Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

1a Vetus Latium Profanum

Facem, Varrone de Lingua Latina lib. q. , haustamque de puro fonte per puerum, aut puellam, qua etiam nubentium pedes lavari con-1uevisse refert Servius ad lib.q. AEneidos. Hisce gestis, nova nupta limen non tangebat , sed sublata in domum inferebatur, idque factum ait Plutarehus in Romulo quod Latinae, Se Sabinae mulieres a Romanis raptae sic domibus virorum illatae sunt , ut non ipsae ingrellae sint, sed vi illatae, quod non probat Servius ad lib. a. AEneidos, qui id

ante Romam conditam factum prodit in reverentiam Vestae antiquissimae Latinorum Deae. Huic quum limen domus consecratum esset, sacrilegum videbatur novam nuptam limen, & se locum Numini dicatum calcare, ut Servius ait . Limen laneis vittis, multoque lauro polles ornabant, aut myrto obducebant, oleoque aut adipe

suillo ungebant, ne quid perniciosae pestis in domum irreperet. Huic mori alludit Virgilius lib. AEneidos de Didone sic canens: Praeterea fuit in tectis de marmore Templum Conjugis antiqui, miro quod bonore colebat Velleribus niυeis , e 'festa fronde reῬinctum.

ut explicat ibidem Servius & notat Plinius lib. 28. cap. 9.. Uxori intranti limen viri Haves tradcbantur, non tantum, ut eo felicitatem partus fgnificarent teste Festo lib. 3. verb. Clamium, sed ut ollcnderent viros uxorum fidei sese committere, Omniaque earum custodiae mandare, si credimus commentatoribus Felli ibidem. Hoc tempore, cum scilicet domum via i sponsa ingrederetur, ferunt necessarios sponsae, &spons capita nubentium velasse, Latini namque nurtias dixerunt , quod nusentium capita velentur, si fides praestanda est Servio ad lib. ii. AEneidos ad carmen:

. . . . arsura que comas obnubit amictu.

quamvis alii prodant id factum eo tempore, quo cum Auspicum praesentia nuptiae contrahebantur. Porro tellari pollum, & hodie in Latio matrem sponsae, aut sponsi caput novae nuptae velare, quum ea limen domus viri attingit. Nubentium cultus hic sertur: sponsus pictam induebat tunicam quam sponsa suis, Sc matris manibus contextam Proco ad suturas nuptias dono dabat teste Dionysio lib. 3. qui de sorore unius ex

Curiatiis Albanis ab Horatiis Romanis confossi verba faciens: Et in his

132쪽

bis, inquit, tunicam pictam, quam fuis, in matris manibus contextam Proco ad futuras nuptias donum miserat mos enim Latinis erat, ut qui virgines ambirent, pictas induerent tunicas) banc igitur tumcam, ut cruore pollutam υi it, scissa veste, pectus ambabus plangens manibus, lamentabili voce consobrinum vocabat. Plist dicebatur tunica, non quod picta, sed quod purpurea esset: purpum sane splendorem, dc nitorem pictum locum apud Latinos obtinuiste constat ex Festo lib. I q. verb. Pidia, de commentatoribus ejusdem. Sponsa non auro, non monilibus, ut nunc in usu est, sed senis crinibus instar Vestalium Virginum ornata incedebat, quare eo comptu palam faciebat viro suo spondere, castitatem a caeteris illibatam sore testimonio Festi lib. II. verb. Senis crinibus, quo loci ait Ornatum hunc Latinis vetustissimum Dille ; erant autem seni crines sex sertae crinium, vitta, de crinibus ipsis impletae, quas vulgo Treccias vocaRt , ut videmus matronas ornatas in priscis marmoribus, & veteribus Numismatis, & probat incerius commentator Felii ubi supra . Flammeo etiam lutei coloris caput velabat, cujus rei causam Festus lib. 6. his verbis narrat: Flammeo, inquit, amicitur nubens ominis

