Reuerendi patris F. Francisci de Victoria, ... Relectiones theologicae 12 in duos tomos diuisae quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis ubique locis adiectis, una cum indice omnium copiosissimo. Tomus primus secundus tomus

발행: 1557년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

NATRIMONIO.nii hoc valet, &intelligitur illa clausula, Si novalet, ualeat ut ualere potest. Ad quin tu dico, usquis cotrahat in tempus incertum, no est matrimonium,sed si os alia, nisi sorte sit in te- pus necessariu ut in crastinu. Sed quid si stiperueniete coditio e perseuerat co sensus cotrahctium, an si matrimoni ut Et uidet et sic, quias a principio fuisset posta c5ditio, fuisset m trimoniti .ergo snuc consensus utriusque adest cum conditione,uidetur u idem operetur. Et confirmatur,Qui a ut dicisi est, consensus de praesenti susscit ad substantiam matrimonii.ergo si nunc adest consensus, erit matrimonium uerum. Sed his non obstantibus dico,

quod etiam si consensiis,qui ab initio fuit in

utroque,perseueret,non est matrimonium Et probatur, Ab initio no fuit matrimonium ei

go oportet quod de integro ponantur omnia susscientia ed ille consensus,qui fuit a princi ' pio,non fuit sussciens ad matrimonium mnon esset purus,sed uero conditionatus. ergo nec nunc susscit. Item consensus non susscitnis exprimatur: sed consensius ille non exprimitur per aduentum conditionis ergo no esscit matrimonium.Item ille consensus ut habetur in illo c.stiperco. habetur non pro Consensu depraesenti,sed de stituro:ergo non susscit ad matrimoniti. Praeterea , Per id qxiod no est in potestate alicuius, no uidetur proprie cosF a ci ma

472쪽

sr DE MATRIMONIO.ci matrimonium. sed conditio illa non estur potestate contrahentis. ergo non potest saccre matrimonium.

Ad argumenta in contrarium. Ad primum nego consequentiam.Ad secundum dico, Us nunc sit consensiis, & nunc ponitur conditio e uera esset matrimonium, saltem si exprimatur: sed si solum manet co n son sus, Qtita approbo quidem primum pactum, & placet milli,sed nihil de nouo uolo sacere, non est in trimonium Ex dictis patet quid dicendum ad

casus contingentes, cum quis minor aetate co traxit per uerba de praesenti,& cum contensu etiam deprauenti,&cum intentione contrahendi etiam matrimonium: an cum peruenerit ad aetatem legitimam, & prius non reuocauerit consensum , imo placet ei semper post pactum, an teneat matrimonium. Item si quis contraxerit cum consaguinea,ea conditione,

si papa dispes tuerit, etiam si habeat acceptam& grata dispensatione. Ad omnia haec & similia respondctur,nultu tale esse matrimonium. Sed restat scrupulus non cotonendus, Quid ' 'si deceptus co trahat, an teneat matrimoniti: an si eo casu uel simili credens iudicio, & lententiar iiii sconsiliorum, crederet se uere co- traxisse,&hoc errore seductus assectu maritalico traheret, & coueniret cu huitu modi muliercubi desponsata,quam alias non esisti ductu

473쪽

DE MATRIMONIO. y rus an matrimonium esset ualidum. Disputari certe in utranque partem probabiliter posiset.Nam primo uidetur matrimonium tenere, non enim iura uel doct6res alium errorem tradunt impedire matrimonium, quam errorem per nae: sed in casu posito non interueniter

ror person ,sed iuris.ergo sibi imputetur crediderit in hoc uiris minus sapientibus: quemadmodii si crediderit esse uirginem, quae passa

est uirum, uel ditem,quae pauper erat. Ecotra xio tamen adduci potest, nam hic non uidetur

uelle aliquid dein tegro , hoc est quicquam agere noui, sed ratu habere, quod putat iam actia

esse. si ergo reuera matrimonium ante nullum fuerat, nec nunc quidem erit sane: quod tamein alio loco prolixius dicendum re scruo . Sed in praesentia mihi potius placet,ut dicamus talle matrimonium nullum esse,non solum pro pter argumentum iam saetiim, quod tamen n5 infirmatum est sed quia in uniuersum error circa ea quae sunt de essentia contractus,uitiat contractii tale autem uidetur casu contigis se, cum iste credat se iam non esse sit iuris, sed actam rem agere, &uere esse matrimonium, atque ideo meritὁ rescinditur 'ntractus tanquam ex errore procedes . Facit quod ad hoc GOctores notant in c.1.de regul.libr. 6. Si quis ante annos pubertat si facit uotu religionis, no obligat maior factus,si ratin uerit ex erro

474쪽

1 DE MATRIMONI o. re:quia scilicet credebat uotum tenere. Puto ergo omnino, quod non est matrimonium, quia ille habet errorem circa essentialia,& sundamenta matrimonii,& nihil est tam contrarium consensui, quam error. l. si per errorem. ff.de iurisdictione omnium iud.

