Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ria sententiae divi Augustini , nisi , quod absit , dicere

velimus , Augustinum negare liberum arbitrium , quod est contra sui libri titulum de Gratia , et libero a bitrio , et est haeresis manifesta Calvinis tarum. a 8 . Aliis autem Sanctis Patribus satis est opponere alios , et quidem non minori auctoritate , qui pro viribus oppositam sententiam tuentur. Nou desunt quoque , qui ex ratione theologica gra-luilam praedestinationem evincere ' conantur. Itaque dicunt. Procul dubio qui vere , et sapienter vult finem, hunc prius vult , quam mediu. Sed in negotio praedestinationis suis Dei est gloria , et media sunt merita. Ergo Deus Vult prius gloriam , quum merita. Et propterea praedestinatio , ut causa bonorum Operum , est gra

l. Impropria prorsus est hujusmodi argumentatio. Etenim si sinis est prior in intentione , est' tamen ultimus in mecutione. Sic puriter, etsi sit motivum, cur Causa operatur, et ponit media , est tamen verus est clus mediorum. Meditor , et studio libris , ut acquiram scientiam. Scientia est causa finalis , et motivuin cur meditor, et studio ; sed meditatio , et studium sunt Vera causa acquisitionis scientiae. Sic pariter aeterna gloria esthnis , cur Deus creavit homines , et bona opera , eTvoluntate Dei, sunt media quibus illa comparatur; et idcirco vera causa ejusdem: Quiu addendum, quod Deus nou absolute , et voluntate vere determinante ponit media ; scilicet bona opera , sed subordinato ad liberum hominis arbitrium. Ergo ex voluntate ipsius Dei, merita duplicem aguoscuut causam , priscipalem scilicet

122쪽

i 24 Insti . Nees. Lib. III. de Des UM etc. Deum , qui gratuito confert gratiam , et secundariam homines qui recte , sub auxilio gratiae , dono liberta

tis utuntur. - . . . l

et 85. Iuvat quoque.exponere quatuor argumenta inposita a Laurentio Berti Primum est. Voluntas Dei , quae jam homines perditos per . peccatum Adae vult SalVOS , est absoluta , et effectus suae infinitae bonit tis. Ergo praecedit omne meritum ex parto hominum et consequenter ipsa est causa meritorum , non Ver merita sunt causa illius. . Secundum e Media , quibus ad gloriam pervenitur , suunt ex gratia , ea de causa a Deo impertita, .ut gloriam assequamur. Ergo gratuita dicenda est praedesti

Tertium : 'flerium praedestinationis est prorsus im-Perscrutabile. Sed quomodo ita , si penderet a meritis, scilicet a nobis p Quartum et Sed nonne Deus quandoque ad gloria praedestinavit homines scelesios uti Paulum , Magda

lenam etc. 7 . . . . . i

. 186. v. ad Singula. Et quidem ad primum quod attinet , neg. ant. Utique vocatio Dei ad gratiam est unicus effectus suae infinitae bonitatis. Poterat enim Perdere , sicut revera perdidit tot Angelos rebelles et tamen . uti voluit misericordia. Sed dum gratis nostri misertus est , non lamen absolute voluit nostram gloriam , sed sub conditione , si libere nos nostram operam daremus sub auxilio illius gratiae. Id apertissime docet Scriptura in mille locis , in quibus vocatio ad gloriam asseritur ex nostris bonis operibus : Sitiri etc.

123쪽

Pars ra. de Dirae. Praedest. Mist. III Et in quibus innumera praeseribuntur consilia , et prae-eepla hominibus. Ad quid enim ista , si nihil necessaria esset nostra cooperatio 7

Ad secundum. Utique merita fluunt ex gratia Dei

data pro Vita aeterna : Sed Verum etiam , quod neces- Saria quoque est nostra cooperatio , alioquin dici non possent merita : merita enim sunt Virtuosae hominum