boni causa, quod eo assidue utebatur saminica , id effaminis uxor,

cui non licebat facere divortium , unde habes institutum , ut nova nupta hoc amiculi genere, velo scilicet lutei, seu crocei coloris uteretur boni ominis causa, in signum indissolubilis conjugii, hinc Lucanus Itb.a. de Martia iterum nubente Catoni, sic canit: Lutea demissos velarunt sammea vultus. inde Plinius lib. a I .cap. 8. hunc morem antiquissimum fuisse testatur, quamvis id factum in Can.Foeminae 3. quaest. s. dicatur, ut nova nupta indicium daret pudoris , seseque subjectam viro facςret, gestabat& cingulum ex lana ovis; hujuscemodi rei causa erat, ut sicuti lanata in glomos sublata conjuncta inter se esΙ, sic vir suus secum unitus, vinctusque esset; ferunt quoque hoc cingulum Cinxiae Iunoni sacrum Herculaneo , arctissimo scilicet nodo revinctum, ominis gratia in lecto priusquam conjunctio fieret, manibus viri fuille solutum, ut scnovus maritus felix esset in suscipiendis liberis, sicuti Hercules, qui septuaginta liberos procreavit, ut auctores sunt idem Festus lib. 3. verb.cingulo, & Varro de Vit. Popul. Roman. lib. 2.

133쪽

12.6 Vetus Latium Profanum

Interea in domo sponsi mulier ea, quae ad nuptias pertinebant parabat, haec thalami administratrix dicebatur, amico etiam novi mariti , quem Ianitorem appellabant pro summo honore datum erat apud januam cellae,ubi thalamus erat excubare, ut diligenter animad-Verteret , ne mulieres virgini clamanti opem ferrent, ut testis est Iulius Pollux in Onomast. libH .cap. 3. . Ante thalamum pistillum alligabant, Sc ut sponsa ejus cellae limen attigisset, famula cribrum gestans per cellam discurrebat, ut nova nupta videret instrumenta, quihus res familiaris tractanda erat, ut idem Julius Pollux mox adductus narrat; unde Plutarchi in Romulo sententiam minus veram puto, is enim ex foedere cum Romanis a Latinis, & Sabinis icto hausit, praeter lanificium nullam aliam operam mulieres Latinas, de Sabinas Roamanis nuptas obligatas fuisse praestare, quum tamen palam sit apud Scriptores uxores omnem domesticam rem administralle . Die vero illo, qui nuptias statim sequebatur apud novum maritum propiores assines laetiore convictu coenabant, completaque coena adhuc ad mensem sedentibus mustacea donabant, eo quoque die serunt novam nuptam in viri domum libertatem auspicari, Sc dominam agere, simulque rem divinam facere consuevisse ex Festo lib. 1 f., & Aulo Gel. lio Noctium Atticar. lib.2. cap. a ., cui mori alludit illud Juvenalis

Satyra 6. . . . Nec est quare coenam , er mustacea perdas. ubi commentatores & praesertim Mancinellus vir Uelitris natus testatur in Latio ad suam aetatem perseverasseritum mustacea post nuptialem coe nam donaudi.

Secundo , vel ut alii produnt, septimo post nuptias die, iterum

apud novum maritum coenabatur, quam coenam Vocabant RepOtia, quod quas reficeretur potatio, ut habes ex Festo lib. I s. ω ejus commentatoribus. His diebus solitum ajunt in coena decantari procacia quidem , bc conjugali, sed lasciva licentia per ludum, amores, gratias, Sc mixtos leporibus lusus carmina, in quibus Iovem adultum, Iunonem adultam, Venerem, Dianam, de Suadelam eorum Numina precabantur, ut novae nuptae propitii adessent, prolemque

secundarent, & fascinum arcerent. Haec carmina Fescennina vocabant , quod Fescennii Sabinorum i primuin decantata eslent testimonio

