Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

102 . Inum. Theol. Lib. III. de Deo με etc.

Hinc magna agitatur quaestio , et quidem primo , num ad cunctas omnino creaturas extendatur Dei providentia , et num aeque provideat Deus omnibus f au vero peculiari modo hominibus. Fatebr libenter , quod Superflua prorsus utraque quaestio mihi videtur. Etenim si omnia Deo sunt in actu , actu quoque omnia ipse Creat, et omnia sunt , respectu Sui , eodem modo , qu creat , Scilicet juxta suam voluntatem semper actualem ;et cousequenter juxta finem , cui omnia actu semper addicit. Ergo unaquaeque res sui sint necessario respondet.

Ergo Dui provvidentia necessario respicit omnia,et quidem juxta sinem proprium eujusque. Ergo si non idem , sed Varius , Est suis cui suus Creaturas Deus destinat , sive rectius ) actu destinat , varius quoque est modus providentiae. Nobilior est sinis hominum quinimo finis omnium sinium , quoniam hominibus Commissum est manifestare Dei gloriam , et caeterae res Sunt tantummodo media , quibus admiramur Dei potentiam , sapientiam, et bonitatem. Ergo proportionata quoque esse debet Dei providentia erga nos homines. Item duplex est finis hominis , terrena scilicet felicitus , et ueterna. Ergo duplex quoque peculiaris Dei providentia. Tandem imperscrutabili arcano , et prodigio suae sapieutiae , et bonitatis vult Deus , ut assequamer aeternam felicitatem per liberum arbitrium sub auxilio gratiae et eu ergo impe scrutabilis propterea , et singularissima in nos sua pr Videntia , de qua eoram , cum brevem instituemus sedimonem de Mysterio praedestinationis.149. Ex dictis soluta apporet quaevis quaestio de divina ProvIdentiu . Sed ne omnino recedamus a Cae

102쪽

Pura H de re nis are . in specie ete. 103teris Theologis et quia nou desuerunt, neque' deSuut, qui , etsi imperite admodum , quoniam contradictoria loquuntur , omnem / Dei negant providentiam , et nouPauci nostrae aetatis sunt, qui parvo philosophico pul- Vere conspersi , quasi indiguam , aut etiam Deo laborio m praedicant curam rerum hujus mundi ; idcirco sit sequens de fide

PROPOSITIO XVII.

Perfectissime providet Deus omnibus , et quidem

juxta naturam cujusque rei. 15Ο. Prob. I. Ex scriptura. Sapientiae cap. XII. V. I 3. legimus. Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus. Et cap. XIV. v. 3. Tua

autem , Pater , prouidentia gubernat. Et cap. VIII. V. I. Attingit ergo a sne usque ad Fnem δε rester,

et divomit omnia suaviter. Item ProVerb. cap. XVI. v. I. legimus. mminis est animam Praestarare , et

Domini gubernare linguam. et v. 9. Cor hominis divonit viam suam , sed Domini est dirigere gres-3us ejus. et T. 33. Sortes mittuntur in sinum , sed a Domino te erantur. Tandem in Hal. CXVIII. V. 9l. Scriptum rat. Ordinatione tua perseuerat dies: quoniam Omnia serpiunt tibi. Quid clarius p Ergo ex Seriptura cons i, quod persectissime Deus etc. ISI. Hanc ipsam Veritatem unanimiter confirmant sancti Patres , quorum , brevitatis causa , unum , Vel alterum asserimus Ambrosium , et Augustinum. Itaque

103쪽

Ambrosius lib. 1. de os . cap. XIII. . ita subtiliter ratiocinatur. Quis operator gligat Osteris sui curam I is deserat , et destruat , quod ipse condendum putabit 2 Si injuria est regere , nonne major injuria fecisse , et non curare 7. Ciam aliquid . non fecisse , nulla injustitia sit , non curare quod δε- Ceris , summa inclementia. Augustinus autem, lib. de utili isto credendi cap. XVI. scribit. Si Dei prouidentia non Praesset rebus humanis , nihil est de

