ris adventum , legi potest in Elementis Hist. Vialemoniti, apud Scisellium in dissuri. de quarta aetate mundi, atque in Tabulis Chronologicis Bibliorum nuper editorum Venetiis . At si fixis epochis insistamus, vidcntur nobis tantorum Auctorum opiniones , saltim quae sulciuntur momento aliquo, ad septem nunc servato annorum ordine

recensendas posse commode revocari. Est itaque sententia prima, quae tenet natum Dominum anno V. G 8. Consulibus Balbo & Uetere, si νe anno Iuliano o. s. Augusti 39. ac tertio Olym. I93. quam sententiam propugnant doctissimi viri, Antonius Pagius in App. Pagitis alter in Bre v. Summ. Pontis. in praefixa operi serie Augustorum, Emanuel a Scheistrate Differt. I. Antrq. Eccl. cap. 2. art. q. Franci scus Blanchinus in Chronologia Consulari Tom. a. Anastasii Biblioth. pag. I 6 . aliique recentiores . Secunda sententia resert Natalem Christi in annum proximum V. C. 7 9. Coss. Augusto XII.& Sulla, sive in Iabentem annum Iulianum 4 i. Caes. Augusti o. & 4. Olympiadis I93.

quam sententiam propugnant Decherius apud Petavium lib. xii. de Dostr. Temporum cap. 6. Chronicon Uelagariense, Cornelius a Lapide in cap. a. Lucae, Norisius in Cenotaph. Pisanis dissert. a. Uiserius, Cappellus , Tirinus, Basinagius, Alexander Natalis, Gravesonius , Antonius Uitrd, aliique complures. Locat sententia tertia Nativitatem Christi in anno V.C. so Coss. Calvisio Sabino Il. S L. Passieno Ruso, sive in anno Iuliano a. Cas. Augusti l. & r. Olymp. i' .ct hanc sententiam defendit in Apparatu Chronologico Bern. Lamy , neque ab ea videntur abhorrere Irenaeus, Tertullianus, Hieronymus, ct Severus Sulpitius, quamquam incertum est, unde hi su putent annos Augusti. Sententia quarta natum Christum tenet proximo V. anno si . Coss. Lentulo ac Messalino, sive anno Iuliano 3. Augusti 42. Sc a. olym. i9 . atque ita sentiunt Baronius , Gerardus Vossius , Scaliger , Langius , Calvisius , Marianus Scotus , Salianus, Sigebertus, ct Cornelius a Lapide in Pentat h. quam tamen sententiam retractavit, ut diximus, in cap. 2. Lucae. Quinta sententia est Fastorum Conditoris Panuinii contendentis Christum . natum anno V. C. sa. Coss. Augusto XIII. & Μ. Plautino Silvano, idest, anno Iuliano 44. Augusti 43. & Olymp. I94. anno I. a qua sententia non videntur recedere ex Patribus Epiphanius, ex Historicis Eusebius , Nicephorus , ct Sigonius , atque ex sacrarum literarum Interpretibus Pererius, ct Maldonatus . Accedit sententia sexta

referens Natalem Christi ad annum LI. s3. Cossis Cornelio Lentulo, &LCalpurnio Pisene, Iulianum s. Caussi Augusti M. postremum Olym Piadis i9 . Habet &haec sententia assertores plurimos , eosque gra

503쪽

De Τheologicis Disciplinis

.issimos , Ioannem Lucidum, Dionysium Exiguum, Apollinarium Laodicenum, Burgensem , TOstatum , Genebrardum , Labbeunia , quos nuper sequutus est noster Augustinus Aetini summopere Chro nologicis studiis addictus. Postrema sententia est eorum, qui protrahunt Christi nativitatem ad annum V. 7sq. Coss. C. Iul. Caesare Austusti F. S L. Aemilio Paullo, ad annum nempe Iulianum 46. Au gusti s. & olympiadis I9s. annum Primum. Traditur haec sententia ab Auctore Fastorum, quos laudat Ioannes Cuspinianus , ac plurimum desiderari ajebat AegidiuS Bucherius , erutos autem ex vetusta membrana Bibliothecae Caesareae Vulgavit primum ad calcem operis de Epochis Syromaced. Norisius noster, postea Scheistratius in Append. Tom. i. Antiq. Eccles Sc Collector Epitomes Romanarum Historiarum edit. Florentiae an. ι 23. Videtur in eamdem sententiam eonspirare Cl. Bossuet in Epitome Univers Hist. in Latinum conversae ab Emmanuele de Partenay pag. 92. sed vir doctissimus loquitur dope incipio Ae. Vulgaris , S Natali Christi Dionysiano , quem a Wero