134쪽

Liber I. Caput XI. I 2 7

nio Gyraldi in lib. quem de Poctis scripsit Dialog I.pag. 3 s. qui de

Latinis loquitur, & Alexandri Geniat. lib. 2. cap. .s proditum quoque memoriae est hisce diebus sponsum apud assines, oe amicos coenaste una cum amicillimo, qui Simplator a Latinis dicebatur, id enim scribit Fulgentius de Prisc. Sermone, ubi subdit hunc stille custodem sponsi, eoque animo ei assignatum , ut sponsa, quae cornis illis haud adesse poterat, resciret ubi vir coenaverat, cum quibus, &quid secisset. Hi sunt ritus, quos Latini in nuptiis servabant, Se nunc etiam superstitiose cultodiunt; quandoquidem ordo pompae nuptialis nocte illa, qua nova nupta ad domum sponsi ducitur, hodieque limilis eli, nam loco patrimorum, prope sponsam incedunt pueri alba veste in .duti, sparguntur nuces, & frumentum projicitur in sponsorum caput, faces praeferuntur , velatur sponsa statim ac intrat in domum viri, coenae exhibentur, versus jucundi, Sc procaces amoribus laudibus , & bonis ominibus mixti decantantur , & smilia fiunt, ex quibus spectatores facile priscum morem pertinaciter in Latio servatum judica.bunt: ea tantum omissa testari pollum, quae Numinum falsorum, cultum exhibebant.

CAPUT XII

me priscorum Latinorum coenis, s victu.

ΡRiviqv m I nus Saturnum excepisset hospitio, rudis erat

Aboriginum, qui Latium incolebant, victus, teste Macrobio Saturnal. lib. I. cap. 7. , quandoquidem illi crudis tantum vescebantur, & his, quae natura ferebat, sine igne contenti, poma, dc loco frumenti gl ndes edebant, ut habes ex Servio ad illud lib.6. AEneidos: Atque umbrata gerunt cimili tempora quercu .& Plinio lib. . cap. Hac Scaligero in Varronem de Lingua Latina lib. I. pag. 27.; quumque omnes vitam pastoritiam degerent, ictum sibi parantes manibus, ut ait Dionysius lib. I., caseus a coacto lacte

dictus, jis fuit cibus quam delicatus testimonio Varronis de Lingua

135쪽

118 Vetus Latium Profanum

Latina lib. q. quibus alludit Ovidius lib. 3. Amor. Elegia s Sed glandem quercus oracula prima ferebant Haec cibus, e teneri caespitis herba thorus. se lib. 2. Siha domus fuerat, cibus berba, cubilia frondes.

An autem ea aetate poma decoquere in olla in usu esset, non liquet, quippe idem Varro testatur olera acerbos terrae fructus dicta a Latinis priscis, quod in olla eos elixarent. Sed quum Ianus a Saturno edoctus peritiam ruris, serum illum, & rudem ante fruges cognitas victum in melius redegisset, Regnique eum ob hanc rem societate munerasset si Macrobio lib. I. cap. 7. Saturnal. fides praestanda est, hinc Latini consueverunt pulmentum edere ex pulte compositum, quae ex farina, & aqua constabat, seu ut alii referunt ex aqua frumenti, & fabarum , aut hordei farina ex Valerio Maximo lib. 2. cap. I., Plinio lib. I 8. cap. 8. &cap. II. etsi Festus lib. I q. eam dictam scribat a pullis , quod jis, in auspiciis daretur ; nullius sane in Latio molarum sui tussis, neque pistores cogniti in Latio, aut Romae: idcirco constat, antiquos fruges igne tostas in pilas conjectas pinsere consuevisse pinsoribus ministrant: bus ex Fello lib. 3. ubi ait pinsorem, quem alii pisonem vocant, Sc coquum apud antiquos eundem suilla ex Plinio lib. I 8. cap. 3. dc lib. I . cap. 6. N lib. 3 s. cap. i8., Valerio Maximo loco mox adducto. Anno itaque ab U. C. DG produnt pistores Romae, & in Latio molis frumenta terere, Sc farinam, mulieres vero, quibus domus cura data erat, panem facere incepisse, ut testatur Plinius dicto lib. 18. cap. 3. Panem vero panificium, libum, quod libaretur priusquam esset coctum, testuatium, quod in testo aereo calido coqueretur, circulos , quod ii mixti farina, caseo, 5 aqua circuitum aequabiliter funderent, lixulas, de semilixulas ejusdem generis circulos, sed minus conditos, globulos in oleo coctos, M crustulum a crusta pultis, Latinam gentem appellasse constat ex eodem Varrone de Lingua Latina lib.q. , unde patet mulieres panificii difformes species composuisse , quod hodieque etiam faciunt in Latio foeminae, eae namque ex Varrone , nomina testuatit, circulorum, lixularum, globulorum, delibi

quae apud eas illibata adhuc sunt, hausisse videntur.

