Friderici Hoffmanni ... Opera omnia physicomedica denuo revisa, correcta & aucta, in sex tomos distributa; quibus continentur doctrinae solidis principiis physicomechanicis, & anatomicis, atque etiam observationibus clinicopracticis superstructae; ..

발행: 1748년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

et o Lib. II. Cap. XV. De remediis ad sanitatem &c.

ollendos morbos esse essicacissima. Caeterum de horum sontium ingredientibus eorumque uia & abusulegi possunt disertationes nostrae de prudemi fontium

medicatorum usu , item de thermis Carolinis , de thermarum o acidularum ratione ingredientium conveniemtia , de thermarum o acidularum usu er abusu, & quae plura in unum fasciculum collecta de mineralium aquaruin clementis , viribus ac usu prostant in tomo ILopusculorum phdisco - medicorum.

I. XI.

Balneis, tam naturalibus , quam artificialibus, ad re parandas vires , & Valetudinem tuendam , multum infuerunt veteres, .praesertim calidiorum regionum incolat. Seholion.

Testatur hoc magnifica & luxuriosa balneorum stru tura, quae hodieque in Graecia & regionibus Turescis visuntur. vid. Langius Lib. I. epis. I lat, intus detinent, adeoque nimiam transpirationem ad temperiem reducunt, idque corporibus calidioribus &aestivo tempore est commodissimum. s. XV. Nocent balnea & capitiluvia humidioris tempera turae hominibus, qui vasa sanguine & superfluis humo.ribus repleta habent, qui capitis & ventriculi imbeci, litate, vel cruditatibus in primis viis collectis laborant,& frequentius catarrhis tentantur, siquidem improvidua hic balneorum ullis non modo has affictiones auget, sed alias quoque graviores suscitat. Seholion. Balneorum & capitis lotionum usus res periculi plena est, & magnam prudentiam desiderat; hinc cautita me usurpari haec debent, & tutius ab iis nostris in regi nibus abstinetur.

I. XVI. I. XII.

Quanquam in regionibus calidioribus balneorum usus sit laudatissimus , parcius tamen usurpari debent nostris in terris, quae sub coelo frigidiori de humidiori sitae sunt.

I. XIII.

Ubi immoderatus calor nimiam partium humidarum de subtilium iacit dimationem , de corpori siccitatem de lassitudinem inducit, ibi fibrarum emollitione & humectatione opus est, quod balnea de aquarum dulcium insinus commodissime praestanti

Seholion. Εκ quo apparet, bastorum usum nostris quoque regionibus accommodatum esse, si corpus ab aestivo calore nimis exsiccatum ac delassatum fuerit, hac tamen adhibita cautione, ut ne balnea nimis calida usurpentur, alioquin excedens calor, plus nocumentI, quam emolumenti , asserre solet.

I. XIV.

Insessus aquarum dulcium insignes corpori inseri mutationes , aqua enim octingenta vicibus aere gravior,superliciem vasculorum in cute premit, & liquida exambitu corporis ad interiora retro vertit, unde libera transpiratio impeditur, serum difflationi debitum retinetur, di ad urinam vergit alvusque adstringitur. SPholion. Exinde perspicimus, balnea in regionibus calidis,imque macilentis & calidioris naturae hominibus non sine infigni fructu adhiberi, quia non soluin exsiccatas partes emolliunt, sed etiam humidum, quod calore exha-Balneis nostris in locis substitui possunt pedituria, item asperiores frictiones pedum, quae ad circuitum imguinis aequalem reddendum & perspirationem juvan.

dam , multum conserunt.

I. XVII.

In pediluviis, pedes surarum regione tenus, aquae non nimis calidae, sed temperatae, immergendi sunt, eorumque usus paulo, Vel mox ante somni tempus, per horae dimidium, vel etiam ultra, commodissime inta

tuitur.

I. XVIII.

Pediluvia calore suo sanguinem tenuem & fluxilem reddunt, ejusque difficiliorem per pedes curtum prominuent, & hac ratione universo corpori prosunt. Deinde humiditate sua temperate calida fibrarum tonum in partibus inferioribus valde relaxant, carnemque dcc tim emolliunt, unde sanguis , relicta superiori corporis regione, ad ampliatas inseriores paries majori impetu

ruit.

Seholio Si ullum remediorum genus magnum universe m pori commodum afferre , & p cipue capitis morbos expugnare potest, hoc cerae a pediluviis expectari debet, quorum usus in omnibus capitis affectibus est laudatij.

simus.

s. XIX.

ridiluvia tempore etiam aestivo cum magna utilita te usurpari possunt, quia exsiccatas paries emolliunt &humectant, & membra motu ac labore delassata egregie reficiunti

192쪽

ΜΕ DICINAE

RATIONALIS SYSTEMATICAE

, TOMUS SECUNDUS,

PHILOSOPHIA CORPORIS HUMANI

Solidisque Anatomicis S Mechanico - Phisicis principiis,

Methodo plane demonstrativa per certa theoremata ac sobolia traditur,' ET

VERA ΡATHOLOGIAE FUNDAMENTA

NEC NON

PRAESERVATIO AB OMNIS GENERIS MORBIS

CLARE EXPONUNTUR

in Usum Doeentium S Discentium.

