Theologicae institutiones cum recta naturali ratione ut plurimum consociatae opera et studio A. Palma Cherubini

발행: 1842년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

62' nus . Nus. Lo II1. de Deo mo eis. Deus, aut non decet ipsum praesentem esse suis Crealiseris ' Si omnia , quae existunt, ipse creavit, imo cre at , quomodo non omnibus praesens p D. - Ad Dei omnipotentiam contra impios vindicandam accedentes , opus est primo cum Angelico Doctore quaeSt. Vigesima quinta , art. 3. animadvertere , id intelligi de initiis rebus tantum , quae in seipsis Veram , et evidentem contradictionem non involvuut, nec desectum in Deo arguunt, ut peccare, mentiri etc. Secundo, quod maxime interest, praesertim ad objectiones solvendas , meminerimus semper oportet, quod aeternus est Deus, idest omnia ipsi sunt in actu , nec propterea suturum , aut praeteritum Ugnoscit. Quapropter quae respectu nostri fecit , aut faciet Deus , ipse actu facit. Et quoniam vera contradictio est, ut non iaciat, id quod actu facit, et contra i inde necessario sequitur , quod revera nequeat non sacere , quod facit, seu quod nos dicimus , quod secit Et id etiam , quia secus mutaret voluntatem , id quod fieri non posse jam demostravimus. Hinc si dic mus , plura , majora, et perseetiora Deum sine fine es.' scere posse , ea certe ratione , quia res finitae , cujusmodi necemario esse debent creaturae , quia plura infinita a, solute pugnant ', ipsae semper , atque Semper et numero,

et persectionibus augeri possunt e id, dico , intestigendum

est ex parte nostra , scilicet juxta nostrum modum co gitandi. Etenim cum infinita sit Dei virtus , ut demonstratum , est; ipsa omnibus, quae intrinsecam non dicunt contradictionem ς existentiam dare potest. Et quia nullam contradictionem involvunt alia plura semper , et

semper nobiliora, et persectiora , dummodo tu se vere

62쪽

' An IV. de Dirinis alle. is genere 63 persectissima, nobilissima, et infinita non dicantur; idcirco illa omnia a Deo fieri posse ex dogmate fidei dicimus. Sed id verum non est m. parte Dei, ι eo tameusensu , ut vere efficiat, quae essicere non decrevit , secus mutabilis esset . quod a Catholica sita longissime abest, et repugnat cum Dei aeternitate , quae definitur per interminabilis vitae totam simul, et persectam possessionem. His praenotatis, sit sequens de Fide.

. PROPOSITIO . .

M. Prob. primo ex Scriptura. In Genesi cap. XVII. v. a. ita de se Deus ad Abinam loquitur. Ego Deus omni tens. Eeclesiastici cap. I. V. 3. Unus est alti simus Creator Omnipotens. Rursus Iob. cap. XLII. V. s. Scis, quia omnia potes. Denique , ut caetera innumera praeteream testimonia , quae Deo uomnipotemtiam tribuunt , sic legimus Matth. cap. XIX. v. 26. ud Deum autem omnia possibilia sunt. Et Lucae P. I . V. 37. Non erit i ossibile apud Deum omne

s1. Prob. 2. Omittimus Sanctos Patres . quia cum semper veritas ista fuerit fidei dogma, seri non potest, ut non uno ore eam omnes docuerint. Et sic naturali ratione argumentamur. - Ex quo Deus in se sui rationem sincientem habet , nos supra demonstravimus , Ipsum dum aeternum , et necessarium L esse , sed necessario

quoque suas habere persectiones. Et inde deducentes quod

63쪽

64' num Theol. LΦ. III ct nvo noete. nullo modo mutari potest , quia sic nec amittere , nec de novo quidquam acquirere potest, tandem conclusum. fuit , Deum esse persectissimum. Sed talis non esset, Si Omnipotens quoque non Aret. Etenim si quid esset , ad quod Dei .potentia non posset attingere , id profecto in se nullam involveret contrudictionem , et esset intrinsecus; possibile , quia ad ista tantum dicimus se extendi Omnipotentiam Dei Ergo et possibilis quoque alia causa , aliud ens , quod illa posset efiicere , et quod consequenter esset Deo persectius. Sed persectissimo, uti est Deus , nequit dari persectius. Ergo Deus est Omnipotens , Scilicet omnia , quae intrinsecus sunt possibilia ,

