Caroli Daubuz presbyteri & A.M. Pro testimonio Flavii Josephi de Jesu Christo libri duo, quorum priore de varia eius fortuna usuque, necnon auctoris consilio in eo conscribendo pertractatur, posteriore vero ex stylo ac dicendi modo et sensu, eius ver

발행: 1706년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

veritatem religionis Christianae cum fraudibus meticulosae pietatis conjungi non debere: v tuisse Paulum Apostolum ne spiritus impostor quicquam, licet verum, de se praedicaret ue non enim egere se hujus testimonio, qui mendax ab initio fuisset repertus: Paulum in eo secutum esse Magistrum suum, qui Daemonia linium pro Christo agnoscere, palamque profiteri vetaret: haec omnia cum praedicent; ideo, ne operam in hisce dissertationibus perdidisse videar, his respondendum esse aliquid existimo,

quo demonstrem, nonnihil usus esse, ut hoc Testimonium servetur & adhibeatur 3 nec tam vili ejus auctoritatem esse faciendam. I. Nemo negaturus est, siquidem verum fuerit hoc Testimonium, quin pro argumento firmisisimo possit usurpari contra omnis religionis hostes, quales sunt Athei, dc quos nunc The- istas vocamus, praecipue autem contra Judaeos, & maximo cum emolumento ue nisi , ut olim nimis erant iniqui Josepho Flavio, sic δc nunc solerent ejus scripta contemnere.

Judaeos itaque, si quis humanis ratiociniis com futare. Voluerit, nequid hic dicam de divinis auxiliis, illi laborandum est primum, ut ad meliores priscorum Iudaeorum opiniones fidemque revocentur. Nam ex quo alias amylexi sunt opiniones, quae sui non admittebant patres, qui nec lanio Christianorum odio flagrarunt, cum necdum ex Christianis maliqui,

92쪽

quidpiam essent passi, dissicilior est eos conis

tendi ratio. Multa enim nunc recipiunt tamquam verissima, quae nostris conatibus adversa fronte repugnant. Quae quidem licet antiquis Judaeorum opinionibus sint contraria, ab istis tamen admittuntur, quia nempe contra Christianos facere posse maxime visa sunt. Quod

ut facilius intelligatur, & ne qua fides dictis

desit, quaedam eorum hic apponam, praecipue illaquae nostrum Flavium propius respiciunt. Sunt autem hujusmodi, ut his admissis nihil polleat Evangelium, nihil Iosephus, aut quisquam bonae notae liber. Nam quale est illud quod aiunt, Davidem ipsum non filisse vatem, neque Danielem λ NuncJudaeos gentem esse sapientem atque prudentem, hoc sibi quod Deus ' priscis attribuit conferentes. Non licere Cuiquam rationem inire de venturo Mesesia; haec enim, praeter illam mendaciorum farraginem, quam traditionum avitarum nomine

recipiunt, nisi penitus ablegent, non est quod quisquam de horum salute sperare possit. His quoque addo, ut opinionem illam putidissimam deponant, qua nutri praeterquam suis Scriptoribus, nedum Historicis se credere fatentur. Fos. inquit ' R. Dav. Gangius, Sanctus extus Israelis non credimus historicis, qui non sunte filiis Israelis. Quamobrem cousque insaniae

93쪽

progressi sunt, ut ipsum Mosem 2 yptium Maimonidem, quod videatur quandoque Tabmudis auctoritatem contemnere, dc Christi,norum interpretationes in locis quibusdam propheticis statuminare, perhorrescant: dc pasi sim ab istiusmodi superstitiosis ejus libri flammis adjudicentur, qui infensiore sunt erga Christianos animo. Ergo adlaborandum est, ut Iosepho Flavio melius velint: quem si in aliis etiam sequerentur, citius faciliusque ad religionem Christianam amplectendum addu-Cerentur. Prava enim praejudicia iste excut ret, neque ipsi tam bene de hodiernis Magistris sentirent. Pergamus igitur, M perpen damus, quae adversus Iosephum, tum Iudasi generatim objiciunt, tum etiam speciatim alii

quoque, contra usum ac necessitatem testim

nil. Hoc est, ut ipsius Testimonii fidem atque Veritatem confirmemus, Iosephi fides est primo loco stabilienda. Multi enim, licet hoc Josephus scripserit Testimonium , in eo tamen acquiescere se velle negant, neque Iosephi au ctoritatem flocci faciunt,neque tanquam testem idoneum ac fide dignum admittunt. Quas igitur Flavio faciunt injuriat, erit Operae pre lium nobis Testimonii defensoribus repulisse. q. Prima quae fit injuria Flavio Iosepho est, quod cum Iudaeorum Gorionide conferatur ha plerisque vero Gorionides iste Flavio praeponatur. Sed frustra, neque enim de hoc Gorbonide

94쪽

onide inter Iudaeos adhuc convenit. Iohanni Pico Mirandulano plures Hebraei sunt consessi, notha esse dc adulterina quae ab illo de variis. Judaeorum rebus scripta sunt. Ex quo is Comcludit, illorum Iosepho Gorionidi fidem mulam habendam esse. . De suo tamen Iosepho aliter sentit m R. Dav. Gangius, aut sentire videtur, sed in eo paucos habebit consentientes, si de Flavio intelligatur prout iste graece scripsit , sin aliter, omnes probum esse scriptorem fatebuntur, Jc Flavio anteponendum.

