Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

52 . Instit. Theo . Lib. ΙΙΙ. de . DEO Uno ele.

tione fuit tantum ex parte hominum ; nam ex parte Dei , quia omnia illi sunt in actu , jam Ezechias orabat, et Ninivitae poenitentiam agebant : et propterea Dei decretum erat, imo et nunc quoque est, misericordiae, non Vero justitiae. 3. C. Atqui revera Deus suum saepe mutat consilium. Ergo n. r. Prob. Ni totam fidem evertere velimus , in dubium revocare non possumus , quod Deus dili ι justos, et odit peccatores. Et simul certissimum est , quod non potest simul eumdem hominem amare , et odio habere , quia non potest idem simul esse et non esse. Sed saepe homines ex justis fiunt injusti , et contra. Ergo Deus saepe consilium mutat amandi , et odio

.. Dist. secundam Pariem majoris. Certissimum est, quod non potest Deus eumdem hominem amare, ei Simul odio habere , quoad eumdem respeelum , concedo;

secus, nego majorem. Sed etc. Dist. etiam minorem.' Saepe homines ex justis fiuiat injusti eic ex parte sui nc. ex parte Dei, nego min. et cons. 'Aut adversarii Non intelligunt nostra verba , aut non intelligere simulant. Repetantur itaque. Respectu Dei non est ' praetcri tum , nec suturum , Sed omnia sunt in actu. aeternus

quippe est, et ideo tempus, quod habetur pΡr su CresiOnem , in ipso non habet locum. Etenim aeternitas desinitur: Immutabilis uitae tinta simul, et Perfectia ρομsessio. Inde necessario sit, quod tota vita hominum'; quae per ipsos est in perenni successione, et idcirco nunc recta, et nunc injusta, et ipsi modo sunt peccatores, et objectum

odii , et modo justificali et 'objectum misericordiae , et amoris; ex parte Dei ipsa tota simul est, et praesens.

52쪽

Purs PV. de Disino cur. is genere 5374. m. a.. Deus non ab aeterno, sed in tempore , juxta Theologorum et Pphilosophorum Sententiam, mundum ex nihilo creavit. Ergo ex non Creatore, uti fuit ab aeterno, iactus est Creator in tempore. Ergo revera m

η. Iterum , atque iterum dicimus, quod in Deo omnia sunt in actu , Deque per ipsum est praeteritum , neque suturum. Creatio autem ex parte Dei nihil aliud importat , nisi simplicem actum suae voluntatis. Itaque ab aeterno semper Voluit, ut mundus ex nihilo exurgeret : et quia respectu sui non datur sulurum , idcirco respectu sui mundus semper fuit , quia eadem Semper in ipso manet voluntas. Sed voluntas fuit, imo est, ut mundus sit in tempore. Ergo mundus , qui ex parte Dei suit semper , eX parte sui coepit esse in tempore. 5 C. Atqui ex quo mundus creatus est in tempore, Deus mulatus est. Ergo n. r. Prob. Omnia , quae existunt , juxta Dei mentem , et Voluntatem existunt. Sed

per vos mundus non ab aeterno , Sed in tempore creatus est. Ergo etiam ex parte Dei non ab aeterno , sed in tempore creatus est , et existit : et propterea in mundi creatione Deus mulatuS QSi. W. Ut melius nostra superior responsio intelligatur , eres pertractanda est. Illud, quod in se rationem suae existentiae habet , ut supra demonstratum est, non Solum

neceMario exiStit , Sed et necessario quoque quidquid habet, possidet. Ergo omnino immutabile est, et ea praesertim ratione , quia nihil de novo potest acquirere ;secus illius , quod acquireret , Vel ratio sussiciens esset

53쪽

54 Instit. TheoI. Lib. III. de Deo mo etc.

in se , et propterea jam necessario habuisset ab aeterno ;vel esset in alio , et tunc non necemario , Sed Contingen- lor illud haberet , contra , quod dictum est. Sed mundus, et omnia, quae in ipso sunt, perennibus mutationibus Sunt obnoxia .Ergo mundus non a se, sed ab alio existit.Sed quod existit ab alio , prorsus repugnat, ut Semper eX-titerit; secus enim idem esset Simul , et non esset ; α- Set quidem ut supponitur , non esset autem , quia quod Semper extitit repugnat , ut coeperit eme. Ergo repugnat omnino , ut mundus semper extiterit , et ut ab aeterno ex parte sui sit creatus et id eo vel magis , quod non interrupta illius mutatio importat tempus , et tempus sum

aeternitale sunt in vera contradictione.