Natali distinguendum praemonuimuS TOm. a. pag. 428. ac paullo post demonstrahi inus . Cum enim vir doctissimus assirmet Romam eonditam anno M. Iaso. & Christum nRtum desinente anno Μ. 4999. consequenter supponit Meram Christi nativitatem consignandam anno in C. '49. desinente , ut seri sententia a quam utpote probabiliorem . amplectimur. PRopostrio I. Christus natus est anno V. C. M. P. Iulianae 4 o9. Olymp. 193. anno A. Cost. Augusto XII. S Sulla, anno Iuliano i. Caesaris Augusti o. aut taltim praecedenti anno Roma: 48. Demonstratur. Supposita Epocha Herodiana Christus natus est ante festum Azymorum an.V.C.7s I. At primo non potest retrahi Christi Natalis ad annum V. 747. Christus enim natus est toto orbe in paee remposto, ex communi S vetustissima PP. traditione . Atqui constat anno V. C. 4 . Tiberium Neronem Cos M. Kalendis Ianuariis post devictos Germanos triumphasse , ac paullo post coortis iterum in Germania motibus ad bellum filisse prosectum, Norisio dissert. 2. Cenotaph. Pisan. cap. Io. id evidentissime commonstrante. Non ergo ad annum V. 747. retrahi potest annus Christi Natalis. II. Nee dis. Drri potest post annum 7so. Enimvero Christus natus est in diebus Herodis Regis, atque, ut sert Ecclesiae traditio inserius comprobanda , Hir. Kal. Ianuarias. Decessit autem Herodes ante Pastha anni in C. 7si. Eodem ergo anno , Decembri mense , ct Herode e vivis labia to, Christus nasti non poterat. III. Multo minus consignari potest Christi Natalis , an . U. C. 7sa. aut sequentibus; quoniam S Herodes obierat, Sc eo anno erupit belIum , contigit Caii Caesaris expeditio in Orientem, atque exinde Parthicum bellum per tres annos perduravit: ideoque nec anno 7sa. aec tribus sequeatibus natus est Rex Di iti eo by Corale

504쪽

Liber Vicesimus nonus . Cap. II. 4 9

Rex pacificus, mundique Redemptor . Nec bellum tantum Parthiacum , verum etiam Arabicum, &Armenicum erupit praedicto anno V. sa. edi circa exitum ejusdem anui, inquit Norisius, unisem sus Romanus orbis armorum fragore resonabat. III. Christus haptizatus est, cum esset annorum quasi trigluta, ex Luca II l. 23. idque reistinendum adictoritate Gameliea, docet S. P. Augustinus lib. a. de Doct. Christ. cap. 28. Baptizatus est autem anno V. C. 779. ut cap. s. demonstrabo . Si ergo retrocedas per annos XXX. , vel trigesimus inchoatus tantum erit, ct incides in annum U. C. 749. vel exactus , inccepto iam anno xxxI. S Pervenies ad annum V. 748. At quaeris,

ex his duabus sententiis quaenam est probabilior ὶ Arbitror primam ,

eo quod verba Lucae, quasi as rum trigista , videantur significare potius tricesimum annum inchoatum, quam exactum, ut suo loco discutiendum est: & quoniam anno V. 748. etsi nusquam gesta a Romanis bella commemorentur, Dio tamen apud Zonaram narrat quondam Armeniae tumultus, quos Ges Augustus constituto Armeniis rege Artavasde compescuit. Quia tamen sedari poterant hi tumultus ante hiemales brumas , nec parvi ponderis est argumentum petitum ex

nummis Quintilii Uari paullo post producendum , fateor sententiam

reserentem Christi natalem ad annum LI. C. 7 8. non posse aperte revinci, quamvis non sit, ut fidenter quidam pronuntiant, exploratissima, ct alteri praeseremia. IV. Uulgaris Aera Dionysiana incipit , ut mox ostendam , anno V. C. 7s . Atqui constat ex vetustis Aegyptiacis monumentis apud Laurentium- Alexandrum Zacagnium. Tom. I. Collectan. Monum. Vet. Eccl. Graecae & Latinae, ac nostrum Gulielmum Bonjour Exercit. in Mon. Coptica Vaticana, vulgarem

