장음표시 사용
81쪽
commota. Quae verba cum sint in Tiberium paulo duriora ue ne hodiernos Imperatores ODfenderent, partim ex ineditis Codicibus sunt sublata, partim etiam in editis quibusdam ω. missa a Iudaeis Germanis licet alii in sua Sarmatia, Caesaris iram non pertimescentes, haec verba reposuerunt. Hinc cognoscite quam periculosum sit, ut observat quidam, de loco aliquo corrupto aut genuino, sine Codicum auctoritate, judicium facere, vel fidem aliis
38. Vir doctissimus me comiter monuit per literas, Iudaeos ipsos fraudem nostri Testi ' monii comprobasse; imo pugnasse locum non extare in antiquissimis Iosephi manu exaratis Codicibus Medice is ue idque Cosilao I. Et ruri e
Duce fuisse compertum. Haec enim narrare
Auctorem portae Veritatis M. S. qui floruit Nscripsit circa A. C. CE IDCXXX. Quanquam . . dissicile sit de illis loqui Codicibus, quos nunquam vidi, habeo tamen quaedam non sper enenda, quae huic Judaeo opponam. Primo enim satis constat, Iudaeos clim de Josepho loquantur, eum intelligere, quem in manibus versant, Gorionidem scilicet Hebraeum ue de quo ut ait R. Menasses Ben Israel, eundem - esse cum Flavio Iosepho, nunquam fuit inter Judaeos lis suborta: quoniam unanimiter credant, Flavium ipsum, scriptorum Hebraicorum quae sub Nomine Josephi Gorionidis v
82쪽
litant, auctorem esse. Hunc vero Gorionidem non nitrum est praeteriisse testimonium de Christo. Sed & Gorionidem esse, quem hic Judaeus laudat Veritatis Portitor, Hebraeum, vel saltem Hebraice scriptum, nullus dubito uecum nostrum Flavium, cujus Archarologia Graece eXtat, omnes penitus Iudia hodierni rejiciant, prout infra comprobabo ; Gorionidem suum solumque admittant. Sed quem Iosephum λ Iudaeum quidem, sed nugatorem, impostorem, ignarum, impudentem, multo
recentioris aevi. hominem, Utpote quem constet non ante IDCC annos scripsisse, cujusque nemo Judaeus ante CCCCLXX annos meminit. His enim eum ornat laudibus Scaliger. Quinetiam probat, Turonensem Francum futile; & produnt eum sua scripta. Hunccine igitur iste Veritatis Portitor nobis obtrudere pro vero & genuino Flavio λ Nihil tamen hic facit, quod non ab aliis in hoc negotio factum sit prius: fertur enim, hac ratione ' Isaacus Abarbanel Flavii auctoriuitem negligere, ncnenim, inquit, sic extat in Libro F. Gorionis, qui
39. Quantum vis autem iste Veritatis Portitor asseveraret extare Codices M S S. Flaviano F Graece
' Commentar. in Daniel. vid. Observation. Gul. H. Vorstii ad R. David Ganetii chronesta M.
83쪽
Gra cc vel Latine, in Bibliotheca Medicara, illi tamen nullam fidem haberem, cum asserat in illis non comparere testimonium de Christo Flavianum. Nam clim Isaacus Voslius, Vir candidus δέ in tractandis id genus literis peritissimus, decem aut circiter, nec ampliuS annis post hunc Portitorem, re eodem quoque tempore Emericus Bigotius, iisdem laudibus dignissimus, omnes Bibliothecarum Florent,narum forulos excusserint ; ac thi etiam duos codices M S S. Flavianos contulerint, se CUm invicem communicaverint; quis dubitat Vossium siquid hujusmodi sibi compertum esset, non fuisse taciturum 3 Sed N omnes qui de hoc scribunt testimonio, uno ore clamitant hoc testimonium in omnibus legi codicibus, etiam antiqui imis. Neque hoc negavit Blan-dellus, sed aliunde vim horum omnium CO-narur eludere. Usquedum vero amplius Constet de Florentinis Codicibus ; oppono istis Rabbinicis δc antiquislimis quod aiunt Flavii Josephi Μ S S. exempIaribus, primo quidenICodices Eusebii, Ambrosii , Hieronymi, Rustini, Cassiodori, aliorumque vetustissimos fideiq;
non temeratae: deinde alios qui adhuc extant; qualis est ille in Bibliotheca Caesaris Grae-'cus, ab Augerio Bushequio olim Constantino-Pol: comparatus, quemque ad p rtes Lambeci-US advocat: atque etiam dua alii Latine versi,
