Suppetiae Evangelii praeconibus qui maduranzem missionaem excolunt peramanter oblatae ab eorum sodali T. A. Gallo De matrimonio

발행: 1872년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

mi ut sponsus sponsae pedem gradatim trahat per Septem lineas, quibus in patera signant origae

pugillum g. 25. .

III. Viduae secundo nubere prohibentur, certis, iisque ignobilibus, tribubus tantum exceptis g. 35. . IV. L t Concubina in uxorem ducatur, lex non permittit, nisi ignobilibus certae speciei tribubus g. 40. . V. Insiimis ex quarta Sutrorum nempe in tribuum divisione tribulibus eortis exceptis, SponSOS connubio iungi prohibilum est, qui eadem tribunon fuerint g. 45. .

VI. Brachmanes Omnes ad 155 stirpes quae Cotras dicuntur revocari mos est, atque earum cuique stipes omnium primus suisse censetur

Rishi, vir scilicet morum et corporis castigatione plane insignissimus. Proximae duae post Brachmanes tribuum dixisiones Shatrias nempe et Ves-syas distributione varia partitae sunt pro ea qua ad suum quaeque resertur stipitem omnium primum ratione. Porro connubium iniri indica lege prohibitum est inter eos qui ad unum eumdemque stipitem primum reduci valeant g. 46. . Quarta tribus, postrema nimirum ex tribubus a Manu constitutis, quaeque tribules omnes complectitur quos Sootras vocamus, connubia iungere prohibetur, quibus invicem copulentur cognati, qui ad eumdem stipitem reducuntur, sexto ultra patrem vel quarto ultra matrem cognationis gradu. Num stipitem demere oporteat an non, lege Statutum videre non licuit.

122쪽

- 121

VII. Tandem filius adoptivus gradibus subest prohibitis, tum familiae cui adiunctus est, tum

alterius unde desumptus fuit. CASUS RESOLUTIO. Ad casum unicum. - Casum hunc, ut perSpi- ei S, probe Solvere non poterimus, nisi delibata quaestione de iis, quae reipublicae in civium connubia competunt iuribus. Qua de re, connubium gemino sub respectu perpendendum se ossert. 0ua vinculum scilicet coniuges invicem iiingens, et qua nova ad societatem civilem spectans familia.

Vinculum matrimonii quod attinet, Principi nullum

penitus ius esse, quae ex multorum sententia eOnficiunt rationum momenta, sic adstringere liceat. Societas nec largiri nec avocare poteSt iura, quae

mere individualia, vel religiosa, vel domestica sunt; quippe hiatii scemodi iura, politica societate

priorem sane et altiorem nanciscantur originem. Be Sane Vera, civilis societas personam, religionem, familiam nequaquam constituit, Sed perSona, religio, familia utpote quae ex hominum singulorum natura Sponte nascantur Sua, alque politico hominum plurium in unum conventui originem praebeant, societati civili praeterint necesse est. Atqui quod suapte natura praecedit, pendere nequit ab eo quod suapte natura consequitur. Porro iura individualia, domestica, ac religiosa matrimonium sibi vindicant. 0uod sane sic confici est. Μatrimonium, utpote quod integrationem et complementum personalitatis humanae constituat,

123쪽

plane personale ius est. Λn iuris civilis in universum esse contenderis, puta, decernere quonam modo cultus exterior, Victus, Vestitus, deambulatio, medicina et huiusmodi alia per subditos usurpentur' Atqui hisce omnibus magis profecto

connubium humanae personae cultum, atque medelam spectat. An non tyrannidem saperet lex civilis, quae spontaneis, intimis, nec n0n Saepe admodum fore dixerim ineluctabilibus animi hu-imani assectionibus propensionibusque hac vel illa ratione certa, nec aliter prospectum iri statuerit' Porro ex omnibus animi propensionibus illa plane est vehementior qua seruntur homines ad connubia. Insuper connubium est quo sum ilia oritur, eiusque internum regimen cerui ratione instituitur. Familia enim ex vinculo coniugali ortum

ducit, in amica hili coniugum atque individua vitaerntione . nec non mutuo unius in corpus alterius iuro fundatur. I x quibus sane omnibus ortum

habent fidelitatis, dilectionis, cooperationis ossicia. Porro si tyrannidem merito vocaverimus Principis legem quae amicitiae pro cuiusque voluntate so- vendae, multi generis impedimenta constituat, quanto magis eo nomine iure appellarim civilis Principis legem quae impedire atque pessumdare nitatur necessitudinem coniugalem, omnibus necessitudinibus hominum plane potioirem, quippe quae non modo liberum mentis assensum, sed quamdam etiam exquirat sensus propensitatem, propterea quod ex ea pendeat vitae totius quies atque iucunditas, nedum vitae vegetalis et animalis in homine complementum'

