Synopsis theologiæ dogmaticæ quam in suo seminario tradit et evolvit Jeremias Bonomelli

발행: 1872년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

duam liorrendam doctrinam Iangenius emollire conatus est h0c modo: Deus omnes homines peccato originali insectos videt: ex hac massa peccatorum ante praevisa merita quosdam seligit et vult salvos, quoSdam

autem rejicit: illos gratia invincibili ad salutem perducit, istos hac gratia destitutos insallibiter damnat. Calviniani

dicti sunt praedestinatiani antelapsarii, IanSenistae praedestinatiani instulaminii Calvinianum dogma et Iansentana doctrina inter hae-γSes recenseri debent. Trident. Sess. 6. c. XVII. - Si quis justificationis gratiam nonnisi praedestinatis ad vitam contingere dixerit; reliqu0s vero omnes, qui V0eantur, V0cari quidem, sed gratiam non accipere, utpote divina p0testate ad malum praedestinatos, anathema sit. C0nseta can0n. XVIII. Concit. ΙΙ. Αrausicanum. 3. c. 25. Sacrae Scripturae tam detestabilem errorem disertissime repellunt: M locis citatis et enarratis l. Timol.

Exedhielis XVIII. 23. Petri II. III. 5. Repellunt b)ad Rom. II. 8. 9. Matth. XXV. 44. et seq. iisque omnibus locis in quibus damnationis poena propter peccatum inflicta dicitur, et perditio humanae voluntati tribuitur. Repellunt so) Patres omnes, quos supra thesi 27. pr0tulimus, quibus alii plures addi possunt, quos inter, aliis sepositis, unum Augustiuum audiamus: B0DUS est Deus, justus est Deus; potest aliqu0s sine bonis meritis liberare, quia b0nus est: n0n pinest quempiam Sine malis meritis damnare. quia justus est. C0ntra Jul. lib. III). Calvinianum dogma ipsius Dei naturalem et phil0s0phidam notionem penitus tabefactaret. Nanque Deum

112쪽

beretur, v0lente et instigante ipso De0, ut p0Stea poenam instigero posset, et ita majestatem et justitiam manifestare. 2. Fingeret Deum Simulat0rem, quippe qui quosdam asseetus pios excitaret ad fidem et gratiam,

sed revera neque sidem, neque gratiam concedere vellet. 3. Fingeret Deus injuStum, tyrannum omnium scelestissimum etc. vide Petavium lib. X. c. 4 3, i stte). Opp. I. Ad R0manos. IX. 4 l. et seq. ex professo Paulus docet, h0mines ad reprobati0nem destinari ante praevisa merita seu pBecata, indurari, excitari ad ostendendam Dei virtutem, eligi vasa in contumeliam etc. Ergo etc. :REsP. Vide responsum jam Supra datum, quod attinet ad hoc caput Epist. ad Rom. Animadvertendum est, generatim malos indurari a Deo, excitari in ostensionem justitiae, non quatenus hoc Velit Deus voluntate antecedenti, Sed cor equenti; gratia inim, cui homines resistunt, eosdem indurat, et praesupp0sita hominum malitia et obstinatione, divina justitia et potentia manifestantur.

Praeterea, testimonium Pauli praesertim v. 4 6. et 2 leo spectare videtur, ut divinam misericordiam extollat, et hominum naturalem impotentiam et imbecillitatem ad gratiam adliscendam evidentius declaret. Opp. II. Proverb. XVI. 4. legimus: Propter semetipsum universa operatus est Dominus, impium qu0que ad diem malum. Ergo etc. REsp. Eliadi malum creavit Deus ad gloriam suam, praesupposita culpa voluntaria, c0needo; non praeSupposita, neg0. Sic Sol Ii p0ssunt plures ejusdem generis disticultates. Absolvamus verbis S. Prosperi - Νemo a Dpo ita creatus est ut pereas quia alia mi cauSa

113쪽

nascendi, alia pereundi. Ut enim nascantur h0mines. conditoris est b0neficium; ut autem pereant. praevarie

sionis est meritum.