136쪽

Ita vixit longo aevo Latina, de Romana gens, donec mulieres deliciis deditae, rem domesticam negligere ausae sunt: idcirco perhibent pistores, quorum munus fuit tantummodo farinam facere, Scpanem dein fecisse, ut canit Martialis lib. 8. Epigramm. i5. in Ciperium, qui ex pistore factus erat Causidicus r

Pisior qui fueras diu Cipere

Nunc causas agis,inducenta quaeris .

Sed consumis, in usque mutuaris A Pistore Cipere non recedis Et panemfacis, facisfarinam .

de ibidem commentatores, Sc praesertim Calderinus. Neque dicas Latinos priscos uxoribus nec molere, nec coquere permisisse testimonio Plutarchi Problem.cap. 86. qui ex hoc vetustissimo more id ipsum in foedere a Latinis, Se Sabinis cum Romanis post raptum icto, comprobatum fuisse commemorat, quod etiam refert in vita Romuli; quippe diximus mulieres panem fecisse, aliud autem est molere, occoquinariam facere. Comedisse etiam scimus Latinos panem faris reum , ut praecedenti Capite diruim est de narrat Plinius lib. I 8 .cap. 8., atque inopia urgente consuevisse panem ex milio conficere, de Pnicum pinsitum, sursu reque evolutum , atque milium cum lacte, aut uvam labruscam cum farre minuto coctam edere ex Columella de Re Rustica lib. 2. cap.s. Sed an carnes, & pisces prisci Latini ederent, non liquet. Eniin vero lex, seu mos Latinorum vehementer abstinendi a carnibus pici avis, quam ii venerabantui, quem morem refert Plutarchus Problem. cap. 2C., ritus etiam tauri carnes non gustandi, quod id animal religiosum esset, Se Herculi gratum , cujus rei causam narrat Varro de Re Rustica lib. 2. cap.*, satis indicant, priscos Latinos carnes edere consuevisse; si enim omne carnium genus jis vetitum fuisset, frustra lata lex esset, ne pici, dc tauri carnes comederent ; proditum etiam est eos piscibus abstinuisse ex Ovidio lib.6. Fastor. qui de Cama Dea loquens, haec canit: Prisca Dea est, aliturque cibis quibus ante solebat, Nec petit ad iras luxuriosa dapes,

Pisis adbuc illi populo sine fraude natabat,

Ostreaque in conobis tuta fuere suis.

R Iure

137쪽

13o Vetus Latium Profanum

Iure itaque merito Ovidius ex iis, quibus placabant Carnam Deam carnis, de vitalium praesidis, sabacea scilicet pulte, & larido, non . autem piscibus, arguit Iani ait te, qua Carna ejus uxor consecrata est, piscibus eam gentem abstinuisse, nam si pisces in usu fuistent, iis utique utpote Deae Carnis Praesidi odiosis, ea placata ellet, quod VOLsius de Idololatria lib.q. cap.23. explicat, id quod non evincit post Ianum, & tempore Latii Regum, Latinos piscibus abstinuisse, propterea in re tam vetusta nemo valet certam proferre sententiam . Porro neque mulieres Latinas vinum unquam ebibisse constat,