actiones libere positae sub auxilio gratiae. Itaque nec gratia soIum , nec liberae hominum actiones sine gratia dici possunt merita. Impertitur Deus gratiam pro vita aeterna ; sed ex ipsius Dei voluntate haec non sussicit, Sed requiruntur quoque recla opera libere posita ab hominibus. Ergo dicere debemus , quod gloria , pendet a meritis , et merita pendent a gratia simul , et libera Cooperatione hominum Ad tertium dicimus , quod in systemate praedestinationis ex praevisione meritorum utique hoc mysterium est imperscrutabile. Imperscrutabile , quia non eadem cuique Deus imperiitur auxilia , Sed eui robustiora , cui debiliora : Et eo magis imperscrutabile , quia nemo scit suturas circumstantias , nec propterea, quis tutus eSSe potest de sua cooperatione constant. ad gratia . Ad quartum dicimus , quod quaestio est, Secundum leges ondinarias praedestinationis , quapropter noninegamus, quod istae leges aliquando suspenduntur , sicut in pbysicis quoque rebus leges naturales intermittuntur, et tunc locum habent miracular quinimo dicimus, non eamdem omnibus a Deo conserri gratiam , Sub cujus auxilio operatur liberum arbitrium ; nec eamdem esse omnibus oppositionem naturalem virtutibus Q et incita-

124쪽

menta ad vitiu. Id enim pendet a dispositione physica cujusque , et a circumstantiis , in quibus quis inveni tur , quae praevideri non possunt , et quae serine in infinitum variae . et diversae sunt. Caeterum Paulus , et Magdalena pecuIiari admodum modo vocati suerunt ad gratiam. Sed nihilominus ad gloriam translati fumrunt , postquam gratiae responderunt , et posueru ni

8 . Alter remanet dissipandus scrupulus , quem Αu- sustinus objiciebat contra Semi-pelagianos. Parvuli, dicunt propugnatores gratullae praedestinationis, qui pereunt statim ac baptismate sunt abluti , procul dubio gloriam assequuntur. Sed isti nulla bona opera secerunt sub auxilio gratiae. Ergo praedestinatio non est ex in

tuitu meritorum.

u. Hoc argumentum , quod quasi inextricabile aliquibus visum est , et nonnulli , ut illius vim evadant , confugiunt ad systema Catharini , si consideretur seeuu- dum nostra principia , Per se nullo negotio evanescit. Nos itaque luemur , Deum revera per se velle Salutem omnium , sed illa tamen conditione , ut homines quo- qu quantum in Seipsis est , libere cum suis actionibus sub auxilio gratiae respondeant Dei voluntati. Item propugnamus, Divisum Verbum humanam naturam assumpsisse , ut Divinae justitiae pro universo humano genere saceret satis , et propterea Christum suum sanguinem sudisse pro omnibus. Ait non ita lamen, ut homines essent otiosi , sed potius voluit ut totas adhiberent vires in servandis praeceptis et quia labores isti

nihil per se valent ad salisiaciendum divinae justitiae,

125쪽

Pura VI. de os . Pra dest. MAL. 127. et pro merendam gloriam , ipse Christus sua morte a-hunde satisfecit. Et ut praeter salissactiouem, hominum labores promereri possent aeternam gloriam , cunctis Deus impertitur suae gratiae auxilium. Id tamen verum , si iidem homines per Sacramentum Baptismi Christi Religioni nomen darent: Nisi quis renatus fuerit ex aqua , et Θiritu Sancto , non potest imtroire in Regnum Dei. S. IOau. cap. III. v. 5. Εrgo pro pueris renatis Baptismale i on solum satisfacta est Divina justilia , sed etiam coeli januae apertae Sunt, et solum illis desunt propria merita , scilicet bona opera facta sub auxilio gratiae. Sed ista non desunt ex illorum culpa, sed quia statim evila decesserunt. Ergo ex solis Christi meritis jam plusquam sussicientibus . coelesti regno potiuntur, etsi non possverint conditionem suae Cooperationis. Ubi ergo tanta . dissicultas 2 Si pro omnibus Redemptio facta est. Si absque sui culpa parvuli isti non responderunt appositae conditioni bonorum operum , quae profecto addita est pro solis adultis , quia repugnat , ut Deus vere impossibilia praecipiat; in nihilo salus ista parvulorum dicend. est contra nostram sententiam.

a 83. Ut clarius, et facilius cognoscatur quam probabilior , et tutior sit sententia eorum , qui tuentur praedestinationem ex praevisione meritorum 4 utSum est proponere , et breviter resolyere Sequentes quaestiones. I. Estnes liber homo in hoc statu naturae lapsae in suis operationibus p II. Qua de causa Deus hominem libertate donavit ' III. Constat ne, Deum revera velle , ut homo in negotio Suae aeternae salutis , recte utatur dono

