장음표시 사용
101쪽
neris Templa construxisse, immo Zacynthi Cursum . Eneae de Veneris dictum initituisse , & simulacra dicasse, fundasse etiam Actii Veneris AEneadis aedem , dc prope illam, aliam Penatium, & Ambraciae simile delubrum; sic defecisse testatur Dionysius apud Veneris Portum, Scapud Siculos, ubi supra Caput Elymi Aram Veneris AEneadis, & in loco, quem Agestam dicunt, Templum eidem dicavit. Pausanias quoque in Arcadicis seu lib. 8. memoriae prodit, AEneam dum exulareta Patria, Laconicae , Aphrodisium Urbem , Templum Veneri genitrici prope Anchise patris sepulcrum condidisse, quod Templum
Lacones Veneris Aphroditis nuncuparunt: quo fortasse exemplo, simile apud Ardeam, Sc Laurentum eum construxisse reserunt Solinus M alii infra nominandi . Ex quibus ni fallor, quantum convincendo errori satis est, constat Cluverium, Bochartum , Richium eruditissimos viros temere plane a communi recessisse sententia, de intare tam veteri antiquorum fama posthabita, potius dialecticis argumentis adhaesisse. Simile etiam Templum fineas inter Ardeam, Sc Laurentum
condidit, ubi simulacrum quod secum e Sicilia adduxerat, Veneri matri dedicavit, quod ex Cassio Hemina Solinus de Italia, Se ejus laudibus cap. 8. hausit: en verba Solini: Nee omissumsit meanta, aestate ab Ilio capto secunda Italicis litoribus appulsum , ut Hemin tradit, seriis non amplius sexcentis in agro Laurentipofuisse Castra , ubi dum simulacrum , quod secum ex Sicilia a exerat dedicat Veneri matri, quae Frutis dicitur, a Diomede Palladium suscipit, triabusque mox aflnis cum Latino regnat. In aliis vero exemplaribus legitur id simulacrum Veneri Aphroditi ab AEnea dicatum, quae lectio verior est ; quaydoquidem Plinius Naturai. histor. lib. 3. cap. q. , vel cap. 9. referens Latinorum priscorum Urbes, de loca: Oppidum , inquit, Laurentum, Lucus lovis Indigetis, amnis Numicius, Ardea a Danae Persi matre condita , dein quondam Aphrodisium , Antium Colonia, ex quibus patet Aphrodisium inter Antium, de Ardeam a Plinio positum, Templum scilicet Veneri Aphroditi dicatum , ut Commentatores Plinii, & praesertim Harduinus ibidem, MLigorius in MSS.Otthobonianis verbo 'brodisium assi ant. Ejusdem etiam aedis Veneris Aphroditis meminit Pomponius Mela de
102쪽
Sit. Orb. lib. 2. cap. q. , quem locum Ligorius supra adductus putat eundem esse, quem nunc vulgo la Fossa appellant, Cluverius autem Ital. Antiq. lib. 3. ait id Templum prope S. Anastasiae Fanum positum tribus mille passibus ab Antio distasse. Quamobrem reprehendi meretur Panvinius, qui in libro de Colon. Roman. colon. Iq. ad finem, Antium antiquis Aphrodisium dictum fuisse autumat, is enim Plinio non bene intellecto, arbitratus est eum, Antium quondam Aphrodisium vocitatum scripsisse, quumnianifesto constet Plinium Antium post Aphrodisium potuisse, de quondam Aphrodisium id Templum vocasse, quod aetate sua fortasse haec aedes obruta esset, vel tali nomine non appellaretur , ut Hardui nus ejusdem Commentator probat , Cluverius etiam lib. 3. de testatur Pomponius Mela loco quo supra, ubi Antium ab Aphrodisio distin guis. Id Templum Latinis commune fuisse comperimus ex Strabone
lib. 1.: Et supra id Laurentum scilicet ) Ardea Rutulorum Colonia LXX. a maristadiis , prope est Fanum Veneris , ad quod Latini
solemnem agitant contentum, ea loca sunt a Samnitibus masiata, in nunc rudera Urbium restant r, Graecum vero textum Αχpρογγιον
