장음표시 사용
131쪽
Paulus ; uterque Phryx, Epictetus Hierapoli, Epaphroditus Colossis, prope Laodiceam atque Hierapolin oriundi. Phryges vero atque Asiatici Romae plerumque servi, ut tum pene proverbio sit notum, quod usurpat Cicero,' Phrmem plagis Hri solere meliorem, & ' alibi apud eundem legimus, Venales Mimicos. Quod vero dicatur Epaphroditus in Epistola Pauli, Apostolus seu Nuncius Philippensium, id de illo sic exponendum est, qui Paulo horum
nomine pecuniam numerari curaverit. Nec
obstat, quod de illo Paulus loquatur, quasi in potestate sua quodammodo fuisset, non autem Heri; ut ejus ministerio Paulus uti posset;
nondum enim ad id fortunae culmen quo post illa pervenerat. Et cum primam Neronis iram atque ferociam evitaiset,liberum ei erat quamvis legationem aut negotium subire. Licet subtille non constet, sed sorsan Romae mansit, atque Nerone usus est multo quam antea mi
11. Huic igitur Epaphrodito quod esset Christianus blandire cupiens Iosephus, hoc de Christo Testimonium dc potuit, & voluit suae
Historiae interserere. Id enim aulicorum est ingenium, necessitasque eos premit, uti multa ad aliorum mentem cogantur, vel dictis vel scriptis, quanquam non aversb animo, sepe
' tament Orat. pro Flacco. In Verr. v.
132쪽
tamen praeter animi sui sententiam, persequi. tam autem esse aulicorum in his rebus com ditionem, quotidie videmus ue ac nisi vider mus, vel ex isto Epaphrodito facile possemus assequi: cujus vitae ratione cognita, rum necessariorum, & eadem fortun1 utentium simul,
unum plerumque aut simile sit studium, similisque sententia, de Iosephi quoque sententia poterimus judicare. Quamobrem usus erit, ut hic apponamus quae ex ore Epicteti decerpta narrat Arrianus, de Epayhrodito isto Epicteti Hero, Sic autem ille in il distertatione de modo quo tractandi aut colendi sunt Ty
Ergo cum Iosephus hunc Epaphroditum Christianum coleret, oportet etiam, ut de Christo bene sit locutus. Non satis erat tunc Domitiani gratiam captare, nisi Epaphrodito, qui erat I Libellis, etiam adularetur. Ea enim est aulicorum conditio, ut idem observat Arrianus, non solum ut Tyrannos colere debeant, sed δc eorum cubicularios. Quapropter
133쪽
licet Domitianus non esset Christianus; neque ideo fuerit opus Iosepho ut de Christo loqueretur honorifice ; cum tamen Epaphroditus Flavii amicus esset, atque Christianus, nole tem eum ac quasi invitum adduxisset ut scri beret. Neque hic obstaret quidquam impensus amor religionis Iudaicae, quem tamen aliabi negant in Josepho fuisse.
II. Nequis autem putet me haec omnia eo fine tantummodo excogitasse, ut hoc Test, monium defenderem ; neque quidquam inesse huic argumento virtutis aut roboris, ut aliquis mutavisse putetur sententiam pro varia fori na, Vel. prout cum variis fuerit versatus, quorum opinionibus ac consiliis ipse loquens aut scribens sua quoque verba accommodaverit, atque sententias; producam aliud exemplum in D. Hieronymo, viro magno, dc ut ita dicata in suo genere Iosepho pari, cuique proin te piniones singulariter admissas gravissima
fuerunt cum multis Ecclesiae Patribus jurgia. Hunc autem; qua ego ratione Iosephum era plicare, quo modo Iudaeus cum esset, honor, fice tamen de Christo sit locutus, eadem quinque tum defendere, tum etiam frequentiores ejus de auctoritate, ac inspiratione interpretum LXXII. contradictiones explicare conatur Arnoldus Bootius, acerrimus Hieronymi contra Morinum & Capellum defensor. Verba ejus Cuae totum hoc neqotium mirifico illu-
134쪽
strant haec sunt; ' Nihil igitur murum, quum adeo immani ob novam si am translationem flagraret inυidia Hieronνmus, s ad iliam amoliendi aliquid interdum locutus est, contra quam ipse sentiret. Sed es cum amicis suis Ac agere solebat, tit quoties in eos incideret, qui ista de
λαπι υσα o TH. opinione erant penitul imbuti, affectibus ipsorum Derba sua accomm daret, quo facilius eos corrigeret, atque Derit ii recipiendae aptiores experiretur. Facilius enim credebant, solo Deritatis amore illam noDa --
liri, atque a veteri Dersione discedere, de cujus auctoribus ipse tam honorifice sentiret. Habemus itaque Hieronymum, non minus ac Flavium nostrum versipellem, dc pro temporum vel hominum ratione mutantem ; ideoque altersm in verbis ac sententiis Theramenem. Nequis hoc novum esse in nostro Flavio crediderit aut singulare. I 8. Verum enim,ut tandem huic orationi aliquem modum ac finem statuam,licet Epaphroditus iste non fuerit Christianus, quod tamen ego verisiimum esse Credo, verum tamen Christiana erat Flavia Domitilla, tunc temporiS,
cum scriberet Flavius Iosephus, & postea ob Christi confessionem in Pontiam insulam relegata. Erat etiam Christianus T. Flavius Clemens, Consul, interfectus ob impietatem,
' Vindic. pro Heb. veritat. cap. XI. p. Izy.
