Historiae naturalis libri XXXVII

발행: 1784년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

C. PLINII SECUNDINATURALIS

HISTORIAE

LIBER XX.

Medicinae ex his quae seruntur in hortis. naturae ordiemur, &cibos suos homini narrabimus , faterique cogemus ignota esse, per quae vivat. Nemo id parvum ac modicum existimaverit, nominum vilitate deceptus. Pax secum' in his aut bellum naturae dicetur, odia, Famicitiaque rerum surdarum ac sensu carentium r&, quo magis miremur, omnia ea hominum cauSa, quod Graeci sympathiam adpellavere: quibus cuncta constant , ignes aquis restinguentibus , aquas Solea) simul. Μoxi amicitiaeque.

62쪽

C. PLINII NATUR.

Igdevorante, Luna pariente , altero alterius injuria deficiente sidere. Atque ut a sublimioribus recedamus, serrum ad se trahente magnete lapide, & alio rursus abigente a sese: adamantem opum gaudium, infragilem omni cetera vi & invictum , sanguine hircino rumpente, quaeque alia in suis dicemus locis, paria, vel majora, mira. Tantum venia Sit, a minimis, sed a salutaribus ordienti, primumque ab

hortensiis. Io II. 1. Cucumim silvestrem esse diximus, multo infra magnitudinem sativi . Ex eo fit medicamentum, quod vocatur elaterium, Succo expreSSO e Semine. Cujus causa nisi maturius incidatur, semen exsilit, oculorum etiam periculo. Servatur autem decerptus una nocte: postero die inciditur arundine. Semen quoque cinere conspergitur, ad coercendam succi abundantiam : qui expressus suscipitur aqua caelesti, atque subsidit: deinde Sole cogitur in pastillos, ad magnos mortalium usus. Obscuritates &ao vitia oculorum sanat, genarumque ulcera. Tradunt hoc succo tactis radicibus vitium, non attingi uvas

ab avibus. Radix autem ex aceto cocta podagris illinitur, succoque dentium dolori medetur . Arida cum resina impetiginem & scabiem , quae p Oram& lichenas vocant, paro tidas & panos sanat, ct civis catricibus colorem reddit. Et foliorum succus auribus surdis cum aceto instillatur.

63쪽

HISTOR. LIB. XX.

9III. Elaterio tempestivus est autumno : nec ullum ex medicamentis longiore aevo durat. Incipita trimatu . Si quis recentiore uti velit, pastillos in novo fictili igne lento in aceto domet . Melius , quo vetustius: fuitque jam ducentis annis Servatum, ut auctor est Theophrastus. Et usque ad quinquagesimum lucernarum lumina exstinguit. Hoc enim veri experimentum est, si admotum prius quam exstinguat, scintillare sursum ac deorsum cogat. Pallidum ac laeve herbaceo ac scabro melius , ac leni- IO ter amarum . Putant conceptus ad alligato semine adjuvari, si terram non attigerit. Partus vero, Si in arietis lana adligatum inscientis lumbis fuerit , ita ut protinus ab enixu rapiatur extra domum.

Ipsum cucumim, qui magnificant, nasci praecipuum in Arabia, mox in Arcadia, Cyrenis alii tradunt, similem heliotropio . cujus inter folia & ramos provenire magnitudine nucis juglandis. Semen

autem esse ad speciem scorpionum cauda reple Xa , sed candida. Aliqui etiam ab eo scorpionium cucu- et O im vocant, essicacissimum contra scorpionum ictu S& semine & elaterio , & ad purgandum uterum alvosque. Modus portione virium ab dimidio obolo ad solidum. Copiosius necat. Sic & contra phthiriasin bibitur: & hydropises. Illi tum anginas & aseterias cum melle & oleo vetere sanat.

IV. a. Multi hunc esse apud nos, qui anguinus

64쪽

C. PLINII NATUR.

vocetur, ab aliis erraticus, arbitrantur. Quo decocto sparsa mures non attingunt. Iidem podagris cum articuli morbis decoctum in aceto illiniunt R, praesentaneo remedio . Lumborum vero dolori semine Sole siccato, dein trito, xx, xb pondere in hemina dato aquae. Sanat & tumores subitos illitum cum lacte mulierum. Purgat eas elaterium. Sed gravidis abortum facit. Suspirio Is prodest. Morbo vero regio in nares conjectum. Lentigines ac maculas e saxo cie tollit in Sole illitum. V. Multi eadem omnia sativis adtribuunt. Magnum etiam in eis momentum. Namque & eorum Semen, quantum tres digiti adprehenderint , cum cumino tritum, potumque in vino, tussientibus auxiliatur . Sed & phreniticis in lacte mulieris . Et dysentericis acetabuli mensura. Purulenta autem exspuentibus cum cumino pari pondere , & jocineris vitiis in aqua mulsa. Urinam movet ex vino dulci,& in renum dolore clysteribus simul cum cum in odio insunditur. VI. Pepones, qui vocantur, refrigerant maxime in cibo, & emolliunt alvum . Caro eorum epiphoris oculorum aut doloribus imponitur . Radix sanat ulcera concreta in modum favi, quae certa vocant. Eadem contrahit vomitiones: siccatur, & in farinam

ain illinunt. b triginta denariorum p.

