장음표시 사용
221쪽
224 Inust. TMOL Lib. IV. de Deo Trino ele. '
nimo et iterum reliquisset sormam hominis , et iterum accepisset formam Dei , ' Propter quod et Deus exaltaoil illum etc. Sed mutari , humiliari , exinaniri , intrinsecus repugnat in persectissima Dei Natura. Ergo ulc. u. Deponant Sociniani Suvm timorem , ne repugnan-lia asseruntur in Natura Divina, si Pauli testimonii accipiamus formam Dei pro Natura Divina , et formam Servi pro natura humana. Etenim dogma Catholicorum non est, Divinum Verbum reliquisse Naturam Divinam , Cum hamanam carnem rassump*it , Sed retinuisse quod erat , et assumpSisse quod antea non erat. Et quidem si humanam carnem christus assumens, Divinam reliqui set Naturam , ipse in munda. suisset purus homo , et in ipso fuisset persona humana , et sic uti simplex homo pamus, et mortuus esset. Quomodo ergo a simplici
homine seri potuit infinitum Redemptionis opus 2 Ergo Christus non deposuit Naturam mi , sed illam semper
retinens , in unitate Personae Divinae assumpsit naturam humanam. Et eum dicitur , passus , mortuus etc., id a seritur respectu naturae humanae nou Vero DiVinae. . 6s. Sociniani nou contenti. detorquere sensum testimo
niorum Scripturarum, ex quibus clarissime evincitur Nerbi Divinitas , ita contra argumentantur. Ioannis XIV. v. 23. ita Christus de se loquitur. Pater major me en . Sed nihil Deo majus esse potest. Ergo bVerbum uou
dist. min. sensum objecti Ioannis testimonii. P ter major me est, si accipiatur quoad humanitatem , quam asSumpsit, cons quoad Personam Verbi in unitate cujus assumpsit humanitalem n. m. Sed etc. cono.
222쪽
s Pura II. Vindis. Dogmala de Bl in. Pen. ele. 225 min. et n. cons. Huic argumento optime Sui more respondet Augustinus lib. II. de Trinitatem cap. I. dicens. - Filius est aequalιs Patri secundum formam , in qua erat , et minor Patre, Secundum Iormam, quam accePit. o. C. Atqui Christus se consessus est minorem Patre in omnibus, etiam quoad id, quo se dicebat Filium Dei. Ergo etc. Prob. Apud eumdem Ioannem cap. V. V. I9. habemus. Non potest Filius a se facere quisquam , nisi viderit Patrem facientem. Ex quibus sic. Qui nihil ex se sacere potest, nisi illud solum , quod videt ab altero fieri , is ab altero pendet , et altero quoque est. minor. Sed ex allato testimonio ita est Filius respectu Dei Patri. Ergo etc. u. Miramur, qui fieri possit , ut Sociniani, qui ultra modum gloriantur de Theologica sucullate, non erubescant ista proserre. Itaque Catholicorum doctrina est, Deum unum esse in Natura , et Essentia , et Trinum
in Personis. Quapropter dum dicunt , Patrem esse Deum , Filium esse Deum , et Spiritum Sanctum esse
Deum, unum, et eundem confitentur Deum, unam, et
eamdein Naturam , et Essentiam. Quis inde non videt , quod nulla ex Divinis Personis, in iis , quae ad extra Pertinent , quidquam ex se , sine aliis , operari potest 2 Si una et eadem est Natura , Essentia, Substantia omnibus
tribus , quomodo omnes operationes ad extra non aeque fiunt ab omnibus 8 Sed 'quoniam Personae Divinae Constituuntur per Operationes ad intra , unde habentur Processiones , et Relationes , de quibus suo loco: Et quoniam Pater est principium primae operationis , qua Tom. III. IS
223쪽
226 Instis. Theol. Lib. IV. de Deo Trino rie. 'generat consubstantiale sibi Verbum , ideo recto dicitur , quod Patris Filius , scilicet Secunda Persona non potest a se sacere quidquam , nisi viderit Patrem sa-
Sed commode etiam Ioannis testimonium interpretari possumus de Christi humanitate , ita ut sensus sit e nihil potest Filius , ut homo , a se sacere , nisi viderit Patrem , scilicet Deum, sacientem : quod indicat persectam conformitatem humanae voluntatis in Christo cum voluntate Divina. t. C. Atqui Filius ita in suis operationibns a Patre pendet , ut illo inferior sit , et proinde vera Creatura. Ergo etc. Prob. Iidem Evangelista Joannes cap. I. dicit. Vidimus gloriam ejus , quasi unigeniti a Patre , plenum gratiae , et veritatis. Si quasi unigenitus et Ergo non Verus unigenitus: Et idcirco non verus Deus , Sed creatura. q. Particula quasi tu Evangelio Ioannis non minuit, sed definit potius dignitatem Verbi , ut observat Ch sostomus et ipsa enim posita est pro particula sicut. Id evincitur evidentissime ex quo jam in principio ejusdem capitis Ioannes dicit, quod in principio , scilicet ab aeternitate , erat Verbum , et erat apud Deum , quinimo erat Deus. Caelerum peregrinum non est in Scripturis , ut ita hujusmodi particula interpretetur. Etenim legimus Numerorum XI. v. I. ortum est murmur m
puri, quasi dolentiam pro labore. Nunquid non Vere populus dolebat.
