Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

92 Insae. Theot Lib. III. do mo Uno in. Bonus per essentiam in se est Deus Ergo ex natura

sui nonnisi bonitatem vult impertiri creaturis. Sed jω tuS quoque est: ergo punire quoque debet sontes. Ea quomodo eadem Dei vhluntas gratis diffundit in hom nes gratiam , et liberum arbitrium , quibus adipisci Possunt aeternam gloriam ; et juste etiam vult mortem eorum , qui hujusmodi douis abutuntur. Sed nos quae- Timus : iuxta nostrum modum cogitandi , quaenam iaDeo respectu objectorum , scilicet hominum , prior

concipitur , bonitas ne , an potius justitia 2 Quaestio

resolvitur ex fine , cur creavit mundum , nempe ut

suam diffunderet bonitatem , et ex exemplo justi et optimi principis legislatoris , qui utique pro selicitata bubditorum , condit leges. Si ergo finis Dei est diffusio

Suae bonitatis , sicut principis est felicitas subditorum; certe prior in Deo concipitur voluntas salvandi omneS , Sicut in principe omnes felices viciendi , et postea in Deo , sicut et in principe concipimus voluntatem incacem exercendi justitiam , scilicet in Deo salvandi dum- DXat praedestinatos , et damnandi reprobos, et in principe puniendi scelestos. En ergo iuxta nostrum modum cogitaudi duplex in Deo distinquitur voluntas , ante dem . scilicet , et consequens. ωI33. Plura alia objicere solent Iansentani , et primo dicunt. Deus efficaciter , et absolute Vult damnationem reproborum et quomodo ergo simul sincere velle potest illorum salutem , ut dicatur sincere velle salutem omnium , et non dumtaxat electorum 2 a. Deus nos

Potest Velle , quod actu non vult, sive velle , et nolle bimul. Sed quae respectu nostri sutura sunt , omnia

92쪽

pura V. de Diuinis attr. in spetie est. 93 Deo sunt in actu. Ergo non potest velle salutem repro borum , quam respectu nostri esseclive nolet.

u. Iam PraenotaVimus , quod eum Deus sit simplicissimus , simplicissima quoque est illius voluntas. Est

etiam aeternus : ergo in actu eidem sunt omnes suturae

circumstantiae , et propterea quae vult , Vult semper, et eodem omnino modo. Sed quouiam inspecta ipsius natura , et fine, cur nos creavit , non potest Sincere non Velle salutem omnium et et quoniam pro sua infinita bonitate , et sapientia hominem donavit libero arbitrio , quo recte utens , et adjutus auxilio gratiae , quasi ex suis meritis dignus fieret , qui assequeretur Dei finem , scilicet aeternam gloriam : Et quoniam Simul justissimus est Deus , ita ut non possit condigna

poena non amere eos , qui tanto dono abutuntur , idcirco necessario eosdem damnare debet. Vides ergo quod juxta nostrum modum cogitandi prius concipitur in Deo vera et sincera voluntas salvandi omnes, et postea quasi contra suam inclinationem videtur ex justitia velle mortem nonnullorum, et quidem essicaciter. Recte igitur , juxta semper nostrum modum cogitandi , asseritur in Deo duplex voluntas, antecedens, qua ex bonitate Sincere Vult salutem omnium, et consequens, qua ex justitia pro meritis tribuit gloriam, Vel mortem sempiternam. Ad secundum eadem est responsio. Utique Deo omnia Sunt in aelu, et quae vult, semper vult; et ideirco si vult mortem reproborum, illam semper essicaciter vult. Sed quia vult ductus a justitia , quoniam inextimabili dono liberi arbitrii abutuntur , quod datum fuerat ad salutem , ideo juxta nostrum modum cogitandi , quia justitia sequitur abusum bonitalis , recte

93쪽

94 Inuis. Theol. Lib. III. de Deo Uno ela. dicimus , Deum pilus sincere velle Salutem Omnium , quia omnibus necessaria media dedit ad salutem , g tiam scilicet , et liberum arbitrium , et postea essIeaciter velle mortem reproborum. Res fiet clarior exemplo, si tamen venia concedatur. Justus legislator cum legem condit eodem ipso tempore , quo sincere vult , et Studet selicitati suorum subditorum,' Vult etiam essicaciter, licet contra suam inclinationem , mortem SceleSlorum , quam revera suo tempore jubebit. Sed quae pro Lugislatore sutura sunt , omnia Deo sunt tu actu. Ergo merito dicitur , quod simul voluntate antecedenti sincere Vult salutem omnium, et voluntate consequeuti , Sive eL scaciter' vult ueternam mortem reproborum. ι 34.' Multae a Theologis distinquatur divinae voluntatis proprietates: Sed quia brevitalem sectamur , de duabus solum Νobiter dicemus e num scilJcet Dei volunius Sit Causa rerum omnium , et num sit libera. Quoad prima in , quae est de side , Sit - .