potest esseere. 9 a. Sed urgeamus magis. Quodnam discrimen est inter illa , quae virtute Divina jam existunt, antequam ex nihilo excitarentur, et caetera omnia, quae non existunt, nec exiStent, Sed existere λ possunt, quia in se nullam dicunt contradictionem ad existentiam Z Nullum pholacio. Etenim illae erant substantiae finitae', et possibiles, et substantiae quoque possibiles , et in seipsis finitae, sunt istae. Eccuroergo vis Divina, quae ex nihilo potuit excitare illas , non poterit istas quoquε excitare Τ; Nuu quid dicent Adversarii quod inter possibilia sunt etiam

illa , quae sunt longe nobiliora , et Persectiora , . quam quae creata fuere 7 Sed maminerint quod esse nobiles, et persectas est veluti accidens respectu subflautiarum .: I circo si potuit Deus creare substantias , , nihil impedire Poterit auam:virtutem major, aut minor achidentalis suis stantiarum nobilitas , eb: persectio. Concludendum i Q

64쪽

. Objectiones Adversariorum.

93. Christus Matth. cap. XXVI v. 39 rogans Patrem , ait. Pater mi, Si possibile est, transeat a me calix iste. Ergo ex Doctrina Christi non omnia erant

Patri possibilia. '

p . Christus considerandus est ut Deus , et ut homo. Ut Deus, bene sciebat , impossibile fuisse , ut transiret Calix passionis , et mortis suae , quoniam sic erat in immutabili decreto humanae Redemptionis: idipsum sci bat etiam ut homo ex virtute unionis hypostaticae cum Persona Divini Verbi; sed nihilominus ut homo voluit loqui, ut sic ostenderet , quo dolore vere conficiebatur ex sola cogitatione proximae suae acerbissimae passi nis , et mortis.s . C. Atqui ex laudatis Christi Verbis clare deducitur , non omnia a Deo seri posse , quae inti insecus non pugnant. Ergo n. r. Prob. Verba clausulae , si Possibile est , saltem indicant dubitationem. Si ergo Christus dubitabat , num per virtutem Divinam posset transire calix passionis , id quod nullam in se involvebat e0ntradictionem , quomodo nos , qui respectu illius ignorantissimi sumus, absolute dicere possumus , omnia prorsus a Deo fieri posse , quae . intrinsecus non pugnant 2 ' , Ii. Verba clausulae etc. per se ut sonant indicant du'bilationem , conc ; in mente Christi, et quo sensu loqueb3tur , nego. Ergo etc. nego cons. Itaque Christus, iterum dico, et ut Deus , et ut homo , nedum sci

65쪽

bat , quinimo videbat ut Deus in aeternitate , et ui homo in divinitate , calicem transire non posse , quia nullo modo revocari poterat decretum humanae Redemptionis Per Suam mortem. Quinimo si ex parte Dei non datur futurum , , sed omnia Sunt in actu , Redemptor in actu videbat sui mortem , etsi ut homo actu illum non subiret. Sed idem in actu esse , et non esse implicat con tradictionem. Ergo certissime sciebat Christus, calicem transire non posse. Sed nihilominus rogabat, ut animi

sui dolorem ostenderet.

95. Contra. Atqui ex laudato testimonio omnino de dudicitur , non omnia in seipsis possibilia a Deo fieri posse. Ergo etc. Prob. Quod Christus rogabat utique in se erat possibile. Sed ex datis responsionibus Christus non dubitabat , sed certissime sciebat , nulli mode id fieri Posse , quia ejus mors scripta erat in aeterno decreto humanae Redemptionis. Ergo non omnia , quae tu Seipsis sunt possibilia, a Deo fieri possunt , sed illa tantum , quae in aeternis decretis jam sunt scripta. Utique concedimus , quinimo etiam defendimus , nec suspendi posse, quae in Dei decretis Sunt, nec quactnou sunt, seri posse. Et ratio est, quia id intrinsecus repugnat cum Dei aeternitate, et mutabilitatis desectum in illum induceret , ex quo nec infinitus quoque esset, D persectissimus. Et quidem pugnat eum aeternitate, quia cum per ipsam omnia sint in actu , simul Deus faceret , et non saceret quae sunt , et nou sunt in aeterno decreto. Et quia in hac hypotest mutaretur decretum , idcirco, et Dei voluntas mutaretur. Sed mutatio. quia dicit a missionem alicujus, et aequisitionem alterius, coutra-