224쪽
De voce Homousion , et de Fide Patrum ante Nicaen m Concilium.
a. Cuique notum est , quod proscripta haeresi Arianorum in Concilio Nicaeno , et proclamata Verbi Divinitate , apposita suit in Symbolo vox Homousion , scilicet consubstantialis. Maxima lis de hoc vocabulo lunc exarsit, et acriter pugnatum est inter Catholicos , et Haereticos. Sed cum pace frui visa est Ecclesia hac iure , en impiissimi Sociniani insensissimum renovarunt bellum. Itaque contra omnes et Arianos , et Socinianos, et etiam Simonium, Sit
Ad Verbi Dioinitatem defniendam recte Patres Concilii Nicaeni apposuerunt 'cabulum Homousion.
3. Prob. In duobus posita erat haeresis Arianorum. Primo dicebant , Verbum suisse ex nihilo ἔ. Secundo , quod aliquando non suit. Sed utrumque exploditur per vocabulum Homousin. Et quidem , Vel per vocabulum istud intelligere velimus, duo esse idem, et eamdem Substantiam ,.vel duo esse simul in eadem individua substantia. Si illud: Ergo Verbum est idem cum Patre: Ergo nou est .ex nihilo productum. Et en explosa prima blasphemia Arianorum. Si. alterum :. Ergo, Pater Duu
225쪽
228 Iam Theo'. Lib. IV. de Deo Trino etc. quam fuit in sua essentia , sine Filior si enim sunt in eadem substantia , necessario Pater , et Filius suerunt semper , si eut semper suit illa Substantia. En ergo quomodo damnatur Arius , qui Sacrilege dicebat, Verbum aliquando non fuisse. Ergo etc. Prob. secundo Iam 58 demonstratum est, Verbum Vere esse Deu in . Sed una, unica est Substantia Divina , secus plures ex isterent Dei realiter distincti, quod repugnat. Ergo una, unica quoque est Substantia Patris, et Filii. Et propterea recte Concilium Nicaenum posuit vocabulum Homousion , quod significat consubstantialem Patri. Diluuntur momenta Haereticorum. S. ob. Quae in Scripturis nunquam inveniuntur , nulli mode admittenda sunt. Sed vox mmousion D quam legitur in Scripturis. Ergo non recte adhibetur ad indicandam Verbi Divini lutem. Iy. dist. min. Quae neque ad litteram , neque aequivalenter in Seripluris inveniuntur, admittenda non sunt, onc quae ad litteram tantum non inveniuntur etc. n. maj. Et contradistincta min. n. cons. Huic infirmae
difficultati respondet Athanasius in lib. de decretis Synodi
Nicaenae. Ait enim. Quod si rursus quia ooces istae in Scripturis solemnes non sunt, obmurmurationes faciunt , aequum profecto est, ut ea de causa ipsi potissimum rejiciantur. . . Sed tamen cognoscet qui quis est nudiosioris animi, has voces , tametsi in Scripturis non reperiantur , habere tamen eas eam
226쪽
Pura II. Vindie. Dogmata de Dio. Pras. ete. 229
Sententiam , quam Scripturae volunt. Et apposite quo que S. Gregorius Naziungenus oratione 49. scribit. Sidicit mihi Homousion , quod est uuius essentiae ΠΟ-men , ob hoc nominari non oportere , quia in Scripturis Disinis non contineatur et quaero ainem ,
homo , qui λος prohibes , utrum ideo nominari