quinimmo temeto, id enim vini nomen erat, semper abstinuisse comperimus, & apud eam gentem institutum, ut foeminae cognatis osculum ferrent, reprehendendi causa, ut osculum indicium faceret, si bibissent, de cum Fauna, seu Fatua uxor, & soror Fauni Latinorum Regis clam vini ollam bibisset, serunt maritum eam virgis myrtheis ob id facinus usque ad mortem flagellasse, ut Cap. q. dictum est, Sc ex Clodio notat Aulus Gellius Noct. Atticar. lib. I o. cap. 2 3. , & Athenaeus Deipnosoph. lib. I o, qui subdit mulieres id celare haud potuisse, quoniam Latini, neque celiam vinariam committebant mulieribus ,& quotidie mariti, cognati, Ec consobrini eas osculabantur. Hujus autem ritus initium Athenarus ad Herculem refert his verbis: Alcimus Siculus in eo libro, quem Italicum inseripsit narrat omnes ista, Italia mulieres abstinere mino, eo quod Hercules cum in Crotoniatarum agrum perveniset, domum quandam viae propinquam sitibundus accessi, ingressus poposcit quod biberet. Earum aedium δε- mini uxor, que clanculum vini dolium subtus aperuerat, virum monuit, prudenterse facturum si bospitis ea a dolium id referaret, satius esse aquam bibendam osserre. Hercules cum illam exaudisset ejus virum multum laudavit, introque reterii jussit, ae dolium imtueri ; paruit ille,stcum dolium subiret, saxeum invenit. Hujus rei documentum in illius Regionis mulieribus adbuc extat, quoniam probrosum, ac turpe es ipsi minum bibere ob bane rationem: haec Athenaeus. Itaque Gellius mox adductus refert mulieres in Latio solitas bibere loream, seu loram, quae ex vinaceis aqua dilutis constabat , aut passum, vel murinam, quae id genus sapiunt potu dulcia , quod ex Varrone de Vit. Popul. Roman.lib. 2. Gellius hausit. Hunc

138쪽

morem e Latinis in Romanas derivasse commemorant Valerius Maximus lib. 2. cap. I. , & Plinius lib. I q. cap. 3. . Viros autem vinum

ebibisse longe ante Romam conditam dilucidum est; quandoquidem ex jis , quae retulimus Cap.6. AEneae, te Ascanii aetate vini usum, Zevineta in Latio fuisse patet , tametsi non desint qui reserant ante Romulum , quinimmo Romuli imperio rarum in Latio vinum . Habemus ex Athenaeo Deipnosoph. lib. I. horum vinorum spe cies, M virtutes , is enim Albani duas species enumerat, alterum subdulce, quod suavissimum, & gratistimum nuncupat; alterum acerbum, utrique suum ab anno decimo quinto vigorem assign i, Nquod ultra inveterasset, excitasse ait celeriter capitis dolorem & gravitatem , Setinum Formiano, Trifolino, & Surrentino simile fuisse,N Falemo levius, capitique nunquam nocuisse narrat. Veruntamen

Plinius lib. 23. cap. I. prodit id vinum cibos concoqui coegisse, Sclib. I q. cap. G. illud generosissimum nuncupat, & a Cesare Augusto adamatum, quod cruditatibus stomachi esset insensum; inde Athenaeus Tiburtinum describit, id ait fuisse tenue, & facilὸ transpirasse, atque melius quum inveterasceret, & sic vigorem adipisceretur. Labicanum dein, quod gustu suave , ac pingue inter Albanum, & Falernum medium, ac idoneum bibendo post decem annos affirmat;

Veliternum etiam, idque suave potu, eoque gaudere stomachum ait,& peculiare ejus vini fuisse, ut sincerum, ac merum non videretur, nam gustanti velut sterius immixti quidquam prHeferebat. Signinum quoque, & Nomentanum quorum primum ad annum usque sextum aridum, nulliusque usus, alterum post annum quintum potui commodum, neque admodum suave, neque tenue fuisse prodit.

Haec dixisse sussiciat de vinis Latinorum, quorum seriem fusius suo loco exponemus; nunc ad coenas Latinorum invitati properemus. Ex frugali antiquorum victu nata quaestio est, semel ne in die cibum sumpserint, an pius, hoc est an pranderent sub meridiem, ut nunc sit, an vero in vesperum distulerint, ut coenitarent; quandoquidem Servius ad lib. . AEneidos prandia priscis Latinis in usu haud suisse commemorat; idipsum probant Isidorus lib. 2.Etymol.cap. 2O. V autem coena mespertinus cibus, quam vespertinam antiqui dice-bβοt , in usu enim non erant pran ia: Salvianus de provident. Dei R i lib. I.