Aeram solido quadriennio antevcrti a Christi Nativitate : ibi enim Euthalius Episcopus Sulcensis scribit usque ad Consulatum Leonis Augusti, cqui consulatum iniit anno Aer. Vulgaris 4s8. Indict. xii. ScEpochae Diocletiant i p. 3 exactos fuisse a Dominica Nativitate annos quadringentos fixaginta duos. Igitur selido quadriennio ante annum V. 7s . idest, anno 7 9. labente natus est Christus. Obiter nota sententiam nostram , priusquam calculis recentiorum Chronologorum probaretur, fuisse olim apud Aegyptios exploratissimam ,

atque receptam .PRoposirio II. Vulgaris Aera incipit anno V. C. 7s4. Coss. C. Cars Augusti F. S L. Aem. Paulo, anno nempe Iuliano 46. Augusti s. Olym. 19s. anno primo, S P. Iulianae 47i4. Alido quadriennio post veram Christi Nativitatem . Adversus Scaligerum , qui in Animadνersionibus Eusebianis aiastruit Acram Diocletianam , si νe Martvrum Alexandrinorum inlintium ducere ab anno Christi et 88. demonstrarunt apertissime viri clarissimi, Norisius in dissert. de duobus Nummis Dioclet. Sc Licinii, Pari. V. Rrr gius Disitirco by Corale

505쪽

s3 De Τheologicis Disciplinis

gius ad annum Chr. 284. Petavius lib. X I. de Doctr. Temp. c. 29. Em. a Scheistrate dissert. a. Antiq. Eccl. cap.8. revera initium imperii Diocletiani incidere in annum V. Ae. 284. S in Consulatum Carini Auis gusti l l. S M. Aurelii Numeriani Aug. II. Atque id cuincitur primo ex Cod. Iustin. lib. a. l. Ut nemo, quae habet Rescriptum , Dat. Id. Octob. Carino II. ct Num. Gf. Deinde confirmatur ex Consulatu anni proximi Ae. V. 28s. quo idem Diocletianus una cum Aristobulo Consul prodiit, posteaquam κν. Kal. Octobris elapsi anni Chalcedone renuntiatus suerat Imperator, ut liquet ex Chronico Alexandrino. Praeterea idem probatur ex Epist. Ambrosii ad Episcopos Aemiliae , in qua annum vulgarem I I. quo luna i . incidit in diem nonum ante Kal. Aprilis, appellat S. Antistes annum Diocletiani octogesimum nonum ἰ Sc annum p 7. quo luna i4. incidit in v. Id. Aprilis vocat annum Diseletianum nonaesimum tertium . Detractis autem annis 89. ab anno Chr. I I. residui erunt anni 284. detractisque annis 93. ab anno Chr. I . erunt pariter residui anni 284. ideoque hoc anno incipit Aera Diocletiani. Idem eruitur ex Inscriptione, quae extat Romae in atrio aedium Ttherii Caeνuli, & apud Gruteruna pag. 2 9. n. I. in qua Diocletianus nominatur TRIB. POTEST. COS. II. At Diocletianus iniit Consulatum ii. cum Aristobulo anno Uulg. Aerar 28 s. ut dictum est paullo supra. Igitur Tribuniciam potestatem consecutus fuerat anno praecedenti 28 . Ita ratiocinatur Baronius ad hunc annum , & Petavius lib. x i. de Doctr. Temp. cap. 3o. Denique Diocletianam aeram initium ducere ab anno vulgari 28 . eruitur ex Apographo Graeco Fastorum edito a Du-Cange, & latine reddito a Schel- stratio, uhi ad Consulatum Carini Sc Numeriani apponitur titulus,

