장음표시 사용
111쪽
Ad IV. Improbandus est Missionarius ob praetermissam nuptialem benedictionem. Quod sane patet ex dictis, nec non sex gemino S. C. P. F. reSponSo. Eorum alterum a. 1801 datum Sulcliuensibus missionariis ita se habet: a Sancta Sedes hortatur si doles ad supplendam benedictionem nuptialem Parochi, in matrimoniis clandestinc celebratis. Quaeritur utrum intendatur sola benedictio solemnis quae habetur in Missali, an vero etiam benedictio annuli Τ S. C. P. F. respondit assii malive ad utrumque s. Λlterum vero, quo prioris Signiscatio explanatur, datum est a. 1895 Vicario Ap. Sulcliuensi expetonti e ut clarius explicaretur responsio S. C. de benedictione supplenda in matrimoniis clandestinis. ΕΕ. Patres censuerunt Supplendam essu praecipue benedictionem quae est in rituali romano: aliam vero quae est in missali , tunc adhibe nil im osse , cum sponsi adesse velint Missae facili ficto , et primae nuptiae Sint non ulteliores, et tempora non sint, quibus SO- lemnia nuptiarum ab Ecclesia vetita sunt x. Quid de missionarii sententia, quoad lesseram reciden- dam' nutioni absona prorsus est. Satis enim Superque suisset si numisma sacrum perinde ac teS-Seram benedictam sponsae collo applicuisset. Quod si neque de ea re SponSUS assensum praebuiSSet, prosecto maluissem haud detractae lesserae benedicere, ea qua possem decentiori ratione, spon-Sae cupiit, puta, aqua lustrali aspergendo et super cum preces pro annuli benedictione landendo, quam istum cum sponsi utriusque os sensione detrahi iubere. Sicque agere rationi congruum PSSo
112쪽
nostrum quisque latebitur, qui dissicilem atque
morosum, iii huiuscemodi rebus, Indorum animum probe n 'rit. Quid tandem de renovando consensu ' Fallitur etiam in hoc Missionarius, si de connubii validitate, rerum adiunctis quibusque probe perpensis, indubia ratione constet. Bitus
enim, quo SponSUS Uterque. con Sensum o primit,
ideo statutus est ab Ecclesia, ut contra clus re39Sesat, fierique perspectum sit. Frustra igitur adhibetur, si contractus nequaquam initur. Quare cum Episcopus Iassensis Vic. Ap. Mai-sourensis a. 1858 a S. C. petiisset c An admittenda sit pars catholica, quae matrimonium cum haeretico et coram ministello contraxit, valide tamen, ad renovationem mutui consensus coram Parocho seu Missionario catholico, qui possit etiam recitare formulam Do vos coniuncto .... IIJSU per nn
ad eumdein consensus renovationem admitti possint coniuges ab haeresi conversi, qui id instanter petunt' ω S. C. S. O. n. 1862 sequens transmisit Vicario responsum: ε In locis, in quibus matrimonia haereticorum inter se, sive inter unam partem catholicam aliamque helorodoxam contracta, elium non SerVata Τridentini forma, sunt
valida dummodo aliud non obstiterit canonicum impedimentum), nequeunt coniuges admitti ad matrimonium, iam per se indissolubile, quasi denuo
contrahendum per Verba mutuum de praeSenticon Sen Sum exprimentia, nec formula Ego coniun-90 υ03 in matrimonium a Sacerdote recitanduerit. Altamen si agatur de matrimoniis mistis coram haeretico ministro iam contractis, quatenus
113쪽
cautiones de iure necessariae praestitae luerint, et pars catholica lacti poenitens , henedictionem petat, poterit ci, praevia absolutione a censuris impositisque salutaribus poenitentiis, benedictio
