Suppetiae Evangelii praeconibus qui maduranzem missionaem excolunt peramanter oblatae ab eorum sodali T. A. Gallo De matrimonio

발행: 1872년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

xl V. Virelaus ethnicus Ammaniam ex sorore neptem, uXorem duxerat, cum, Spiritus Sancti gratia commotus, una cum Sponsa Christi fidem amplectitur. Mox ut connubio suo, christianorum more, benedicatur expetit. At Missionarius, cum de connubii validitate, tiam do dispensationis faciendae necessitate non parum anceps unimo haeret. XV. nrumis set Salesius Missionarii ambo simul Trichinopoli in in diis commorabantur, cum Senn- facies et vita functae uxoris eius soror Felicitus, ethnici ambo atque iamdudum concubinatu invicem copulati, illorum ductui sese committentes, atechumonatum ingressi sunt. Probe fidei rudimenta didicerant atque iam iam baptismo expiandi erant: cum ob nimium adeundi Vicarium, dispensationis super umnitatem petendae causa, dimoultatem cum enim baptismu diutius sine incommodo plane gravi disserri non posset, neophytos mox ut baptisma susciperent, rite connubio iungere necesse penitus videbatur , de agendi in huiusc0modi rerum adiunctis ratione, Missionarii in consilium iere. Matrimonium ineant, ait Bru-mis, pridie diei qua baptismo sunt expiandi; impedimentum omne sponte sua sic eluctabitur. Optime excogitatum, reponit Salesius, et Bruni consilio usus, rem sine mora per Cutechistam confici curat.

XVI. Lii Zarus neophytus matrimonium inire petit cum uxoris qua, infidelis existens, orbatus fueratin consobrina Patercula baptismo expianda. Leonidas Missionarius connubium istud dispensalione indigeat nec ne, anceps animo haerenS, mo-

Diuitiges l

152쪽

ram connubio inseri, quam pariter, et, neScio cur, sponsam brevi fastidiens Lagarus, uxorem ducere cupit mulieris cuiusdam, quacum ethnicus rem habuerat, Sororem Virenam , quae de baptismo suscipiendo non abnuit. Morae iterum nuptiis est Missionalius dubio perplexus. Ea propter animo mire levi vir Lugurias, novos umores incipit, atque nuptias inire postulat cum iaculina Sorore cuiuS-dam, quacum matrimonium inii SSe Se nunquam,

sed matrimonii praeumbula quaeque in infiideli tuto perfecisse latetur. Ocius Leonidas litteras dat ad

Aristaeum Missionarium alterum, et quidem Seniorem, ab eo petens num publica ex sponsalibus in insidelitate contractis genita honestus, di Spensatione indigeat quoad LaZarum an non' Nequaquam, reponit Aristaeus; huiuscemodi enim impedimenta in infidelitate non contrahuntur. Vix

Aristaeanum oraculum in Leonidae solatium advenerat, cum hic casu reScivit, La Zarum matrimonii nomine, connullii diXisso consummationem, quae locum habere nequiei ut, quod uxor Vix eo, qui regionis more receptus est nubilitatis ritu absoluto, repente asiatico mortio correpta, Vitae nuncium remiserat. Mora itaque nulla intermissa Leonidas litteras denuo dat ad Aristaeum roga I S, num ex matrimonio rato dicere debuisset legitimo), quod Lagarus ethnicus inierat, La Zurus ipSe neophytus prohibeatur quin oculinam connubio sibi iungere valeat. Macte, reponit iterum Aristaeus, nonne dixi huius e generis impedimenta in insi- delitate non contrahi ' Responso hoc ad Leonidam vix delato , Oculina colubri morsu insecta vitae