ad Dioeletiani fleandum, 6o . quod inditium cst eodem anno incipere Epocham Martyrum . Hoc autem eνidentissime demonstrato sequitur assertum nostrum manifesta illatione r quippe si anni a 84. retro numerentur a Consiulatu Carini & Numeriani, & ab U. C. io I. pervenietur ad Consulatum Caesaris & Pauli, idest , ad annum U. C. 7sq. S consequenter erit iste vulgaris Aerae annus primus . opp. I. adversus primam propositionem. Tertullianus lib. 4. contra Marcionem cap. 7. ait testem delissimum Domisteae Nativitatis esse censum a Saturnino in Iudaea actum, S inquit acta illius census is Romanis Arctivis custodiri r quod repetit cap. I9. Descriptio itaque, quam Lucas cap. a. ait factam a Praeside SFriae orino , per Saturninum peracta est; unde Ualesus in Notis ad H. Eccl. Eusebii lib. l. cap. s. demonstrare nititur pro Cyrini, aut Ouirinii nomine , scriptum olim in Evangelio nomen Saturnini. Atqui Sentius Saturni nus anno V. C. 748. Syriae praefecturam absolvit; nec in superiorem anna in retrahi potest Christi Natalis ob bella, quae tunc grassabantur per Disiligod by Corale

506쪽

Liber Vicesimus nonus. Cap. II. 9s

per Romanum orhem . Igitur anno V. C. 748. natus cst Christus. Et quidem hoc anno Saturninum Syriae absolvisse praefecturam, constat ex nummis Quintilii Vari apud Norisum de Epoch. Syromacedonum cap. . Pagium in Apparatu ad Annal. Ηarduinum in Antirrhetico . Scheis ratium in App. Tom. I. ex quibus liquet Varum jam ab anno V. 48. Syriam administrasse : unde Norisius, qui in Cenotaph. Pis scripserat Saturninum praefuisse Syriae anno V. 749. suos confessus est ana- chronismos, ct Parcrgon Praesidum reformavit. Resp. i. A me quoque hanc opinionem existimari probabilem . . Deinde, ut appareat hoc argumento non resutari sententiam alteram aetati Christi, & vetustis monumentis magis consentaneam ἰ concedo

Varum praefuisse Syriae anno V. 7 8. ct nego descriptionem totius o his factam tempore Dominicae Nativitatis vel actam fuisse a Quintilio Varo , vel indictam a Saturnino. De Varo quidem nullam aliam asserunt conjedituram, nisi quod erat tunc temporis praeses Syriae. Sed quid Syriae praesidi cum regno Iudaeae, vivente rege , licet Augusti heneficentia ad solium evecto, nondum tamen vectigali, quemadmodum factum est demortuo Herode , ct denegato filiis regio titulo ZPeractum ergo censum illum universalom ah administrante Syriati L. Praeside eadem facilitate rejicitur, qua asseritur. Ac dato etiam actum censum illum a Syriae praeside, nullibi legitur peradium avaro, &etiam dato hoc, Varus anno V. C. 749. non discesserat a Palaestina . Indictum vero censum a Saturnino, principio , missa auctoritate Tertulliani, absque ulla temeritate negare possum . Cyrinum apud Lucam lego , Cyrinum apud Ignatium disputantem cum Tryphone, Cyrinum apud ceteros Patres universos. Est ne magis aequum , ut Evangelio credamus, ac Traditioni universiae , an uni Tertulliano Deinde nego Tertullianum agere de censu acto tempore Dominicae Nativitatis, ubi meminit Saturnini. In cap. 7. adversus Marcionem, tria quo de Dominica Nativitate verba facit, censum quidem commemorat, Saturninum verb nequaquam . Cap. autem I9. ait utique, Sed

O census eonsat adios sub Augusto , nune in Pudaea per Sentium Saturninum . At istic non loquitur Tertullianus de censu acto tempore Dominicae Nativitatis , sed de aliis, quos illo opinatur actos a satumnino , cum in Syriae administratione successit Pisoni, anno Ae. V. I9. sve U. C. a. jam Christo adulto: atque ita Tertullianus, ct Lucae Evangelium mire concordant, ct perperam istud emendandum contendunt valesius, Cappellus, ct alii, qui pro Cyrino legendum putant Saturninum ς necnon Huetius, qui substituendum censet Quintilium , nullius vel antiqui Scriptoris, vel Ms. auctoritate . Profecto Tertullianum citato cap. I9. loqui de censu acto per Saturninum adulto Christo, demonstrat particula Nune, idest , dum illum Mater fratresque requirebant, ut liquet ex textu : ex vetere scriptura ad