impertiri, exclusa tamen semper missae celebratione. Pariter etiam coniugibus ab haeresi con- Versis, dummodo petant, impertienda orit nuptialis benedictio in missa. Parochus vero quovis in casu coniuges commonefaciat eiusmodi honedictionem ad ritum unice, non ad validitatem pertinere coniugii v. Λt si connii bii validitas certa usquequaque non fuerit, recte consensum denuo eliciendum esse constituit Missionarius. Quare in praxi, casum quod nilinet, Vix unquam consensum a sponsis haud exquirendum putarim. Νam quemadmodum in eiusmodi rerum adiunctis merito Su Spicamur SponSOS connubium coram intruso Presbytero initum, sortasse irritum censuisse, ita quam is pluribus Verisimilius appareat, existimationem huiusmodi, matrimonii validitati nequaquam obesse, aliis lamen contraria probatur sententia, quos inter Navari us de matr. l. 2. p. 194.3 ε ΛOn Valet, ait, matrimonium, si dum contrahit coniux credit illud non lare validum, quia non consentit legi lime in
Ad V. Connubia tempore quovis inire, nulla communi lege vetitum est, ut patet ex cap. Capellanus de feriis, et notat Bori. XIV inst. 80. g. 2. Quod si consuetudine uspiam vel synodali statuto volitum id habeatur quod sane plerumque Improbandum , nonnisi ex Episcopi venia licere pot-
114쪽
erit. I empore quo vetitae nuptiae dicuntur, earum solemnitas tantum, idest pompa ac benedietio in missali descripta, interdicta censetur ἔ einque tempore Missa pro Sponso et sponsa prorsus omittitur Ben. XIV Ioc. cit . . Eam vero, cui Bardulphus innititur, rationem, in uuiversum probare non Ruserim, quoad Indos Christi fideles. At si rerum adiuncta ita se habeant, ut nonnisi diu P0Stmodum, puta post annum, benedictionem ibiam , impedimenti non voluntarii cauSa, sponsi adipisci revera nequeant, spernendam non 3rbitror Missionarii sententiam. Imo Bardulphus nullatenus suerit culpandus, si tamen quae in compendio eae Summorum Pontificum conSt. etc. etc.
Meerpto et lapideis typis edito a. 1826 Parisiis
per Congreg. Miss. ad eXteros, reperiuntur sub titulo 4 De solemnitute matrimonii , vera habeantur. Legitur enim ibi e 1607 aprilis 28 S. C. R. concessit ut matrimonium ex causa rationabili celebrari possit tempore adventus inter christianos in terris insidelium , . Quae sane, si titulo sides adhibeatur, nonnisi connubii solemnitatem reSpicere censeamus oportet. Constitutum hoc lamen vel ignoravit, vel aliter interpretatus est Vic. Ap. Sutchuensis, qui a. 1796 S. C. P. F. Supplex haec enarrabat: Exponit Vic. Ap. Saepe evenire, ut qui sine solemnitatibus matrimonium contraxere, iidem sive propter nimiam distantiam sacerdotis missionarii, sive propter prohibitum tempus, quod si equenter in reditu Missionarii ad loca priora rursus occurrit, eo quod non nisi post annum elapsum eadem Visitare valeat, benedi-
115쪽
ctionem solemnem non recipiant, vel saltem nonnisi post plures annos, non raro treS quatuorVe, eamdem recipere valeant. Unde humiliter supplicat, ut sacra Congregatio huic incommodo remedium benigne asserat, ne fideles tanto tempore tam optata benedictione priventur . Res p. ΕΕ. PP. 4 Firma remanente lege de non impertienda benedictione tempore vetito, relinquendum prudentiae et arbitrio Episcopi, facto verbo eum SSino, ut spectatu perSonarum conditione, quoad laciliorem aut difficiliorem accessum ad missionarios, tum maiori minori ve diuturnitate temporis, quo expectanda foret benedictio, ipsemet Vic. Ap. sa- cultatem elargiri valeat eius benedictionis impertiendae, facta per ipsum missionarium declaratione, eam benedictionem ad validi talem matrimonii antea valide contracti, non pertinere. Ex