65쪽

HISTOR. LIB. XX. 6r

tusa datur quatuor obolis in aqua mulsa, ita ut qui biberit, quingentos postea passus ambulet. Haec sarina & in smegmata adjicitur. Cortex quoque vomitionem movet, faciem purgat. Hoc & folia cujuscumque sativi illita . Eadem cum melle & epinyctidas sanant : cum vino, canis morsus. Item mil- lepedae: sepa Graeci vocant, oblongam, pilosis pedibus, pecori praecipue nocivam . Morsum tumor insequitur, dc putrescit locus. Ipse cucumis odore defectum animi. Coctos deraso cortice, ex oleo R, & omelle, jucundiores esse certum egi.

VII. 3. Cucurbita quoque silvestris invenitur , spongo S a Graecis adpellata, inanis, s unde & nomen ) digitali crassitudine , non nisi in saxo SIS nascens. Hujus commanducatae succus stomacho admodum prodest.

VIII. Colocynthis vocatur alia, ipsa plena, Sed minor b quam sativa. Utilior pallida, quando ejus

uni medicinae. Herbacea arefacta per se inanit al-Vum. Infusa quoque clysteribus, intestinorum omnibus vitiis medetur, & renum, & lumborum, ¶lyti : ejecto semine , aqua mulsa in ea decoquitur ad dimidias : tutissimo infunduntur oboli quatuor. Prodest & stomacho , farinae aridae pitulis cum decocto melle sumptis. In morbo legio utiliter se-

66쪽

C. PLINII NATUR.

62mina ejus sumuntur, & protinus aqua mulsa. Carnes ejus cum absinthio ct sale dentium dolorem tollunt. Succus vero cum aceto calefactus mobiles sistit. Item spinae, & lumborum, ac coxendicum dolores, cum oleo si infricetur . Praeterea , mirum

dictu, semina ejus si fuerint pari numero ad alligata febribus , sanare dicuntur , quas Graeci periodicas

vocant. Sativae quoque rasae succus tepefactus auribus medetur. Caro ejus interior sine semine, claro vis pedum, & suppurationibus, quae Graeci vocanta postemata. Decoctae autem universae succuS, dentium motus stabilit, & dolores inhibet. Vinum cum ea servefactum, oculorum etiam impetus. Folia ejus Cum recentibus cupressi contusa, dc imposita: ipsa quoque tosta in argilla, ac trita cum adipe anSeris, vulneribus medetur. Nec non ramentis corticis recentes podagras refrigerat, & ardores capitis , insantium maxime. Et ignes sacros, de strigmentis, vel his impositis, vel seminibus succus ex Strigmenetotis, illitus cum rosaceo dc aceto , febrium ardores refrigerat. Aridae cinis impositus mire combusta Sanat. Chrysippus medicus damnabat eas in cibis. Sed omnium consensu stomacho utilissimae judicantur , dc interaneorum vesicarumque exulcerationibus.

IX. Est dc rapo vis medica. Perniones ser Vens impositum sanat. Item frigus pellit e pedibus. Aqua decocti ejus servens podagris etiam frigidis medetur:

67쪽

. HISTOR. LIB. XX. Ga& crudum lusum cum sale, cuicumque villo pedum. Semen illitum & potum in vino, contra Serpentes& toxica salutare esse proditur. A multis vero antidoti vim habere in vino & oleo. Democritus in totum ea abdicavit in cibis , propter inflationes . Diocles magnis laudibus tulit, etiam Venerem stimulari ab eis professus: item Dionysius: magisque, si eruca condirentur. Tosta quoque articulorum dolori cum adipe prodesse. X. Silvestre rapum in arvis maxime nascitur , fruticosum, semine candido, duplo majore, quam papaveris. Hoc ad laevigandam cutem in facie, totoque corpore , utuntur , mixta farina , pari mensura, ervi, hordei, tritici, & lupini. Radix ad omnia inutilis. XI. 4. Naporum duas differentias & in medicina

Graeci servant. An Gulosis soliorum caulibus floren-

eis, quod bunion vocant, purgationibus feminarum,& vesicae & urinae utile decoctum , potum ex aqua mulsa, vel succi drachma. Semen dysentericis tostum, tritumque in aqua calida, e cyathis quatuor. Sed urinam inhibet, si non lini semen una bibatur. Alterum genus buniada adpellant , & raphano dc rapo Simile : seminis praeclari contra venena: ob id& in antidotis utuntur illo.