. Secundapars Relectio . IN secunda parte tractandum est de impedi

metis matrimonii,& primu est, An ' sicut ecclesia aliquas personas sita authoritate red- .dit illegitimas ad contrahendum , an princeps posset hoc sacere. utrum scilicet princeps lecularis possit ponere impedimentum matrimonio,hqc e st,an personae legitimae ad matrimonium possint lege ciuili illegitimae reddi,

Ita ut si contrahant,sactum non tenear. Et videtur quod sc,scut supra inductum est: sicut

in naturalibus ita in moribus & in ciuilibus, ratio sumenda est ex sile.Potestas autem regia uel ciuilis constituta est propter bonii reipub. quicunque ille sit,suae paciscus cqnuictus,sue etiam simpliciter omne bonum quatenus humanum est ergo quicquid uel necessarium est,uel contradicit ad talem snem,qmnino uidetur cadere siti, potestate regia,sue ciuili. sed bona pars communis, siue ciuilis boni constat ex matrimoniis.ergo potest princeps leges c5dere, ubi matrimonia quoquomodo obstantias

475쪽

DE MATRIMONIO. 1stia, commodo reipublicae uitet,& irritet.Item uidetur, quod siris matrimonii ordinatur ad fine legislatoris, scilicet in bonu ciuile: ergo,&c. Secundo arguitur, Omnes rationes, quae a doctoribus pontitur, it ecclesia aliquos gradus co san guin itatis arceat a matrimonio,Jirocedui in lumine naturali,& intra prudentia politica.ergo cu prudelia politica sit regula principum & gubernatorum rerumpublicaru ut

Aristo ponit in Ethicis sequitur quod hoc

spectabit ad humanam & ciuilem potestatem. Antecedens patet,Nai'altera ratio solet assignarepericuli cognatorum in eade domo habitantium ut si licentia matrimonii permitteretur inter se coni tigio iungendi, daretur o casio incestus.&stupri. Altera est, ut amicitiae propagetur,necessitudines intra unos eosde-que lares & parietes coerceantur, sed utraque res spectat certe ad ciuiles leges, quae prohibe re habent stupra, sicut & adulteria, & etiam in republica,amicitias inter ciues conflare & propagare.ergo tota res non uidetur excedere ci'

uilem potestatem. Tertio, Matrimonium uel est contractus ciuilis,uel sundatur in contra

ctu ciuili: sed princeps habet potestatem super

Omnes tales contractus. ergo potest leges fac re de matrimoniis contrahendis .Et confirma-- tur, Quia multae leges latae sunt, ubi aliqua matrimonia prohibentur,ut patet. ff. de ritu nu

476쪽

DE MATRIMONIO.ptiarum, l. sororis.*.s quis.&l .semper. 6 .s C: natorium . & l. palam. f. senatus .& l. quin etiam non cst.&l. finali, dicitur 9 quoddam est crimen incestus contraitis gelium, quoddam solum contraicis ciuile. et idern . si adulterium cum incestu .f. r. itfa d. l. tuliam de adulteris.Nec ualet dicere, quod matrimonium est sacramentum, & ideo eximitur a quacunque rotestate; non spirituali': primo, quia redibit dissicultas de matrimonio antequam esset sacramentum proprie,sed solum in os scium. Secundὁ, quia non obstat,quὁd sit cicrametum, cum priuati homines leges & conditiones apponant matrimonio, sine quibus non est sacramentum.Et rursus,Papa n o n habet potestatem super matrimonium , nisi solam inquantum est cotractus quidam. ergo per hoc quod est sacramentum,non excluditur a potestate seculari, sicut si emptio esset sacramentum. Nec rursus ualet dici, quod matrimonium est contractus in foro conscientiae,& apud Deum ,&quod princeps non habet potestatem in soroco n scientiar, dc nisi in foro contentioso. Primo, quia etiam alii contractus ciuiles sunt co- tractus in soro cocientiae,ut emptio,donatio,& alii similes cotractus. Et iteru falsum omnino & erroneum est dicere, quod principes no habet potestatem in foro conscientiae,cum potestas ciuilis sit etiam a Deo aeque ac sp iri tua-

477쪽

DE MATRI MONIO. friis, dicente Pau.ad Ro.is. Omnis potestas a do Rom.73. mino Deo est.&, Qui potestati resistit,Dco resistit.Ergo nec ex hac parte potestas ciuilis amatrimonio arcetur.Nec itera sufficit dicere, 9, matrimonium est pactum naturale hoc est, quod est de lege naturali. Alia uero pacta sunt ciuilia,uel ex ordinatione legum ciuilium,&ideo non si ibiicitur legibus ciuilibus.hoc, in quam,non sufficit: nam etiam alia pacta, ut donationes, promissiones,& reliquae stipulationes tenent,&sunt uexa pacta, exclusis legibus ciuilibus.Nec demu diluit quaestione dicere, ad leges ciuiles spectet solii praemiare bona Se punire dclicta,ut adulterium, furtum, homicidium,non autem aliquid, quod natura sua πbonum est,aut licitum prohibere.exempli a ctia, Consobrinam in uxorem ducere, non spectat ad legem ciuilem hoc prohibere,sed si natura hoc illicitum sit sororem ducere, spectaret ad legem hoc punire non inquam lioc susscienter fatis acit huic negotio: salsum enim est leges ciuiles non posse aliquid natura lici tum uitare. ut enim Aristo.docet,leges ferun- Aristo tur de his, quae prius quam sciatur, nihil interest, sic an aliter fiant. postea uero refert, & sine dubio potest lex non solum mala punire, sed etiam aliquid constituere in genere uitii aut uirtutis: potest si quide lex pro Libere sumptus alioqui licbos, ludos alias innoxios, ta

ti s multa

478쪽

,3 DE MATRIMONIO.