non debeat, quia scriptum non est , - quia crediita non licet 2 Quod si ita credendum est, cur non ita prositendum Z Aut si ideo nominandum non est , quia nec ita credendum; obtinuit Arianae labis aSSertio. . . . Frustra times O homo , promeri , quod credis r aut frustra eredis si ita non prose ris , et merito haereticus denotaris. 6. C. Sed vox Homousion nec implicite invenitur in Sacris Scripturis. Ergo etc. Prob. Ista vox inaudita prorsus fuit in Ecclesia ante Nicaenum Concilium. Ergo ete. Iuel. dist. ant. Haec vox inaudita prorsus fuit etc. quoad litteram , transeat; quoad Sensum n. iant. et coris. Quod revera hujusmodi vox in Scripluris non semel implicite
habeatur quisque evincit ex Verbis Apostoli ad 'ilip penses. Qui cum in forma mi esset, non raρinam
urbitra ius est esse se aequalem Deo. Si una est E
Multa , et Subflatilia Divina : ac si etiam Christus per Apostolum est in forma , seu in Natura Dei , Deo re-Vera aequalis , quomodo Patri non erit consubstantialis 'Sed et salsum , quod haec ipsa vox inaudita prorsus suit in Ecclesia ante Nicaenum Concilium. Etenim , teste S. Athanasio in lib. de decretis Concilii Nicaeni , Theognostus et etiam Romanus Pontifex aute Concilii adunationem , hauc vocem usurparunt, dicendo. Filium
227쪽
230 Latiis. Theol. Lib. IV. de Deo Trino ela. .
ex Patris Substantia productum , et Patri consubstantialem. Et Dionysius Alexaudrinns in EpisL ad Paulum Samosatenum scripsit: consubstantialem dici Filium Patri ab antiquis. . 7. C. Atqui vox Homousion nec explicite , nec implicite in Scripturis contineri potest. Ergo etc. Prob. Quod a Conciliis rejicitur, nec explicite, nec implicite in Scripturis contineri potest. Sed vox hom Sin rejecta suit in Concilio Antiocheno. Ergo etc. u. dist. min. Vox elc. rejecta. suit in Concilio Antiocheno in sensu Pauli Samosateni , Conc. ; in . Sensu
ConSubstantialitate Personarum concludebat unicam in Deo esse Personam ; aut si . plures , eas dicebat in Natura quoque esse . distinctas , ad modum rerum corporearum. Itaque hoc in sensu Concilium Antiochenum rejecit vocem Homousion. Audiatur hac in re Uilarius in lib. de synodis sub sinem. Damnemus inquit in comune pitiorum intelligentiam et non auferamus . fidei in-
curitatem. Synodo Antiochenae subscribendum putas , ne Secundum Samosateni intelligentiam quisquam sibi usurpet Homousion Subscribamus et Nicaenae Synodo, ne Homousion improbent Ariani d. 23. . Varia item opponunt IIelerodoxi. Et quidem primo dicunt. Multi post Nicaenum Concilium non receia perunt Vocem mmotasion, sed relinuerunt antiquam, Ho-
mi Sion , idest similem , et tamen nou habiti fuerunt Haeretici. Ergo Ecclesia ipsa re declaravit , . quod sine fundamento Patres Nicaeni Concilii adoptarunt vocem H
228쪽
Pura ΙΙ. Vindie. Dogmata de BD. Pere ele. 231ΙI. Sanctus Athanasius strenuus defensor sidei Nicaenae silet in suo Symbolo hanc vocem Homousion. Item silet Cyri lius Hierosolymilanus in suis catachesibus ad rudiores. Cur id 2 Nou alia certe de causa , nisi quia inutilem existimaruul.