Vide Thomam Cont. Gentes lib. III. c. ultimo. et Summa Ι' p. q. XXIII. art. 3. quibus in lueis ludiue Deum reprobare malos propter peceatum, qu0d permitit. Liceat tamdn, tanti Doctoris reverentia, sidenter dicere, nobis rationem loquendi, et reprobati0nis doctrinam iis locis expositam durissimam videri. Tu s. XXXVII. Sententia illorum the0logorum, qui reprobati0nem negativam voluntati Dei antecedenti accenserulam esse existimant, sicut non facile conelliariptisse videtur cum sincera et universali Dei salutifera voluntate, ita a positiva reprobatione parum dii serre videtur. Dem. Calliolidi omnes Theologi contra Calvinistas unuore affirmant. laeceatum esse solam et veram positivae reprobationis causam proximam. At si quaeratur cur isti peccent, et ideo damnentur, illi non peccent et Salventur, vel si peccant, resipiscant, et ad gloriam aeternam perVeniant, non est eadem theologorum Senientia, ut ex supra dictis de variis praedestinationis opinionibus, manifestum esse debet. Sunt theol0gi qui dicunt, Deum ante praevisa merita quosdam positivo deereto a gloria, tamquam a dono supernaturuli atque ade0 indebito excludere, Sed neminem ad poenas auternas addicere, nisi prae iS0 peccato vel originali vel actuati: et in h0c lantum a Calvinistis, caeterisque praedestinatianis ante et nistat ruriis disserunt, ut isti reprobos ad mortem damuent positius de rem. quin Deus ad eorum peccata

attendat; isti autem theol0gi positivum damnationis ci e

114쪽

cretum ex praeviso peccato repetant. Sunt et alii theologi qui defendunt, Deum qu0sdam aute praevisa morita ad gloriam destinare, illisque gratiam Upicacem conferre, qua infallibiliter Salvantur; quosdam autem non praedestinare ad gl0riam, sed relinquere, et quoad eosdem negative se habere, qui ideirco insallibiliter peccant et pereunt. Denique Sunt et alii liuologi, qui contendunt, Deum neminem a gl0ria neque positise, neque

negative ante praevisa merita excludere, sed tantum eos, quos plecaturoS esse et in peceato morituros praenovit.

Vide do hac re Francis. Suarer te Reprob. lib. V. c. 5). Quibus praestitu is, tenemus, utramque sententiam depositiva et negatia excluSione a gloria ante praevisa merita voluntati universali et salutiferae Dei repugnare videri. Verum enimvero: α) In Scripturis ritu enarratis hujus positivae, vel negativae exclusionis ante prae isa merita a gloria, cum qua necessario nectitur damnatio aeterna, ne vestigium quidem invenitur; loca enim, ad quae pr0vocant, aliter accipi possunt, ut ostenSum est Supra quoad caput IX. ad Rum; ergo sententia Thom, Stica et Augustiniana, sive rigidior, sive mitior biblico Iundamento caret. b) Ιmo utraque sententia plurimis biblicis testim0niis reprobari videtur. Conser. loea Supraeliata in thesi XXVI. e) Velint nolint patrocinatores

Sententiae, quam refellimus, sep0sito Augustino, et Thoma, quorum tamen mens non Videtur satis expl0rata, eorum doetrina majoribus nostris orientalis et occidentalis Ecclesiae incomperta est. Imo dὶ eam tum graeci, tum latini Patrps repellere videntur, cum firmissime teneant, Deum voluntate antecedenti, eaque vera, saecunda etc.

115쪽

omnium omnin0 liominum velle salutem. e) Eidem sententiae refragatur idaea infinitae bonitatis Dei, t0t auxiliis gratiae, tot salutis mediis, tot charitatis pignoribus luculenter patefacta. t) Eidem refragari videtur sensus siletium et Ecclesiae, quae pro omnibus Orat, Omnes ad salutem vocat, bene de omnibus sperat, de nullo peceatore desporale etc. 9ὶ Eidem refragatur sensus p0puli christiani, qui hanc d0ctrinam, si clare et publice enunciaretur, horreSceret. h) Haec sententia animos in desperationem lacile induceret, et humanae energiae nerV0s praecideret. 0 Digerimen inter hanc sententiam de positiva et nNatiou exclusione a gloria et Calvinianam atque praedestinatianam haeresim, quamvis non inficiemur, vix tamen distinguere possumus. D Sententia nostra sagilius dissicultates omnes s0lvit. 0 Quod vero pertinet ad exclusionem negativam a gl0ria, quae est initi0r opinio, observandum venit, haud sacile eam cuneipi et admitti posse. Etenim quis sibi persuadere p0terit, Deum quoad pinrimos h0mines et fortassis quoad maximam partem n sative Se habere, eosque neque ad gl0riam neque ad poenam praedestinare' Deus creaturas omnes diligit, eisque b0num vult: amor enim, seribit Augustinus in Psal. 32s),

habet vim suam, nee potest Vacare amor in anima amantis. uagis igitur e0nsentaneum videtur assimare, Deum adgl0riam omnes praedestinare, dumm0do gratiae m0rem gerant, et in gratia perseverent; si secus se gesserint, e0S repr0bat; et ut rebelles 1lammis aeternis crueiandos tradat.