Religione satagendum. T52. Prob. Tandem theologica ratione. Nomine providentiae intelligitur aeterna ratio , qua Deus cuncta ad

determinatum finem disponit r47 ). Hac posita defi

nitione, sic argumentamur. Deus per sestissime providet omnibus etc. si persectissime disponit , et regit omnia, et quidem juxta naturam cuj usque. Sed id non solum Verum est , sed etiam repugnat oppositum. Et quidem respectu Dei , ut pluries diximus , non datur Suocemio. Ergo errare , regere , g ubernare , et praebere rebus media necassaria , quibus determinato sini respondeant, ex parte Dei unicus est actus. Ergo si repugnat, Deum summe intelligentem agere sine sine ; et si nequidem

suspieari potest , ut qui Vult finem , non adhibeat quoque media , dum potest, Om uiuo quoque repuguat , ut dum Deus creat, in hoc ipso actu non includantur media proportionata , et opportuna ad finem : Et propterea dicen tum , quod repugnat quoque , Deum non

Providere persectissime cqnctis. creaturis. Sed et id etiam juXla naturam cujuseumque. Etenim si quaevis res est

juxta voluntatem Dei , et Deus persectissime providet

a Diuthroti Goos s

104쪽

cunctis, persectissime quoque providet juxta naturam

omnium.

153. Ex dictis sequitur , quod omnia persectissime respondent unumquodque suo sint peculiari. Id quoad res

materiales , quae ad ordinem naturalem pertineut a ne mine opinor revocari posse in dubium , quamViS- ob nostram ignorantiam mundani ordinis res saepe Videmur Praeter ordinem. Dubium videtur promoveri posse re Spectu ordinis supernaturalis : nam saepissime homines

non respondent sint, qui est ipsorum aeterna felicitas , ob desectum bonorum operum. Sed meminerimus, qu0dfinis iste in Dei voluntate non est absolutus , Sed Sub ordinatus quoque libero hominum arbitrio , eX quo Delum est , ut ex parte nostra duplicem distinximus Dei Voluntatem , antecedentem salvandi omnes , et Sub Sequentem salvandi solos praedestinatos S.I25. et Seq- illos scilicet qui sub auxilio gratiae recte sua libertate utuntur. Ergo in hoc ordine multo magis resplendet Dei providentia , quoniam ejusmodi curam liabet de Re- , terna nostra salute , ut quasi a nobis illam assequi minimus , quia omnibus simul suam gratiam impertitur. Caeterum si ex voluntate Dei finem hunc homo assequi debet cum Sua cooperatione , semper Verum est, quod ordo iste supernaturalis servatur juxta voluntatem Dei, et quod Deus persectissime providet cunctis juxta natum

105쪽

106 Erasit. Theol. Lib. ΙΙΙ. de Des Uno etc. Soluuntur nonnullae objectiones.

x5 . Plura objici solent ab adversariis. Verum quia

cuncta soluta remanent ex eo quod in Deo nulla datur Successio , et propterea creatio , couServatio , COn- Curius etc. omnia in Deo sunt unus et idem actus , idcirco pauca tantum Seligimus. Et quidem I. dicunt. Indignum prorsus videtur inducere infinitam Dei Majestatem ad innumera vilia , et foeda , quae in mundo observantur. Qua de causa Apostolus in h. ad Corinili. cap. IX. V. 9 ait. Numquid de bobus cura ese Deos II. Si ad effusionem suae bonitatis , praesertim erga homines Deus mundum creavit , cur tot noxia homini-hus ipsis conspiciuntur 7 Ergo sine consilio ista omnia Deus creavit , nisi illius bonitatem destruere velimus rei propterea dicendum quod nullam illorum euram deinceps exercet. Tandem .' Si Deus ad aeternam selic talem assequendam destinavit homines , quomodo tot ex illis pereunt 8 Nunquid nescivit opportuna , et essicacia media invenire 7 aut inventa non vales adhibere sm- pium utrumque. Ergo dicendum quod curam non hahet omnium.

iuel Ad singula. Et quidem ad primum, quod perridi

culum prorsus est , dicimus , quod si indignum non est creare , quae vilia adversarii dicunt, neque indignum

quoque erit eadem conservare , et quidem in eo statu, Pro quo creavit , et cui destinavit , praesertim cum reare , ConserVare , et regere in Deo sint unus, et idem actus. Si ergo , ut videntur adversarii concedere,