decreto S. C. 1780. Sanctitas Sua pariter benigne annuit s. Atque responsum istud ipsissimum est cum eo, quod non ita pridem a. 1866 transmissum fuerat Vicario Ap. IlaisOurensi petenti a S. C. pro in diarum Vicariis omnibus, facultatem dispensationes faciendi huc in re quoties dissicile nimis suerit Christi fidelibus alio tempore, praeter prohibitum, benedictionem hanc consequi. Quare in praesens de re hac, saltem in Indiis, dubium amplius suboriri non potest. Ad VI. Missionarius uterque sallitur. Ille quidem in eo quod verba Ego coniungo υos et c. copulis singulis non adhibeat, quae sane verba cum descri-bBntur ceu con ersa ad unam dumtaxat copulam
immutata prorsus, pluribus simul copulis adhiberi
116쪽
non patet, ideoque non licet. Posterior autem in eo quod benedictiones communi et generali ration seri nefas esse contendit. Cum enim nulla id vetitum lege est, tum singulari in plurale converw, plura simul animo intendi patescit. Quare S. C. S. O. a. 1841 sequentia constituit: c Quando plures simul copulantur, accepto primum singulorum consensu, et rite celebratis Singulis matrimoniis, dictaque pro singulis a Parocho sol mu Ego coniungo vos elc. nihil obstiti, quominus benedictiones sani in communi per Verba generalia P. Ad VII. Accessorium sequitur principale, quatenus eidem inservit, vel eo quasi nititur ut consistat, non aliter Sane. Porro mundialis ritus solemnis non ideo prohibetur quod ecclesiasticus vetitus sit. Insuper Solemnitas nuptiarum Spectari potest, vel quoad rei naturam , vel quoad speciem et visum. Equidem benedictio principale quiddam censenda est Sub primo respectu; quippe
reS Sacra, non Sacra re plane sit potior; ut qua speciem et Visum praeseserens, ritus mundi illis ecclesiastico saepe admodum plane sol 'mnior est. Cumque Ecclesiae lex sinem sibi propositum habeat. externam illam nuptiarum spretem, quae poenitentiae et demissioni animorum parum consona est, e medio tollere, tametsi benedictionis impertiendae potestas fieret, lex tamen optime Staret, qua solemnis sponsae in sponsi domum traductio vetatur. Falso itaque ratiocinio nartolus utebatur. Bartholomaeus vero temere, ut patet, eam qua Bartulus utebatur ratiunculum amplexus est. Perperam lamen eumdem se Se gessi
117쪽
se continenter non asSeram. Equidem palus humi defixus, et quae ritum hunc comitari suevit caeremoniarum Sequela, Suapte natura praeseserre
videntur solemnem SponSae in sponsi domum traductionem, et alia tripudia Solemniora, quae vetita esse censentur. Etenim cum in hisce totus fere consistat profanus Indorum connubii ritus solemnis,
tum pati humi factam defixionem, huiuscemodi festi initium, insigne, ac veluti centrum quoddam
merito nuncupaVeriS. Quamobrem, more communiter inter Christi fideles recepto, nuptiaS extra tempus vetitum contrahi malunt christiani, quo nimirum liberiores existant ad ritum illum connubio adhibendum. Attamen quia Sancti egio aliisque docentibus ε haec non sub gravi prohibentur, nisi excessus sit magnus; imo si fiant moderate, nulla erit culpa: , de facili Bartholomaeus culpa liberatur, ut arbitror; non quidem ob eam qua niti videtur rationem, sed ob murmur et turbas, quae, Si aliter Se Se gereret, de lacili concienda praevidet. Quemadmodum enim recte venialem noxam dissimulaveris ne mali plane gravioris periculum subeas, ita etiamsi palum humi defixum inter praecipuos connubii comites ritus solemnes
merito censeaS, altamen in ea re magnum illum a SancheZio commemoratum excessum haberi Semper, nOStrum nemo, ut opinor, putarit.