Frid. H manni Oper. Tom. I. N

194쪽

PRAEFATIO

LECTORI AEQUO ET VERI STUDIOSO

rLterum jam Tibi, veritatis medicae cupide Lechor , rationalis medira cinae syllematicae tomum exhibeo, qui pia lipua doctrinae de morbis capitia dc si damenta , neque minus partem arris nostrae praestantissis mani, sed haud satis, meo quidem Judicio , adhuc excutam , neia penti habitam , complectitur. Haec illa est , quae genuinas aegritu dinum , quibus subinde genus humanum infestari , oc ἡ vita praem ture tolli solet, origines, seu primas causas , clare Sc liquido evol

vit , quae omnium earum rerum , quae ullo moda contervationem

corporis notii laedunt, vires ac potestates dilucide exponit, quae denique simplicem& planam viam ad sanam de longam vitam perveniendi monstrat. Duplex esse ossicium medici, alterum hominem a doloribus , a morbis ac matura morte vindicare, es rerum aegritudines, quibus corpus affligitur, jam praesentes arte depulsare , nemini igno tum est. Quanto autem facilius, quanto etiam magis in potestate medici sitam est. morborum , a quibus hi initia ducunt, causis occurrere, dc integritatem corporis tueri armis dissicilius ac incertius est , morbos , quibus jam premitur , vel penitus oppressum est cocpus , feliciter expugnare. Quamvis vero omnium consensu nihil dulcius, e optatios M praestabilius his in terris homini contingere possit , quam aequalis dc pro fiera sine dolore animi de corporis valetudo ; tamen haud saris intellectus humani miseriam de imbecillitatem hoc in genere demirari licet, quod adeo parum de vita Musetudine tuenda homines curiosi ac soliciti sint, ut potius firmiter sibi persuadeant, inevitabili cujusdam nuces I itatis fato, longam vel brevem, adversam , vel secundam

valetudinem deberi, neque a ratione 6c 1cientia , vel ab hominis voluntate Sc arbitrio. eam dependere. Quo faetum etiam est, ut nec medici satis digne hanc medicinae paratem hactenus tentaverint , neque vera sanitatis conservandae praesidia morborumquonatales recte dc perquisiitius indagarinr , tantummodo operosi in multis arcanis te ma gnificae famae remediis cic compolitionibus ad omnis generis morbos propulsandos eo

quirendis: etsi neminem fugiat, quam iners Sc circumcisa sit, tum in rebellibus chr nicis , tum acutis pallionibus perlanandis , potestas medici , quoniam id praestare magis naturae, quam artis beneficium est. Ego, ut ingenue fatear, de arte nostra sici statuo , hanc ipsam diversis rationibus agitari posse , dum alii morborum curationibus

tantum intenti sunt Sc unice in exercitio artis versantur , alii vero in universale totius scientiae M omnium eorum, quae ad hoc perficiendum pertinent, studium incumbunt. Nam qui tantum se occupatum habet in curatione morbosum, is utique theoria rati

nati Sc hanc seectantibus subsidiis , anatomes, physices , chymiae Sc mechanices scien tiis Sc demonitrandi methodo, facile carere potest ; quemadmodum etiam veteres has scientias ignorasse novimus. Siquidem ad artis exercitium sussicit morborum genium , corporum differentias, Sc naturae , quae sola 8c optima subinde acutorum morborum medicatrix est , ductus nosse , Se remediis, non validioribus , sed mitioribus, eam ad juvare. At vero praeter haec multa alia in eo, qui veri Sc solidi medici nomen tueri Vult, desidero, quae non tam facile te celeriter obtineri possunt. Nimirum is non solo usu dc experientia , quae pro tot morborum 6c corporum diversitate mire variat Sci

195쪽

fallit, contentus est, sed ex aegrotantium historiis 8c accuratis observationibus, magna diligentia Se limatiori judicio conscriptis Se inter se collatis , artis certitudinem quaerita