0n sine fructu legi p0lerit liber X. Dionysii Petavit.

116쪽

sisPUTATiONI de Deo, d usque natura, atque pr0prietalibus altera non minus necessaria, et sortassis dissicilior succedit, quae est de Personarum Trinitate. Hoc alterum doctrinae caput, quod cum antecedenti penitissime conjungitur, ad ea pertinet gatholicae sidei prinoipia, quae omnes, etiam simpliciores fideles, prosteri tenentur: hoc autem catholicae sidei caput et fastigium ab innumeris haereticis varie oppugnatum suit, quorum cathulogum, tum eruditi0nis, tum etiam scientiae causa, breviter praetexere operae praetium erit. Primum occurrunt Patri passiani, Cypriani Epist 783, qui personarum distinctionem auferentes, Patrem quoque paSSum esse asserebant. Noetus, Epiphan. Haeresi

75. Sabellius, Haeresi 4s), Paulus Samosatenus, Athan. de Sal. Adv.) personas divinas distinctas negabant, vel disinctionem nominalem introducebant, unde inter Trinitatis hostes merito regensiti suerunt. Paulo serius Ariani, et Semiariani, Photiniani et . ut omnibus n0tum est, Trinitatis dogma labesaetabant; distinctionem enim personarum eo usque urgebant, ut consubstantialitatem rejicerent. Se

117쪽

Servetus De Trinit. erroribus etc.), plurus Sectae protestantes, ut Arminiani, et Puri lani; et ante eos Rusellinus, Anselm. lib. II. epist. 4s). Abbas Ioachim etc. qui Trinitatem, ut antiqui Sabelliani, nomine tenus admittebant. Cui explicationi plus minusve subscribunt rationalistae n0strae aetatis Galliae et Germaniae, ut

Cousin Melh0de a suture p0ur l' histoire de la phil,soplite etc.), Michelet, Histoire de Franeo t0m. I. p. 439.), Bauder, In Ephem. Eccles. ann. l830. N. 74. 72.). Heget, Philos0ph. Relig. t0m. XI. p. 340ὶ, et alii lare omnes rationalisti eae scolae, qui Trinitatem cath0ligam putant nihil aliud essρ, quam idem insimul et siniti, et relationis inter utrumque, vel tripli dem Dei manifestationem in lege, in Evangelio, et in Delegia,

Vel esSe potentium, αm em, et spiritum, vel tandem esse ipsum ens consideratum in M, in evolutione necessaria eaeterna squam creationem ipsi dicunt), et in reditu quodam ad unitatem, et manifestatione eos sentiae, qua Trinitas logica completnr. Antequam tractationem ineamus, potestatem et usum vocabulorum, quae frequentanda erunt, determinare ju- Verit, ne confusio oriatur. T0ta el0cubratio ad duplex eaput revocatur, ut ipsa objecti natura, de qu0 agimus, postulat. In Deo enim habemus id quod est unum, Seu commune, Vel alsolutum csei licet essentia et id quod est υurium, particulare, relativum spersonae distinctae). Hinc duplex vocabulorum ordo, qui dupli ei objegio re- Spondeat: aliae enim sunt voces, quas ad id quod est commune, aliae ad id quod est particulare reseruntur. Vocabula quae designant qu0d est commune. MSO-

118쪽

natura, et apud graec0s n0n infrequenter etiam hypo-3tagis υποστασισ): vocabula Vero, quae ad id quod est particulure, relatiuum, et varium reseruntur, Sunt 3ubsistentia, Supp0δitum, perSona, et eliam, hyp03t D. Enentiu το εινa ι) est id, qu0 res est qu0d est: essentia est quod prius in re menti occurrit, principium et origo proprietatum omnium, quae ex ipsa s0bolescunt, et quo c0nstituitur quiddam sui generis a caeteris distinctum. Vide Storchenau Ont. Seet. c. 2. et Sui-cerum Th. etc.)Substantia sonoια) juxta Augustinum de Trinit. lib.