PROPOSITIO X v.

Dei voluntas est causa Omnium rerum.

- 335. ' Prob. I. ex Scriptura. In psal. CXXXIV. legitur. Omnia quaecumque uoluit, fecit. Ergo a voluntate Dei sunt omnia. Sed et conservantur etiam. Etenim Sapientiae cap. XI. v. 26. habemus. Quomodo Posset aliqαid Permanere , ' nisi tu Deus ) voluisset ' Item, hi prima ad Ephesios cap. l. v. II. Ap tolusseribit. ineratur omnia secundum consilium uolun

94쪽

Pars V. de urinis astr. ia specie ela. 95tatis uae. Et quidem non solum quae hominibus videntur bona , sed etiam quae dicuntur mala naturae , et aerumnae..Etenim habemus Ecclesiastici cap. XI. v. ἔ4. Bona , et mala , Vita , et mors, Pavertas, et

Ionestas a Deo sunt. Ergo ele. i 36. Confirmatur naturali ratione. Unus est Deus Creator et Conservator omulum rerum. Ergo nihil est, quod a Deo non sit sive immediate , sive mediale cum de effectibus agitur causarum Secundarum , . quae Vi activa praeditae sunt. Sed Deus agit cum sola voluntate. Ergo

Dei voluntas est causa omnium rerum.

37. Scholion. Animadvertendum tamen est, quod quae a causis Secundariis, maxime liberis sunt, in hoc tantum sensu a Dei voluntate fieri dicuntur , quod Dei Voluntra est , quae causas illas secundarias creat , et libro arbitrio donat : et quia propterea hoc donum illis impertitur , ut recte illo utentes majora, et aeterna bonaeonsequantur, ideo Dei voluntas dicitur causa' positiva bonorum omnium , quae ab illis causis fiunt, et permissiva tantum malorum. Caeterum ista mala moralia proprie loquendo non sunt quid positivum , sed negativum dumtaxat , nempe desectus , et inobservantia legis. , 138. De Dei autem libertate disserentes , i ut recte sermo procedat , oportet , ut Varias libertatis species explicemus. Itaque species libertatis , quae communiter adsignantur, sunt libertas a necessitate , libertas a coactione, libertas indifferentiae , et libertas electionis , et contradictionis. Per libertatem a necessitato tutelligimus illam , cum causa. agens nullum agnoscit in se principium cogeus , ut deserminato modo agat. Quod si nul-

95쪽

96 Dust. Nees. LV. III. de Deo mo ela. tum exLTius principium sit , aut causa cogens dieitur liberias a coactione. Per libertalem indisserentiae , qua communi re intelligitur facultas agendi , vel non agendi, et uno potius modo , quam alio , nos intelligimus plenam iacultatem nos determinandi, aut suspendendi judi Cium , et rei terandi examen , posito quocumque judicio intellectus etiam evidenti. Libertas electionis est sacultas eligendi unum prae altero. Et tandem libertas contradictionis est sacullaq eliciendi unum ex oppositis actibus. ID. Omnes species libertatis suam originem habere ex libertate indifferentiae , prout a nobis accipitur , jam demonstravimus in Psycologia. Quippe , ut quis in Se eXPeritur , et in quo philosophi omnes conveniunt , homo

Sine motivo non flectitur ad agendum , neque ad Volendum , neque ad respuendum. Et item certum est , quod neque sppetimus, neque aversamur, nisi sub molivo aut boni, aut mali, sive realis, sive apparentis: et id quia in- vicibiliter trahimur ad nostram persectionem. Itaque Cum ex reiterato examine novae relationes , et circumstantiae , et inde nova et diversa moliva repraesententur , et noVaetiam et opposita judicia a Tormentur , propterea mutatur voluntas. Ergo ex libertate indisserentiae , sive sus

pendendi judicium , et reiterandi. examen , sit , ut in

oppositos mutentur actus Voluntatis.