507쪽

soo De Τheologicis Disciplinis

marginem Rhenani, quae talis est, Nune, ides, eum orissur illo diseret nuntiantibus adesse matrem , ct fratrer ; S ex notis in hunc Tertulliani locum Nic. Rigallii pag. too. Mirum haec non observasse aut Pagium, aut Scheis ratium, qui unice Ob Tertulliani testimonium

sententiam nostram repudiarunt. Sane C. Sentium Saturninum praefuisse Syriae anno V. a. S Ae. VuIg. t 9. probat ex Tacito idem Schel stratius Tom. r. Antiq. E l. pag. ra g. & Pagius Tom. I. pag. I 6. num. 3. Nego itaque descriptionem universi orbis factam tempore Nativitatis Dominicae per Saturninum , ct nego id asserere Tertullianum : quem Census alios ab eo , quem egit Cyrenius, innuere eodem lib. IV. contra Marcionem cap. 36. illum vero neque cap. 7. ejusdem libri, neque adversius Iudaeos pag. at 9. adscribere Saturnino, eX

ipse Tertulliano facile deprehendet lector . p. a. Natus est Christus dum describeretur universius orbis, ct haec descriptio facta est a Cyrino furiam administrante. Augustus,

ut inquit Suetonius in Octavio , eensum populi ter erit, primum uetertium eum eoueZa , medium solus. Ouo tempore am suerint singuli, Constat ex lapide Ancyrano, quem attulit e Byzantina Legatione Busbequius , apud Andream Scholium in Scholiis ad Epitomen Aurelii Victoris, & apud Ianum Gruterum lib. r. Inscript. pag. 23O. num. 2. Peractus est prior censius Augusto S Agrippa Coss. anno 726. S cum Lap. Ancyrano concordat Dio lib. s I. Alterum censum pera

fium constat anno V. 6. si cum Iusto Lipsio legatur in fragmento lapidis , Censoriuo , er Asinio Gallo Cos. Tertius peractus est Coss.

duobus Sextis , paullo ante Augusti obitum , anno V. 767. Horum censuum nullus incidit in annum U. C. 9. Cyricius vero, aut Quirinius in Iudaeam redactam in provinciam venit post Archelai relegationem anno V. C. 76o. ut dictum est cap. praecedenti, aut iuxta Dionem anno 7s9. Res'. t. Non probari, quin deseriptio facta tempore Dominici Natalis merit media , quam Augustus cstit solus : nam anno V. 7 6-

nullum censum commemorat Dio : Consulum nomina abrasa sunt; ac necessum non est, ut asseramus actum censum ubique terrarum eo dem anno. Deinde respondeo praeter census actos ob exigenda tri-huta, factam ab Augusto descrip ionem omnium capitum, ut ederet totius Imperii Breviarium: quod seriptum reliquisse legimus apud Dionem lib. s6. Suetonium in Octavio cap. ioa. Suidam in voce, Απογραψ . Hujus Breviarii conficiendi caussa in omnes provincias selectos viros dimissos, ibidem Dio S Suidas testantur . De hac uni Versiali deseriptione loquitur S. Lucas, dum ait: Exiit edictum a Gesare unu , ut describeretur universas orbis . Missus ad hanc rem, non ut Syriae praeses, sed extraordinaria testatione Ouirinius , nam in Iu daea nondum exigebantur tributa , Herode maguo superstite ἔ

508쪽

Liber Vicesimus nonus . Cap. II. FO I

nec opus erat ad censenda Iudaeorum capita Syriae Praesidibus. Eorum itaque verborum , me desieriptio pri a faria a praeside Θria riso, sensus magis planus hic est: Haec deseriptio est prima facta a Quirinio, qui ad hunc conficiendum censum prius venit, quam rediret relegato Archelao redacturus illius pecunias in fistum, Praeses tunc Syriae ordinarius . Cur enim dicitur descriptio illa , prHina , nisii respectu alterius ab eodem Quirinio peractae Quod si velis, Quirinium faciendae deseriptioni praepositum, & sortassis anno V. C. ψ9. in Iudaea, quae ditio populi Romani amica erat, post devictos