106쪽

a Deo fuerunt creata , omnia pariter ab ipso conservari juxta naturam cujusque , opus est Consileantur. Nec Pauli verba in confirmationem allata ullo modo

saciunt ad rem . Sensus enim Pauli est , quod de bobus , et meteris etiam be8tiis non eamdem curam habet Deus , quam habet de homine . quoniam homo proprie est objectum Divinae bonitatis , et accidentalis gloriae Dei caetera aulem cuneta homini inserviunt, ut media, quibus duplici Dei fini respondere possit. Ergo allata Pauli verba lavent potius , quam ossiciunt nostrae thesi , in qua tuemur Deum persectissime providere omnibus , Sed juxta naturam cujusque. Ad secundum respondemus , quod omnia sunt bona, quoniam omnia respondent sint , cui a Deo destinata sunt. Quod si finis invertatur , aut rebus abutatur homo , tunc non desectus providentiae in Deo , sed potius in homine arguenda est malitia. Non inficiamus quod saepe contra voluntatem hominum , et etiam praeter culpam illorum, multa eisdem accidunt , sed ista sunt mala physica , quae favent vero bono , quod est morale , cui Deus homines destinavit , ad assequendam scilicet aeternam felicitatem , quoties, ut par est, Voluntati Dei suam consormant. Caeterum ut in methaphysica

demonstravimus, mala physica necesssario comitantur , et sequuntur naturam finitam hominum.

Ad postremum dicimus , quod quia plures pereunt ,

idcirco luce clarior patet infinita sapientia Dei , ex maxima illius providentia erga homines. Etenim cum ipse solus sit causa omnium honorum , novit etiam invenire

medium , quo quasi propriis meritis digni essici possi-

107쪽

108. Duil. TheoI. Lib. III. de Deo Vm etc. mus aeternae gloriae e scilicet ineffabili sua bonitate donare. nos voluit libero arbitrio , quo recte utentes sub auxilio gratiae aeternis perfrueremur gaudiis. Eu summa bonitas , en infinita sapientia , en vera et maxime peculiaris providentia erga homines. Sed possunt tanto hono homines abuti Quid inde Cujus culpa 3 Nunquid non bonus , non providus , non misericors etiam Dominus , qui poeuniam . Servo dedit , ut quae vitae Sunt necessaria emat , si servus contra emat gladium , quo seipsum interliciat 3 Concludendum igitur , quod eo magis resplendet Dei peculiaris providentia erga b mines , ex quo multi pereunt , quia inextimabili douo libertatis abutuntur. .

. l .

DE DIFFICILISSIΜO PRAEDESTINATIONIS MYSTERI

I55. Prae omnibus , quae in theologica facultate pertractantur , non exceptis ipsis mysteriis , quae sunt fundamenta nostrae sanctissimae Religionis, ex communi Theologorum sententia , obscurimimum Semper Visum est mysterium humanae praedestinationis, At persequeus. - ego , Sed maxima brevitate, hactenus Servatum Systema, quid mihi de hoc mysterio magis consentaneum Videa- tur Scripturae , patribus , ac theologicae rationi , libentissime aperiam , postquam eaposuerim . Theologorum

sententias.

108쪽

. 1. . o

Sententiae Theologorum circa Mysterium, Praedestinationis.

156. Praedestinatio , quae juxta vocabuli vim significat anticipatam ex parte Dei destinationem hominum ad aeternam gloriam, et etiam ad aeternas poenas Communius tamen accipitur tantum in bonam partem et hoc tu sensu definitur ab Augustino lib. de Dono peree erantiae Cap. XIV. Praescientia, et preParatio benesciorum Dei, quibus certissime liberantur quicu--

I5 . Sed exponamus Varias sententias , quae Originem ducere videntur ex allata Augustini definitione. Ι-taque Thomistae , et Augustinienses contendunt , prae destinationem ad gloriam , nam ad poenas dicitur reprob tio esse omnino gratuitam , et independenter a me ritis. Et quidem vocabulum praescientiae accipiunt pro praescientia Dei absoluta , quae pendet ex esticaci decreto. Unde dicit Bellarminus libro secundo de gratia , et libero arbitrio cap. IX. Deus praescit quibus mediis insallibiliter certi homines . salvari possint , et Vult ea media praeparare. Alii contra , praesertim Scholistae , defendunt praedestinationem ex praevisione , et intuitu meritorum , nempe ex operibus bonis iactis sub au

xilio gratiae.