34o. Ex notatis , veluti pro corollario sequitur, quod libertas in homine , dum est inextimabile donum Creatoris , quoniam sic possumus , rei terando scilicet exu meu , Vitare malum reale repracsenlatum ut bonum , ipsa tamen pro certo ponit desectum Vere magnum, Milicet ignorantiam, sive non veram notitiam Omnium re-

96쪽

Pura H de Blolais alla. in specie etc. sTlationum , quas rin habent cum nobis , et graduum illarum. Et haec est neceSsaria consequentiu nostri sulti , et limitati intellectus. Hisce praenotatis sit

PROPOSITIO XVI. .

Liberrima est Dioima poluntas , Sed generis Omnino diaersi a libertate hominum. , - . I4r. Prob. I .Pars. ex Scripturis, ex Τraditione, et ex theologica ratione. Et quidem ex Scripturis Paulus ad Ephesios cap. I. V. H. ait. Qui νeratur Omnia se cundum consilium Moluntatis suas. Et in I. ad Corinth. cap. Xll. v. 4. Omnis Ueratur unus, et idem spiritus dioidens singulis, Proiae Pult. iEx Traditione. Etenim omues Patres uno ore hanc docent, et propugnant Veritatem , praesertim Bu- Ultu Homil. ini Exameron. Augustinus lib. I.. de side, Ambrosius lib. I. cap. v. Exameron, HieronymuS in epist. ad Philem. Damascenus lib. II. de fide , Berpardus lib. i. de libero arbitrio , et gratia etc. Sed ex communi doctrina Sanctorum Patrum habemus divivum Traditionem, quae est altera fidei, regula. Ergo et . .i 3. Sed et ita etiam evincitur nuturali ratione. Deus est ens a se. Ergo iu-Se nullum principium cogeus ΡΟ-

lest habere secus enim a Seipso cogeretur , quod ub-Surdum mi. Ergo est liber a necessitate i 33 . Sed tu Deo omnia sunt Summu : ergo est liberrimus. Item nihil extra Deum est ., quod a Deo non Sil. Ergo nullam externam cauSam agnoscere PoteSt, a qua e0Sutur, Secu

97쪽

98 IasM. Theol. Lib. III. de Deo Γυ etc. a Scipso cogeretur. Ergo est quoque liberrimus a Coactione. Quoad libertatem electionis sic ratiocinamur. Quae existunt , finita sunt et quoad numerum , et quoad Pe sectiones. Sed omni sinito majora semper , et persectioraeScogitari possunt , quibus potest Deus existentiam impertiri. Ergo ex innumeris Deus aliqua selegit, et Caetera reliquit etiam majora et persectiora. Ergo liberrimus quoque est libertale electionis. Confirmatur. Profecto antequam homines essent, nullum meritum apud Deum habebant quare alii prae aliis, nullum jus , quo suspicari possit cogi Deum , habere potuerunt ad sublimiora ingenia , robustiores vires, opes et facultates majores obti-,nendas. Ergo ex vera libertate arbitrii, seu electionis, Deus sua dona impertitur. Concludendum igitur etc. 244. Prob. Secunda pars. Liberius, quam dicimus indisserentiae S. a 39ὶ etsi respectu nostri sit singulare donum , ipsa tamen pro certo ponit desectum ignorantiae. Sed sapientissimus est Deus , et cuncta sunt nuda

et aperta oculis ejus , etiam intima cordis hominum. Ergo nullimode itaec libertas Deo convenire potest. Smundo, quaevis libertas in homino consistit in eo , ut possit mutare actum Suae voluntatis , et transire per SucceSSionem ex uno in alium statum. Sed Deus, quia infinitus, et persectimimus, repugnat ut mutetur. Ergo repugnat ipsi libertas , quam nos habemus. Item quia aeternus Deus eSt, omnia ipsi sunt in actu. Sed velle , et nolle simul, eSi verum contradictorium. Ergo in eodem statu semper est

Dei voluntas ; et idcirco illius libertas est omnino diversa a libertate hominis. Nec constans , et immutabilis ista Dei voluntas ullo modo impedit , quominus ille li-

98쪽

Pars V. de Dirinis alla. in specie rie. 99

berrimus sit. Etenim sicut nihil ossicit .nostrae libertati, si dum aliquid libere agimus , non possumuS Simul non agere , idipsum dicendum est de Deo , quia illi omnia

sunt in actu, et Omnino nescit praeteritum , et suturum.