Homonadenses commorantem dici Syriae praesidem , quatenus imperium aliquod obtinebat, non prout sungebatur munere Propraetoris, neque id absurdum erit; cum vox η mis , qua utitur EUangelista, omnem rectorem, ducemque significet, penes quem est arbitrium . Denique si contendas geminam Quirinii detestationem esse commentitiam , potes respondere , positisum habere vim comparativi αν, ρa respectu genitivi ηγεμον οπυς σου Συει te Κυρηνίου , ut sen

sus sit: Haec descriptio est prior ea, quae postea fuit instituta administrante Syriam Cyrenio. Responsio prima est apud Interpretes Vulgaris, plana, ceterisque praesertur a Petavio lib. XLI. de Doctrina Temp. cap. 8. Frassenio in disquisit. Bibl. pag.396. aliisque permultis. Alteram, quae cum prima conciliari potest, probat Pagius in Apparatu num. ia9. Sc Norisius dissere a. Cenot. Pisan. Τom. I. pag. SO9. Usserius ad annum M. 4ooo. pag. spl. Adhaerent tertiae Georgius Hervvartus Chron. cap.a l. Helisthenius in App. ad Chro nologiam Pontis Exercit. a. Samuel Ba agius ad an. U. C. 749. pag. IO9. verum quocunque anno locaveris Natalem Christi, hoc tibi argumentum solvendum erit, cum Quirinius ordinarius Syriae praeses fuerit anno 3 . Actiaco, U. C. 76α & Ae. U. 7. ut diximus capite praecedenti. Ope I. Christum natum anno ab U. condita sa. & anno Inam Octaviani Augusti a. tenet Ecclesia in Martyrologio Romano οῦ asilentitur Cassiodorus vir Consularis., omniumque scientiarum splen dore clarissimus in Chronico ad Regem Theodoricum , Eus. in ChrOnico , Epiph. in Panario lib. i. H. an. aliique profitentes Christum natum anno octaviani a. Ad quam sententiam accedunt omnes , quinatum Dominum censent anno eiusdem octaviani 4 i. quoniam hi non a nece Iulii Caesaris, sed a Triumviratu constituto Augusti an

uos enumerant.

Resip. Ecclesiam in Martyrologio Romano adhibere Aeram Dionysianam, & Vulgarem, licδt haec minime sit exacta, ut vidimus su- Pr , idque prudentissme , ne ob tricas ct dissensiones Chronologicas, Aeram semel receptam exantiquando qursque in annorum com Pu δtiouo propriam opinionem sequatur: quod inde liquet, quia ibidem Disilirco by Corale

509쪽

so a De Theologicis Disciplinis

dem in Martyrologio sequitur Ecclesia supputationem Bibliorum Graecorum, asserens Christum natum anno a creatione mundi si99. ob reverentiam antiquorum Patrum, qui LXX. Interpretum secuti sunt chronotaxim; cum tamen praeserat in Vulgata hebraicam supputationem . Usus autem Vulg. Ae . in Ecclesia perantiquus non est, sed il- Iam suadente Blondo adhibuit primum in publicis tabulis Eugenius IV. cum olim in Ecclesia usus obtinuerit annos numerandi per Graecorum Olympiades , per Fastos Consiulares, ct per Aeram Alexandrinam . Ac Baronius editor novi Martyrologii, c in vetusto enim Martyrologio Ecclesiae occidentalis , a Cassiodoro , Beda , aliisque appellato Hieronymi, & ex probatae fidei codicibus an. I 668. edito Florent inici , illa annorum partitio non legitur , sed tantum , vi I i.

garem Acram deduxit ab anno V. 7sa. quoniam imperante Gallieno expunxit ConsuIatus duos ordinarios , idest, anno Christi as 9. Aemilianum S Bassum, S seq. anno 26o. Cornelium Secularem , &Iulium Donatum , neque in viam rediit rectae Chronologiae , nisi anno V. Ae.28o. Similiter Conditor Fastorum Pan vinius eamdem Aeram adsumens in usum, ac statuens Christi nativitatem Anno Iuliano M.& Augusti 43. in aptando fastis primorum taculorum historias integro semper anno aberravit,donec anno Christi ai . praetermissio Consulatu Probi & Paulini, quem existimavit suffectum , in rectam sese reduxit. Neque nos imperiti de viris maximis Baronio, S Panvinio haec dicimus ; sed qui Fastos & Annales emendarunt, Norisius ac Pagius : effossi autem lapides , ac nummi, quos illi cernere non potuerunt, excusant ipsorum errorem ἰ horum vero perspicacitatem commendant. Istorum beneficio Consiulares Fastos, Herodianam . Epocham non vidimus modo, sed contrectavimus : nec possumus iis assentiri, qui diversis supputationibus, ct discrepantibus sententiis