153쪽

cilissime valedicit. Quare LaZariis uxorem ducere petit viduam fratris quae Christi fidem nuperrime amplexa est. Leonidas gemina Aristaei responsione animo erectus, de nuptiis ineundis Lagaro annuere sestinat. XVII. Merulus christianus rem habuit cum Μinatet ethnica, quae marito prolem iampridem

dederat Luci nolam. Septimus exinde annus elapsus vix erat, cum Merulus uxorem ducere cupiit Minateiae sororem Τulliam, quae a Christi fide amplectenda haudquaquam aliena videbatur. Simplicianus Missionarius mulieri, si dei rudimenta satis edoctae, baptisma contulerat, cum de dispensatione super assinitatem lacienda pro Merulo supplices ad Episcopum dare litteras cogitans, Claudium Hissionarium alterum hospitio recipit, atque cum eo de Meruli negotio sine mora colloquitur. Νullum penitus est impedimentum,

sestive ait Claudius ς cum enim SponSa contrahore illud in infidelitate nequivit, tum ex neutra gignitur parte impedimentum, quod ex utraque gigni non potest. Simplicianus Claudii sententiam

resulare non valens, Merulum, haud postulata dispensatione, cum Τullia matrimonio iungere paratissimus erat, cum Sponsa repente obiit. Claudii tamon sententiae docilem haud frustra se praebuit Simplicianus. Merulus enim Luci notam baptismo regeneratam petit uxorem : Simplicianus vero de nuptiis annuere sestinat. XVIII. Gervasta nuptui tradita uernando cum aetatis annum duodecimum vix attigisset, individuam cum eo vitae rationem inire visa non est,

154쪽

- 143

quippe priusquam nubilitas eius menstrua purga-ltione pateret, Hernandus obierit. Haud mullo post parentes de Gervasta Hernandi consobrino nuptui tradenda pacti invicem fuerant, cum Luit- prandus Missionarius a Vicario apostolico dispensationem super impedimentum publicae honestatis ex matrimonio rato, fieri postulat. Vicarius reponit potestate instructum se quidem esse dispensandi quoad honestatem ex sponsalibus ortam, sed quoad eam quae ex connubio paritur rato, in facultatum pagella ne Verbum quidem haberi: in ea se tamen esse Senientia, potestatem dispensationem largiendi quoad affinitatem, satis superque esse pro casu; quippe quia S. Thomas, nec non ipsum Datariae Τribunal, ex connubio rato assin, talem oriri luculentissime doceani. XIX. Constantius ethnicus, viginti Sex annos natus , tribu Parias clam, eo meliori modo quo potuit rem enim Tribules adversati suissent si nossent, et tametsi ut Constantius mulieri concubinus existeret sorte non aegro animo connixissent, tamen ut ei maritus evaderet nunquam consensuri fuissent , connubium, seu indi, id uam vitae rationem, absque intentione ad alia migrandi vota inierat cum Ariminia noverca quidem, sed decem et octo vix annos nata atque ob Constantii vita sunctum parentem, Viro non ita pridem orbata. Duo tribules ethnicos lacilius eludat, simulque christianorum contribulum gratiam sibi conciliet, de baptismate suscipiendo una cum Ariminia, et inde palam cum ea matrimonio ineundo consilium capit. Rem omnem Catechistae secreto aperit: isque

155쪽

Missiopario desurre sestinat. At is, qui fieri potest,

miratus exclam ut, ut filius, parentis uxori maritus existat' Hisce Constantius perterritus in infidelitate pariter et Ariminiae societate munere pergit. Decennio exhinc vix elapso, Ariminia vita discedit. I iam Constantius ex tribulum omnium consensu uxorem ducit i. ratianam, quacum Constantii parentem rem ha huisse quondam susurrR-batur. Post annum ab hiiiiiscemodi nuptiis, coniux vlorque de hristi fido amplectenda serio admodum cogitat. nos in notitiam venit Catechistae, qui doea monito Missionario, istius iussu Constantium atque Gratianum certiores reddit, eorum baptismo pariter atque connubio nihil obesse. XX. Duriolus ethnicus ab uxore Marcunda desertus , Christi iidem amplectitur. UXorem peperisse prolem adulterinam certo quidem rescivit, sed uxorem ipsam reperire non Valet. Quamobrem consecuta, quoad praemonitiones, dispensatione, novas eum Anna Christit idoli nuptias inires sesti. nat, vix rnini vicesimum uel alis annum attigit. Post quatuordecim exhinc annos, Anna vita discedit, eodemque sere tempore Ii arcanda nedum reperiatur, sed eam una cum filiabus, tredecim altera, altera vero quindecim annos nata, Suscepisse baptisma palam existit. Ocius Duriolus de connubio cum puellarum alterutra , utraque enim innupta

est, ineundo, scrio incipit cogitare. At consilium Missionario pandit, qui fas id esse non posse,

decretorie reponit.