Laudatissimus in Arcadia : quamquam ct alibi na-

68쪽

C. PLINII NATUR.

scitur, utilior urinae dumtaxat ciendae. Cetero gesti i usus in Italia, & armoraciam Vocant. XIII. Et sativi vero, praeter ea, quae circa eos dicta sunt, stomachum purgant, pituitam extenuant, urinam concitant, bilem detrahunt. Praeterea cortices in vino decocti, mane poti ad ternos cyathos, comminuunt & ejiciunt calculos. Iidem in posca decocti contra serpentium morsus illinuntur. Ad tussim etiam mane jejunis raphanus prodest cumro melle: Semen eorum tOStum, ipsumque commanducatum, ad lagonoponon: aquam foliis ejus decoctis bibere, vel succum ipsius cyathis binis contra phthiria ses: phlegmonitin ipsos illinere lusos , livori vero

recenti corticem cum melle: veternosis autem quam acerrimos mandere: semenque tostum, dein contritum cum melle, suspiriosis. Iidem & contra venena prosunt. Cerastis & scorpionibus adversatur: vel ipso, vel semine infectis manibus impune tractabis: impositoque raphano Scorpiones moriuntur. Sa-dio tutares & contra fungorum aut hyoscyami venena

aeque, ut Nicander tradit: & contra viscum quoque dari Apollodori duo jubent: sed Citieus semen ex aqua tritum, Tarentinus succum. Lienem item eX- tenuant: jocineri prosunt, & lumborum doloribus. Hydropicis quoque ex aceto aut sinapi sumpti, &

69쪽

HIs Τo R. LIB. XX.

stonicus & coeliacis. In testinorum ulcera Sanant: ac purulenta praecordiorum, Si cum melle edantur. Quidam ad haec coquere eos in luto illitos malunt: sic & seminas purgari. Ex aceto & melle sumpti, intestinorum animalia detrahunt. Item ad tertias decocto eorum poto cum vino. Enterocelis prosunt: sanguinem quoque inutilem sic extrahunt. Μedius ad haec & sanguinem exscreantibus coctos dari jubet: & puerperis ad lactis copiam augendam. Hippocrates capitis mulierum de fluvia fricari raphanis:& super umbilicum imponi contra tormenta vulvae. Reducunt & cicatricem ad colorem. Semen quoque ex aqua impositum, sistit ulcera, quae phagedaenas vocant. Democritus Venerem hoc cibo stimulari putat: ob id fortassis voci nocere aliqui tradiderunt. Folia, quae in oblongis dumtaxat nascuntur, e Xcitare oculorum aciem dicuntur. Ubi vero acrior raphani medicina admota sit, hyssopum dari protinus imperant: haec antipathia est. Et b aurium gravitati

succum raphani instillant. Nam vomituris summo cibo esse eos, utilissimum eSt.

XIV. Pastinacae simile hibiscum , quod molochen agriam vocant, & aliqui pistolochiam, ulceribus cartilaginis & ossibus fractis medetur. Folia ejus ex aqua pota alvum solvunt, serpentes abigunt. Apum, a) illitor deest . b) At.

Plinius T. V.

70쪽

C. PLINII NATUR.

vesparum , crabronum ictibus illita medentur. Rad; cem ejus ante Solis ortum erutam involvunt lana coloris, quem nativum vocant, praeterea ovi S, qua seminam peperit, strum isque vel suppuratis adligant. Quidam ad hunc usum auro effodiendam censent: cavendumque ne terram attingat. Celsus & podagris, quae sine tumore sint, radicem ejus ex vino

decoctam imponi jubet. XV. s. Alterum genus est staphylinos, quod

Io pastinacam vocant. Ejus semen contritum & in vino potum, tumentem alvum, & suffocationes mulierum, doloresque lenit in tantum, ut vulvas corrigat : illitum quoque e passo ventri earum prosit :viris vero prodest, cum panis portione aequa tritum , ex vino potum contra ventris dolores. Pellit& urinam: & phagedaenas ulcerum sistit recen S cum melle impositum, vel aridum farina inspersum. Radicem ejus Di euches contra jocineris, ac lienis, ilium, lumborum, & renum vitia ex aqua mulsasto dari iubet. Cleophantus & dysentericis veteribus. Philistion in lacte coquit, & ad stranguriam dat radicis uncias quatuor: ex aqua hydropicis, 'similiter& opisthotonicis, & pleuriticis, & comitialibus.

Habentes eam feriri a serpentibus negantur: aut qui ante gustaverint, non laedi . Percussis imponitur cum axungia. Folia contra cruditates manduntur.

Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, sertassis

SEARCH

MENU NAVIGATION