66쪽

An IV. de Dirinis alla. in genere 67 dicit cum infinita persectione , quae reposita est in perpetuo , et constanti POSSαSu Omnium. 4Ergo omnino reis

pugnat , ut quae in aeterno decreto non sunt , a Deo fiant, aut contra. Sed et maximum quoque id induceret desectum, ut diximus, in Deum. Ergo quia tuemur, Deum sacere non posse , quae vel intriasecus repu

gnant , vel aliquem in ipsum inducunt desectum S. D ;

idcirco tuemur quoque , quod mutari non possunt illius aeterna decreta. Et hoc est , quod Scholastici distinquentes in Deo potentiam ordinariam , et extraordinariam , cum illa dicunt, Deum sacere non posse, quae sacere non decrevit, et cum ista, quam nos dicimus juxta n strum modum cogitandi, sacere posse omnia , quae non sunt vera contradictoria. Et recte quidem. Etenim cum nullum discrimeu sit inter creationem substantia-

rum et quae sunt, et quae non sunt in Dei Decreto , jure merito asserimus , omnes a Deo creari posse , et eo vel magis , quia omnino ignoramus quae Suut, Veinon sunt , in tali Decreto. 96. C. Atqui multissima revera sunt, quae licet in se nullam habeant repugnantiam ad esse , tamen a Deo creari non possunt. iErgo etc. Prob. Quautumvis fingatur Deus potens , non potest tamen numero vere infinito creare substantias , nec quas finitas creavit infinitis persectionibus ornare. Ergo nonnisi res et numero , et persectionibus finitas potest creare. Sed quocumque sinito elia semper , et Semper persectiora possibilia sunt. Ergo multissima etc.

η. Ex adducto argumento , quod totum , et utraque mauu coacedimus adversariis , nil aliud sequitur , uisi

67쪽

68 Insti . TheoI. Lib. III. de Deo Uno ela.

quod nusquam exhauriri potest omnipotentia Dei , non vero 'quod aliquid sit intrinsecus possibile , quod Deus' essicere nequeat. Et quidem ex quo intrinsecuS repugnat dari plura entia persectissima et insulta S i 7, et seq. ,

nequit Deus essicere res vel numero , Vel persectionibus revera infinitas , et persectissimas , ita ut si a sua actione desistens concipiatur , jam existerent res vel numero insinilae , vel natura persectissimae nequit , inquam , Deus hoc efiicere. Ergo ne Omnipotens non est 2 Ergone Sequeretur , quod aliquid esset, quod Deus non possetessicere 7 Absit tam blasphema illatio. Omnipotens est , quia exhauriri non potest sua potentia ; quia semper atque Semper plura, majora , et nobiliora eruere potest, quin unquam ad ultimum terminum deveniri possit. Omnia suu Subsunt potestate , quia omnia et quaecumque possibilia semper , alque semper ellcogitari possunt , Omnibus , et semper potentia extraordinuria , Sive secundum nostrum modum cogitanti Deus existentiam largiri potest. Paucis verbis. Omnipotentia Dei, essicere potest quidquid intrinsecus non repugnat . . Sed repugnant plura entia insulta , et persectissima. Ergo nequit Deus haec efficere. Sed quia item repugnat ut exhauriatur sua potentia , quod Verum etiam cst , quod sine exceptione ossicere potest quaecumque sinita , quae intrinsecus non repugnant , quia omnia ipsi sunt aeque possibilia. Ergo

OmnipotenS est. as . Quae asservi solent contra nostram thesim de mendaciis , et peccatis, quae nequit Deus essicere , quia perridicula prorsus sunt , ideo pudet asterre. Et id quidem son solum , quia omnia haec sunt maximae imperseetiones , et desectus , et est absurdum eadem in Deo