Har enim sunt quasi veritatum medicarum claves , quae intimos Sc arcanos naturaecessus, motus atque effectus recludunt. Ex his veras morborum Origines ac primo idia, generationem, differentem indolem dc effectum , praeservandi ac medendi leges& vias , juvantium de nocentium vires , dc dextrum de morborum eventu judicium petere licet. His etiam falsae theoriae, pugnantes hypotheses , opiniones , fichion atque errores in rebus medicis optime discutiuntur. Ut autem ejusmodi observatis nes ad usum recte transferre possit, opus utique est, ut accommodis scientiae medie ἀinstruetus sit praesidiis. Nam sicut sine phylices , chymiae te mechanices scienti

nullo modo veram vitae, sanitatis , mortis , morborum eorumque generationis cogistionem consequetur , nec rerum salubrium aC nocentium facultates cic vires cognoscet , ita nec historias aegrotantium resolvere omnesque partes digne excutere , eorumque, quae facta sunt oc fieri debent, causas dare dc enucleare Ze apta remedia invenire poterit. Praeterea a medico, qui omnes suas partes reche implere vult, etiam id re quiro, ut laesiones externarum partium, & quemadmodum eae reparandae sint, probe dignoscere sciat , dc quibus mediis Sc operationibuS eae removendae sint, intelligat , ex quo artis chirurgicae eminentia ac necetIitas demum innotescit. Denique inn mera sunt in rerum natura, quae hominis valetudinem variis modis Sc mutare & viriare possunt, tam ex alimentorum, ac elementorum, quam medicamentorum & rem rum venenatarum classe, praecipue ex tam multiplici coeli varietate, aliarumque rerum

fortuito incidentium copia , quorum singulorum ingenium, facultates Sc vires , si quis casus incidit, ut idoneum judicium proferre possit, . perspe fias habere debet. His itaque sulcri, totum doctrinae medicae corpus superstru flum esse videmus. Quae quanquam ita se habere omnes facile judicent, dolendum tamen est , paucos admodum ad eum eruditionis medicae gradum pervenire, Sc quod praecipuum rei momentum estu 'paucos scriptores laboribu, suis eo esse annisos, ut doctrinae medicae , praesertim quaa de morbis agit, veritates in facilem Sc perspicuum ordinem digererent. Quanta enim librorum prostat silva , qui terminis obicuris Sc nullum liquidum sensum sundentibustreserti sunt, ubi nullae veritatum connexiones nullique demonstrationum nervi conspiciuntur. Ego itaque pro mediocritate virium, qua, divina clementia concessit, semper omni studio annisus sum, divinam hanc scientiam in systema perspicuum redigere, M Ueritates apta connexione in scientiae Sc demonstrationis formam disponere , jam senio vicinus 6c maturiori judicio de longiori usu inltruetus, laboravi. Cujus rei graria dc praesens opus excudi, de cujus instituro pauca tantum admonere visum est. Uidelicet hoc ipsum rationalis pathologiae dc praxeos medicae fundamentum complecti eXistimo, quare etiam a pathologia speciali dc clinica praxi, quae bono cum Deo ordiane sequetur, hunc tomum secernere dc seorsim edere constitui, ut a Veritatum m dicarum studiosis non semel, sed iterum iterumque attente legatur, Sc relegatur, quia hujus partis cognitio clarissimam lucem romis sequuturis foenerat, ita ut specialis modi borum , quoad ligna, causas Sc symptomata disquisitio, promtius percipi, quae ipsis depulsandis idonea praesidia cognosci de enarratae quoque histoliae facilius explicari itaque usum converti possint. Maxime omnium vero id operam dedi , ut demonstrarem , quomodo morbi in corpore humano pullulent ic generentur Sc quibus firmis Sestatutis legibus motus, qui morbos inserunt , de naturam destruunt, vel eam conse vam de a morbis liberant, sint subjechi , ut qui in salutem , vel perniciem tendunt, eo melius pollini distingui. Deinde clarius Sc prolixius omnium rerum insalubrium , venenorum, ac validiorum , dc quae in exitium prona sunt medicamentorum , natu ram Ze vires exposui, ut majori etiam studio medentes ab iis remediorum generibus, quae morborum causa, augere Sc mortem dare, vel accelerare possunt, sibi cavero discant. Tum etiam morborum origines ex planis 8c simplicissimis principiis , nimirum ingestorum te excernendorum vitio ac aefectu luculenter explicavi. Nam quem admodum homo prospera Sc integra sanitate fruitur, si aequalem proportionem invicem ingesta de excreta habent: ita ex diminutis vel deficientibus vacuationibus morborum orsines nasci, eosque , nisi illae restituantur , in adium produci, experientiae est cretiissimae. Ecquis vero ignorat , quam anxie adhuc nobilissima ingenia in morborum causis inveniendis se fatigaverint , quum pro sua quisque hypornesi Se fictione proprias , PeculiareS , saepiusque altius accersitas adduxerit, manifestas Sc quae in sensus incurrunt , repudiando. Praeterea clarius in hoc opere docui , morborum fomites Zemineras in intestinoium canale potittimum ex variis coniluentibus succis per diutumarre

