Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

vos. Ergo nisi Christianam fidem rejicere velimus , nobis credendam , praeter etc. Deinde Matth. cap. XXV. V. 34. legimus , quod Christus in altero adventu , sci-Feet post resurrectionem corporum , laetis oculis intuens electos stantes ad dexteram , ita illos alloquetur. Venite , benedicti Patris mei et possidete paratum vobis

regnum a constitutione mundi. Exurioi enim , et δε

distis mihi manducare: Sitioi, et dedistis mihi bibere : ho es eram, et collegistis me etc. Et v. l. habemus de reprobis.. Tunc dicet his , qui a sinistris erunι : discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo , et Angelis ejus. Exurivi enim , et non dedistis mihi manducarer Sitioi , et non dedistis mihi potum. Hospes eram etc. Sed ista omnia verum, et formale indicant judicium. Elonim ad verum judicium tria requiruntur, scilicet legitimus judex, collatio poenae , aut praemii pro meritis , et Vera causa , eur juxta legem praemia , aut poenae jubentur. Sed in allato testimonio habemus Christum legitimum judicem , quoniam, ut Deus, Creator noster est, et legitimus logislator cui omne jus imperandi convenit, quia summe Potens , sapiens, et bonus est; et ut Redemptor legitimus judex est vivorum , et mortuorum et habemus praemium aeternum , et poenas aeternorum suppliciorum et et item adest vera musa , boua scilicet , et mala opera. Ergo etc.

a5 a. Sed non desunt quoque pro hoc dogmate con firmando theologicae rationes. Nos tamen brevitatis causa

omittimus , quia cuique facile est videre in cathectis'

mo Rom. art. VII. n. 4.

172쪽

INSTITUTIONUM THEOLOGICARUM

LIBER IV.

DE MYSTERIO SANCTISSIMAE TRINITATIS. i. Dissicillimum opus nunc aggredimur, studiosiMimi

Iuvenes. Credere , et confiteri in una Divina Natura , Essentia , Substantia realem distinctionem Trium pers narum , id certe , nisi peculiari prorsus modo gratia

Divina nostram mentem corroboraret, non solum judicaremus Supra humanam rationem , Sed etiam contra.

Si simplicissimus Spiritus est Deus , et purissimus actus, ita ut nulla vera distinctio in ipso sit . uti in tertio libro disputatum est, quomodo nunc in eodem distinctio realis Personarum p Sed si juxta S. Athanasii Symbolum cum catholica Ecclesia profitemur Deum Patrem , Deum Filium, Deum Spiritum Sanctum. Si ex eodem alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti , ita ut non sit una persona diversis nominibus nuncupata , quo m0do non dicemus quoque tres Deos a se invicem di-

173쪽

stinctos , eodem modo , quo tres homines dicimus Petrum , Paulum , Ioannem 7 Heu miraculum Divinae gratiae t Et miraculum adeo stupendum dicerem , ut non dubitem asserere , quod . sit princeps et irrefragabile argumentum Veritatis nostrae Sanctissimae Religionis illud , quod credimus , et profitemur Mysterium Sanchissimae Trinitatis. Grates igitur innumerae maximae et Sempitertiae Deo , qui tanta gratia nos donavit. Sed inde videtis, optimi Iuvanes, quo animo, qua pura mente, quibus intemeratis moribus accedere debetis , et operam dare tanto Mysterio. Non immoror in tradendo consilia, et praecepta , quia brevitatem sequi in corde est e sed tamen unum vel alterum do. Sileat humana ratio in inquirendo , et solum vocetur in auxilium ad repellendas apparentes contradictiones , quae ab impii Socini Discipulis objiciuntur ; et nunquam deserito orationem. 2. Priusquam in suas partes hunc librum distribuamus , Visum est exponere haereses , quae ab inseris suscitatae fuerunt contra hoc Sanctissimum Mysterium Trinitatis. Itaque Ι. suerunt Gentiles , qui etsi pluralitatem Deorum prosileantur , irrident tamen Trinitatem Personarum in una Natura Divina, quin sit simul Trinitas Deorum. II. In saeculo Tertio Noetus; Sabellius, et Priscillianus ex unitate Divinae Naturae unitatem quoque Personae docuerunt. Et Scripturarum luculentissimis testimoniis , quibus praemebantur, respondebant , unam et eamdem Divinam Personam , pro diversis ossiciis , diversis nominibus appellari : sic appellari Patrem cum consideratur ut mundi creatrix , Filium si consideretur, ut quae humanam carnem assumpserit, et Spiritum San-