Ad VIII. Casus iste ante omnia quaestionem subaudit de tempore quo Neophytorum connubium Ecclesia ratum habeat, ita ut amplius dissolvi non possit. Nemo in praeSenS, ut arbitror,
dubitarit, eo ipso quo coniux uterque baptismo
118쪽
donatus est, matrimonium eorum indissolubile fieri seu, quod idem est, ab Ecclesia ratum haberi. Num itaque sacramentum ' Negabant olim Theologi plures, nisi ε cum novi consenSus mutuo exprimuntur, vel praecedentes per aliqua externa rati habentur , prout docet iam pluries c, talum Manuale Iaponium pag. 48. Hodie tamen contrRriam a nostrum quoque propugnari velim sententiam , ob sancitum , perinde ac plane catholicum, a Pio IX commune DD. placitum, quo docetur: inter fideles coniugalem unionem non esse nisi sit sacramentum. Cum itaque ex communi Doctorum sententia, inter Neophytos coniugeS, m OX a Suscepto baptismo, Vera coniugalis unio intercedat, et ita quidem, ut 4 nullo modo quoad vinculum dissolvi possit. . . . nec eXlet praeceptum quo insideles coniuges obligentur post haptismum ad consentiendum de novo in Christo, vel ratum habendum praeteritum matrimonium, secundum Ecclesiae intentionem γ manuale l. e. : connubium huiusmodi mox a suscepto baptismate ad sacramenti dignitatem evectum iri dicendum est. Consensum privatim a Νeophytis instaurari cum plane licet, tum satis superque fuerit si tamen necesse) ut eorum connubium Sacramenti Vim nanciscatur. Ut autem ab eis consensus huiusmodi renovationem Missionarius. qua Ecclesiae minister exquirat, neque expedit neque licet, nisi quatenus de connubio mox a Suscepto baptismate, ad sacramenti dignitatem evecto, suapte rei natura, dubitatio ingeratur. Solemnem benedictionem quod spectat, iste
119쪽
Neophylarum casus eumdem sane esse putarim eum alio cuiusque, qui connubium valide inierit, tametsi clandestino: de quo supra diximus benedictionem praelatam praetermittendam non esse, quatenus alia temporis vel personarum adiuncta, quominus eadem impertiatur, nequaquam prohibeant.
g. I. De connithiorum impedimentis generatim spectatis. o ASUS.
Praxim Omnino spectat, in regionibus hisce . quaestio de iuribus et potestate Principis summi, qui societatis civilis gubernacula tenet, quoad statuenda impedimenta quae connubium dirimere valeant subditorum qui baptismo expiati non sunt. Cum enim ex centum et quadraginta circiter Indorum milionibus, vix unum mille millia christianam sectentur doctrinam, Saepe admodum accidit ut Neophyti, antequam Christi fidem amplectantur, ethnicos coniuges habeant, quibuscum vera nec ne matrimonia contraxerint, certo novisse magni plane momenti res est. Porro inter eos, qui hunc Domini agrum incolunt Missionarios, non pauci, arreptis praesertim iis, quae Sa-erarum Congregationum declarationes, quoad hu-
120쪽
iusmodi rem constituere visae sunt, Principem connubiorum impedimenta subditis ethnicis con-Stituere poSse, quae connubia ipsa dirimant prorsus et invalida esticiant, propugnare conantur. Inter alia non pauca, quae ex Sacrarum Congregationum respon Sis, perinde ac sententiae huic faventia, asseruntur, est illud, quod S. Congregatio a. 1656 missionarios docuerat ε uxorem scilicet primam poligami ethnici solam esse Veram uXOrem, Si illius matrimonio nullum impedimentum iuris naturalis vel positivi conditi ab eorum Principe interveniat. γ Huic similia plura non desunt, quae notare et colligere gestiunt, qui praelatam senten
tiam ceu Vero consonam arbitrantur.
Quo autem casus iste quanti in praxi momenti sit luculentius appureat, impedimenta novisse non pigeat quae indico iure per anglicum legem, pro ethnicis Indis, firmato, antiquitus constituta hiere. Ea depromam ex legis Indicae enchiridio quod Τhomas Strange ad forensium hominum , iurisconsultorum pariter et rabularum, uSum typis vulgavit anno 1856. I. Puella tametsi nubere permittatur a bimatuet ultra g. 16.), Sponsum tamen seligere prohibetur nisi undecimum aetatis annum attigerit. Antehac pater eius, eoque deficiente, cognati alii lege indicati, sponsum ei comparandi onus susci
II. in universum tria dumtaxat neceSsario coni currunt ad matrimonii validitatem, sponsae ni mirum traditio, eiusdem acceptatio, nec non caerimonia, quam Sapthapathi vocant, atque in eo