126쪽

i 28 Laure. ThaeoI. m. In. Δ Deo moeω. libertatis p IV. Constat ne etiam , Deum praecepta dedisse , quae homines servare tenentur 2 189- Quoad primam , nemo videtur posse dubitare, quin homo liber sit. Brevitatis causa omittimus rationes, quibus in Psycologia hanc demostravimus Veritatem , et solum dicimus , quod super hanc libertatem unice nititur tam divina lex naturalis , quam positiVa , et consequenter tota humana societas , et totum regimen nostrae Sanctissimae Religionis. Ergo qui vel leviter dubitat de humana libertate , renunciat opus est omnibus consiliis , admonitionibus , et praeceptis , quibus plena est Sacra Scriptura tam veteris , quam novi testamenti. Quinimo sciat se solemniter damnatum a Sacrosancto Concilio Tridentino Sess. VI. can. V. in quo decretum fuit. Si quis liberum hominis arbitrium Post Adae Peccatum amissum , et extinctum esse dixerit , aut rem esse de solo titulo , aut titulum sine re, fgmentum denique a Satana invectum in Ecclesiam, . anathema sit. Ergo dicendum , quod homo prout est in statu naturae lapsae liber est in suis operationibus.19o. Quoad secundam quaestionem , utSi diCere volimus , Deum , qui Summa Sapientia eSt, casu aut fato operari , latendum nihil ab ipso fieri sine ratione et consilio sapientissimo. Sed cur libertate nos donavit8 In primo libro jam demonstravimus , duplicem esse Dei finem in mundi creatione , manifestationem scilicet suae gloriae , et communieationem suae bonitatis. Sed ex omnibus creaturis homo solus respondere potest utrique Dei fini : ipse enim solus intellectu , et ratio

ne gaudet , ut invisibilia Dei per ea , quae iacta Suut

127쪽

. Nun VI is huic et 'aedest. I . . t 23 .at, et ipse solus terrenae , et auli aenae fclicitatis iest capax. Ergo donavit Deus libertate hominem , ut

ille suo libito , non nccessitate coactus , utrique sivi sa-.tisfaceret. Ergo as.eculio tam terrenae ,. quam Coclesiis felicitatis non unice , et absolute a Deo pendet, sed ab

hominibus quoque. Ergo suis Dei mi , ut libere bo-

mo C peretur ad 1uam aeternam Salutem. Ergo patet etiam tertia veritas , quod Deus revera vult , ut homo in negotio suae aeternite salutis recte ulutur sua libertate

. tui. Sed quis dubitare poterit de ultimo , Deum scilicet praeceptu dedisse , quae homines servare tenentur 2 Quis negabit praecepta legis naturae a Deo insculpta in cordibus hominum , et quae ipsum Deum deinde nosmetipSOS , postremo caeteros homines respiciunt 2 Quod, si inspiciamus revelatam doctrinam tum Veleris , quam novi foederis , qui liber , ne dicam paginam , consilia , ut Praecepta non exhibet hominibus data 2 Sed dicantaSSertores gratuitae praedestiuatiouis , cur ita . a Deo factum est 2 Numquid incoiisulto , et siue causa ' Si liberum arbitrium nobis dedit Deus ; si dedit , ut per illud aeternae praesertim felicitati consulamus ; Si leges quoque praescripsit , juxta quas nostros mores et actiones Componere debemus , quis dubitare poterit , Aluin libera obtemperatio legi , scilicet bona mper uub gra- liue auxilio exercita , eX Dei voluntate Sint mediu , quibus assequi licet auternam gloriam p Quod si, sunt media adeo neeessaria, ut Sive ipsis nequeamus assequi gloriam, quomodo gloria ip a poterit dici causae ixorum, et non potius illa concausa gloriae 3 Sed ex qua ponitur, CauSu, Ponitur essectus et ergo ex praevisione me Irim. III. Q

128쪽

r30 Iilis. TMol. Lib. III de Dra o M.torum velificatur , et pendet praedestinatio ad gloriam. Nec dicas, quod etiam veri sicato effectu, verisicatur causa , quia pri us Semper haec concipitur , et quia nou.