Nam Flavium Apostatam ' Isaacus Abarbane non Veretur vocare. Minime itaque illi esse credendum, quia displicent ea quae de Danielis Hebdomadibus scripsit Flavius, cum quo non conveniat Gorionides, qui inter ipsos est. Ego sane nullam hic inter Flavium 3c Gori nidem Planum comparationem instituere decrevi. Siccine enim hujus Annales Volusanicum Graeco Livio, uti loquitur Hieronymus, conferentur λ Hinc vero solum illud deprehendo ; Judaeos istos natura quidem ad miseriam esse natos, ut abjectis bonis literis, quae cum veritate solent consociari, errori mendacio. credant, nec nisi quisquiliis, anilibus fabulis, crassistimaque nebula delectentur. Auferendi sunt itaque Iudaeis Gorionides, aliique similis farina:

Zemach David Lib. l. Vili. IV. ann. 8a9. ' Commep. 4n Dan. Fbnr. Io. Palm. 7. vide notas J. H. Vors ii ad Gantii chro.

95쪽

Brinae nugatores ; qui nisi auferantur, nunquam erit de eorum conversione sperandum. Optima igitur fuit illa Caesarum ratio, qui Iudaeos perlegere suos scriptores, praecipue m-tem compilatores traditionum vetabant. Hoc

nisi fiat, cur ipsos semper eadem falsissima legentes, sententiam mutaturos esse sperabimus At vero cum hoc nimis fuerit difficile ac pene impossibile, strenue laborandum restat, ut tandem aliquando malo de suis scriptoribus sentiant. . Posthabita igitur hac comparatione, quae Flavio Josepho nequit esse honorifica, Iudaeos, condonando ipsis quod petunt, pressius urge mus ue ut nempe Flavius idem sit cum Gorknide. Licet autem Gangius, it doctissimus e rum scriptor Annalium, maXime aestuet, Ut ponat, quomodo Gorionides qui se Iulio Caesare Imperante, vel saltem anno Iulii Caesaris XIX, natum fuisse annos LXX scribit, ad excidium secundi Templi pervenire potu

rit, quo tempore ducentesimum exegisset annum aetatis: quoniam tamen is se auribus pronis hanc excepit fabulam, demus Judaeis& Gorionidem verum esse scriptorem, & undem esse quem nos FlaVium nuncupamus,

qui & graece dc hebraice Belli Iudaici hist riam perscripserit, eoque modo, quo S apud

nos,li Zemach David Millen. IV. ann. 7 T.

96쪽

nos, & apud illos, habetur. Hinc itaque sic ad hominem, quod aiunt, argumentabimur,

ideoque Iudaeos suo sibi jugulabimus gladio.

Ferunt enim Annales Iudaeorum, nec non,

Digesta Talmudica, teste ipso GanZio, Ios phum Gorionidem, hoc est Flavium ipsum, dictumque Iosippum, fuisse fratrem Nicodemi filii Gorionis Sacerdotis: huncque fuisse dutissimum omnes fatentur. Quid, quod ' R. Eliezer in Capitulis asserit, hunc fuisse Iudaeorum Virum primarium, dc supremum inter magnates Hierosolymitanos locum obtinuisse ;adeo ut & nominis sc temporis conditionisque ratione, iste Nicodemus nequeat alius

esse a Nicodemo illo de quo Iohannes in Evangelio, idque duplici loco, satis longas Zc honorificas habet digressiones. Iste vero Nic demus etiam corkm de Christo praestantisi,mum dedit Testimonium, atque Flaviano simillimum. Et postea Christo accusato ac superstite, non secus ac palso, revera ostendit quanta fuerit apud se Iesu Christi existimatio. Si igitur Nicodemus tam honorifice de Christo senserit, palamque sit professus, ut testatur Evangelium; quidni & Iosephus frater pariter sentiret; esim, ut dixi, nihil similius Testimonio Flaviano quam sit illud Nicodemi in Evangelio. Aut negent ergo Testimonium G Nicodemi,

97쪽

Nicodemi, aut utrumque admittant. Sed de hac comparatione hoc satis esto, cum hanc tantummodo obiter attigerim, ut alias in altera dissertatione hac uti possim tanquam cau

s. Sed quid mirum, Iudaeos hodiernos tam male Flavio velle, qui eorum causam nihil prorsus juvare soleat; cum N ipsi Christiani, aut saltem non pauci inter hos, Flavio parum sint aequi censores. QMoniam non omnia scis Iicet dicat, quae eum dixisse vellent ue aut aliena prorsus ab ipsorum rationibus reserat. Is enim certe mos est hominum iniquissimus, qui utilitate quam ad suam causam conferri cupiunt, sic etiam scriptorum auctoritatem probent. Sane morosos hic habet censores, qui neque loqui quae voluit, neque tacere quae sti vellent dicta, patiuntur. Quidam in Josepho culpant summam ac intolerabilem mentiendi libidinem quidam negligentiam 3 alii fraudem dc adulationem ue nec minima est eorum querela, qui acriter in eum insurgunt, quod antiqua Mosiis N aliorum miracula elovare videatur. Sed qui sic judicant, fere I sephum' aut ejus conssilium se nescire farentur. Quum doctissimi, hoc, & superioribus seculis scriptores, de Josepho aliter sentiant. Etenim ' Theophylacto audit Quem hic