alii Interpretes ita vertunt: Prope banc Ardeam scilicet ) est etiam L. brodisium, ad quod Latinisomnem agitant conventum quare habes ex Strabone in hanc aedem statis anni diebus convenille Latinarum Urbium Praesides, ac Veneri, cui simulacrum 2Eneas ipse dicaverat, sacrificat se; tanta erat in Latio opinio sacrorum, quae IEneas in .stituerat. Nec est quod aliquis contra haec obiiciat Strabonem referre suo aevo id Templum a Latinis solemni peracto sacrificio frequentatum fuisse, 6c Plinium scribere illud eversum, ut indicat illa vox quondam Apbrodisium qua is utitur, unde conjici posset, aut Plinium, aut Strabonem de alia aede loqui, praesertim quod Strabo vix sexaginta annis ante Plinium scripserit, & verosimile haud est, Tem Plum adeo venerabile ab . nea conditum, in quo simulacrum Veneris posuerat, Sc Latini solemnes agebant quotannis ferias, Plinii aetate penitus Obrutum, quum constet Latinos Templa priscis Latii Regibus, constructa, ab Alnea proprie, sacrosancta putasse, de carie obsita , a temporis edacitate servasse, ne ruinis ipsis religiosi, bc anti-Di 1 i od by Coral
103쪽
qui litus obruerentur; enimvero de eodem Templo Plinium , & Strabonem loqui palam est, unde potius arbitror mendum inesse Straboni, is enim testatur ea loca a Samnitibus vastata, & aetate sua sola rudera Urbium apparuisse . Facile igitur, immo Straboni magis consentaneum est, hanc aedem tum excisam jacuisse, S loco agitant, quo exemplaria Graeca Strabonis utuntur, vertendum esse agitabant , quod idem Strabo, post quam retulit Laurentum, Ardeam, & Aphrodisum, ait: Ea loca de sic quae dixerat) sunt a Samnitibus vastatam nunc rudera Vrbium restant.
Hinc nota dignus est Ligorius, qui in MSS. Otthobonianis
verbo Apbrodisium , Venerem Aphroditem aliam a Venere matre Eneae facit ex Apollodoro in Theogonia, qui prodere videtur Venerem , quam antiqui natam e spuma maris, a Saturni genitalibus in mare projectis jactabant, & Aphroditem hac de re appellabant, matrem Cupidinis fuisse, Venerem vero IEneae parentem, genitricem a Caesare Dictatore , dc Augusto dictam testimonio Auctoris, qui sub
nomine Messali e Corvini librum scripsit de laudibus Juliae gentis;
quandoquidem puto Ligorium temere judicasse, nam Lactantius de Falsa Religione lib. I. cap. 17. eandem Venerem e diverso virorum semine plures generat lc commemorat; ita quippe ait: βuid loquar obscenitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae, non Deorum tantum, sed er bdiminum. Haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam , ex Mercurio Hermaphroditum ,
qui est natus Androgynus , ex Iove Cupidinem, ex Anchise AEneam, ex Tute Erycen, ex Adone quidem nullum potuit, quc prima ut bistoria sacra continetur artem meretriciam instituit, auctorque mulieribus in Cypro fuit, tit etvlgo corpore quesum
facerent, quod idcirco impera:it, ne sola praeter alias mulieres impudica, in virorum appetens Qideretur. Haec Lactantius, qui ex Gentilium sacra historia ea se hausisse testatur. Me tamen haud latet, plerosque, neque hanc Cenealogiam retexuisse, Ciceronem praesertim qui lib. 3. de Natura Deorum, quatuor prodit Veneres, primam CCelo , & Die natam, cujus in Elide Delubrum videbatur; secundania spuma maris procreatam , ex qua, & Mercurio Cupidinem prognatum serebant; tertiam Jove natana, quae Vulcano nupserat , quartam
104쪽
vero Syriam, Syroque conceptam; sive igitur Lactantii, aut Ciceronis sententiam admittas , Latinorum & Romanorum opinione