et Augustinienses dicunt , quod post Adae peccatum De certum quemdam electorum numerum gratis discrevit ex conimuui , et perdita humani generis massa , et

109쪽

liis InsuI. Theol. Lib. . III. de Deo Vos etc.

illos absolute , et essi citer praedestinavit ad gloriam , et propterea illis efficacia media praeparavit , quibus certissime salvantur. Id quidem post Adae peccatum ;nam Augustinienses pro statu innocentiae tuentur prnedestinationem ex praescientia meritorum. Utrique lameuΤhomistae , et Augustinienses, ut Adversariorum jacula Vitare , et repellere possint, duplicem distingunt pracdestinationis ordinem , intentionis scilicet , et executionis. ordo intentionis , dicunt, est ex parte Dei , qui aeterno suo, decreto quos sibi platait ad gratiam , et inde ad gloriam destinavit. , Ordo autem executioniS est ex parte hominum , qui praedestinantur. 359. Ejusdem sententiae videntur Theologi LVolitae.

Etsi enim non rejecerint scientiam mediam , tamen quia gratiae essicaciam reposuerunt in auxiliorum congruitate , quam videt Deus per scientiam mediani , ideo docent ex absoluto Dei beneplacito conserri gratiam congruam , vel incorigruam , et propterea necessario labuntur in systema gratuitae praedestinationis.16o. Sed nimis durum hujusmodi systema gratullae praedestinationis videtur multis, maxime Scotistis , propterea quod maximam dissidentiam inducii in animos hominum,. quod ita nihil a seipsis , sed absolute a solo Deo pendet nostra salus aeterna. Et quia etiam contra Scripturam videtur asserere Deum independenter a nostra COOperatione ad suam gratiam, seu independenter a meritis,

aliquos destinasse ad gloriam , et alios non sic idcirco aliud amplexi sunt systema , scilicet praedestinationem

ad gloriam ex praeviSione meritorum . . a 6 i. Verum quia , ut multis videtur , utrumque ex

110쪽

positum systema in extrinsecabilibus plenum est dissicultatibus maxime ex Sacris Scripturis, idcirco Ambrosius Calharinus sane Theologus insignis ex Schola Thomistarum tertium excogitavit systema praedestinationis. Itaque docet , in negotio praedestinationis duos distingui debere ordines hominum , . qui salvantur , alterum illorum , qui peculiari modo a Deo eliguntur , et a Deo

ad magnarn , et insignem sanctitatem vocantur independenter a prae visione meritorum , et alterum illorum qui secundum ordinarias providentiae leges Salvantur. Ergo Per Catharinum pro nonnullis admittenda est pradestinatio gratuita , pro reliquis autem ex praeviSione meritorum.

Hinc dicit Deiparam Virginem , et Apostolos , et multos Sanctos praeclaribus virtutibus ornatos pertiuere ad illam,

eaeteros ad istam .i62. Antequam de hoc tanto negotio nostra aperiatur Sententia , videndum, quos errores vitari oportet. Itaque primo vitanda est haeresis Basilidis , Valentini , et

Manichueorum , qui duo asserebant genera auimarum , alterum illarum , quae naturaliter sunt bonae , et propterea naturaliter praedestinutae , et alterum illarum , quae naturaliter malae sutat , et ideo naturaliter rejectae. I 63. Secundo cavendum nobis est ab haeresi Pelagianorum , nec non Semi-Pelagianorum. Illi omnem supernaturalerii gratiam rejicientes docebant, pradestinationem fieri a Dio propter bona opera ab hominibus posita solis naturae viribus. Semi-Pelagiani . item rejicientes necessitatem gratiae pro initio sidet . docebant, Deum certe moveri ad gratium elargiendam , et inde ad homines Praedestinandos ex pio , et naturali illorum assecluad credendum.

SEARCH

MENU NAVIGATION