VII. 4. 4.) latine n0n aliter quam essentia s0let inte, ligi, et nune horum vocabul0rum usus communis est apud omnes theol0gos. Substantia, proprie et ethi mologico significare videtur id quod 3lia sub Morientibua proprietatibus et Stat in se, n0n in alio, adeoque in existendo independens est. - Substantia, sic Damascenus Dialec. c. 4.) est res ατθυπαρκτον independens, a Se, neque alio indigens ad subsistendum. - istentia jure dicitur eneretia in actu: existere perinde est ac dicere 3istere eae, ab alio substantiam habere, et melius sortassis vox ista, ut observat Vico in Scientia Nova, usurpatur de rebus creatiS, quae exiStentiam a Deo mutuantur: tamen potest signi sicare ipsam Dei essentiam, quatenus est actu Vere exiStenS, dummodo animadvertamus, rationem divinae existentiae esse in ipsa divina essentia. Nutura Ουσισ) a nasci, quamvis plus Semel apud latinos et Italus significet res Mistente3, vel etiam proprietates inhaerentes, et modum proprium existendi,

tamen ethim0l0giee significat id quod ab alio nascendo

119쪽

habet quod est. Usus autem eommunissimus postulat, ut dicamus naturam nil ill aliud esse quam essentiam, principium operati0nis etc. Subsistentia est modus, quo substantia quaelibet completur, et determinatur, suique sit juris. Suppoxitum svocabulum a schola inustetum) parum dissert a subsisthntia, et significat substantiam comple-pletam, individuam et principium integrum habentem suasi operationis. Unde, ut n0tant th00l0gi, c0rpus, anima, mens, Se0rSim Sumpta, dici n0n. 90SSunt 3uppo8ita, siquidem singula ab aliis pendent neque vero sui juris

sunt.

Persona, πρ ooοποσ) desinitur a theologis cum Boetio: Naturae rationalis individua substantia. - lib. I. de duobus naturis. Quae Boetiana desinitio optima est, dummodo illud individua aequipolleat voci ineommunicabilis; secus in Deo una tantum persona statui videretur, si uti una est et substantia. S. Thomas Boetianam definiti0nem ex professo tuetur. I. s. q. XXX. art. I.), qui utiliter eonsuli p0terit. Hinc manifestum est, quod judicium serendum sit de desinitione D. Maiiae de Biran: Voluntas est ipsa

persona, et omniS persona est ipse ego. Ouvres inedites. tom. I. p. 228). Namque etsi Voluntas neces- Sario requiratur ad personam c0nStituendam, n0n eSttamen ipsa pers0na, non homo, sed hominis proprietas. Quilibet videt, hane desiniti0nem Trinitatem, et Incarnationis dogma subvertere. Item non est omnibus suis partibus absoluta defini

120쪽

qua hom0 p0llet p0tiundi naturalium proprietatum,

easque dirigendi, personam c0nstituit. - Ηaeg eSt D0tio pers0nae inadaequata, siquidem et aliae lacultates humanae non sunt omittendae, Sine quibus homo non esset h0m0, ade0que neque perS0Ba. Quidam alii pers0nam in ipsa conscientia collocarunt; sed male omnino: persona enim esse potest, quin homo sui conscientiam actualem habeat, et pers0na eidem praeexistit, ut in insantibuS. etc. Persona, ut quae diximus paucis c0mpraehendamus, est natura rationalis perfecta, et ita determinata, ut sit sui juris, autonoma, et ideo incommunicabilis. i-i Natura igitur vel essentia etc. designat genus, id quod est commune: per80na Vero ultimam determination , , modum Mistendi particularem, et quo substantia vel essentia determinatur. etc. Conser Malignon - Laquesti0n du supernaturet. eci. Part. 2. Ch. VI. et VII). Iam supra diximus, in Deo potissimum duo esse distinguenda, sollicet. id quod est commune, et id quod est parti gulare; et sicut in De0 sunt proprietates, quae ad id qu0d est e0mmune reseruntur, ita sunt et proprietates, quae ad id quod est particulare spectant: illae attributa dicuntur, deque iis supra egimus in tractatu de Deo. Proprietates quae reseruntur ad id quod in

Deo est particulare et relativum, et designant Vel con-atituunt pers0nas, quaeque incommunicabiles sunt, ad Sequentes revocantur: I. Innascibilita3 α γεννηπια, vel ανσρκις, quae designat Putrem. II. Paternitas πατρονησ), qua po3itive Pater constituitur. III. F

SEARCH

MENU NAVIGATION