Reuerendi patris F. Francisci de Victoria, ... Relectiones theologicae 12 in duos tomos diuisae quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis ubique locis adiectis, una cum indice omnium copiosissimo. Tomus primus secundus tomus

발행: 1557년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

43o DE MATRIMONIO.' Loci primum scindamentu est ad omnia pene, quae in mea relectioe disputaturus sum.Nasecundum Aristotele libro De anima dubia omnia cotingentia de re aliqua, ex dissinitione illius solueda sunt. Ea autem,quae sunt propter finem,optime diffinititur per snem,quare & dubia incidentia de matrimonio ex sine matrimonii explicanda sunt. Sic ergo dico, l, ad matrimonii essentia no satis est ius coueniendi.Probatur,Na si uagus concubitus esset licitus,non satis ellet ad rationem matrimonii.Patet, Quia illo posito, frustraretur talis coniunctio utroque ne matrimonii . Prob tur. Si enim etiam uagus concubitus esset liciatus,scilicet liber congressus uiri cuiusibet cuqualibet scemina,suus sinis haberi nullo modo posset.Nam certe prsterquam quod ex tali concubitu rara solet proles contingere, non posset proles commode, aut procreari, aut educari, incerto scilicet patre,non solum quoad ciuilem,sed & quantum ad naturalem uita, cum scemina sit infirmior,& improuidentior sine uiro,quam ut totam siliorum curam sustinere possit:&certus pater esse non Potest, si concubitus est promiscuus.&dato etiam,vuna esset unius, sine tamen mutua obligatione impediretur adhuc uterque finis matrimo iiii. Na neque procreatio prolis esset certa ex libera coniunctione,neque educatio a paren-λ ' . tibus,

452쪽

DE MATRIMONIO. -3r tibiis, qui inuicem connivere non tenentur, ct instructio moralis esse uix posset,cti Oporteret silium apud matrem educari propter naturales necessitates, & rursum a patre doceri, qui tunc cum matre non habitaret. Praeterea mutua obsequia & beneficia constare non possen cum omnis benescentia ex amore proficiscatur,qui esse non posset uiri in sceminam, quae alios uiros pateretur, nec eminae in ui

Tum,Pii cum aliis rem haberet. Atque ideὁ dico,quod praeter illud ius requiritur obligatio mutua certi uiri ad certam sceminam,& perpetua ad procreatione liberoru.Probatur, Sine tali obligatione non constabit sinis matrimonii: ea aute posta, costabit ergo illa exigitur. Romin Consi matur ex Apost.ad Rom. . Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: smiliter & uir potestatem sui coporis no habet,sed

mulier.ergo requia itur obligatio.

Secundo dubitatur,& oritur dubium ex solutione primi dubii, An de ratione matrimonii sit consensiis inter uirum & foeminam. Et

est obligatio, quae non potest prouenire, nisex pacto,&consensit inter uirum,& scemina. - emo exigitur contractus,uel pactum inter sceminam,&uirum.Et confirmatu Nam ex sententia omnium iurisconsilliorum, & theologorum,matrimonium non transigitur,aut co

453쪽

3a DE MATRIMONI scitur nisi consensu contrahentium,ut etiam Magister expandit,& decreta allegat. ergo.In contrarium est,quod omne ius, quod alicui competere potest ex pacto, potest conuenire decreto legis superioris:in omnibus enim aliis negotiis ut eiscetiis,& obligatio,quae nascitur ex cotractu&pacto,potest aliunde oriri, ut seruitus,quae ex pacto oriri potest, eadem ex iure belli & aliis causis constituitur. Item transsatio haereditatis, quae pacto conscitur, eadem aut iure praescriptionis,aut alio titulo fieri potest.non ergo uidetur negadum quin etiam obligatio maritalis, quae contrahetium

consensu, & pactione frmari solet, aliunde etiam possit proscisci.Pro solutione huius dubii dico,quod de ratione matrimonii,absolute loquendo,non est contractus,nec consensus inter uirum & scemina.Probatur primo ex

illo principio apud theologos acceptissimo, Quicquid Deus potest sacere chi causa secuda, potest se solo facere.si ergo pacto,& consensu uiri, & sceminae constituitur matrimonium: ergo Deus se solo posset facere illam obligationem,non ex consensit,aut pacto aliquo uiri & foeminae, si mutuo utruque obligare possiset ad coniunctionem maritatem,eodem modo,sicut pacto & coniuctione coniucti erant. Confirmatur,Quia Deus habet maius dominium super uim & scemmam,quam ipsi inter

. seipsos:

454쪽

DE DATRIMONIO. 433

seipsos: si ergo ipsi habent tradendi sui corporis potestatem: ergo etiam Deus.& tale matri monium es et eiusdem rationis cum matrimo bnio ex pactis& consensu constituto: quia est obligatio eiusde rationis, & ad eosdem snes: atque hoc negare,perindὸ esset ac si quis eoia

tenderet mure a sole generato, no es e uel ui murem eiusdem rationis cum mure genito a

patre: quod olim a legitima philosophia explosum est.Cdfirmat,Dominus precepit Ose .i. Ostinc Sume tibi uxore fornicariam,&sactibi sitossornicationis.ex eo praecepto si fuisset de certa scemina,potuisset Oseas illam etiam inuitain uxorem accipere, quia iam erat facta ipsi ux, quod egregie factum asserunt. atque hoc pacto no est necesse recurrere ad diuinam dispe- sationem in praecepto de fornicatione: quia Deus secit, sciliceteam propriam Oseae uxore. quod etiam matrimoni hi uidetur ex serie prophetiae dicenti, ubi illam uxorem uocauit, ut quid ergo non potuit etiam mutuo alterum in alterius tradere potestatem' Confirmatur ultim O,Inter primos parentes suit ucrum matrimonium,cle illis enim dictum est, Propter hac relinquet homo patre,& matrem,&c.& prae

cepit illis Dominus,Crescite, & multiplicamini.& Adam dixit, Mulier, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno,& comedi,& tamen Scriptura non meminit pacti inter ipsos. go au-E authori

455쪽

34 DE MATRIMONIO.ctoritate diuina suerant coniuncti, quia Dominus in Evangelio dicere uidetur , Quod Deus coniuxit,homo non separet.Nec potest dici,quod factum est per illa uerba,Hoc nuncos ex ossibus meis,& caro de carne mea: qua-Obre rclinquet homo,&c. Nec unquam mihi

placuit expositio illorum, qui ita dictit. Nam primum illa suerunt uerba seliustAdae, qui matrimonium solus sacere non poterat . Deinde illa uerba uidentur esse post sactum matrimo-Div.Habeo ergo pro certo, nec puto cuiquam dubitandum quin authoritate diuina posset constitui matrimonium eiusdem rationis: sicut si consensu partium contraheretur, & so

Mus sam ita factu fuit.Palud.uero in A. dist.26.q. H. arti .a.dicit, quod sortasse illud matrimoniuDeus secit inter Adam & Euam ipso dormiente, quod euigilans cognouit semim in se, &prophetauit faciendum in aliis: uerius tamen, inquit, est, quod non fuit a Deo immediate, sed sibi fuit inspiratum, quod consentiret, &ipso euigilante consentirent mutuo, & sic secutum est uinculum. Sed ipse hoc dicit ,nec ta

iactatis,duo sunt, quae pro compertis haberis possunt. Primum est, quod ' matrimonium quantum ad suam essentiam nihil aliud est,

456쪽

DE MATRI NONIO. 43squam uinculu,siue mutua uel indiuidua,id est perpetua obligatio uiri certi,ad certam sceminam, ad procreationem liberorum , sue adusiis generationis: ita ut per procreatione intelligamus & filiorum,& familiae institutionem. Secundum est,quod hoc uinculum licet Deus quidem sine dubio,nullo consensu uiri, & sceminae interposto constituere possit, ex lege tamen naturali, &.diuina non contrahitur,nis coniugum ipsorum consensu.' sed contra praedicta arguitur. Nam in contractu sponsiliu est mutua obligatio ad usiim

matrimonialium:&tamen non est matrimonium:ergo non tota ratio matrimonii consistit in mutua obligatione,sed exigitur aliquis contractus,uel consensus.Responceo, Primuyego, quod in contractu sponsalium sit mutua obligatio sali e immediata ad usus matrimonii.No enim potest esse obligatio ad re illicita.Sola aute obligatione desposaltu state, noest licitus ustis matrimonii, imo esset fornicatio,cu exigatur cosensus depraesenti .Est autein sponsaliis obligatio ad contrahendum matrimonium,in matrimonio autem est obligatio immediata ad usus matrimonii,&est actualis traditio corporis, unde nascitur talis obligatio5 ita intelligendum cst,quod ratio matrimonii consilit in mutua traditione corporis,& obligatione ad usian corporis.sed tradi E a tio

457쪽

ac DE MATRIMONIO.tio intelligitur a quocunque sat: uihil enim refert an sat ab ipsis, qui traduntur,an a superiori. Secundo dico, quod per obligatione intelligo no solii ius, sed veru domini a. no enim

ita uxor debet uiro corpus uel usum corporis,

sicut qui pecunia ex aliqua stipitiatione debet, sine quide debitoris, no creditoris est, quavis

debita sit sed corpus uxoris non est uxoris, sed uiri,& eco tra: ut Paul.dicere uidet. Unde cita matrimonium no solum est mutua obligatio, sed translatio corporis ad usus generationis. Verum ex hoc loco oritur latus disputationis campus. Si enim ita est, ut de ratione matrimonii non sit aut contractus aliquis , aut consensus coniugum, sed satis est mutua obligatio ad usus naturales cum actuali traditione corporis:& hoc ipsum Deus uniuersorum dominus non solum potest sacere, non expectata cuiusuis aut horitate, sed etiam aliquando secit :an potestate istam reliquerit reipub. uel ecclesiae,an ecclesia,uel Imperator posset constituere matrimonium sine consensit, ut scilicet possit ex causi scemina uiro in uxorem dare, aut utroque,aut certe altero inuito .Et uidetur quod sic, quia in omnibus aliis negotiis omne ius, quod conuenit alicui ex pacto uel

consensu, potes conuenire ex ordinatione legis .Ta enim in repub seculari, quam in ecclosiastica inuenitur potestas trasserendi cx legitimis