174쪽

Inst. Theol. Lib. IV. de Deo Trino etc. lῆ

clum , si respiciatur ut sanctisicans creaturas et idcirco non dicebant Deum Trinum, sed Trino unum. Et indus aclum est ut dicti suerint Patripassiani , quia , Patrem passum dicebant, ex eo quod una et eadem est Persona

Patris , et Filii .

. I . .

3. In quarto saeculo Arius Presbyter negavit Verbum esse verum Deum Patri consubstantiale. Confitebatur quidem a Patre processisse , Sed processione ad extra non vero ali intra et et propterea creaturam dicebat , licet super omnes excellentiorem. In eodem saeculo sub Constantio Imperatore Macedonius Episcopus Constantinopolitanus docuit , Spiritum Sanctum eSSe Simplicem creaturam a Patre per Filium in tempore productam : et inde illum vocabat Dei Famulum , et Ministrum admoVendum , ev conSerVandum uniVerSum addictum. 4. Contra, idem dogma suerunt Semi-Ariani , quorum nonnulli lantummodo rejiciebant Vocabulum consubstan. tialitatis , confitentes tamen , Filium esSe ejusdem subinflatiliae cum Patre , et in Natura similem. Alii similiter negabant nomen consubSlantialitatis , et reali latis , et solum Patri similem dicebant Filium. ' Sed non expresserunt in quo reponebant hujusmodi similitudinem evidentur tamen reponere in sola consor milate Voluntatis,

qualis est iu homiuibus justis. 5. In XIV. saeculo Michael Servetus Lutheri Discipulus manifeste negavit distinctionem personarum in Divinis , quapropter jussu Culvini Genevae igne damnatus suit. Eodem tempore Valentius natione Italus docebat , esse quidem tres Personas , seu tres aeternos Spiritus , sed in essentia Omnino diversos , quorum tameu Toni. Iu Ia .

175쪽

178 Dssit. Theol. Lib. IV de Deo Trino elc.

longe eminentiorem dicebat Patrem , quin imo solum , et verum Deum. Iste eliam igni addictus est Bernae. Iueodem sacculo suit Socinus , qui omnino respuens Trinitatem Personarum in Deo , docebat , soluui Patrem esse Deum , Filium creaturam , qui nomine tantum , et honore appellatur Deus ex eo , quod a Patre missus suit pro salute hominum , licet nullum pro illis dedisseti satisfactionem ; ct Spiritum Sanctum dicebat esse item Creaturam , et dumtaxat esseclum , et virtutem Dei OmnipotentiS. 6. Hisce variis notatis haeresibus varia dogmata a Τheologis opponuntur , et propugnantur, et propterea in varias puries hic noster liber distribuitur. Sed priusquam

numeremus , utSum est animadvertere , quod dum dicimus Naturam Diuinam , non eo senSu . dicimus, quo Appellamus naturam humanam. Elenim natura humana idem sonat ac species humam. Unde ipsa , Vere loquendo , non existit , sed est idea ope abstractionis anOStru mente efforrnata , una simul uniendo plures pr0prietates , Seu Varios modos existendi , quae communes sunt pluribus existentibus substantiis individuis. Sed nomine Naturae Divinae intelligimus substantiam a se existentem , Infinitam , Omnipotentem , Persectissimam , quae ex nihilo cuncta creavit, et conserVat, ac regit: quae tamen licet una sit , et adeo simplicissima , ut nullam veram distinctionem agnoscat inter Suas persectiones , ita ut dicatur , et Vere Sit, Simplex actus ; tamen modo prorsus imperVio humanae rationi , quaS-dam habet existendi rationes , ut licet unus sit Deus , ires lumen sint in eo Personae realiter distinctae.