98쪽

hic laudo, quia suspicor eum nunquam hoc de Iosepho dicturum filisse, nisi etiam legis tTestimonium de Christo, pariter ac taeteri .gneci scriptores. At vero Iosepho Scaligero non solum appellatur, sed rediligentissimus omnium scriptprum; cui tutius credatur quam caeteris quibuscunque, tum graecis tum latinis scriptoribus. Hoo etiam addo ue licet nulla hujus Testimonii ratio haheretur, si tamen Judaei Flavium admitterent, ejusque scripta legerent, tanta sunt aC praeclara in illis veritatis indicia, scripturasque faecras sine praejudiciis legendi studium, ut fieri nequeat, quin Judaei pertinacia sua deposita, statim ad partes nostras transirent. Sed ad objectionem illam redeo, quae rem nostram propius attingere videtur: non enim statui generalem hic Iosephi defensionem suscipere,1ed illorum, quae tantummodo cum Testimonio de Christo quadam assinitate conjuncta

sunt.

6. Esto sane ut Iosephus de transitu Hebraeorum per mare Erythraeum desiccatum loquens, hoc -ρα h,ξον, sic enim ipse Vocat, cum

transitu Alexandri magni per Pelagus Pamphylium comparaverit, quo magis ei haberent fidem lectores Gentiles, qui hoc factum esse in nuperis de gestis Alexandri scriptoribus legissent; an ergo dicendum est, Iosephuni miraculis non credidille Mosaicis λ An quia

99쪽

Iugo Grotius Vir doctissimus, idemque acer rimus ae diligentissimus pro veritate Religi nis Christianae propugnator fidem de Christi

resurrectione, petitis aliunde ex Historicis profanis exemplis stabilire conatur, ergo miraculum resurrectionis Christi censendus est elevare voluisse non vident isti quantum haec adversa fronte pugnent. Culpant quod de Christi miraculis, ut veris, sit locutus, cum etiam dubitasse de Mosaicis conquerantur. Esto sane demum ut neutra vel utraque crediderit Iosephus. Quidni igitur 3c haec pariter ac illa in Historia sua fideliter recensere potu illet Ut ut vero de utrisque est locutus, dispar tamen est utraque narrandi ratio. Asiero eum miracula Mosaica credidiit Christi mir cula credidisse dubito. Mosaica enim effusa oratione persequitur, Christi vero pede sicco transit& subsultans attigit. Quemadmodum fi dum quidem decuit scriptorem, sed Iudaeum. 7. Tertio vero, licet Iudaei Gorionidem cum Flavio Iosepho confundant, illumque nugatorem, quod pro ipsis stare videatur, magni faciant; Flavium tamen, hoc est, Archa ologi e Iudaicae graece conscriptae auctorem, rejiciunt stultitia nullatenus aequiparandR,N servulum adulatorem, assentatoremqUC Ru licum vocant; varium denique ac desertorem, eadem prorsus ratione, qua Danielem e V tum numero expungunt. De Daniele testem

audito

100쪽

audito ' P. Cunaeum, Nempe avdio, inquit quia in aula atque in regum cultu. atatem egit, politicus fuit in vatem professus non est. cujus conjecturam fulcit ea Iudaeorum sententia, rempore persecutionis, ac praesertim quando semitur gentibus cessare vaticinandi facultatem, ideoque neque captiυum, neque servinn, neque exulem aut sui non compotem, vatem esse posse.

De Iosepho quoque Flavio sic Isaacus Abar-hanel, re alii inter Christianos, qui quod

Iosephus fuerit aulicus, neque fuerit se Christianum professus, de Christo testatum nolunt, neque usquam audiendum esse. Et haec quidem

est ratio eorum certa ut utrumque abdicent; 'sed vera est, quod stantibus eorum rationibus, causa protinus Iudaei cadant. Sic igitur, quia contra istos, quod cum ratione dicant, nihil habent, ad hoc tandem confugiunt, ut satis sit illis, si utrumque assentatorem aulicum possint, quo jure quave injuria, nuncupare. At vos Iulei, quaeso cur Gorionidem vestrum admittitis quem fuisse Flavium illum confitemini λ Si vester Gorionides non fuisset servus, esset fortasse quod Flavium cum qDadam rationis specie culparetis 3 at Vero, cum eadem fuerit & similis utriusque fortuna, cur hunc disertum atque verissimum, impostori vestro nugacissimo atque stultissimo posthab G ' retis

SEARCH

MENU NAVIGATION