196쪽

moram concipi , ibique fixam sedem habere ac domicilium. Tandem etiam demonstravi, acutas passiones ic motuS in morbis, ut sunt febres, spasini , dolores, ainxietates, convulsiones, motricium partium es te affectus, Sc perniciales morborum causias primario in has, quae mutuum inter se consensum fovent oc in luper motuum ac senis suum instrumenta lunt , vim Sc operationem suam exercere. Explanavi quoque ulterius , ex sanguinis tardiori motu plethoram Zc cacochymiam, chronicarum maxime

aegritudinum amplissimas causas deducendas esse. Ultimo his cognitis Se expositis pauca praecepta dc regulas adjeci, quae facilem a morbi, se praeservandi viam ostendunt. Sicut enim in omnibus huc usque a me productis laboribus , ita oc in hoc tomo maxime laboravi, ut partem illam medicinae prae tantisIimam , quae praeservandi corpora a morbis rationem docet, stabilirem de in solidae scientiae formam reducerem. Quas

omnia ut in convenientia capita, rationem Sc ordinem redigerem , non mediocri labore Sc meditatione opus fuit, quia nemo praeivit, cujus vestigia sequi potuissem. Quam vero arduum ac difficile sit doctrinam, in qua quaedam quasi est vastitas , Sequae caret connexione, in ordinem redigere, id ii optime intelligunt, qui in ejusmodi rebus ingenium exercere solent. Dixi itaque in priori tomo , me mathematicis familiari demonstrandi methodo usum sui sie 5c impolierum uti Velle , cujus ratio neutis quam in eo constitit, ut propositis doetrinis definitiones, axiomata , theoremata, corollaria , postulata, observationes , problemata praescribat, sicut cujusdam nuper ineptissimum fuit judicium , sed ut veritates faciles , simplices de perspicuas adducat , eanque probe invicem connectat, disponat, ordinet, dc ex notis ignota deducat. Ne que ego hic, ut in caeteris omnibus meis laboribus, servili animo adorum doctrinas velut oracula sine ulla meditatione vel ratione coeco impetu sequutus , vel ullius autoritate me a veri contemplatione facile abduci passus luna, sed libero semper usus iudicio sententiarum Sc rationum momenta libravi , Sc secundum observationes praeticas, ceu ad Lydium lapidem , modeste examinavi , Sc ita demum, quid veri, falsi vel ficti visum sucrit, 3c quae in morborum curatione usum habeant, vel non, exposui. Quam unam novi solam Sc optimam esse veri investigandi rationem , quam ii mines, aliorum tantum aemuli , nec ad obserVandum, nec ad meditandum nati, plano ignorant. Neque vero est, ut distitear, me dc hic de alibi interdum ab opinionibus, quas olim fovi, recessisse, quod ad eruditi candorem 6c veri investigationem in rebus dissicillimis Se nunquam ad solidam rationem dc perspicuum ordinem redaeti, uti quo pertinere mihi videtur. Uti enim pertinaciter opinionibus de falsitate convictis tanquam Caxo adhaerere turpe est: ita priora relinquere , dc meliora ample Sti , proximes ad honestatem te candorem accedit. Neque hic mea jactare unquam volui , conscius meae mihi tenuitatis; sperare tamen ausim , meam hanc qualemcunque diligentiam de operam veritatis medicae aellimatoribus Sc Viris ad judicandum aptis non ingratam s re , quom dc haec de plura adhuc in aliorum scriptis pathologicis desiderentur. Caeterum si quis unquam, ego certe praeter veritatis curam ac studium aequitatis & m derationis in judicando maxime aestimavi dc adiectavi Iaudem , de nunquam ferendum in re publica litteraria , praesertim christiana , turpem quorundam morem puto , qui , uamvis non meliora sciant proponere , aliorum tamen dieta Sc laeta acri Sc mordaci ylo perstringere , eorumque famam ac merita lancinare Sc arrodere non erubescunt.

Ego vero nec unquam ejusmodi ineptissimorum hominum voculas moror , sed plano nihili habeo, & potius acquiesco de quasi triumphare mihi videor in praeclaris tot illustrium virorum Judiciis , qui verum a falso , perspicuum ab obscuro , utilitarem ab inani speculatione, Sc evidentes usuique aptas causaS ab abditis tu remotis, quae nullius usus sunt, discernere consueverunt. His, candide Leehor , bene vale, sique DEUS vitam Sc vires suppeditat, caeteros nostro. labores, usui publico unice destinatos, pro

197쪽

CONSPECTUS

Tomi Secundi Μedicinae Rationalis Systematicae. PRO LEGO MENA

De verae Pathologiae natura , ejus fundamentis , observationum medicarum um, & hypothesium noXa.

CAP. I. De vera Pathologiae medicae natura , definitione ae fundamentis. II. De hypothesum Medicarum in arte nostra damno. III. De veritatibus Pathologia fundiamemalibus ex pissologia repetendis.

PHILOSOPHIAE CORPORIS HUMANI

Μorbosi , sive Pathologiae generaliS, PARS PRIMA.

De Mortis, morborum & motuum morbosorum natura , Legibus in producendis morbis ac symptomatibus & causiiS morborum..CAP. I. De Mortis nasura ct eauses. II. De Morborum ct θmptomatum natura. III. De Motuum microcosmicorum ι ιbus ct ofectibus in producendis morbis B tomatibus.1 U. De Morborum ci motuum morbosorum causiis. V. De Causarum morbificarum sede ct operatione. VI. De iusserente morborum ratione causarum indole atque essectu.