135쪽
ut ferunt, hoc est, Christi fidem. Quem D
mitianus tamen, quo scribebat tempore Ios phus, impense amabat ; cujusque filios etiam tum parvulos successeres palam desimaverat. Hunc cum Suetonius contemptissimae inerti fuisse dicat, ego de summo Christianae religionis studio intelligo ; quam qui tunc colebant, hujus quasi vitae contemptu, plerumque ferorem publicam negligebant. Hoc Suetonius inertiam vocat. Istos Flavios coluisse nostrum,& magis etiam fortasse quam ipsum Domitia .num, immanem atque intractabilem belluam, nullus dubito: ideoque voluisse coram in os laedere male de Christo dicendo, aut animo
maleVolo tacendo, nunquam adducar Ut Cre
dam. Certe, Josephum magis est probabile Flaviis istis familiariter usum esse, ac EP phrodito, quam ipso Oesare. Quapropter Irsis putius adulatum else constat. Iosephus nemini non blandiebatur, qui aliquid apud Domitianum polleret ; cum etiam de Domitiae Longinae, licet hujus uxoris, probri tamen plenae, gratia gloriaretur. ἡ Α - Καί που
ille Libro de Vita sua extremo. Aliorum . igitur Flaviorum, Caesarisque cognatorum grati'm neglexisse, non est verisimile. Quam si minime neglexerit, sed omni conamine te laverit Consequi, non solum a maledicendo de Christo abstinuit, sed neque quidem lac
136쪽
re potuit. Non enim mihi videtur, Iosepho de Christo tacere fuisse liberum arbitrium. Neque hic quidquam Iusti Tiberiensis exemplum valet. Aliud erat in scribendo Iusti, qui de Christo tacuisse fertur, propositum; aliud Flavii Iosephi. ' Ille enim eo fine Hi
storiam scripsit, ut veritati fucum faceret, cum esset vir malus, & Iudaeus Zelota, hoc est religioni suae addictissimus, Romanorum ac Christianorum osor. Huic vero sola veritas erat cordi, quam ubique se cupere assequi profitetur, quantum possit; etiam ubi contra se stet, nec tam religioni suae addictum se ostendit, quin multa in se admittere deprehendatur sui prepossiti gratia, quae non satis congruere cum
illo judaico Zelo atque superstitione videantur. Cum itaque & rei veritas, & amicorum gratia, Iosephum ad bene de Christo sentiendum, bene etiam atque honorifice scribendum .. hortarentur ; quid nos miramur, illum de Christo Iesu hoc Testimonium scribere volu isse, aut etiam potuisse pernegamus
I . Hactenus de consilio Flavii Iosephi
cum Archaeologiam scriberet, egimus 3 quo manifestum fiat, eum voluisse ac debuisse de Christo loqui. Nunc tandem ex ejus consilio, atque Historias describendi modo, cognoscite esse impossibile, ut quis totam hanc de
137쪽
ut serunt, hoc est, Christi fidem. Quem D mitianus tamen, quo scribebat tempore Ios phus, impense amabat ue cujusque filios etiam tum parvulos successores palam destinaverat. Hunc cum Suetonius contemptisonae inerti fuisse dicat, ego de summo Christianae religionis studio intelligo; quam qui tunc colebant, hujus quasi vitae contemptu, plerumque fererem publicam negligebant. Hoc Suetonius
inertram vocat. Istos Flavios coluisse nostrum, dc magis etiam fortasse quam ipsum Domitia- num, immanem atque intractabilem belluam, nullus dubito: ideoque voluisse coram in os laedere male de Christo dicendo, aut animo
malevolo tacendo, nunquam adducar ut Cre
dam. Certe, Josephum magis est probabile Flaviis istis familiariter usum esse, ac Epaphrodito, quam ipso Caesare. Quapropter I insis pUtius adulatum et se constat. Iosephus nemini non blandiebatur, qui aliquid apud Domitianum polleret cum etiam de Domitiae Longinae, licet hujus uxoris, probri tamen plenae, gratia gloriaretur. η A
ille Libro de Vita sua extremo. Aliorum 'igitur Flaviorum. Caesarisque cognatorum grati'm neglexisse, non est verisimile. Quam si minimo neglexerit, sed omni conamine tentaverit Consectui, non solum a maledicendo
de Christo abstinuit, sed neque quidem lac
