장음표시 사용
41쪽
ides fatentibus eruditis incidit M. Nunquam quidem hoc lacturus, si quidquam ad causam suam pollere credidisset. Aliud enim est sensum auctoris male capere, aliud verba suinponere, quae ille nunquam locutus est aut . scripsit. s. Ad tertium illud crimen jam venio, Eusebium hanc perlocham in scripta Iosephi imirusisse ; quod si verum non fuerit, malitiam quandam summa cum temeritate in accusatore prodet. Quo crimine ut Eusebium alliget T. Faber accusator, tantum abest ut aliquod judicium habuerit, ut ne quidem levissima Eusebium accusandi suspicio vel ratio subsit, neque ipse quicquam protulit accusator: Sed cum stultus & temerarius sit Eusebius, testo Fabro, in citandis quibusdam testimoniis, ideo sibi videri hunc esse hujus fraudis auctorem. Mirari subsit mihi perpendenti quale demum sit eorum judicium, qui de fraudis hujus a ctore pronunciant, antequam ullam fraudem messe constet. Sichine quenquam esse 'adeo praecipitis judicii, ut de rei qualitate loquatur, priusquam de rei existentia certam habeat cognitionem λ siccine jura sinunt ut reus quis
agatur antequam crimen ullum commissum esse cognoscatur λ licet enim Tan. Faber de hac reata sit locutus, ut neminem amplius dubitare sinat,
42쪽
sinat, adeo firmis rem istam se credidit fuisserationibus consecutum : at Vero nondum se
iis rem in plano constituit, ut non multi gravissimi Viri etiam post illum scriberent, atque fraudem ine ise huic testimonio pernegarenti 6. Ego vero, uti spero, eam orationem deperiocha ista sum habiturus, quae inviti comsensum accusatoris extorqueat ; licet autem in altera parte de fraudis hujus auctore falso suspecto verba sim facturus, attamen quia necesse est ut Eusebio, quem primum esse qui citaverit videmus, sua constet auctoritas, quaedam in antecessum de hoc crimine dicam. Quapropter verbis Henrici Valesii Tanaq. F brum percontabor ue Cui bono iti Eusebiui com
gere voluisset ad an ex tesimonio Jostpbi missat disivitas Christi j Amum Euseoli aetate libri Antiquitatum Josephi in omnibus Bibliothecis visebantur ue quibus prolatis factissimum fuisset Eusebii fraudem convincere 'N Quasi non
fuerint tunc temporis multi Gentiles, apud quos etiam extarent Iosephi scripta. In conscribenda Historia sua usus est Eusebius L bris ex Hierosolymitana Bibliotheca, ut ipse fatetur, desumptis. Vides igitur quot Bc quantas regiones peragraverit iste Codex Archaeologiae Iosephi, antequam in illa Bibliotheca Roma delatus deponeretur λ idcirco frequenti
' Not. ad Euseb. Histor. Eccles Η. Ecc. Lib. VI. cap. a I.
43쪽
tia hujus filisse exemplaria verum est. Hune itaque scriptorem, Romae statuam ob ingenii gloriam meritum, cujus libri in Bibliotheca publica repositi sunt, ab ipso Imperatore Tito subscripti, ne fraus subelset, quisquam au'sus estet interpolare deniquelut nullus sit dubitandi locus, infra probabimus habuisse alios alibi scriptores Iosephi historiarum c dices, in quibus hoc extaret testimonium, quod etiam alterius accusatoris, Blondelli, conjecturam, sarculo nempe Christianissini secundo hanc fraudem, quam inter pias numerat, Dille confictam, penitus destruit. 7. Sed quid verbis opus est λ. laterem sortasse lavo, dum studeo Eusebii crimina falso objecta diluere: nam licet inculpabilis esset,
ris tamEn testimonium, utpote hominis ducem iis annas Josepho recentioris, nudam vim habere,
erunt fortasse, qui Dallae texemplo praetendent. Nemo enim adhuc hoc objecit, contentus Eusebii auctoritatem destruxisse reliquis argumentis, quae Dallarus sequi noluit in controversia Ignatiana. Nequis itaque dilutis criminibus, auctoritatem Eusebii. in posterum cupiat convellere, isto quem proposuit modo Dallaeus ; erit operae pretium, ut hac quoque parte eum restituam in quem meretur locum Quid ergo spectatis o bonit ut vobis producam auctores Eusebio antiquiores, cum nulla his esset necessitas ad Iosephum provocandi λ -- NO
44쪽
mo ante Eusebium negabat extitisse Christum,
cujus adhuc tum erat recens memoria, super
erantque tum natiVitatis, tum passionis ejus publica monumenta, ad quae tum provocare dc poterant, Jc solebant, Christiani Patres, ubi pririmum de ejus cxistentia dubitari coeptum est, ibi susscit, ut producat Eusebius, quae hoc dubium ab hominum mentibus auferre pollent. Sed id genus argumenti, quo negant, quem quam post cujusquam scriptoris mortem de