76. Contra, quia Deus , qui est mundi Creator , texistit a se, ipse omnium , quae habet, et facit, in se rationem sussicientem habet. Ergo immutabilis omnino est in persectionibus, in scientia, in Voluntate, et in actionibus t et inde fit , ut quae noscit , quae Vult, et quae facit, eodem Semper modo noscit, vult, et facit. Quid 'Quo igitur nos convertemus' Si nullam ex expositis contradictionibus admittere sis est , unum medium re

linquatur , ut scilicet agnoscamus , et fateamur imbecillitatem , imo absolutam impotentiam nostrae mentis , ut aeternitatis ideam positivam coiicipiat. Ergo quin modum , et rationem intelligamus , neceSsario dMerere , et pro vita tueri debemus , mundum , qui ex parte sui ab aeterno non suit, sed in tempore creatus est , ex parte Dei semper, et eodem modo suisse et,ut rectius dicam; Sem Per esse , quia in Deo omnia sunt in actu. AsserimuS

Pr ut dubio quod non comprehcudimus. Sed clare ut

54쪽

men cognoscimus , quod Oppositum revera repugnat et et cognoscimus etiam , quod seri non potest, ut mutationibus , et propterea tempori necessario subjecti , aeternitatis ideam concipiamus. Ceterum, dicere mundum aeternum ex parte Dei , . et in tempore creatum ex parte sui, non est vere Contradictorium , quia non eodem respectu , sed longe diverso , idem asseritur, et negatur de eodem subjecto mundo. 7. Ad Dei immensitatem gradum sacientes superfluum , et inutile existimamus afferre varias, et multiplices . rationes , et modos , quibus Scholastici dixerunt, aliquid esse posse in loco. Ex salsa idea , quam de loco liabe- modo compertum sit omnibus , locum nihil aliud esse , nisi relationem mutuam existendi corporum , non Vero aliquid reale existens vacuum , in quo veluti in vase exi- Slaut, et Contineantur corpora: inde ex se patet, quam vanum sit quaerere in quonam Ioco , et quomodo existant substantiae Spirtuales , et maxime Deus , qui est Spiritus Purissimus, et Simplicissimus. Et quidem si idea loci concipitur ex modo , quo corpora inter Se Coe Tislunt , ita ut si una tantum substantia corporea existeret, non ampliu8 concidi posset locus , quomodo in loco erunt substantiae spirituales , et maxime Deus , qui Coe-xistentiam non dicit cum corporibus3 Absint hujusmodi Vanae pronus , et inutiles quaestiones , num scilicet Deus sit in omnibus locis , ei quomodo sit. Utique Deus est ubique , sed non eodem modo, quo corpora Concipiuntur esse in loco; sed quia dum in loco non est, ere-

Rado corpora essicit, ut haberetur locus, qui ante mundi

55쪽

56 LusisI. Theol. Lib. Im. de Deo mo etc. Creationem non erat, quia non erat relatio coexistentiae

corporum ; et quia etiam ubi sunt corpora Deus potest Operari , sive illa mulando , sive etiam destruendo : et esse potest similiter in aliis infinitis locis , nova semper

corpora creando, et inde novas coeaistentiae rationes inducendo.

78. Sed quoniam non desuerunt, qui hac in re injuria effecerunt Deum , et adeo quidem , ut ausi sint a Serere , Deum per substantiam esse tantum in Coelo, In reliquis vero locis per solam praesentiam , et, potetitiam ;ut praesertim docuit Volsiius Calvinista , et nonnulli Sociniani, quinimo et Erusmus qui . teste ipso Volstio , dubitabat , an Deus essot in locis immundis per substantiam ;idcirco ad rosellendos hujusmodi errores , juxta ConSuetum Theologorum morem, ast eo SenSu , quem praeuo luximus, veluti fidei dogma sequens a nobis defenditur.

PROPOSITIO II.