De rerum nocentium & insalubrium natura, proprietatibus & viribus in corpus hum num, item de omnibus iis, quae ullo corpora modo ad morbos proclivia reddunt.

VI. VII. De rerum insalubrium O nocentium natura se viribus ,speetatim de affectibus animi.

De venenis eorumque natura , virιbus o modo agendi. De venenis corporis humani. De venenis in aere contentis epidemiorann morborum causes. De medicamentis veneni vim habentibus. De virulenta mercurialium noxa ceu gravium malorrem causa.

De venenis soporiferis. VIII. De ecteris medicamentis viruleutam naturam referentibus. I X. De rebus venenatis in aere, interque esculenta ct potulenta reperiundis. X. De frigido potu, vitae ct sanitati hominum inimicis 6. XI. De rebus non venenatis , sed instar veneni in corpus humanum agentibus.

De morborum ortu ac generatione ex imbecillitate Corporis humani, Vitio ingestorum, impeditis excretionibus , sanguinisque Sc humorum abundantia atque impuritate, itemque de iisdem Sc praematura morte praecaUendiS.

UI. VII. De eorporum imbeciIlitate morbis potissimum obnoxia. De Morborum origine ex eopia o vitio intestorum. De alimentis intemperatis ingentiqrte acidorum noxa. De noxa potus sipirituosi vel nimis pauci. De excretion-- defectu , praecipuo morborum frendamento. De peruiciali earum rerum, quae excretiones cohibent, indole atque effectu. De morborum maxime epidemiorum origine ex aeris visio ct transpiratione impedita. VI II. De morborum generatione ex nimia sanguisus quantisate ct humorum impuritate. I X. De geminis eorpora a morbis praeservandi Draesidiis.

198쪽

t VERAE PATHOLOGIAE NATURA, EJUS

Fundamentis, Observationum medi Carum ulu dc hypothesium nOX R.

De vera pathologiae medicae natura , definiti ne ac fundamentis.

I. I. Icuti physiologia veras vitae M

sanitatis caulas tradit & motuum , qui conservant corpu nostrum , indolem atque ulum explicat; Hygiei ne vero praecepta circa rerum non naturalium usum, quibus motus vitales in vigore servantur , exhibet : ita pathologia genuinas mortis demothorum causas & eflectus ex ordine illorum motuum perverso exponit. Therapia Vero monstrat, quibus auxiliis inordinati motus a corporis oeconomia averti tollique debeant. Selolion.

Εκ quo animadvertimus, medicinae partes ancto inter se cohaerere nexu, ut unam sine altera plene exacieque intolligere nemo possit. Attamen scientiam corporis humani vivi do sani ceterarum medicinae partium quasi matrem Sc sundamentum esse merito dixeris. Ex medicinae Vero tam amica & necessaria partium connexione artis nostrae certitudo & demonstratio, quae convenienti nem & ordine rerum fit , satis abundeque conspicitur.

o I. II.

Vera pathologia est doctrina, quae ex integris morborum historiis eorum origines, generationem, progressum , peculiarem genium, neque minus symptomatum

atque eventuum rationes ex motuum natura & legibus, quae in Oeconomia corporis nostri observantur, convenienti neκu M Ordine tradit, explicat de maximis in praxi medica utilitatibus accommodat.

s. III.

Εκ hac definitione reali iacile pathologiae verae & fictitiae disserentia intelligitur et nam illa ex plenis Sc accurate conscriptis observationibus & principiis anatomicis & motuum dodirinis perspicuis tuas deductiones& conclusiones in praxi utilillimas format: altera vero aeque vulgaris quam superficiaria singularibus duntaxat experimentis, minus plenis observationibus de dubiis opinionibus atque hypothelibus nititur, unde nihil solidum vel vera laude dignum in ulum artis nostrae re dundat.

MMIion. Quemadmodum scientia ab opinione, ita pathologia vera ab hypothetica distat. Hanc disserentiam praeclara innuit Hippocrates, libelli, qui Lex inscribitur , s.f.dua sunt scientia ct opinio; quarum altera quidem scire fa

ciι , altera vero maiorare. Eundem in tensum graviter scribit libro de a centi ornatu, f. i. opinio tu meaecina maxime in crimen vertitur eam adhibensibus. His vero iqui ea in se ili sunt, perniciem adfert. f. IU.