probabis ; quippe dilucidum est, eos AEneam, Veneris ex Anch isse filium putasse, bc ejus quae ex Mercurio Cupidinem genuit, & quam ipse Cicero e spuma maris procreatam scribit, & Aphroditem vocat quin immo, ut Latini palam id ostenderent Templum inter Antium N Ardeam positum Veneri Aphroditi ab AEnea matri dicatum indicabant: & Romani, quin & ipsi Proceres Iuliae Gentis, qui, ut diximus, ad AEneam genus referebam, in nummo antiquo apud Rosinunt Antiquit. Roman. lib. a. cap. I . pag. ITS. excuserunt Mercurium deducentem Venerem ad Anchisem in Ida monte decumbentem, ut cum eo congrederetur: quae Venus eadem est, ac illa, quam Cicero e spuma maris ortam testatur, Aphroditem dictam , & cui AEneas ipse in exilio, Laconicae Urbem, & R dem talis nominis condidiste fertur teste Pausania superius relato ; quod probat hanc fu ille sententiam antiquorum Templis etiam hoc nomine erectis as
. Aliud commune Latinis, Romanisque Templum dicitur illud Iunonis Sospitae Lanuvinae, ubi & Conssiles Romanos qui Magistratum adibant, & Latinos quotannis lacra facere necesse erat, ut habes ex Livio lib.8.: Lanuvinis Civitas data moraque sua reddita cum eo, ut aedes Lticusq; sunonis Sofp ta communis Lanuvinis Municipibus cum Populo Romano esset: dc ex Cicerone in fine orationis pro L Huraena : Date, inquit, hoc sitis pudori, date patri mortuo, date gene-ν ι, er familiae, tale etiam Lanutio Municipio bonesissimo, quod in bac tota causa frequens, moestumque etidistis: nolite ascrispatriis funonis Sospιtae,cui omnes Consules facere necesse est, domeficum, ty iuum Consulem potissimum auestere ; ex quibus constat Ciceronem
sacra Iunonis Sospitae, patria vocare, de Livium communia Populo Romano ea facta asserere , quod Romano, & omnibus Latinis Po. Pulis cissent communia, ut Commentatores Livii, & Ciceronis ibidem affirmant. t
Id Templum, cum Urbs construeretur, conditum perhibent a Diomede uno ex Eneae sociis, cui, Solino cap. 8.teste, cura Palladii in Peregrinatione ab eodem Anea data est, quod etiam testatur Appia-N nus Disiligod by Gom
105쪽
nus Civit. Bellor. lib. a. qui de Milone loquens: Iure, inquit, id ferens Milo, profectus est in patria uam Lavinium , quam primam fertur Diomedes post captum Ilium in Italia condidise Urbem: ubi
tamen loco Lavinium, Lanuvium legendum est cum Cluverio Ital. Antiq.lib. 3 dc Fusco commentatore Catulli Epigramm.qO. , & caeteris. Alii narrant Oppidum , & Templum a Curetibus antiquissimis Latii accolis aedificatum ex Casella de Antiq Ita l. Colon. pag.qo. quo autem auctore non liquet; AElianus autem Praenestinus histor. Animal. lib. I I. cap. IG. putat hanc aedemIunoni Argolicae sacrania
fuisse, quo posito dicendum foret, eam a Pelasgis primis, aut saltem vetustillimis Latii accolis conditam, nam ab Argo ex Peloponneso profectos fuisse primos Pelasgos, qui primum in Theltilia, mox vero in Asiae proximis litoribus, ac tandem in Latio habitarunt, habes ex cap. I. , &ex Cluverio lib. 3. Porro intelliges id Templum, quicumque illud construxerit, summae religionis suis e Latinis Romanasque, quod simulacrum Iunonis antiquissimi operis ibi esset, & prope aedem
Lucus Numini sacer magnus, de opacus, ubi antrum amplum, N pio fundum visebatur, in quo erat cubile Draconis, quem Deae custodem
prodebant: huic ferunt quotannis Sacerdotes statis diebus Virginem devovisse, quam Numini sacram putabant, quod Draco eam devorasset, uti patet ex .ssiliano loco quo supra, Sc Propertio lib. . Eleg. 8.& aliis; at quoniam plura de hoc Templo dicenda supersunt, neque hunc, sed alium librum pro Lanuvinis designavimus, illum consule. Ferunt etiam Templum Circes in Cir jensi Colonia Albanis, Latinaeque genti commune, & ad illud Latinos omnes diebus Circi sacris quotannis eonvenisse, quin teste Eustathio in Dionysium.