Deus est ubique Per Praesentiam, Potentiam, et substantiam. 9. Prob. Sed primo iterum monemus, 'quod cum dicimus, Deum osse ubi lus etc. non intelligimus illum ubique esse eodem modo , quo corpora Sunt in uno tantum determinato loco, bono vero, quod nullus locus sit,

in quo omni modo per praesentiam , per potentiam , et per substantiam non sit Deus. I is positis prob 1 primo ex Scripturis. Deut: cap. IV v. 39. logitur. Scitia ergo hodie , et cogitato in corde tuo , quId μ-

56쪽

- μα IV. de Di vis atre. sa genere 57 minus ipse sit Deus in coelo sursum , et in terra

deorsum. Item psal. VIII. v. , et seq. Quo ibo a spiritu tuo ' et quo a facie tua fugiam8 Si

ascendero in coelum, tu illis es et si descendero in insimum, ades. Si summero pennas meas dilucullo, et habitarem in extremis maris r etenim illuc manus tua deducer mer et tenebit me dextera tua. Rursus in lib. Iob. p. XI v. 3. et seq. Excelsior

eoela est, quid facies 2 profundior inferno , et Mn-

de cognosces p Longior terra mensura ejus et longior mari. Denique Ieremiae cap. XXIII V. 23, et Seq. Putasne Deus e picino ego sum , dicit Dominus 2 et non Deus de longe' Si occultabitur uir in absconditis , et ego non pidebo eum , dicit Do- . minus γ Nunquid non coelum , et terram ego impleo dicit Dominus p Si ergo ex sacris Scripturis nota solum nullus locus est , in quo non sit Deus , Sed eX- tenditur quoque , si ila loqui fas est , . extra omnem IO- cum ultra terram , ultra mare , ultra Coelum , et qui- sdem sine.ulla distinctione modi, quo ubique eXistit ,

dicendum etc. 8O. Prob. I. ex Sanctis Patribus. Nimis prolixuseMet Sermo noster, si omnes hic referre vellemus Sanctos Patres, qui apertissime hoc dogma suis scriptis do- euerunt, praesertim Augustinum, Origenem, Caeterosque, quapropter instar omnium sit Crysostomus, qui in pSal. CXlI. Quis sicut Dominus Deus noster , qui 'in abiis habitat etc. sic loquitur. Non enim tanquam Coe- ω inclusus resρicit eminus quae sunt in terra , σω tibique Praesens , et omnibus assistens . Sed ex com-

57쪽

. . .

muni doctrina SS. Patrum , ut in secundo lib. demonstravimus , habemus Divinam Traditionem , quae est altera fidei nostrae regula. Ergo etc. 8 . Prob. 3. naturali ratione. Locus nihil aliud est SI , nisi data relatio coexistentiae corporum inter se se ita ut si nulla s aut una tantum substantia corporea existeret, non amplius concipi posset idea loci. Sed Deus est substantia Spiritualis simplicissima. Ergo non dicit rei

tionem coexistentiae; et propterea non potest circumscriptive esse in loco. Sed est. Ergo alio omnino diverso modo, quo corpora, existit ubique. Et quidem omnes, quae existunt, substantiae corporeae dicunt relationem inter se , et EXUstunt in loco. Ergo Deus qui praesens est omnibus Corporeis substantiis, quas ut aeternas non creavit, sed in actu creat, est ubicumque existunt hujusmodi substantiae. Sed ex earumdem coexistentia habetur locus. Ergo in omni loco est Deus, licet in loco esse non possit eodem m M , quo Sunt Corpora.. 8a. Rursus , Deus omnia Conservat, sive ut melius dicam , omnia ex parte sui creat. Sed in quovis loco sunt corpora, ibi est relatio coexistentiae, quia, ut diximus, non datur locus sine coexistentia corporum. Ergo Deus est in omni loco, in quo sunt corpora. Sed in infinitum sem-

Per novas corporem Substantias creare potest, et Propterea,

ut diximus, in infinitum potest augeri locus. Ergo eodem modo , qui Deo convenire potest , ipse in infinitis aliis

locis est. Sed ut res clarior fiat exemplo , cum dula tamen proportionae , quae nulla quidem esse potest inter-n0S , et Deum , respiciamus nostram Substantiam cogi-

lautem. Ipsa ut in psycologia dictum est , quia in solo

58쪽

Tum V. de m lati cur. ia genere os cerebro immediate agit, in solo cerebro existere dicitur , in quo tamen non est voluti in loco , uti in loco sunt corpora. Sed Deus potest immediate agere ubicumque sunt corpora. Ergo ubicumque etiam , etsi modo . prorsus diverso est Deus. Quod autem non veluti in loco sit spiritus noster in cerebro , quisque in se experiri patest. Quippe dum in dato loco est corpus meum, SP, ritus meus in omnia loca , quae cognovi , illico cum e gitatione se transferre potest , et sine sui motu , qui habetur per mutationem loci , et quin successive transeat

per alia loca. Ergo spiritus noster non est iu Cerebro

veluti in loco, sed ibi esse dicitur , quia ibi solum immediate cognoscit , et immediate per incax imperium operatur tu corpore motus , qui spontanei dicuntur. Er go Deus , quia omnia sibi praesentia videt , et omnia essicacissime operatur , ubique , suo modo , eSistit. Solountur objectiones.