84쪽
in eadem Bibliotheca, membranacei 3 qui omnes hoc testimonium repraesentant. Postea vero etiam oppono codices quibus usi sunt Isaacus Vossius 8c Emericus Bigotius, partim graecos, partim vero latinoS ; quorum unum habuit Is . Vosius, nugatore Gorionide antiquiorem, hoc est jam ante octo saecula exaratum, qui quidem antiquam versionem exhibet: Denique Codicem Petrescianum, quem vidit Henricus Valesius: nisi ibc hunc quoque viderit Bigotius. Eum autem satis esse vetustum credo, quia adscripta habuit Scholia in Test, monium Flavianum, ex quo unum Scholion insta describam. o. Restat ut jam tertium genus adversario- .rum, hoc est Christianorum, recenseamus, qui partim de fide hujus Testimonii dubitare, pamtim etiam contril scribere, & insertum ab albena manu probare sunt conati. Quem vero
primum omnium qui de hoc testimonio dubitasse feruntur, falsumve pronunciasse dicam, nondum statui: mens enim inter duos eodem tempore florentes, Hubertum scilicet Gilanium, Iuris Cons. 5c Lucam Osiandrum, The logum haeret dubia. De Luca Osiandro primo loco perorabo ; quia ejus liber in quo asversus Testimonium scripsit, ad manus meis pervenit de Hub. Gifanio, quem tamen antiquiorem fuisse credo, fando tantum audivi ueF et neque
85쪽
neque ipse sortasse literis commisit sententiam suam; fierique potuit, ut neuter alterius rationes contulerit cum suis. Lucas Osiander quando floruit, ex eo licet conjicere, quod teste ' Thuano, A. C. CIDIBLXIV. colloquio Maulbrunensi de controversia Eucharistica interfuerit, Notarius ex parte Virtembergic rum delectus, cui socius sit adjectus Gulielmus Xylander e partibus Palatinorum. Deinde ' A. ChristiΓΙDIDLXXXI. cum M. Crusio
junctus, disputationem instituit contra Hi remiam C P. Patriarcham. Is igitur Osia der cum Historiae Ecclesiasticae Epitomen ederet, relictis it Centuriatoribus Magdeburgicis, de hoc testimonio sic pronunciat: Testimonium Josephi de Chriso, ego omnino supposititi-wn esse credo, se ab aliquo sciolo usus libris infertum. Si enim Josephus ita de Christo sens os, ut testimonium illud prae se fert, Iosephus
fuisset Christianus, cum tamen in omnibus Uusfriptis nihil prorsus, quod saltem Christianismum redoleat, reperiri queat. Haec quidem leviuscula est, tamen est ratio: sed Hubertus Gifanius nullam prorsus suspicionis suae dedit, quantum potui cognoscere, rationem. Audiamus Sebastianum Lepu1culum. Bub. Si ni
86쪽
ω ' C. omnium disciplinarum se antiquitatis studio ornatissimus, existimavit hunc locum esse otirium: O a Chri vano quodam Patre, qui Ddiis se Christianis facti υellet interpo itum.
Quid non licebit, si suspicari modo sit satis
ad evertendam scriptorum fidem p Hic sane nihil, praeterquam suspicatur. 4 I. Hos sequuntur Iacobus Sal ianus, Almo sus Salmeron, & Augustinus Mascardus; aequis propemodum passibus 'Iacobus Capellus, cujus verba pariter atque sententiam sequitur Ludovicus Capellus: cui etiam magna fuit de hoc loco cum Johanne Cloppenburgio conir versia; quamvis uterque idem de suppositione Testimonii sentiret; sed de modo & ratione lis
erat, altercabanturque de rei qualitate, priusquam de existentia constaret. Istis quoque te poribus hoc Testimonium damnaste feruntur sequentes, non enim puto sententiam suam palam fecisse, quod cum ita sit, eorum nomia Ma ex aliena fide coactus sum recuperare. In hoc itaque numero statuunt Danielem Helnsium, M. T. Boxhornium, Claudium Salmasium, Iohannem Fredericum Gronovium, Gulielmum Henricum Votitium, Johannem Fretishemium,Theodorum Gras inhelium, α
Comm. in Assi Ap. compend. Hist. Iudaicae.