lib. I. Se 2. , quem resert Toma sinus de Donar. cap. 2., uti in monte
Albano in Luco Ferentina , de in aede Iovis Latialis, Praesides Latinarum Urbium, Latiumque omno solemnes ferias, de conventus agitabant; sic in honorem Circes ea gens sacra & serias, Latinis tantummodo communes,secisse dicitur; fuit sane haec aedes tum ob Donaria,quum ob memoriam rerum a Circe gestarum, de Antenoris sepuleri, ac Ulyssis remi, te poculi, quod Sacerdotes servabant, rudique populo ostendebant, Latio, de Graecis venerabilis, ut suo loco
106쪽
Tusculi in suburbano quodam agri Colle, quem Corne appellabant , fortasse quod ibi Corni Populi Latii, quos cap. a. memoravimus, essent , Templum Dianae, & Lucum, veluti arte, tonsili coma Lagei nemoris, antiqua Religione Deae a Latinis Populis sacra tui fuisse comperimus, ubi fama est priscos Latinos pro salute publicae . quotannis sacrificasse teste Plinio lib. I s. cap.qq. . In hoc Luco Ilexerat nobilis, triginta quatuor pedum ambitu Caudicis, decem arbo res mittens, singulas magnitudinis visendae, solaque silvam faciebat, necnon alia Se ipsa arbor eximia quam adamasse aiunt Passianunia Crispum bis Consulem, Oratorem, Privignum Neronis, Se Virum Agrippinae, cujus meminit Tacitus lib.6. Annalis Sc Suetonius in Nerone cap. G. . Hic fertur hanc arborem osculari, complectique solitus, modo cubare sub ea, vinumque illi affundere dc fere lacrificia offerre ex eodem Plinio.
Fanum 3c erat apud Faliscos sub Soracte monte, vel ut alii produnt apud Eretum, Feroniae Deae dicatum, quod Sabinis aeque, a Latinis summa religione colebatur, eo statis diebus e Sabinis, & Latinis Urbibus conveniebant, alii votiva Deae reddituri sacrificia, alii negotiaturi propter celebritatem, Mercatores, opificesque, Se Agricolae , quod forum ibi esset totius Italiae splendidissimum testimonio Dionysii lib. 3. pag. I73. Prope Fanum Lucus erat Numini sacer ex Strabone lib. ., in quo sacrificium perpetrabant mirabile: Correpti enim eius Numinis afflatu bomines, nudis pedibus prunarum ardeti. tium priιem H perambulabant, in quotannis eo turba bominum, quum solemnis conventus , tum spectaculi ejus causa consuebat, ut Strabo ait; commune autem id Templum, Se Lucum perhibent, quod Lacones, qui Lycurgi aetate profugi ad Pometinos Latii agros appulerant , Feroniam eum locum appellaverint, Sc ibi Feroniae aedem , cui vota fecerant, condiderint, de sacra primum instituerint, quae quum a Laconibus ipsis, qui ea antiqui Latii loca incolebant, in Sabinos fuissent transportata, & in situm, ubi Feroniae aedem, Lucum , de Urbem sub Soracte Strabo extitisse scribit, hinc factum esse
narrant eam aedem, Sc Feroniae sacra Latinis, a quibus orta erant, ScSabinis communia fuisse, ut videre est apud eundem Dionysiunia
107쪽
Feroniae in Latio, plura dicenda proponimus cum Setinorum aedes
Sic εc in Evandri Templo Romae posito ad Trigeminam in Colle Aventino, commune sacrum Latinis, Romanisque quotannis fieri consuevisse scribit Alexander Geniat. dier. lib. q. cap. I S., a quo tamen id acceperit, mihi non constat; quippe Livius hujus sacrificii non meminit, &Dionysius lib. I. eo loci Romanos Evandro quemadmodum caeteris Heroibus . ac Daemonibus sacra feci lse scribit, uti etiam Rosinus Antiquit. lib. 2. cap. II., dc Gyraldus de Diis Gent. Syntagm. I F. . De Dianae Templo condito in eodem Aventino monte, ει Feriis pro Latino nomine a Tullio Romanorum Rege institutis, satis scriptum est superiori Capite. Restat itaque de Templo Ueneris Equestris Albae constructo dicendum ; Ligorius enim in MSS. Otthobonianis verbo Uenus, id Templum ab Ascanio, quum conderet Albam, dicatum asserit, & in eo positum simulacrum Veneris Equestris , quod meas ipse matri Lavinii devoverat, nam statim ac is appulit ad Laurenti litus, equiistasse fertur, Ni ea de causa Veneri cognomento Equestri sacra fecisse,
quod Templum quotannis a Latinis frequentatum , ibique sacra facta Ligorius scribit; quia tamen haud est apud antiquos ulla hujus AEdis,& sacri mentio, satis sit Ligorii sententiam retulisse. Haec igitur sunt Templa, ad quae solemnem Latina gens statis anni diebus agita.
108쪽
De La=inorum Legibus. : Aturnus sertur primum Aboriginibus rudibus, agrestibus que leges dedisse testimonio Virgilii lib. 8. AEneidos qui siecanis: Primus ab aetbereo lenit Saturnus Olympo,
Is genus indocile, e rq disspersum montibus altis Composuit, legesque desit, Latiumque morari
Maluit, bis quoniam latuiset tutus in oris. Hus sententiam laudat Servius eo loci, & Auctor Origin. Gent. Roman. . Alii vero perhi ni Ianum legibus Aborigines continuisse
ex Macrobio Saturnal.lib. I. cap. .& cap. f., S: Plutarcho Problemat. cap. 6 ., quae tamen incerta, Sc dubia sunt. Secundus , qui Latinis
leges dictaverit dicitur Evander; is enim Cacum seruum qui Herculis , quem alii Recaranum vocant, boves subripuerat, noxae dedit , quo exemplo familiarem suum furti poena plectens, nox alis actionis Auctor factus est, si credimus Scriptori Origin. Gent. Roman . . Tertius narratur Hercules , qui Evandri hospes, decimam fructuum a Latinis, Regibus praestari solitam, Diis offerendam esse edixit, & ea de causa L lini, de Romani ei decimam profanari statuerunt , putantes Auctorem ejus legis, caeteris Diis, decima, quam ipse religiosam fecerat, digniorem. Decrevit etiam ne cui forminae fas esset vesci eo quod Arae Maximae inventori Patri Saturno scilicet dicatae, sacratum esset, quod Carmenta mater Evandri invitata ad id sacrui non adfuisset, ut testis est idem Auctor Origin. -nt. Roman. qui ex Cassio id hausit, de quo tamen consule lib. 1. , ubi de Templo Saturni Setinorum verba faciam. Hae sunt leges, quas prius quam AEneas Latium tenuisset promulgatas assirmant. Albanos autem Reges sequentes leges condidisse ajunt. Quandoquidem Ascanius, ne ferret injustas pacis conditiones, quas Mezentius Etruscorum Rex obtulerat, palam edixit omnium Vinetorum fructum Iovi sacrum esse, ut Cap.6. dictum est. Com-
109쪽
pertum quoque est ejusdem aetate, sive lege, sive moribus servatum, eos, quibus crimen Objiceretur , publicae purgationi exponere: quippe, ut codem Cap.6. narravimus quum Ascanius ob Laviniae fugam ejus necis diffamatus esset, in concione jurejurando assirmavit se Laviniam nec interemisse, neque scire ubi esset, unde habes quanta tum
esset jurisjurandi religio, te quam prisca sit hujuimodi purgationis
consuetudo. Auctor Origin .Gent. Roman. ex Valerio Antiate lib. I. Annalium haec scribit: Silvius Procas Rex Albanorum duos filios Numitorem , Ur Amulium aequas partibus baeredes instituim, tumia Amulius in una parte Regnum tantummodo, in altera totitis patrimoniisummam , atque omnem paternarum rerum substantiam posuit, fratrique Numitori, qui natu major erat optionem dedit, ut
ex bis utrum mallet eligeret; Numitor cum privatum Omne, curata
facultatibus Regno praetulis t, Amulius Regnum obtinuit. Hoc te Plutarchus in RomuIo assirmat, quamvis Sextus Aurelius Victor Vsive is, qui est Auctor libri de Viris Illustribus, in Proca cap. I prodat Procam Amulio, & Numitori Regnum annuis vicibus administrandum reliquisse. Ex his eruitur plures leges Albae ea aetate servatas , nam his positis poterat pater primogenito excluso, filiis, quibus mal- Iet, Regnum, & bona relinquere , quinimmo etiam pluribus, annuisque vicibus jus administrandi alteri dare , quod indicat Antiquis Latinis, Romanisque primogenituras haud familiares fuisse; poterat etiam minor frater ex his, qui haeredes scripti erant, portiones facere, de major aetate eligere . Scriptum etiam invenio apud Dionysum lib. I. , foeminas neque a successione Regni in Latio exclusas, nullumque inter jura cognationis , & agnationis fuisse discrimen, ut exemplum Laviniae, de Silvii ejus filii relatum dicto Cap. 6. pro