Duo sunt verae pathologiae sundamenta: unum pleti stima omnium M singulorum morborum historia, quae eκ compluribus observatis de annotatis circumstantiis nascitur : altorum est exquisitior corporis nostri struct rae motuum omniumque earum rerum, quae illius st tum mutare pollunt, scientia. Soholion. . Veritas duplicis generis est , alia enim veritas facti dicitur, quae res contingentes & factas cum omnibus circumstantiis sub debito nexu, ordine, tempore defincribit: altera est demonstrativa sive rationalis, quae eπprincipiis jam claris & cognitis phaenomenorum 8c eLfectuum causas , modum de fines inquirit eu utilissima .itheoremata vel axiomata format, quorum recto usis evnotis ignota porro invenit. Et quemadmoclum illa ma- . xime memoriae & vitentae diligentiae, ita haec intellectus potillimum soboles est. Utraque ad veram pati logiam constituendam necessaria est. Veritas enim , quae integram morbi, quoad omnes circumstantias, o

tum , progressum, historiam atque exitum destribit, b sis est tectae ratiocinationis in medico. I. U. Accuratiores morborum historiae & observationestprimum de praecipuum pathologiae & therapiae constis

199쪽

x48 Prole gomena , Cap. I.

Seholion. Ex pluribus enim & accuratioribus observationibus demum Vera experieritia, quae medicinae anima est, quaeque ornat de perficit medicum, enascitur. Illa vero pathologia atque theraphia manca & trunca est, quae ex observationum fide non est deducta. Neque dubium est, quin ad progressim artis nostrae augendum potiores paries observationes, quam ratiocinia sibi vindicent; quia plura circa corporis humani naturam quotidie sunt, quorum vera ratio & adaequata causa dissicilis Se abstri sae cognitionis manet. Ego quidem sic sentio, medicos, si ad altiorem dignitatis gradum artem suam proVehere velint, imitari debere eximios nostri temporis astronomos, qui observationibus , quas hinc inde circa sid Tum motum observandum instituerunt, inter se probe Collatis id essecerunt, ut eorum cursum de stum vel centum annis praedicere possint. Ego spe alor firmumma. fore , si medici diligenter omnia, quae circa mor

horum generationem, decursum de curationes contingere solent, annotent de observata invicem conserant accum publico communicent, ut ars nostra ad stammam

certitudinem, non selum in praedicendis de avertendis morbis, sed de iisdem dextra sanandis, totoque eorum decursu praedicendo, perVeniat.

Medicas observationes, si utilitatem exoptatam inde Percipere debemus, oportet plenas ac integras esse nubiisque circumstantiis alicujus momenti destitutas. Gholion. Sicuti juris periti, quando de jure respondere ac sententiam seire debent, integram, ut loqui tolent, facti spiciem cum necessariis suis circumstantiis requirunt: ita etiam medici nonnisi ex completis morborum historiis uippiam firmi vel solidi elicere aut concludere possunt.

aepe enim in unica circumstantia multum momenti situm est. Operam itaque dare debemus , ut plenas de persectas observationes undiquaque conquiramus; quarum revera numero satis exiguae in medicorum tot monumentis nobis reliciae sunt. De plerisque certe , quas apud veteres non minus, quam apud recentiores videas, iure diκeris eas observationum potius fragmenta elle, quam ipsas observationes, quales in verum saliliaris artis incrementum scribi oportebat.

I. VII.

Ad integram morbi cujustis historiam requiritur, ut exquisita n individui cum illo morbo conflictati notitiam ieetori suppeditet.

Primum & praecipuum in medendo illud mihi videtur , ut medicus , quando cor oris alicujus sanandi curam suscipit, exactam eorum habeat notitiam , quae in ipse illo homine peculiaria deprehenduntur. Idque scitu maxime est necesIarium , quia morbus idem dc eadem causa, quae ipsum facit, Pro disserenti corporum conditionis, mirum di Isidentia lymptomata atque essectus producunt. Quemadmodum enim idem alimentum, idem medicamentum , idemque venenum longe alios diversissiinosque essectus de operationes pro disserenti corporum indole edit: ita etiam morbificae causae cjuldem indolis plane multismodis diversam morbi faciem,ratione symptomatum, ratione periculi de salutis in diversis iii jectis exhibent. Alta enim mente repositam semper omnibus optavi hanc praestantiismi ullis regulam philos phicam; non dari ab lutas agendi vires in corporibus,

sed omnes esse conditionatas de relativas, atque mirifice, pro diVersa corporum, in quae agunt de quae illas recipiunt , conditione mutari atque modificari. Ad interiorem Vero corporis aegrotantis naturam cognoscendam non satis est aetatein, sexum, structuram partium, temperamentum, Vires , haereditariam ad morbos disepositionem , Vitaeque genus, mores animi & conluet, dines considerare, verum etiam i cire oportet , in quo statu omnis generis excretiones positae sint vel fuerint, quo sorsan morbo antea laboraVerit aeger, an persecteis curatus sit, an imbecillitatem partium & disyositionem ad alios morbos forsan reliquerit dc qua ratione fusrit finitus de lolutus. Juvat c tiam inquirere , qualis sit sanguinis status, num is nimium abundet aut valde

impurus sit, qualis diapositio vili erum dc guricris ne vosi constitutio , robusta an imbecillis fuerit, quae omnia de singula judicio medici probe iubaela in morbis

tam cognolcendis de diiudicandis, quam sanandis egregium lumen asterunt, ad dijudicandam autem historiain ab alio consignatam omnino requiriantur.