138쪽
re potuit. Non enim mihi videtur, Josepho de Christo tacere fuisse liberum arbitrium. Neque hic quidquam Iusti Tiberiensis exemplum valet. Aliud erat in scribendo Iusti, qui de Christo tacuisse fertur, propositum' aliud Flavii Iosephi. ' Ille enim eo fine Hi
storiam scripsit, ut veritati sucum faceret, cum esset vir malus, 3c Iudaeus Zelota, hoc est religioni suae addictissimus, Romanorum ac Christianorum osor. Huic vero sola veritas erat
cordi, quam ubique se cupere assequi profitetur, quantum possit; etiam ubi contra se stet, nec tam religioni suae addictum se ostendit, quin multa in se admittere deprehendatur sui prepositi gratia, quae non satis congruere cum
illo judaico Zelo atque superstitione videantur. Cum itaque & rei Veritas, & amicorum gratia, Iosephum ad bene de Christo sentiem dum, bene etiam atque honorifice scribendum - hortarentur; quid nos miramur, illum de Christo Iesu hoc Testimonium scribere voluisisse, aut etiam potuisse pernegamus I . Hactenus de consillio Flavii Iosephi cum Archaeologiam scriberet, egimus; quo manifestum fiat, eum voluisse ac debuisse de Christo loqui. Nunc tandem ex ejus conmlio, atque Historias describendi modo, cognoscite esse impossibile, ut quis totam hanc de
' Joseph. ste vita sua Pag. IOOI.
139쪽
de Christo peri cham Archarologiae interpolaret. Hoc si fecero ut cognoscatis, quid restat, nisi ut uno ore simul omnes hoc Testimonium tanquam verissimum ocipiamus. Satis enim constat, facilius esse integrum aliquem tractatum, aut librum alicui supponere, quam verum insigni aliqua parte aut lacinia interpolare. Illud enim ut recte fiat, nihil opus est, nisi ut quis, quod voluerit scribat, nomenque quod placuerit supponat. Deinde si temporum rationem accuratu observaVerit ;vel etiam scriptoris, si qua sint ejus alia scripta, stylum, & orationis colorem fuerit imitatus, omnia recte se habebunt, & latebit dolus: fortasse tamen latebit; multa enim sunt non pectata quae fraudem subolere faciant: 'Ut vero quis in verum cujusdam scriptoris librum aliquid novum insarciat, ei opus est atque necessarium, Ut omnes per orbem hujusce ibbri codices scriptos immutet; aut saltem, Ut codicos ad paucillimos redactos in sua potestate habeat immutandos, aut supprimendos, illis editis qui foetum suppositum gestent. Hoc nisi fecerit, non est quod speret diu fraudem suam latere posse, cum adhuc supersint alii
codices, quorum collatione fraus detecta citi-ris apparebit. Hac enim comparatione, non solum interpolata patent, sed & omissa resa ciuntur, & incauto sine dolo malo intrusa re
jiciuntur. Videndum est itaque, an Josephus
140쪽
non curaverit, Ut multa fuerint suorum scrip- torum eXemplaria; quod ut asseram facit,
quod libro de vita sua scripsit de suo more Ibbros in publicum edendi. Ut ut enim hoc est de libris Belli Iudaici dictum, nihil tamen
obstat, quin eum Ouoque morem atque insti tutum in aliis. servaverit. Ait enim se libros
Vespasiano atoue Tito obtulisse, quos Titus manu sua subscriptos; in Bibliotheca publicis ri jusserit. Deinde δc aliis quamplurimis, Regique Agrippae eam Historiam communicasse. Hunc morem si in aliis quoque scriptis servaverit, eumque servasse nullus dubito; atque ut vidimus, ducentis post ejus aetatem annis horum exemplaria ubique prostarent dispersa, neque minima pars in manus gentilium pedi venisset, quorum causa eos edidit: qui fieri possit, ut aliquis Christianus, eos insigni haeperiocha augeret; quam quidem exhibuisse omnes olim codices supra compertum est Concoquant sane istam fabam adversarii, i quibus dura est ingluvies: mihi Ionge satius est, nunquam istam in me admittere stultit,am, quam missis ambagibus verum esse hoc Iosephi Testimonium confiteri. i PRO