Prisca quoque lege cautum serunt in Latio, eum, qlii taurum necare tentasset, capite damnari ut auctor est Varro de Re Rustic. lib. a. cap.q. , idque factum esse scribit Athenaeus Deipnosoph lib. s. quod quum oves deessent, lata lex erat, ut ab illis animantibus etiam in sacrificiis abstinerent ; crescentibus autem ovibus temperata severi tate decreti, permissum est sacrorum causa oves mactare, sed non foeminas, dein etiam ad victum, & foeminas, dum tamen ovis aut
110쪽
intonsa, aut prius quam peperisset non mactaretur, quare Palladis Sacerdos nunquam foeminam, aut agnam Numini immolare consuevit ex eodem Athenaeo . Vetustissimam etiam dicimus fuisse in Latio legem,qua praescriptum erat, ne mulieres per itinera ambulantes fusos torquerent, aut Omnino detectos serrent, quoniam id omnium spei, praecipueque frugum proventui adversari putabatur teste Plinio lib. 27. cap. 2. Itidem dc illam, quae cogebat mulieres in adulterio deprehensas in publicum toga indutas prodire ut videre est apud Mastialem lib. .. Epigramm. 39. de muneribus Maechae, sed magis vetustum assimamus edictum quo vetitum erat mulieribus Latinis vinum bibere 1, ejus quippe legis imperio Faunus Latinorum Rex virgis myrthaeis Faunam uxorem, aut sororem,ut alii scribunt,usque ad mortem caecidit, quod contra morem, decusque Regium clam vini olla ebiberat, ut ex Clodio refert Aulus Gellius Noct. Atticarum lib. I o. cap. 2 3. de diximus cap. . . Et quidem a Fauni aevo ad Romam conditam scimus hanc legem servatam, nam in Romuli legibus ita scriptum est. Si vinum biberit, domi ut adulteram puniunto, qui adeo cum Egnatius Micennius uxorem, quod vinum bibisset E dolio, interstetisset, Romulus eum eaedis absolvit testimonio Dionysii lib. 3. , Plinii lib. I q. cap. I 3., quod probat Romulum id statuisse exemplo Albanorum , dc Latinorum, quibus adhuc ea lex imperitabat .
Ex concione a Fufetio Albanorum Dictatore habita, qua Tullum Hostilium is lacessisse fertur, haec habes apud Dionysiib. 3 . . Albanorum genus, quale olim sub Vrbis conditoribus fuit, tale usq; ad nostra tempora permansit, nec ulla ostendi bominum natio potest prete Graecos,-Latinos, quae jus Civitatis apud nos adepta sit, at vos exquisitum Reipublicae genus apud vos corrupisis, Etruscis, in Sabinis in eam receptis, aliisque multis Tarbaris e lare lagantibus, ita ut germani generis nostri exiguus apud vos sit numerus,multipliciter superantibus exteris,stad ititiis. Itaque se mobis Principatum cesserimus , germanis praeerunt supposititii, Graecanicis 'Barbari, Indigenis adscititii, non enim potesis dicere, quod advenarum turba exinclusa ab adminiseratione Reipublica, ipsi Indigenae retinueritis Civitatis gubernacula , immo etiam Reges creatis peregrinol, er Senatus major Disiligo Coost