I. VIII.

Quae veram utilitatem adferre debent medicorum obtervationes, eas morbi genus, ejusque genium, orbgines , progressum, dc Varias ad eorum generationem

concurrentes caulas accurate describere oportet.

Soholion. Perspesta aegrotantis corporis natura praecipua cura esse debet medici, ut morbi genus , genium oc causas perscrutetur. Quisque enim morbus peculiarem Sc quasi propriam indolem, qua incedit, habet, dum non m do certos typos, tempora, periodos ac ordines in acce sone de incremento s)rvat, certis etiam modis de per certas Vias atque excretiones solvitur; sed de plane sp eciali ratione in turbandis de pervertendis motibus de actionibus lecundum naturam, sive symptomatibus cniciem dis , singuli procedunt, ex quibus omnibus probe collatis morbus reete cognoscitur de ab alii, quoque distin quitur. Denique ex erratis in diaeta de usu rerum, quibus quotidie aci corporis conservationem incligcm Us, comini. Zis , primordia de morborum origines probe cognos cere juvat, quod cerie ad praetervationen, a morbis am- 'lillimum, usum habet. Maxime Omnium vero morti rum causae proximae indagandae erunt, quibus inventis curationem inventam esse constans te philosophorimide medicorum perpetuaque suit sententia. Nam si quis,eflato Hippocratis Libr. de statibus I. 3. causas corporis affecti probe cognoverit, is quoque pomis es ea adferre,

qua corpori commodent, nimirum coruraria.

I. IX.

Medicorum observationes, quae ad faciliorem & tm :tiorem sanandi rationem sacere debent, remediorum, quae adhibita suerunt, operationes contineant. Seholionis

Ausim dicere ex illis rebus , quae ad augendam medicinae utilitatem dc dignitatem faciunt, nihil ap- tius esse , quam si quis exquisite remediorum, quae

adhibentur, vires de operationes nosse allaboret. Hae enim multum pro diversitate corporum , naturarum , morbortim de temporum disserunt. Gaudet enim

de quodvis Sc maxime potens remedium peculiari agendi de operandi facultate, quae medico utique ex asse cognita esse debet. Is enim demum veri medici nomen tueri mihi videtur, qui ipse selecta praeparare scit remedia, eorumque vires δοῦ in agendo proprietates in tot diversissimis casibus probe perspectas cognitasque habet. Eκ quo consequitur, ut iis etiam postea recte εο cum judicio uti pollit. Quodvis.cnim medicamentum tam promtum est ad nocendum, quam ad juvandum pro eo nempe, ut quis illo utitur. Mirilice igitur Hippocrates medicamentorum facultates, quas habent, medic 'rum memoriae commendat, cum ait in Libr. deierati ornatu I. 8. firma memoria teneto , medicamenta

plicer facultates o descriptas intelligo per obtervallo

200쪽

Prolegomena, Cap. I.

nes )s modo tales existant. Sint O in memoria tibi moriaborum curationes se harum modi, quotvlieiter θ qu

modo in singulis sese habeant. me enim principium esm medicina, medium ct finis. f. X., completam cujusque morbi historiam adomandam sectio cadaverum morbis defunctorum maxime pertinet. 'Seholion.

Non facile aptius ad morborum & mortis causas reum Iandas medium sectione de inspectione solertiori cad, verum , quae iisdem morbis extincta fiant , invenitur. Quamquam enim non omnia, quae in dissectis cadaveritius.oblervantur, semper primae & prodi imae morborum caulae habenda sunt, sed saepius effectus tantum causarum atque ipsius mortis: nihilominus non raro accidit , ut hac ratione genuinae insolitorum lubinde mo horum atque symptomatum causae manifestae fiant. N ii mihi sunt plures casius, ubi tum in ipsis morbis, tum, ira eorum causis cognoscendis, non incelebres etiam me dici valde hallucinati sunt, maxime alienas proserendo, cum postea facta lectione polyposae in corde vel vasis majoribus concretiones , abicessus metenterii, calculi in sellea vel vesica urinaria , rupta sanguinis vel lymphatica vasa, ingentes glandularum tumores, putrida viscera, uterus disruptus in conspectum venerunt, de quibus nihil plane antea cogitatum fuit. Quare dis-kctiones utique cadaverum frequentiores de solertiores a medicis anatomes peritis majorem in modum commendandae sunt, eo quod vera causarum morbi cognitio de Prudens remediorum ad eas auserendas adplicatio duo quasi poli sunt, circa quos tota praxis medica Vese