176쪽

, 16444 ih hes paries hunc librum distribuimu IR

primo videbimus quidnam ratio , et quidnam ReveIatio dicant de Mysterio Sanctissimae Trinitatis et In secunda, dogmata vindicabimus de Divinis Personis sigillatim et in tertia sermo erit de processionibus, et relationibus in Divinis, de notionibus , et missionibus.

PARS PRIMA

QUID RATIO NATURALIS , QUIDQUE DIVINA REVELATIO , NOS DOCENT DE HYSTERIO SS. TRINITATIS.

3. Quatuor in hac prima parte examinanda Occurrunt. Primum , num Trinitatis Mysterium Sit non solum suis pra , sed etiam contra humanam rationem , ita ut humana ratio veram contradictionem in illo deprehendat. Secundum , num solo actu humanae rationis , Semola omni Revelatione , cognosci, et demonstrari possit hoc Mysterium. Tertium num ex veteri Testamento quodam .' modo hoc Μysterium demonstrari possit contra Judaeos. Tandem videbimus quomodo idem clarissime demonstratur ex libris novi foederis

. sterium Trinitatis Personarum iri una Diuina Natura non est contra humanam rationem. Ita ut veram, et manifestam dicat contradictionem. s. Jam in primo libro nostrarum institutionum demon stravimus , DLum , quia est persectissimus , et ideo im

177쪽

180 Instis. Theol. Lib. IV. de Deo Trino etc. mutabilis , nihil posse revelare , quod revera Sit contra humanam rationem , et nihil etiam praecipere contra legem naturalem. Contra , quia propterea necessaria fuit divina Revelatio , et revera iacta est nobis , ut scilicet humanae rationis desectibus remedium adhiberetur , inde etiam domonstratum est, doctrinam Revelatam , maxime mySleria , necessario esse debere praeter, Seu Supra rationcm ipsam. Itaque cum prae omnibus allissimum , ot obscurissimum sit Mysterium Trinitatis , impius Socinus , et Superbus , qui omnia sua ratione comprehendere , et metiri praesumebat , Mysterium istud omnino rejecit, quia nulli mode poterat intelligere. Ut autem suam superbiam cohonestaret , illud non solum supra , sed etiam patenter contra rationem , dixit , et demonstrare conatus est. Si ergo , ut dictum est , nihil potest Deus

revelare , quod revera Sil coulra ratiouem , maxime uOsira interest retundere Socinianorum superbiam. Et propterea sit

PROPOSITIO I.

sterium Sanctissimae Trinitatis nullam veram contradietionem inuoluit.

ro. Prob. Mysterium Τrinitalis nullam involvit contradictionem, si nulla in veris, et praecisis terminis ab hostibus Socinianis in illud adduci poterit. Sed res ita se haliat. Ergo verilas nostrae thesis pendet a Solutione argumentorum, quibus Sociniani de contradictione nos arguunt.

Afferaui ur itaque , et videbimus. Sed interim dicimus , quod vera contradictio debet esse in praecisis terminis, qui

178쪽

se invicem destruant , id quod non verisiicatur in nostro Mysterio Trinitatis. Etenim in hoc Mysterio non aSSPritur unitas , et pluralitas ejusdem praecise subjecti . e- sub eodem respectu considerali , sed asseritur unitas naturae , et trinitaS non naturae , Sed personarum. Ergo nulla vera , et patens contradictio in illo asseri potest Itaque Sociniani pro sua causa saltem evideliter debent demonstrare , quod Natura Divina , et Personae in Di viuis , sunt omnino quoad omnes respectuS unum , et idem. Sed nusquam id praestare poterunt. Etenim in Sen su Catholicorum Personae Divinae non sunt simpliciter ipsa Natura, Essentia, et Substantia Divina , sed sunt quidem in Natura Divina , verum potius ut modi existendi ejusdem. Si ergo . modus existendi non omnino est idem cum re existente , frustra Sociniani Veram cou- tradictionem demonstrara conantur in Mysterio Sanctissimae Trinitatis. Et haec quidem est generalis responsio omnibus' ser me illorum argumentis. Audiuntur Sociniani.