ejus scriptis liquido testari potie, quale demum vocabimus 3 An ergo non Vera sunt quae protulit Eusebius auctorum loca, licet ne mo praeter eum horum meminerit 3 cum cae tera omnia sibi invicem satis accurate respondeant; Veritas rei scriptae, Codicum fides locique citati quid jam quaeso objicimus, nul- .lam esse auctoritatem citantis si modo annis post ducentis vixerit Non enim quaeritur an
Eusebius viderit Josephum scribentem ; tum enim nihil esset hujus testimonium longe post alterum nati; qua sola suppositione nititur objectio sed id quaeritur et utrum Eusebius hoc testimonium in Archarologiae quos tum vidit codicibus, legerit Θ Quae cum ita sint. an ergo non sussicit Eusebii auctoritas, ut probet, hoc testimonium in sui aevi codicibus lectum fuisse λ nihil amplius opto. Hoc si Concedant, aliunde veritatem testimonii probabo, ut ipsi adversarii id tandem aliquando
45쪽
verum esse fateantur. Hactenus quidem de Eusebii auctoritate, quae hoc testimonium fi mat, satis est hoc loco dictum, quae mea qui dem sententia satis ad firmandam hujus pe
8. Huic tempore proximus est D. Hieronymus, qui laudat testimonium Flavianum. Quae duo autem in hoc negotio plurimum pollent, vir erat doctissimus, censor accutus,
Ac fere inculpabilis, quodque magis pro nobis secit, Iudaeorum Magistris addictior quam par est. Attamen in Catalogo Scriptorum Εωclesiasticorum, cum posuisset Iosephum, ejus etiam testimonium de Christo exhibet sine ulla suspicionis nota : quod utique nunquam fecisset, nisi vel genuinum esse credidisset, vel . etiam in suis codicibus legisset. Graecos A chaeologiae Iudaicae codices habuisse constat.& ex A. Cassiodori libro de divinis lectionibus discimus ue tradit enim, Hieronymum de vertendis illis in linguam latinam cogitasse, sed
operis magnitudine deterritum, mutavisse sententiam. Ergo cum nondum versa essent Iosephi scripta, ipse suam hujus perio hae versionem dare coactus est. Postea quam enim
multa honorifice de Flavio Iosepho edisseruiseset, nosque quaedam quae alias nesciremus d cuisset, his peri ham istam subjungit. 9. Hunc itaque tam preclare de istac peri ina testantem ut nobis surripiant, eodem ctu
46쪽
Eusebium crimine onerant, primo quidem,
quod iste fuso alibi citet Iolaphum, cum non
satis recth mentem ejus capiat. Deinde huie quoque vitio Vertitur, quod incaute Eus hium errantem plerumque sequatur. De primo cr1mine satis dixi pro Eusebio, quae hunc quoque tegant. Quod ad alterum uis lud attinet, quod aiunt Hieronymum, cum Catalogum Scriptorum Ecclesiasticorum conficeret, exscripsisse Eusebii collectanea, ideoque Eusebio erroris comitem se dedisse; nunquam quidem injustius vidi crimen cuiquam objici, cum cuivis legenti, vel istum de Iosepho articulum, planum sit, immane quantum differre codices Archaeologiae Eusebianos ab illis Hieronymi, ut satis ex hujus versione patebit. In illa enim duo sunt,. quae nullo modo nos dubitare de codicum varietate patiantur. Nam o Xm ι-G ab Hieronymo vertitur, Ocredebatur esse Christus 3 deinde vero huic Ialme sonat, insidia. Facile erat emendare dc mutare vocem istam in hanc scilicet, indicio ; sed cum codices omnes manu exarati, re qui descripsit hoc testimonium ex Hiero nymo Freculphus, sic constanter legant, neutiquam sinunt ut ad mutandam antiquam lectionem sola suspicione moveamur.3 o. Rinnus Aquileiensis Presbyter, aequalis Hieronymo, in eorum numero est ponendus, qui hoc testimonium suis suffragiis comprobarunt 3
47쪽
rivst; hic enim Ecclesiasticam Eusebii hiς
storiam versionis libertate quasi fecit suam. Pluris autem facio hujus, tu Hieronymi auctoritatem quam alii ; eam enim certiorem faciunt ortae inter illos irae atque simultates. Quod si quid alteruter horum in his rebus innovasset, paratum habebat aemulum, qui hanc audaciam satis acriter reprehende reta Ergo sapienter δc modeste uterque prωgreditur, dum alterius reprehensionem ve-
II Verum enim nescio, annon supra Hi Tonymo, dc Russino, praemittere debuissem. quem Hegesippum vulgo vocant, sed Ambrosium rectius nuncupares. Huic enim potiuS,
quam illi, malunt Docti Viri libros de Excidio Iudaeorum tribuere, aiuntque, VersOS Iosepho, vel saltem consarcinatos fuisse, cujus, nomen sub ficto Hegesippi latitare suspicantur, vel ab ignaris quibusdam corruptum esse librariis. Etenim hujus rei fidem faciunt c dices manu exarati, qualis est ille Cantabrib, giensis, cui ad finem Libri primi haec scribae notula est adjecta, Beatu mi Ambrosii transi tio ex Josepho. Liber primus explicit. Ut, .
que vero non est absimile, Ambrosium juvenem in hac se palaestra animi gratia eXercuisse. Iste vero Ambrosius non solum totam hujus testimonii sententiam proponir, . eamque suo modo circumscribit &: interpolat, 1 edetiam
48쪽
etiam ostendit, quam probabile sit, Iosephum
haec dixisse, adeo, ut quasi primus hujus t stimonii defensor haberi mereatur. Ita, timquit, mente devius fuit, ut nec sermonibus sui: crederet, sed locutus est propter historiasiae fidem, quia fallere nefas putabat, non in dit id propter duritiem cordis, c. plus addis testimonio quod nec incredulus O imatus ne gasit. Habemus igitur hic codices Mediol nenses, ut & supra Orientales 2Eliae, Aquila enses Russint, praeter illos quos apud se habuit Hieronymus: qui omnes ducentis aut aliquot amplius annis post aetatem Iosephi, in ejus Archaeologia judaica hoc testimonium , exhiberent, sine ulla imposturae suspicione.
Quorum auctoritas annon sit omnibus novo
rum hominum conjecturis δc nudis fere juduciis anteferenda, judicent, qui in his rebus aliquid sapiunt praeter vulgi modum. De aliis etiam alibi per orbem sparsis codicibus jam videbimus. II. Isidorus Pelusiota, Iohannis illius Chrysostomi discipulus, hoc etiam utitor testimonior cujus auctoritas. ideo magis est spectanda, quod quidam mirentur, Johannem illum, in illis quos contra judaeos libris scripsit, sive potius
habuit pro concione orationibus, tametsi Ia det dc in medium proferat ex Iosepho test monia, non tamen usum esse hac perlocha
Hinc factum est, ut qui omnia quantum posisunt
49쪽
sunt & quasi mordicus arripiunt, ut huic testimonio malefaciant, fere concludant, doctum istum N pium κρυμορ de hujus fide vel auctoritate dubitasse. Sed omne d hium tollit hic Isidorus ejus discipulus ue qui nunquam usurpasset, si magistro sensisset hanc displicere. Is autem Epistolarum Libro quarto N. 223. quamvis agnoscat Iosephum fuisse summum legis judaicae Zelotam, ex ipso tamen hoc producit testimonium, & producendo
Ig. Hos excipit Hermias Sogomenus, qui in Ecclesiasticae Historiae Libr. I. capite primo, hujus perlochae illam dedit paraphrasin, qua maxime suspectas hujus peri hae sententias comprobat. Sed obstat magis, ut quidam v lunt, quam proficit hujus auctoritas r nam cum voluerit ex hac peri ha concludere Christum esse Deum, nescio quo pacto. id
quod defendere debuisset, prodidit ue Iosephi
enim auctoritatem in hoc negotio nimis ur
gens, nullam fecit. Sed dandum est hoc So-χomeno, aliisque . Patribus, qui controversia cum Arianis concitati, & nimio calore disputantes, id credunt se videro quod non vident. Sic, quia Iosephus fisi, vel oratorio dicendi genere usus, de Christo loquens, ut eum laudibus efferat, quasi propter excellentiam vir non esset, isti protinus, quod parce tamen erat datum, nec aliter quam aliis quoque sin
50쪽
leat Iosephus attribuere, volunt sibi quadam largitia datum : quae tamen, ubi quis est, .
gentius animum advertit, multum eos non juvat. .
I . His quoque addendus est M. Aur. Cas. siodorus Senator, qui primus latine vertemdam curavit Archaeologiam Iudaicam, quod . ipse amicorum opera factum esse memorat. Horum itaque Interpretatio locum hunc I tine versum repriesentat 3 dc eo quidem modo, ut quo nos hoc testimonium, sic illos quoque ostendat in suis legisse ue adeo ut horum etiam tempore, sine ulla suspicionis nota legeretur. Quibus etiam jungendus est ille ' Epiphanius hujusce Cassiodori amicus, quique hoc jubente Tripartitam Historiam consarcis naverit ex Socrate, Sogomeno ix Theodorito. Qui cum in Sorament Historia hanc peri cham citari vidisset, sine censura totum hoc in suam farraginem transtulit, sicque majorem huic testimonio conciliavit auctoritatem 3 cujus opus ipse Cassiodorus, ut e praefatione comitat, probavit. 13. His suppar est Iohannes Antiochenus Malala, qui hoc etiam testimonium laudat ;nec tamen eo quo SoZOmenus modo tractat, sed pro more suo satis inconcinne, Libro Chronographiae suae X. pag. 3I9. at Vero cum, nec hujus nec aliorum aetate minorum, magnast apud doctos hujus aevi auctoritas, ideo D contenti