Veterum conantur nobis ostendere natum Dominum eo anno, quo Herodem regem invenire non possumus inter vivos. Supputantur

utique anni Augusti a nece Iulii Caesaris , sive ab anno V. Io. a constituto Triumvirato , idest , ab anno insequenti tr. necnon ab Actiaca pugna, ct ab anno V. 723. sed nequeunt calculi arithmetici dies Herodianos producere , vel curtare . Opp. ultimo . In vetustis Consulum Fastis supra commemoratis ad annum U. C. s . scriptum est: me Cons Christus natus est VIIr. Kal. Ian. Iun. xv. Igitur vulgaris Aera incipit ah anno Natali Rep ratoris . Respondeo in iisdem Fastis haec verba praeter fidem Codicis addita esse ad commonstrandum initium Aerae Dionysianae; nam anno 8a. ibidem signatur Passio Christi, nec potest circumscribi universa Salvatoris nostri aetas annis duntaxat xxv II i. quot sunt ab an no sq. ad 78 a. Eodem anno s . die as. Decembris luna signari d hebat Diuiliam by Corale

510쪽

Liber Vicesimus nonus. Cap. III. so 3

hebat xvi I. cum ibi proximis Kalcndis Ianuariis signetur luna XXIV.& nihilominus signata est luna xv. quae duo sunt manifesta factae additionis argumenta . Compertum denique est Fastos ipsos non es tantae, ut olim credebatur, antiquitatis , sed Conradus Ianningus in Epistola ad Scheistratium ait vix attingere aetatem sOO. annorum s Schel stratius putat nec superare aetatem annorum goo. Vide Append. ad Opus Chronologicum pag. SA .

CAPUT III.

In quo demons atur natum Chri in v I II. Ralandas

Ianuarim. NON solum de anno, verum etiam de mense ac die Dominicae

Nati Vitatis litem nobis intentant quam plures . Nonnulli apud Clem. Alex. lib. I. Stromatum pag. 34o. edit. Morelli natum Dominum autumarunt die as. Pachon , idest, eto. Maii juxta Christam anum , ct Sylburgium, juxta Basinagium as. Ouin etiam eo loci quidam dixerunt natum Christum diu 24. vel et s. Pnarmuthi, Aprilis l9. aut Zo. Epiphanius haeresi si . num. 24. & 29. scribit Christum natum VIII. Idus Ianuarias, qui est apud Rom. Ianuarii dies 6. Aegyptiis autem Tybi II. Syris, Graecisque Andynaei 6. Et quidem in Ecclesia orientali celebratam olim ex antiqua traditione Epiphaniam simul, ac Domini Nativitatem affirmat etiam Cassianus Collat. x. cap. 2. Hinc Novatores plurimi asserunt nihil certum haberi, & falsam esse E clesiae Romanae vulgarem opinionem, ut Gerardus Uossius Tom. 6. p. 8 l. Samuel Bastagius ad an. ante Christum s. num. 34. Clericus indiffert. i. Harm. Evangelicae subjecta. At Casaubonus Exercit. a. in Baronium standum putat sententiae Epiphanii, & Domini Nativitatem ac Theophaniam, diemque, ut Graeci appellant, sanctorum Luminum esse unam eamdemque . Ioseph Scaliger natum Christum contendit exeunte Septembri , vel Octobri ineunte , quae fuit etiam

sententia Matthaei Beroaldi, Hospiniani, & Henrici Wolphii graviccnsiura notata in Martyrologio Hispano Tom. i I. pag. 386. ct a Greisero lib. i. de Festis cap. 29. pag. edit. Ingolstadii a I 6. & tamen hanc recudit Harduinus in Antirrhetico cui Parisiis anno I 689. pag. 6s. Recentiores Critici quamvis natum Christum vi I I Kal. Ianuarias aut certum, aut saltim probabile fateantur; negant tamen id sequi ex Dominica Incarnatione peracta, ut sertur , die as. Martii: quod postremum vellicant Thomastinus lib. a. de Festis , Tillemontius Annot. r. in Iesum Christum , Serrius Exercit. I l. num. 3. & in Vit. SS. as. Martii art. 7. Bailletus. Nos a Romanae Ecclesiae traditione

nulla

SEARCH

MENU NAVIGATION