87쪽
ta est Archaeologia inscitiae consuluerit. Qui to ; quod desit mentio praecursionis Iohannis Baptistae. Sexto ; quod desit connexio peri char cum Caeteris, ut jam intrusa videatur. Septimo ; conjicit ex Hieronymi versione, huic suboluisse fraudem istam. Octavo argumento, utitur silentio Iustini Martyris, Tertulliani, Clementis Alexandrini, Origenis, Theodoriti, dc Photii. Nono, producit ex origenis Coin mentariis in Matthaeum, dc Libris contra Celsum, binas sententias, quibus oppugnat testimonium, quale nunc legitur, 3c contrarium potius in Origenis codicibus scriptum fuisse
primus docet. Tandem vero decimo loco, natur Eusebium, cujus auctoritate testimonium nititur, futilem scriptorem, VanumqUe comprobare, denique, auctorem dc insertorem
esse testimonii conjicit. 44. Quinetiam audio extare quendam librum, ab Hispano quodam latine scriptum, duasque
dissertationes continentem: alteram, de nomine Iesu, alteram vero de hoc testimonio, cujus fraudem ex antiquitate conatur detegere.
Videant illi quibus est ad manum. Elias Dup,
nus, auctor nuperus, nihil habet de suo, nec ipse nova se conferre jactat: aliorum argumenta, quae quidem scopum attingerς visa sunt, ad sex capita reduxit ue caetera negleXit ut miniis valida. Primum ex stylo desumin
88쪽
tum est; secundum, quod integra Periocha, cum interrumpatur orationis connexio, post exactam Historiae seriem inserta fuisse videa . tur. Tertium argumentum hinc petitur, quod verba testimonii per se sumpta satis ostendant, Christianum hic induci loquentem, Iesum V cari Deum, agnosci ejus miracula, resurrectionem, Naticiniorum in ipso .completionem.
is hoc credat dicere Iosephum, qui de muraculis in Veteri Testamento scriptis, quodammodo dubitare soleat 3 Quartum, quod non sit verisimile, ut Iosephus addictus Iudaeis, tam honorifice de Christo sit locutus. Quintum, debuisse Iosephum cum de Iacobo verba fac
ret, annotare se loqui de fratre ejus, quem prius in Historia memoraverat. Sextum den,que, ignotum hoc esse Veteribus testimonium. Sic ille. Hic etiam collocandus videtur Thomas Ιttigius, qui quantumvis censeat testim nium esse alicubi interpolatum, non tamen satis hoc defendi posse existimat, nec satis inludas esse Huetii, nec Lambecii rationes putat, nihil tamen amplius affert quod non ab aliis dictum sit prius. s. Amici beneficio venit etiam ad manus meas scripta dissertatio cujusdam Sorbonici de hoc Testimonio. Circa quam non est quod diu laborem, cum nihil insit quod Dupino sit imtactum,cum quo fere videtur rationes suas com
89쪽
tulisse: & habeat insuper hoc cum illo eom. mune, ut testimonium. de Iohanne Baptista r jiciat. Atque hactenus de utraque hujus Test, monii sortuna, tum secunda, tum adversa. De cujus fide & auctoritate, si per defensores atque . adversarios judicemus, pro Testimonio reperiemus defensores numero quidem plures, aetate vero omnium antiquissimos; cum adna dum sit recens quae adversus hoc Testimonium commota lis fuit. At vero,siquidem res non sinia agitur auctoritate, alia quoque ad ejus de- sensionem sunt argumenta reVocanda,
90쪽
De Usu & Auctoritate Testimonii FLAVIANI.
i. A D alteram orationis nostrae partem tramo stamus, in qua dicere statui de usu T stimonii, Jc defensionis necessitate; & in quanta, si verum esse reperiatur, apud nos auctor tate sit habendum: quanquam autem id praeclarum esse debet, nec sine honore colendum, quod tot iu tanti viri per omne aevum non im dignum esse suis laboribus ac laudibus judic runt: quia tamen illi qui illud flocci faciunt, ut a se hujus negligentiae invidiam amoveant, dictitare solent, non multum posse religionem Christianam hoc Testimonio promoveri, huic enim non habere fidem Iudaeos, nec Iosephum Capere arbitrum e quae dubia sunt vel falsa rei Christianae obesse potitis quam prodesse, cum ad religionis veritatem comprobandam, qVasi Vera sint, . proferanture nihil esse commune luci cum tenebris,Christo cum malo Daemone:
