장음표시 사용
140쪽
iuscemodi enim Congregationum declarationes atque responsa, ea plerumque sunt, quae doctrinae lumen non vero legis compedes inserant iis, qui ea proposuerunt. IOX quo sane sit ut liaudquaquam miremur discrepantiam quae Sacris Congregati ο-nthus obiecta quandoque est. et de qua loquitur Benedictus X l V. Atque propositum nostrum quod spectat, tametsi s Ongregationes pluries amplecti
visae fuerint sententiam nostrae contrariam, al- tamen ad finem vertente saeculo elapSO, MuZZa-
relli Sacrae t oenitentiariae pontificius theologus, opusculum nomae Ρdidit, quo nostram propugn3vit sententi Rm. Quae cum ita sint, id solum dicendum superest, quid tandem iuris habeat, suapte natura, civilis potestas in subditorum coit nubia' Qua de re in mentem revocemus oportet quod initio docuimus: in matrimonio, praeter v inculum spectari posse partam ex eo familiam, quatenus ea civili inserta est societati, perinde ac toti pars et corpori membrum. Τum ratiocinari sic liceat. Vinculum matrimonii qua validum, spectato naturae iure, ab eadem divina mente statuitur et roboratur, qua civilis societas instituitur atque firmatur, et ita quidem, ut connubii contractus a contractibus aliis quibusque, specie Summopere disserat, ideoque nisi Deus speciali ratione ius Principi conserat in contractum eumdem, ius illi in contractus alios collatum , ad hunc quoque porrigi nequeat. Atqui mens divinu, contraria sibi ipsi ratione quidquam velle non potest. Ergo connubii Vinculum, quatenus iure naturae probatur, civili