Et quidem ad primum. Non mirum videri debet , si post Concilium Nicaenum multi retinuerint vocem I Iom usion , quin haeretici declarati fuerint: ipsi enim tali voce non abutobantur , sicuti faciebant Ariani. Et idcirco pro bono pacis Ecclesia tacuit. Ad alterum , primo quoad Athanasium , dico , quod ipse in suo symbolo siluit etiam vocem mmiousiora. Nunquid ergo pro solo silentio dici potest reprobasse vocem Homotision Concilii Nicaeni 2 Caeterum consubstantialitatem Verbi reipsa explicavit , et sustus explicavit , cum dixit. Qualis Pater, talis Filius , talis Diritus Sanctus : increatus Pater , increatus Filius , increatus Spiritus i Sanctus et Immensus Pater etc. Certe nulli mode suspicari possumus tres substantias in- Creatas , et immensas ab Athanasio significari voluisse. Ergo unam intellexit et propterea Filium esse Patri
Ad Cyrillum Hierosolymitanum dico , quod duabus
de causis siluit vocem Homousion et primo ne ab Ari nis accusaretur de Sabellianismo : Secundo , quia multi propter novitatem hujusmodi vocis deterrebantur a suscipiendo baptismate , propter timorem nulli latis. Unde pro bono animarum, prudenter existimarunt lianc vocem
silere. Sed nulli bi tamen legitur , quod reprobaverint.
229쪽
232 Listit. Theol. Lib. IV. de Deo Divo ela.
. 79. Videamus quid obiiciunt Sociniani. Impiissimus Crellius sic argumentatur. Prosecto per Catholicos Filius genitus est a Patre. Ergo 'i Patri esset consubstantialis , ipse a Seipso genitus esset: sunt enim una , et eadem Substantia. . Sed quis non videt manifestam contradicti nem , scilicet Divinam Naturam seipsam generare 7 Ergo horrisonum est dicere , Filium esse Patri conSubstan
ix. Cum Catholici dicunt , Patrem generare Filium , non eo sensu intelliguuta, quasi Pater , qui est Natura , Essentia , et Substantia Divina gignat , . procreet , detexistentiam , uti in crealis, sibi ipsi Naturae et Substantiae Divinae. Sed intelligunt , Personam Patris , quae est primus modus existendi unius Naturae et Essentiae Divinae , per intellectiouem generare Filium , qui est alter modus a primo realiter distinctus existendi ejusdem unicae Naturae Divinae. Catach. Rom. u. are. n. 9. Catholici enim duplex distinguunt genus operati num Dei, ad intra scilicet, et ad extra; illae habent pro termino Personas Diuiuas in ipsa Divina Natura subsistentes ; et istae respiciunt res extra Se, Sive Creat ras. Prioris generis sunt duae , scilicet mgnoscere , et amare. Itaque Pater est . principiu- primae operationis, et terminus est Verbum mente conceptum a Patre, et Patri consubstantiale. Pater, et Filius vi amoris spirant tertiam Personam Spiritus Sancti subsistentem in eadem unica Natura Divina, et quam propterea profitemur a
230쪽
Pura II. Viniae. Domula de Dio Pers. elc. 233que procudere a Putre, et, Filio. Videant ergo Sociiii ni , quod Vocabulum generare nou respicit Naturam Divinam . quasi altera Divina Natura generetur , quo sensu haeretice accipiebat Abbas Ioachim ι sed respicit modum intrinsecum existendi unius , ct eju5dem Naturae Divinae. Et propterea Solae Personae multiplicantur,
.sso. Sed inst. Sociniani. In systemate Theologorum Roma nsium Pater generat Filium per intellectionem. Sed per eos ipsos intellectio est communis tribus Pers nis. Ergo redit contradictio, quod si Filius esset Patri
consubstantialis , ipse a semetipSO eMet geuilus. . u. Quoniam diversis verbis eudem objiciunt Sociniani, eadem nos respondemus. Itaque cum per Theologos C tholicos una sit Natura, Essentia , et Substantia Diviva, et Personae Divinae sint relationes , sive termiui operationum ad intra unius , et ejusdem Divinae Naturae , et Substantiae : inde sequitur, ut si ipsae Personae conside Tentur respectu Naturae Divinae, quae una et eadem est iu tribus , procul dubio omnes persectiones , quae Divinae Naturae conveniunt , Conveniunt quoque Permissis. Quod si considerentur quoad esse Personae , nullimode quod est proprium unius, potest convenire aliis, propter Veram oppositionem relationum. Et propterea per intellectionem generare Verbum sibi consubstantiale cum sit proprium
solius Dei Patris , convenire non t potest Deo Filio ; sicut non potest convenire Deo Patri , quod est proprium Dei Filii , scilicet esse . per intellectionem generatum. Et inde palet etiam , quomodo operationes Divinae Nat Tae ad extra sint communes omnibus tribus Persouis.