68쪽

Pura ΙU. de Divinis our. in genere 69 cogitare. Sed clium , quia revera sunt patentia Contradictoria. Etenim si Deus est ipSu veritas per eMentiam , quomodo meuliri poterit Z si peccatum est actio , aut O miSSio, contra legem , sive Helernam Dei voluntatem ,

quomodo Deus cui omnia sunt in actu , poterit velle , aut agere contra quod actu vult , et agit Z93. Ex demonstralis , veluti pro corollario , legillime deducitur, Deum Semper , sensu quo diximus , et alii dicunt ex potentia extraordinaria , posse Plura , majora , et persectiora essicere. Etenim cum nonnisi sulta esse possint ipsius opera , et Omui stulto majus Semper , et persectius possibile sit ; et Deus omni possibili dare possit existentiam ; evidentissime inde sequitur , ut nunquam exhauriri possit Dei poteritia , et ut ipse non potuerit , nec possit aliquod opus ita persectum essiceres poleutia extraordinariu , ut aliud semper atque Semper persectius non sit possibile. Ex hac evidenti veritate totum ruit Lethnitii systema de optimismo. Sed tamen non abs re ducimus de eodem aliqua verba sacere.. 99. Itaque Dibnitius utique de rebus philosophicis optime meritus, ut a Deo impias removeret nonnullorum blasphemias, qui de mundi imperfectione Conquerebantur, rogatus a Regina Borrussiae scriptum edidit , quo oppositum , sorsan Deo magis injuriosum , propugnavit, errorem. Quippe metapbysicis argumentis lotus suit in demostrando Mundum persectissimum , et optimum, Vel sallem adeo bonum et persectum , ut melior alter et persectior inter possibiles dari non possit , nec a Deo

ereari. Praecipuae rationes , quibus suum opus conse-cisse existimavit Loibvilius, liue omnes redeunt. Deus ebi

69쪽

Optimus, Sapientissimus , Prudentissimus, et Omnipotens. Sed omnis agens agit juxta sui naturam. Ergo si optimus et Prudentissimus est Deus , meliora , et persecti ra inter possibilia seligere debuit. Sed est etiam Sapientissimus , ut inveniat opportuna media , et Omnipotens ut ponat. Ergo non nisi optimus et persectissimus est

mundus inler, Caeteros omnes possibiles.

IoO. Ut appareat quam male in hoc negotio hujusmodi rationes consecerit Clarissimus Vir , notandum , quod duplici ratione considerari potest persectio mundi, scilicet quoad sui naturam , et quoad finem cui destinatus suit. Quoad illud , dicere mundum persectissimum idem est ac manifeste illudere , et contra intimum sensum loqui. Etenim snitus ipse est non solum numero suorum individuorum , sed Virtute quoque, et persectione eorumdem. Ecquis comprehendere poterit quod alia entia , praesertim simplicia , et intelligentia sunt possibilia 2 Ecquis Cognoscere quam altiora esse possent illorum ingenia , efficaciores vires, nobiliores virtutes proi. Quoad alterum , scilicet finem , cui Mundus a Deo destinatus est, qui procul dubio fuit manifestatio suae gloriae , et communicatio suae bonitatis , si Leibnitius hunc finem intelligit modo determinato , et finito, utique verum dicit, et nos quoque hoc in sensu mundum dicimus persectissimum. Etenim cum Sapientissimus sit Deus , ut opportuna, et essicacia media invenire potuerit , et Omnipotens ut adhibuerit, n ultimode fieri potest , ut mundus persectissime non respondeat Dei fini, dummodo tamen finitus ille sit, et determinatus. Quod si

Leibnitius hanc finalem persectionem intelligit absolutam,

70쪽

lla ut mundus iste omni meliori modo ostendat Dei gloriam, et participationem suae bonitatis, et quod nullus alter esse possit, qui persectiori naodo, et majoribus gradibus iressicere possit, oppido ipse a veritate aberrat. Et quidem si omni sinito semper, atque Semper majus , et persectius possibile est, semper quoque sublimiora ingenia eme poterunt, quae melius cognoscerent Dei perse-eliones , et quibus Deus majorem semper impertiri posset suam bonitalem. Concludendum igitur, salsum prorsus, et erroneum esse Lethnitii optimismum. Ioa. Quinimo eX dictis sequitur etiam , quod repugnat , Deum posse alium mundum adeo persectum cre re , ut ullum persectiorem efficere non possit. Et propterea vana est Leiunitii argumentalio ex Dei prudentia , et ex ratione Suffcienti, ex quibus inferre conatur , De um in creando eligere debuisse mundum persectiorem inter omnes possibiles.

SEARCH

MENU NAVIGATION