458쪽

DE MATRIMONIO. 3 timis causis dominiti rei ab uno ad alterii domi niti, priori domino inuito. Cur hac potestate in hac una re coarctamus,& cotrahimus, ut non possit ecclesia ex quacuque causa dare uiro ius &potestate in corp' seu minae,aut ecotra' potest si quidem princeps domum,agrii, Qquu,pecunia unius legitimi domini ob criminis,aut stipulationis, aut alicuius conditionis causam trafferre in notis dominu,priore etiareclamante cur ecclesia hoc no poterit ex probabili & iusta causa sacere de corpore sdbditoruῖ posset ergo ecclesia costituere, ut post sposalia & copula esset matri m on is ,C 5 firmatu 'Si hoc no posset ecclesia,esset propter uincula

inter uxoratos: sed maius uinculti est redigere alique in seruitute: &tame hanc potestate non egamus,imo & parentes possunt liberos instruitute dare,ius fasque aliquado fuit, cur e go hac potestatem in matrimonio, d licet hominis,tradendi tam obstinate negamus' Praeterea Aristoteles in Politicis dicit quod homo Aristo. plus est reip . quam sui ipsius. ergo respublica habet maius dominium stiper istum, quam ipsemet.sed ipse potest se obligare: ergo si indiget respublica persona istius ad istos ullis, scilicet matrimonii, uidetur quod possiit uti illo etiam inuito, sicin posset illum ctiam cΥponere morti propter salutem totius communit

tis.Quo d si maxime obuiam eatur huic di spu

459쪽

;8 DE MATRIMONIO.tationi per hoc, quod non idem ius sit superioribus in res hominu aut in corpora aut in pe simas eorum, non tamen satis uidetur res expediri.Nescio enim unde exploratum habeatur,non residere hanc potestatem in superioribus,cu tame eis uitae & mortis potestate no negemus:quod maius uidetur quam collocandi uxore uiro. Praeterea, ecclesia uidetur hoc iam sicisse,quia habetur in c. si conditiones,de coditionibus appostis,siquis contrahat cum coditione impossibili,uel turpi, habetur pro matrimonio,dummodo illa conditio non si co-tra substantiam matrimonii, ut, contraho letas me seceris Deum,uel ,si Petrsi occidas, runc est uerum matrimonium,& tamen est sine co- sensu.ergo,&c.Nec susscit dicere, quod illud matrimonium est praesumptum,quia nulla uidetur praesumptio inter eum,qui appositit impossibilem conditione.Item,&certe sortius, ecclesia potest sacere aliquem monachii professum etiam inuitum:& tamen hoc est maius uinculum, cum dirimat matrimonium .ergo etia poterit ecclesia facere ex non marito maritu. Maior probat ex r. c. de regularibus , libro 6.ubi decernitur. Si quis perseuerauerit in monasterio scienter,& uoluntarie, habeatur pro professo etia sine cosensit:&est uerus monach ',etias nolit nec est psellio praesiimpta, sed uera,& est obligatus in soro interiori. Et cem

460쪽

DE MATRIMONIO. aste oporteret ostendere hanc exceptione,unde

scilicet habeatur, ' omnia alia quae fieri pos.

sunt per contractum uoluntarium,possunt seri authoritate superioris,&hoc solum no potest.Item si hoc negatur ecclesiae propter niamiam libertate,quam Deus uoluit esse in matrimoniis contrahendis, c5tra, Ecclesia cogit per excommunicationes,& alias poenas sponsalia ad contrahendum matrimonium , quod

adimit libertatem: imo posset princeps statue re poenam mortis si quis no duceret sponsam. ergo postqua hoc modo potest adimere libe tem, quare negatur, quod possit prorsiis imuito matrimonium constituere' Ite si Christus potuit ut certum est hanc potestatem d re ecclesiae, uidetur quod saltem in casu dederit,puta si tota ecclesia periclitaretur nisi silius regis duceret filia Turcae,ati s Christianam,& uolentem, & ille nullo modo uult, quare

papa no poterit eum cogere' cogere inquam,

nocest obligare tantum, acs omnino duxisset illam.Item in illo casti uel smili potest e

cles a praecipere ut ducat, & excommunicare nisi ducat.hoc autem omnino tollit liberta' tem,cum nullo modo possit euadere d/mnationem nis ducat. ergo non obstat libertas, quin possit ecclesia constituere uerum matrimonium.Item quae a Deo sunt,ordinata sunt, ad Rom.i3. & Genes 1.Vidit Deus cucta, quae

E secerat,

SEARCH

MENU NAVIGATION