I. XI.

Eκ medicorum plenioribus observatis complura eaque maxime utilia in persectionem Se certitudinem artis nostrae redundant. Scholion. Neque enim alia via vel methodus suppetit, qua morbos a te invicem probe distinguere eorumque causas, multum quoque dissidentes , cognoscere possit-mus, quam per multiplices & recte institutas obtervationes. Ad prudentem etiam prognosin , sive ad judicium de morborum eventu formandum , quae doctrina mirifice ornat & perficit medicum, Husque eXistimationem auget, certior Sc melior, quam per obse vationes , nulla via invenienda est. Quam infinita Circa morborum plognosin regulae in Hippocratis ali rumque veterum monumentis prostant, quae tamen marima ex parte sallaces sunt, tantum abest, ut pro

universalibus sententiis & aphorismis veris haberi possint. Idque accidit maxime ob eam rationem , quia non ex integris morborum historiis, sed eκ earum mentis tantum Be quibusdam, non omnibus de singulis circumstantiis , aepromtae sunt. Igitur , longe

perfereor & haec doctrina de prognosi speranda nobis

exit , modo ex multiplici observatione de accuratiori consideratione circumstantiarum prognosticas regulas demum elicere incipiamus. Neque dici satis potest, quam utilia corollaria in usum suturum, ratione methodi medendi, ratione adplicationis remediorum, Min cognoscendo, quaenam ex horum genere noceant vel prosint, hauriri queant. Medico enim nunquam desistendum est ab observationibus & experimentis, neque i illa , licet etiam minor momenti videantur, ne gligenda sunt. Ego certe non iacile casum quendam

medicum praetermitto, quia vix ullus incidit, ex quo non quippiam adhuc addi lcere possim, cum ad mini mum , quod jam in entum 6c cognitum fuit, exinde

I. XII.

observationes medicae itemque historiae morborum accurate conscriptae , ad dissidentes medicorum hypotheses, opiniones & controversias etiam in praxi ciecbdendas aptillimae sunt. Seholion. Si ulla , certe medica disciplina innumeris opinionum figmentis, sectis de controversiis immersa est. Ex harum vero dissidentium opinionum labyrintho nosmet extricandi non ego meliorem novi modum, quam si earum adplicationem ad medicas observationes, quae genuinum ac immutabilem naturae ordinem & pro cessim in vitae, sanitatis ac morborum negotio complectuntur, urgeamus; tum enim facile earum sterii, ras apparebit , eo quod tam paucis phaenomenis & circumstantiis explicandis congruant aut sussiciant. Quot diversissimae medicorum in praxi medica circa reme diorum valentium Sc heroicorum usum e. g. Venae sectionis, sonticulorum , vescatoriorum, purgantium sopiatorum, chinae chinae, saliuin volatilium , marti lium, sunt sententiae λ dum quidam in certis morbis sanandis illa in coelum quasi efferunt, alii eadem in iisdem morbis penitus deprimunt Ze damnant: de si guli tamen , ut adsertiones suas confirment, ad experientiae asylum confugiunt. Hic certe non proclivior emergendi ex hisce dissicultatibus patet via, quam si observationes cum cura Sc diligentia conscriptas de illis morbis, in quibus damnum vel salutem haec medicamenta attulerunt, consulamus ; tunc iacile apparebit, pro differenti circumstantiarum ratione in eodem mor bo remedia haec insignem opem vel etiam damnum attulisse , adeoque in se non esse nociva, sed in mediis cos culpam esse refundendam , qui iis non recte in

suerunt.

I. XIII.

Alterum verae pathologiae & therapiae sundame tum est lesentia corporis humani anatomica de mech taces, quae in eo celebratur. Gholion. Corpus nostrum machina est , summo DEI artificio de sapientilliino ordine constructa , ut motus strincturae convenientes edat; quorum naturam de leges' exquisite nolle oportet medicum. Hi enim sunt , qui vitam sive conservationem corporis nostri corruptibilis tuentur: hi sunt, qui omnes ejus actiones secundum ordinem te divinum praescriptuin moderantur, id est,

sanitatem praestant ; hi quoque perversi vel destructi

morbos, imo ipsam mortem emciunt. Haec motuurri scientia adprime utilis est medico, quia ex horum natura omnia ea , quae circa corpus contingunt, atque tum in corpore morbose, tum in morborum historiis continentur, apte explicari debent. Et hoc est , quod medicorum recentiores urgent, omnia eκ mechanicis rationibus deducenda ac derivanda esse , cum veteres

duntaxat materiae variis qualitatibus & tempetiebus inhaeserint, omisso motu , qui tamen praecipuum est mechanices principium. Ex quo intelligitur, quantum utilitatis in rem medicam ex interiori rerum mechania carum de physicarum notitia, quae etiam ipsam physiologiam corporis nostri comprehendit, profluat.

I. XIV.

Quicunque anatomes peritus est mechanicam cor poris nostri bene callet , is utique aptit simus erit ad multas dissiciles de alias abstrulas res , quae in nobis fiunt de contingunt , explicanda . Seholion. Facile damus de concedimus , mechanicam corporis humani longe superiorem esse illa , quae ab arto

humana

SEARCH

MENU NAVIGATION