124쪽

Tandem: quatenus connubii ope parens statuitur Dei minister et instrumentum in sobolei procreanda atque instituenda, matrimonium suapte natura religionem spectare dicendum est. Procreatio enim eiusmodi sive in Se ipsa spectetur, quatenus nempe Dei solius opus est animam condere et corpori insundere, sive ratione sinis, qui sane est existentiu atque institutio entis illius, cuius ossicium in primis est Deum laudibus et ope-iribus revereri; sive tandem ratione obiecti est enim, qui procreatur, expreSSa et vi Vens D. O. M. imago , religionem praecipua ratione spectare insciabitur nemo, cuius mens carne adeo non Obruatur, ut hominum matrimonium a brutorum invicem commistione secernere nosciat.

Neque illud praetereundum est, connubium inire saepe admodum necessariam eatenus homini plane rem esse, quatenus ita nec aliter, se se legis divinae frangendae periculo eripiat. Porro quemadmodum periculo huiusmodi, in hisce rerum adiunctis, coniugii ope eripere se se non solum poteSt,

ob ea quibus instruitur iura privata et religiosa, sed etiam tenelur, ossicio naturae simul et religionis, ita coniugium ad id rei parum prodesse poterit nisi ita se habeat, ut sensuum propensioni satis congruat. Atqui civilis potestas utrumque prorsus ignorat. Ei autem, qui morbum agnoscere nequit, de adhibenda vel praescribenda morbo medela, statuendi ius esse dixeris 'Quae cum ita sint, connubium a contractibus aliis loto caelo distare tum quoad scopum, tum quoad sormam, tum denique quoad materiam; ideo-

125쪽

que ex eo quod is qui societatis civilis gubernacula tenet, contractibus aliis impedimenta statuere Valeat dirimentia, haud recte hoc idem in serri etiam

quoad matrimonium, nemo non perspicit. Be Sane Vera, contractus ceteri hunc scopum habent, ut relationes instituantur non intimae et amicabiles, Sed extrinS ae, atque pendentes a rebus quae in hominum commercio positae sunt. Deinde contractus alii suapte natura sormam requirunt, non Ultroneam undequaque, idest sensibus etiam congruumnedum libera mente partum assen Sum, Sed eum dumtaxat qui liber dici queat consensum. Τ3ndem contractuum aliorum materia sunt non corpuSipsum et intimae animi assectiones, sed extrin8ecae reS et actiones. Quamobrem ingens discrimen interest inter contractus ceteros et connubium,

ideoque perperam , arbitrati suerimus, quae de illis constituuntur, de hoc quoque nullo negotio constitui. At enim: origo civitatis familia est, familiae

origo vinculum est coniugale. Civitas ergo Vinculum istud regat necesse est, ea serme ratione, qua principium Vegetale in planta, non Solum ramos et truncum, sed etiam radices attingit, soVet,

eisque vitam insundit et motum. Sic, ut puto, maiori qua possit argumenti specie, obiectionem

istam perferre est. Eam tamen disiicere nullius prorsus negotii res esse videtur, ex iis quae Aristoteles l. polit . ait: ε Non omnia quae necessaria sunt civitati, partes sunt civitatis. ω Be sane Vera:

num religionem ideo ius civile appellaveris, quod civitas religionem plane requirat' Nisi dicere ma-

126쪽

- 125

lis, ideo religionis esse regere civitatem, quod civitas religione opus habeat. At vero: civitatis radix est vinculum coniugale. Falleris: non radix, sed semen est civitatis vinculum coniugale. Seminis est, ut grani speciem undequaque persectam, nec alio indigentem praeseserat, atque nonnisi extrinseco, ut aiunt, additamento in plantam germinet et pubescat. Non aliter Sane quam vinculo coniugali societas coalescit domestica, plane perseeta, qua talis, nec alio hominum coetu indigens ut existat; ita quidem ut ob extimam,

nec Suapte natura penitus necessariam, cum sa-

miliis ullis relationem dumtaxat, civilis societatis pars ac veluti initium quoddam tandem evadat. Ergo ne cuique hominum integrum fuerit connubium pro tu hi tu inire ' Νihil mirum si natura