multa huius generis, quae in republica esse possunt,alioqui potestas ciuilis esset desciens,lcrespublica non sibi sus sciens,si non posset leges codere suo statui conuenietes,&de rebus nulla alia lege constitutis. In contrarium est, Quia idem non indetur spectare ad diuersos principatus,& legislatores. Esset enim turba tio δε confusio reru,si de eadem rediversa in solidum constitueretur in ordine ad eosdem subditos, quod tamen in proposito contingeret, si princeps secularis,dc poti sex potestatem haberent de matrimonio constituedo: posset enim aliquid contrarium ab uno constitui legibus alterius, atque adeo populus incertus teneri,cui maxime parendum est.Item alii gradus prohibentur lege ciuili, qui tamen non prohibentur lege canonica,inter quos matrimonia recipi utur ab ecclesia.Item est causa . spiritualis sed potestas ciuilis non agit causas spi

8 Ad hanc quaestionem respondeo primum, Mihi no est dubiu quin princeps secularis ex genere,&natura sitae potestatis uim habeat,& iurisdictionem super matrimonium, etiam ad prohibendum connubia inter cognatos, aut assines,& posset leges ferre,& impedimenta ponere similia, sicut ecclesia.Nec uideo cur Moyses legislator easdem leges propria authoritate contra matrimonium ferre non potue- rit, quas

479쪽

DE MATRIMONIO. Asyrit,quas authoritate diuina tulit, etiam si ponamus eius potestatem nullo modo es le spiritualem, si fuit princeps populi Israel.Nec scio quare si lege naturali prohibitum non esset, matrem habere uxore, cur princeps huiusmodi legem facere non posset, irritans omnino siquid secus factu sui siet. Imo puto ante legem Christi nullam suisse proprie potestatem,nec iurisdictionem spiritualem, qualis est in ecclesia:& tamen nescio cur principes non possent leges facere de matrimoniis contrahendis.C5 si matur,In lege naturali uidentur suisse leges de matrimoniis, de suscitando semine frate no imo multa in conuenientia posita in Letii tico sunt de iure naturali,ubi nulla erat potestas spiritualis. Secundo dico,Hoc non obsta

te, ecclesia potest prohibere potestate ciuilem ab hac iuri jdictione: hoc est,princeps temporalis arceri potest,& impediri per potestatem spiritualem,puta per silminum pontiscem, ab hac iurisdictione. Probatur, Quia, ut impraesentiarum pro certo haberi uolo, temporalis respublica est quodammodo subiecta spirituali,&consequenter etiam potestas temporalis est sit bicta potestati spirituali.Ut enim Aristo. ait,s snis unius artis aut facultatis inferior st, & ordinatus in finem alterius sicultatis, etiam ars sibiecta erit arti,& artifex artisci ut fabrilis di nautica subiecta est militari faculta

480쪽

οα DE MATRIMONIO.ti,ut etiam faber Imperatori. Cum ergo humana p)x,& ciuilis honestas,& conuicitus ordinetur in sipiritualem felicitatem,& persectum bonum hominis,in quantum homo ciconsequens est,ut ciuilis facultas,& potestas certo modo sit dependens,& subiecta spirituali potestati .Ergo non solum in pactis conniibiorum,s ed etiam in aliis pactis & ciuilibus conditionibus, non est dubium qui in spectet ad spiritualem potestatem, moderari facultatem,&secularem potestatem in his, quae c'niuncta sunt cum rebus spiritualibus,& terminos prescribere,& limites, quatenus de quo usque ciuilis potestas in lituusmodi progredi possit. Nec tamen uolo dicere, quod temporalis potestas sit in omnibus,aut etiam ordinarie subiecta spirituali potestati. Imo nihilominus puto quam principes esse uelut uicarios ecclesiae, aut pontificum, sed habere iudiciariam potestatem a Deo.atque ipsi summi pontifices h bent,quam nisi in casu spiritualis pqtestas in pedixe non potest Verum .dico ex iustis causis posse ecclesiam potestati temporali tollere cognitionem, ut iurisdictionem aliquorum, de quibus alioqui iure suo discernere & statuere posset, quia scilicet ex natura sua spectat ad potestatem ciuilem,puta quia non fatis commode,&conuenienter ad finem spiritualem pex solam potestatem spirituale administrari posset .Exem

SEARCH

MENU NAVIGATION