causa ab effectu , Sed effectus a causa pendet. is a. Hisce praenotatis , tempus est , ut nostram exponamus sententi m. Sed prius videtur repetendum ,

quod suepe diximus , scilicet in Deo nihil revera esse prius aut posterius , nihil praeteritum aut fulurum, sed

omnia esse in actu. Quod si Venia concedatur,. qua Sidicerem , Deum , quae respectu nostri aut suerunt , aut sutura sunt , actu omnia simul Videre quasi depicta , et Existentia in aeternitate. veluti in tabula. Et idcirco sine ulla distinctione successionis ipse videt suam voluntatem commu uicandi bonitatem , scilicet creandi modum , et praesertim hominem videt jam creatos primos parentes liberos cum accepto praecepto servandi justitiam originalem videt eosdem prophia malitia libero arbitrio abuli , et in aeternam perniciem labi cum tota Posteri talo : actu simul videt semetipsum illorum Commisereri, et jam actu praebere opportunissimum remedium , Di vinum scilicet Verbum humana carne indutum, et Simul videt semper in actu nasci , pati , in cruec assigi , et proinde actu operari redemptionem. idet quoque, et in actu semper , qui Voluntarie sub auxilio gratiae , Christi Religionem amplectuntur , et qui obstinate re-

Duunt. Vult sincere Redemptionem omnium , sed Omnium simul vult liberam cooperationem , et propterea Oirinthus scrvat liberum arbitrium , et quia Sauciatum primi culpa parentis , illud sussicienti gratiae auxilio corroborat. Dat legem servandam , dat consilia , dat

129쪽

Pura. νΙ. De Dira. Pratarit. nisi. 1 alpraecepta r utitur comminatione Poeoarum contra inobedientes , et promissione praemiorum allicit cunctos ad justitiam servandam , et bona opera exercenda. Et actu quoque videt cunctos jam mortuos , , quorum alios injustitia decessos , pereatores alios. Et demum videt actu simul illos aeternae gloriae destinatos , quin et illa potitos , et istos aeternis cruciatibus addictos , et jam in

obscurissimo carcere inclusos. Haec omnia respectu Dei

sunt simul , et in actu. Unde proprie loquendo respectu ejusdem nihil praecessit , nihil succedet. Creatio , collatio liberi arbitrii , sincera voluntas , ut rccte illo

utantur homines , abusus ejusdem , desectio hominis , liberatio , conservatio libertatis , collatio supernaturalium auxiliorum , mors cujusque , praemium sive salus et reprobatio sive perditio , omnia Deo sunt in aci I93. Sed res non ita se habet respectu nostri. Quia limitibus necessario eircumscripti, necessario quoque successionibus subjicimur. Ergo praeparatio auxiliorum , ut dicitur in definitione praedestinationis facta a D. Augustino, ex parte Dei non revera praecessit, quasi Deus successive operatus sit primo eligendo , quos Voluit ,

deinde conserendo auxilia Decessaria , et per se susscientia independenter a boluntate electorum , et demum conferre gloriam. Sed res consideranda est juxta nostram conditionem , et lis terminanda est juxta nostrum modum cogitandi Scilicci nobis videndum est , num

carum rerum , quae in aeternitate Deo sunt in actu , quaenam respectu 'no'tri concipitur, et dicenda est causa, et quaenam dicenda est effectus. Videndum ergo i num ex Dei voluntate ratio vitae, sive actionum, hominis,

130쪽

l32 Ds R. Theol. Lib. III. de Deo Uno ric. sit esusa aetervae Sortis ejusdem , an potius Sors sit eausa

rationis vitae , postlo .semper , quod Sine auxilio prae-Venientis , et comitantis gratiae nullum bonum efficere Possumus, quod Sit meritorium vitae aeternae. Quod idem est . ac disere , num bona opera iacta sub auxilio gratiae sivi causa praedestinationis , an contra haec sit

causa illorum. IIuc procul dubio redit quaestio , num praedestinatio sit gratuita, aut potius ex praevisioue meritorum. Sit ergo noStra

Praedestinatio ad gloriam ex intuitu. meritorum confirmior uidetur Sacrae Scripturae M. et clia evincitur ex theologica ratione. . .

Is . Prob. 1. Pars. Mailli. XXV. V. 34 , et seq. habemus. Guite, benedicti Patris mei , ρOsaidete pia ratum uobis regnum a constitutione mundi: exmivi enim ,. et dedistis mihi manducare , filiai , dedistis mihi bibere: homes eram, et collegistis me. EX quibus sic argumentamur. Christus in extremo judicio in-viluns electos ad gloriam dic t primo. Vera ite . . POS Sidete Paratum Vobis regnum a constitutione mundi. Procul dubio quisque hic vidui Dei voluulutem antecedentem salvandi omnes, sed non conSequentem. Etenim statim subdit rationem cur. veriscatur in istis etiam Voluntas. ConSequeus. Exurivi enim , et dedissismianducare , sitivi etc. Ecquis viare non videt, quod sensus integri testimonii est. Venitu , possidete reFnum

SEARCH

MENU NAVIGATION