Solvuntur nonnullae objectiones.

i S. Plura objicere solent divinae libertatis osores , sed duo nos seligimus. I. Deo omnia sunt in actu. Ergo quae vult , aut nou Vult , necessario emper Vult , aut contra ; Secus enim idem esset simul , et non esset: et propterea nulla prorsus libertate Deus gaudet. II. Deus, quia bonus per essentiam , necessario suam bonitatem dinlaudit in suas creaturas. Sed necessario , et determinato modo agere excludit omnem libertatem , et dicit inte num principium cogens. Ergo Deus liber non eSt. . Et quidem primum dicimus. Utique quia .aetemus est Deus omnia illi sunt in actu , et idcirco quae vult, vult et coulra, secus idem simul esset, et nor esset. Sed quaeso , cur Vult , quae vult, et contra 2 Nunquid ex quo aliquod cogens principium in seipso agnoscit , aut exterius , a quo ad Volendum , Vel nolendum necessurio determinatur p Et illud , et istud eamdem dicunt contradictionem. Etenim cum Deus sit a Se , ipse ex se est omne quod est. Ergo si in se haberet prin-eipium cogeus , a seipso cogeretur , quod contradictorium est. Sed ab ipso sunt omnia, quae in universo extra ipsum existunt: ergo o seipso etiam cogeretur , Si exterius cogens pi incipium excogitari velit. Ergo , etsi ilum Vult , necessario vult , quia lamen a Se vult , li

s in

99쪽

100 Lassit. raeol. Lib. III de Deo Uno ele.

berrime velle dicendus est. Liberrime, dixi, quia si liberi dicimur nos, ex quo a nobis volumus , etsi et in terius a physica dispositione , et exterius ab objectis , impellimur , liberrimus est Deus, qui seipsum solum CO-gnoscit pro principio Suaru in actionum. Sed ut exemplo magis appareat sallacia adversariorum, quaeso et Nunquid homo ex quo dum vult, necessario vult, liber non erit8 Quia libere determinatur ad volendum, et non coactus ab aliqua interiore, aut exteriore causa, liber ipse est: et tamen postquam libere se determinavit , , necessario ipse Vult , quod vult , quia secus item simul esset, et non

esset. Sed Deo omnia sunt in aelu , neque ulla antecedens determinatio praecedit exercitium suae delerminationis. Ergo liberrimus est, etsi dum vult non possit nolle. Ad a. dico , quod revera Deus , quia essentialiter bonus est , malum per se , et directe non potest Velle. Sed nunquid non liber homo , quia ' velle non potest malum sub specie mali repraesentatum 2 Est itaque liberrimus Deus in exercitio voluntatis benefaciendi , et

quidem qubad modum , et quoad objecta , quibus; sua heneficia impertitur. Nec dicant adversarii, quod positive

Olens Deus aeternam mortem reproborum, Vult reVera

illorum mala. Etenim Supra Prost. XIV S I 27. - demonstratum et vindicatum est , Deum voluntate antec denti sincere velle omnes salvos fieri , et omnibus propterea necessaria media contulisse. Unde si reprobi a terna morte damnantur , damnatio est a Seipsis , quoniam abutuntur libero arbitrio , quod datum suerat ad salutem. Sed Deus tamen illos positi e damnat Utiquo, sed veluti contra suam inclinationem , et a Sua inteme-

100쪽

Pras V. de Disinas attr. in specie etc. 10 l rata justitia , quae aeque ac bonitas , est sui essentiale attribulum.146. Ob. contra secundam partem. Prae omnibus libertatis speciebus nobilior est illa indifferentiae , et eo veI magis, quod ab eadem procedit liberias volendi, et nolendi , et volendi eliam oppositum. Ergo si liberrimus est Deus , maxime , et insiuite magis, quam nos, habet libertatem indisserentiae. . . u. Etsi libertas indisserentiae respectu hominum nobilior sorsan habenda sit , praesertim quia ab ipsa Pendet illa contrarietatis , et contradiclionis, attamen, quia ut diximus S i 44 desectum supponit ignorantiae, et non omnimodam cognitionem omnium relationum , quaS nobiscum habent objecta , quae in nostra mente repraesentantur , ideo omnino rejicienda est a Deo , qui omni-scius est, et cuncta actu persectissime Coguoscit. .

De Providentia Dei.

r . De Dei providentia disputantes, duplici modo il

lam considerari posse dicimus, respectu scilicet Dei . et respectu creaturarum. Priori modo accepta definitur a Boetio. Amema ratio in summo princi Deo consi tuta, qua cuncta disponit. Posteriori modo desiniri potest per ordinem , quo res a Deo diriguntur ad determina-

tum snem. Duplex vero a Theologis distinguitur s-nis , cui Deus suas destinavit cruaturas , felicitas scilicet terrena , et aeterna , naturalis una , et Supernaturalis al-leras

SEARCH

MENU NAVIGATION