83. In psal. III. v. 3. legitur. Deus autem noster in Coela et omnia , quaecumque voluit, fecit. Et v. 16. Coelum Coeli Domino et terram augem

dedit filiis hominum. Ergo si Dei sedes est in Coelo,

iA terra non eSt, saltem semper; et eo minus est ubique.

t. E licando sensum objecti testimonii. Cum Deus sit purissimus Spiritus , ipse nullam dicere potest relationem coexistentiae , ex qua concipitur idea loci ;et idcirco ipse proprie in nullo loco est, quo SenSu COr-p0ra sunt in loco. Sed tamen est ubique , quia ubi-

59쪽

60 Inust. TheoI. Lib. III. de Deo mo etc. que Operatur. Quin etiam cum ipse sit, qui corporeas Substantias ex nihilo producit,ex quarum relatione coexistentiae habetur locus; et cum etiam praesentes sibi Sint oumes Suae creaturae ; idcirco praesens omni modo ipse est

ubique locorum , et id sine .ullo discrimine. Sed . quia mirabiliora operatur beando justos homines , qui ex hac vita decedunt , et suos pariter Angelos , qui dicuntur esse in Coelo , ideo , et merito quidem , propter pecu liares hasce operationes, Deus dicitur esse in Coelo , et

Coelum esse peculiarem Suam Sedem. .

84. C. Atqui revera Deus in Coelo suam habet sedem , et raro admodum est iu terra. Ergo n. r. Prob. Sub. Geneseos cap. X l. v. 5. habemus. Descenda autem Dominus , ut Pideret civitatem , et turrim ,

quam aediscabant fili Adani. Ergo propria Dei

. Sedes est Coelum , et raro descendit in terram. v. Allata Geneseos verba non litterati , sed metaphoxico sensu sunt intelligenda. Et quidem juxta superiorem nostram responsionem , Deus , qui nullum potest occupare locum . quia coexistentiae relationem non dicit, in omni lamen loco dicitur esse , quia quivis locus habetur Ox Dei operatione , qua corpora creaVit. Ergo

merito quidem , licet per Metaphorum , dicitur descendere in terram , cum in ipsa aliquo peculiari modo operatur. Voluit confundere linguam aedificantium turrim. Babel, ut reprimeret superbiam illorum , et propterea dicitur illuc descendiSSe. 85. C. 'Atqui revera Deus proprie in Coelo , et non in terra habitat. Ergo clc. Prob. Christus ipse Rudemptor d0cens suos Discipulos, quomodo deberent Coele-

60쪽

Pura IV. de Disiuis avr. ia genere 6lstem Patrem orare , o dixit. . Pater nosteris, qui es in Coelis. Ergo eae v. Et his quoque Redemptoris verbis eadem omnino:

est responsio. Itaque dicitur Pater esse in Coelo, quiata Coelo coronat suos fideles servos . . in Coelo illis r

pendet praemia virtutum , quamvis metapliorice quo que ista dicuntur , quia et Augeli, et animae justorum, proprie loquendo, locum non occupant, cum sint Spiritus. Sed nuoquid ita similiter post resurrectionem Corporum, Suo loco erit Sermo. . ,γ . M. Dices. Deus , non est extensus: ergo non est

ubique a. Absurdum est dicere , Deum habitare in hominibus impiis, aut etiam in locis obscoenis , et im-

mundis. Ergo etc. .

Utique quia Deus non est extensus , ideo ubique est praesens , eo tamen modo, . quo diximus. Certe si ipse esset extensus, relationem coexistentiae diceret cum substantiis corporeis , et tunc eodem modo, . qua illae, locum occuparet , et naturaliter loquendo, ubique non esset, quia non posset esse simul ad dexteram E. G. , et ad sinistram, secus eamdem haberet coexistentiae x

talionem cum omnibus corporeis Substantiis. . - - .8 . Ad secundum dico, quod Deus per gratiam, nou erO- per existentiam est lautum io. hominibus justis , et non in peccatoribus: per existentiam enim est aeque omnibus praesens. Apposite igitur Sanctus Augustinus seripsit epist. I 87 , aliter Io. Fatendum, est, ubique

-- - .

esse Deum per Divinitatis praesentiam, et non ubseque per inhiabitationis griatiam. . - 83. Ad tertium respondemus. Nunquid commaculatur

SEARCH

MENU NAVIGATION