lapsu, utque naturae iure contempto, Vera denique religione quae sola naturae morbo medelam asserre potest, reiecta, Societas tota perinde ac manca set instri a se habeat. Dices : nonne civitas

hominibus singulis auxilio fuerit, quo lacilius

naturae ius hac in re norint et exequantur' Consilio fortasse, non vero praecepto. Etenim lugenda penitus experientia docuit, eas quae ab ethnicis in huiusmodi re editae sunt leges, plerumque Subditos a recto tramite abduxisse, atque in putidos plane errores Saepe admodum pertraxisse. An non connubii unitas, in dissolubilitas, fides, tempore pene quo is et Ioeo, ethnica lege temerata suerunt' Impedimenta vero quod attinet, num quoad Speciem, numerum ei certitudinem apta unquam ratione statuta fuerint' De Indorum lege

127쪽

- 126

dumtaxat loqui me praestat. Si sponsae traditionem et acceptationem excipias, nec non aliquos ex iis qui prohibiti sunt cognationis gradus, num vel unum impedimentum fuerit lege statutum,

quod rationi vehementer absonum non apparent Quod sane adeo verum est, ut lex perinde ne Observatu impossibilis prohibitos cognationis gradus quod spectat, in praxi reiecta sit. Quare praeter

patruos et avunculos, amitam et materteram, fratres et Sorores, eorumque Sobolem, ceteri Omnes

ceu gradus prohibiti non habentur, quidquid salso docuerint Indi iurisperiti, atque ex eis rescripserit StrangH l. c. g. 48.). immo prout in praxi quotidie

Spectamus, nuptiae plane expetitae sunt, et honestissimae habentur quast contrahuntur a fratris siliis cum sororis filiabus, nec non a patruo cum nepte ex Sorore. Adeo incerta , atque versatilis prorsus res sunt huiuscemodi impedimenta a civili Principe constitutui Insuper sdei maritali prodisus opponitur adulterium, quod tamen lex punit quidem in uxore g. 30 et 14. , sed nullatenus in marito. Vinculi perpetuitatem violat lex, quae idem perrumpi statuit nedum ob uxoris infidelitalem g. 224. , sed etiam eo ipso quo uxorem tribu moveri contingat g. 29. . Unitatem denique labe- lactat polygamia, quam indica lex luetur, non SO-lum ob uxoris Insciviam, aut indolem praVJm, aut morbum, aut sterilitatem, vel filiarum dumtaxat decem annorum spatio procreationem, Sed etiam ob merum observantiae desectum erga maritum, immo ad ipsum mariti libitum g. 32. . Duid quod polyandria quod sane indelebili probro sue-

128쪽

rit anglico imperio) cum indica lege iamdudum

statuta fuerat in ora Malubariensi et Cunariensi regione, tum anglico decreto plane probata est g. l86. et Clause section 16. Reg. os. 1802. ' Huiusmodi ergo potestati civili, quae tempore quοVis errorem docuit, connubii iura quod attinet, et in errorem pertraxit Indorum genus, connubia, Dei providentia, commissa esse contenderis' At enim: Doctorum, quos inter eminet Aquinates, in re hac placita, imperio civ ili huiuscemodi impedimentu constituendi ius esse ad Struerct Videntur. Duid quod Sancta Sedes in praxi itu plane

sentire censetur' obiectionem hanc sic plures reiiciunt. Doctoribus nostra sane communius haesit sententia. Qui vero contrarium asserere visi sunt, obiter ii, non ex professo, autumarunt: quod enim asserunt, nullo Veri nominis momentorum pundere conficere valent; ac in Super quo pacto concilient sententiam suam cum eo iure, quod inter

Christi fideles Ecclesiae soli in rem hanc competit, adeo laborant ut ius istud ab Ecclesia principibus ademptum alii, alii vero a principibus Ecclesiae

dimissum suisse insulse docere coacti Sint. Angelicum Doctorem quod spectat, citantur ex eo contra nos, praecipua r3tione, nonnulla que prostant in II sententiar. et IV contra Gentiles. Sed immerito prorsus. Etenim S. Doctor loquitur solum, nunc quidem de remotis inhabilitatem inducendi rationibus, nunc vero de extrinseca inhabilitate. Quare ibidem expresse docet, inhabilitatem iure civili inductam, esse extrinsecam non absolutum. Insuper S. Doctor in Sententiar. dist. 42. sic ait:

SEARCH

MENU NAVIGATION