XXI. Eurum quas S. Congregatio largiri solet Vieariis apostolicis facultatum, iique cum Missi

156쪽

nariis non raro communicant, una est sequens: 'a Dispensandi in tor lio et quurio consanguinitatis gradu ct assini latis simplici et misto cum Secundo, et etiam in secundo solo, dummodo non attingui primum. v Faculta lem hanc non ita pridem Rahidus Missionarius intelligendum ita esse dicebat, ut verba illa dummodo non attinstat prim um, assinitatem pariter ot consanguinitatem respicem rent. Quod sane quomodo mente caperet palam secit, cum Indus quidam Christi fidelis ad eum

venit, mortuae uxoris ex Sorore neptem, uXO rem

ducere cupiens, utque dispensationem super assinitatis impedimentum expetens, Babidus enim dispensationem huiusmodi Vicario apostolico reservatam esse affirmavit. Geminus vero Missiο- narius alter, hune facultatis interpretalionem, inscitam et inopiam vocare non dubitabat. X ll. Missionarium adierant Constantinus eiusque filius Constantius connubio iungendi, ille quidem cum Paula non itu pridem orbata viro quem sponsi genitor longe ante in silium adoptarat: hic vero cum Paulae filia Iesu sidchia. At Missionarius anceps haerebat, num gemino huic connubio dirimens cognationis legalis impedimentum obesset

an non.

XXIII. Nicephorus adolescens non ita pridem, cum Schisma Gonnum in regionibus hisce vigeret. tametsi invitis parentibus qui Gonni Presbyteri partos pervicaciter Sectabantur, Vicario a postolico plano subesset: connubii tamen ineundi occasione, parcntum improbitati obsistere resormidans, matrii nonium coram Presbytero intruso,

157쪽

invalide prorsus agere se intra Sc reputans, nuptias inivit. At non multo post sicli poenitens, male sociatam uxorem Pometiam deserit, et quo sa-cilius parentum vexationi subducatur, peregre proficiscitur. Mox Pomelia vita discedit, atque biennio post, extraordinaria iurisdictione Goano Antistili per Summum Pontificem impertita, Nicephorus in patriam reversus sex communi tribulum consensione, I ulliolam Pomeliae, tertio cognationis carnulis gradu consobrinam , uxorem brevi ducturus, Missionario rem aperit, qui anceps animo lineret, num publica honestas conia bio obsit an non.

CASUUM RESOLUΤIONES Ad I. Sponsi genitur P. a stipite sibi eum sponsa communi S, tertio procul est gradu. Cum ergo sponsu a stipite eodem distet quarto gradu, quarto pariter gradu a sponsu sponsus distare dicendus est. Sponsi genitrix Il ex parte patris G a communi sibi sponsaeque stipito P, secundo procul est gradu, ex matre Λ n stipitu communiori et proximiori sibi sponsaeque S, tertio produeitur gradu. lnde igitur sponsus quarto simul et tertio distat a sponsa : sponsi itaque quarto his iterato, nec non tertio disture invicem gradu dicendi sunt

Duae san' omnia ut clarius petat 'ant. pauea nonnulla subiicere iii a Sint de consanguinitate. a Con- sanguinitus est vinculum ab eodem stipite descendentium, carnali propagatione contractum v s. Th. Sup. q. 4. a. l. . Praecipua dissicultas in regionibus

158쪽

hisce, quoad huiuscemodi vinculum dimetiendum, oi lur ex eo quod , cum saepissime consobrini, fratris filii cum filiabus sororis, nec non avunculi Saepe eum neptibus connubio iungantur, iterata consanguinitas ex eodem in prolem derivatur. Quaerebatur itaque, non ita pridem, utrum I OVeruiteratos consanguinitatis gradus ad prolem transmittant quandoque parentes, et quomodo liuiusce generis iterationem intelligsere debeamus' Primum quod attinet, consanguinitatis gradus in prole dinumerandi sunt, non Solum ex parentum ulterutro, sed distincte ex utroque. Νam consanguinitatis est quasi principium carnalis propagalios S. I li. ibid. a. l. Atqui carnalis propagatio ex uno eodemque stipite existit quandoque, non solum ob alterutriuS, sed plane ob utriusque parentis generationem. Ergo. Re Sane Vera ε debet gradus consanguinitatis in hac linea transversa) computari per Comparationem ad unum principium, eX quo propagatur , S. I homas ib. a. 2. c. Porro comparatio haec fieri oportet quandoque non solum parentum alterutro, sed utroque distincte parente medio. Nam ε consanguinitas est in quantum multa communicant in tali virtute generantis nimirum , ex uno in multos per propagationem deducta γS. Th. ib. a. l. c. Λtqui huiuscemodi virtus cum prole a parentum ulterutro communient , quemadmodum integrum atque persectum essormat impedimentum, ita minime obest quominus itera loper alium communicetur. Ita go quatenus cum pr0le ab utroque purente communicatur, iteratum in ea gignat oportet impedimentum. Uuod sane firmatur