ix. Ob. primo Sociniani. Est insallibile , et undequaque receptum axioma , quod quae conveniunt uni tertio , eadem conveniunt inter se. Sed unaquaeque Persona, in sententia Catholicorum , convenit cum Natura Divina , quoniam credunt , et profitentur , Deum esse Patrem , Deum Filium, et Deum Spiritum Sanctum. Ergo tres Personae sunt unum, Et idem inter Sc: et propterea aut tres Deos cousturi debent Catholici , aut unam lau

179쪽

182 Inuit. N I. Lib. IV. de Deo Trino ele.

l. Perperam Sociniani exponunt et adhibent allatum univerSale axioma. Verum , verissimum illud est , quo niam immediato procedit a principio contradictionis, nouPotest idem simul esse , et non esse. Sed sic exponendum est. Quae conueniunt uni tertio , Usa in eo , in quo cum tertio conueniunt , Conueniunt quoque inter se. Et idcirco sic in re nostra procedere debet syllogismus : Sed Pater , Filius . et Spiritus Sauctus aeque conveniunt cum Natura Divina. Ergo quoad istam Naturam Conveniunt inter se , et hoc respectu Sunt quoque

unum , et idem. Et hoc revera, non aliud , est dogma Catholicorum. Nec ullo modo sequi potest illatio Socinianorum , scilicet aut esse tres Deos , aut unam Solam Personam. Etenim cum in sensu Catholicorum persona

in Divinis sit modus existendi unius , et ejusdem Naturae, Essentiae , sive Substantiae Divinae , unus semper est Deus , quia una est Substantia , et ires sunt Personae , quia triplex est modus et realiter distinclus , existendi unius Divinae Essentiae. II. C. Atqui confiteri unum numero Deum , et simul tres Personas Divinas realiter inter se distinctas , idem

cSt, ac asSerere Veram contradictionem. Ergo n. r. Prob.

Asserere E. G. Petrum , Paulum , et Andream esse res personas distinctus , et illos tamen unum esse hominem, quia ipsis communis est eadem humana natura, Procul dubio est asserere veram contradictionem. Ergo pariter asserere in Divinis tres Personas inter se realiter di- Slinctas , et simul dicere unum numero esse Deum , quia in tribus eadem est Natura Divina, est asserere veram uoulrpdictionem.

180쪽

Pura L de Mysi. SS. Trinitatis 183 v. Aut saliuntur , aut fallere conantur Sociniani sic argumentando. En discrimen essentiale inter Naturam Divinam et humanam. Haec non eSt SuhStantia, nec revera

est quid existens in rerum natura: Sed tantum est idea a nobis est ormala ope abstractionis. Ipsa enim est species,

scilicet complexus proprietatum pluribus individuis , sive

rebus existentibus communium : et propterea non exigiti,

nisi in individuis , ita ut species ab individuis , non Vero individua a sua specie originem habent: est, dico , non aliud , quam classis. Cum ergo Petrus , Paulus , et Andreas sint tres individuae Substantiae , quae Cum propriis , et tu numeris determinationibus distinquuntur , aliquas tamen habent, in quibus conveniunt , quae ConSideratae veluti ab aliis separatae a nobis appellantur Species , treS revera sunt homines , quia tres sunt diversae individuae substantiae , licet sint sub una humana Specie r hoc est , licet in aliquibus deler minationibus , sive proprietatibus assimilentur. Ast non ita cogitandum de Natura Divina. Ipsa enim fion est species, idest comple-aus proprietatum pluribus individuis substantiis communium , sed est substantia una , unica , ct individua per Se , et a Se esistens. Et propterea cum unica sit sub Slautia , unus quoque omnino est Deus. Sed quia tamen tribus modis rea liter distinclis ipsa existit , ideo tres sunt personae etiam realiter distinctae quarum una quaeque dicitur , et est, Deus . quia quaevis est modus existendi Essentiae , et Sussi antiae Divinae : licet unus sit Deus , quia una ost Divina Essentia triplici diverso modo existens. Paucis Verbis. Accipiatur Natura Divina pro una iudividua Essentia, et Subflaulia , ct non pro specie , ut

SEARCH

MENU NAVIGATION