159쪽

pariter et explanatur sic: ε Descensus communiter sumptus, attenditur Secundum quamlibet eoia sun guinitatis lineam, quia carnulis propagatio, ex qua vinculum consanguinitatis trahitur, descensus quidam PSt. . . quia per propagationem quodammodo pater descendit in silium . S. Τhoma S ih. a. 2. C. Plad 5. Atqui descensus iste stipitis communis olproximi in progeniem, simplex et unicus est, Aiper parentum alterutrum fiat, duplex vero, seu iteratus, Si p0r parentem utrumque. In Sup r 4 EC-clesia suo stultilo non facit, quod aliqui sint v Inon sint consanguinei: quia secundum omne tempus nequaliter consanguinei remanent; sed lacit quod carnalis copula licita sit vel illicita, spcundum diversa tempora in divorsis gradibus con Sanguinitatis , S. Τhomas ih. q. 54. a. 4 ad 5. Ergo parentes, utcumque dispensationem adepti fuerint, Omnia quibus tenentur cognationis carnalis vincula in prolem transmittant necesso est. At enim: sunt una caro. Duid inde' commi Stio corporum, personae utriusque commi Stionem non parit. Porro consanguinitas sit generatione, cuius obieelum et terminus est persona: ε homo enim generat sibi simile, s. Thomas l. q. 118. ad 4. et alibi; quare lametsi ex corporum commistione plus quam cognatio unius sponsi cum alio exoriatur, quaedam enim identitas progignitur: neutrius tamen ad cO- gnatorum quempiam respectus, vel leviter immuturi dicendi sunt. Quue sane omnia firmare eSt comparatione a gemino rivulo ducta , qui tametsi eodem, ut in lacum dimunt, ostio coeat, aquam tamen quisque suam deducit, qua lacus plenior

160쪽

sane fit, quam si rivuli unius dumtaxat aquam adeptus esset. Tandem, singe parentum alterum, puta, primo, alterum Vero secundo quod in regionibus hisce, ut supra dixi, non raro accidit) consanguinitalis gradu a stipite, ideoque a lineae transverSae cognatis qui longius non distent, procul haberi: quo quaeso gradu a cognatis eisdem dis labit illorum proles, nisi tertio simul atque Secundo distare gradu dicatur' Cur enim parentum alium alii 4n huiusmodi praeseras re, causa nulla profecto fuerit. Stat ergo quod in illo statuimus, eognationis carnalis gradus, ad prolem iterato quandoque, atque ratione Varia, transmitti . Quod sane testatur etiam antiquissimum illud quod ad agit instar se habet e Mulat nupta genus, Sed

generata gradum. P0uaestionem alteram, quomodo nempe graduumitoralio vel multitudo intelligi debeat, brevi sic

dirimere est. Cognationis carnalis, quae conSanguini las nuncupatur, graduS quosque per parentes insilios derivari, indubia res est: ut, non ut quibus silii eorumque proles, qua tales, invicem distent, sed quibus ab aliis aliunde, et qua aliunde, progenitis in eadem familia discedant. Postremum patet ex iis quae ad priorem quaestionem ediximus. Primum vero ex eo lacillime comprobatur, quod quemadmodum Sen Sus omnium Communis,

de iis, qui Datres germani simul et uterini in-Vicem Sunt, consobrinis vocandis ne cogitat quidem, ita stipes proaeimus et communis, praeter quem nullus est alius unde consanguinitatis distantiam metiri necesse sit, quoad silios eorumque

SEARCH

MENU NAVIGATION