139쪽

I32. Vetus Latium Profanum

lib. I. , & Severinus Boethius lib. 2. de consolation Philosoph.

Felix nimium prior aetas Contenta Adelibus amis Nec inerti perdita luxu

Facili que sera solebat se nia Disere glande

At ex Cicerone 3. Verr. , Ec prandia, & coenas antiquis fimiliare fuisse apparet, id quod testantur Valerius Maximus lib. 2. cap. I. rFuit, inquit, etiam illa simplicitas antiquorum in cibo eapienda bumanitatissimul,'continentiae certissimus index, nam maxime miris prandere, in coenitare in propatulo verecundiae non erat, nec sane ullas epulas habebant, quas civium oculis subiicere erubes rent e Macrobius etiam Saturnal. lib. a. cap. I 3., qui sumptuarias leges reserens, ita ait: Leges c cenis, em sumptibus ad populum ferebantur , imperari cepit, ut patentibus januis p Utaretur,'cae

nitaretur . sie oculis Citium testibus factis, luxuriae modus fieret: de

Plutarchus lib. 8. Symposiac. cap. 6. ubi prodit antiquos seorsim prandere, caenare autem cum amicis solitos fuisse.

Sunt qui reserant dissidium id facile componi posse, putantes

eandem rem coenae, prandiique nomine a Scriptoribus significatam, ut Festus lib. 3. auctor est, is enim ita scribit: coena apud antiquos dicebatur , quod nunc est prandium, vesperna , quam nunc coenam appellamus, & lib. I .: Seen ι Sabini coenas dicebant, qua autem nune prandia cum cc uas babebant, er pro caems vespernas appellabant, se doctissimus Beroaldus notis in lib. q. IEneidos, Opiniones conciliat. Ego vero arbitror apud priscos Latinos prandia ut nunc in usu haud fuisse, quin immo, neque Romanis antiquis

familiaria; quippe idem Festus lib. II. haec prodit: Merendant, antiqui dicebant pro prandio , quod scilicet medio die caperetur, id ipsum testatur Nonius Marcellus de Proprietat. Sermon. , quo fit prandium, quod omnes post meridiem sumptumajunt, priscis temporibus nondum in usu fuisse, ea namque hora merendam sumptam testatur Festus ipse, quem Beroaldus, & alii in suam trahunt sententiam, ut Dacerius commentator Fessi eo loci scribit, dc notat Alexam derDisitigod by Coo le

140쪽

Liber Ι. Caput XII. I 33

der Geniat.lib. .cap. 2 I. . Merenda autem erat parcissimus cibus, ita

dicta , quod j is qui mererent aere, id est mercenariis dari consuevisset ex Scaligeri notis in Varronem de Re Rustica, de Rosino lib. s. Antia

quit. Roman. cap.27. , nam hodieque etiam brevissimum cibus ,

quem post prandium capiunt, merendam dicunt. Itaque prisci La tini pro jentaculo habuerunt silatum, jejuni quippe de mane merum,

bibebant, vel etiam panem vino madefactum comedebant, idque statum appellabatur ex iis quae referunt Festus verbo Silatum, de Commentatores ejusdem, ac Plutarchus in Symposiac. lib. 8. quaest.σ., post meridiam merendam capiebant, de post vesperum cinnam , quae illis erat plena resectio, ut nunc prandium est. Hinc facile intelliges, cur Macrobius, Plutarchus , Tullius, Sc alii morem illorum te rum reserentes, de prandia, de coenas in usu fuisse narraverint; enimvero praedicti vixerunt aetate, qua Romani, de Latini adeo immemsos sumptus faciebant, omnemque substantiam in conviviis impendebant, ut cibariis, de sumptuariis legibus sumptibus modum dare oportuerit. Cato enim major quum in censura hanc rem palam detestaretur, neque exaudiretur, censura functus, fecit, ut C. Orchi iis Tribunus Plebis de Senatus sententia legem tulerit, qua convivarum numerum praescripsit; post annos XXII. Fanniam legem ingenti populi consensu Consules promulgarunt, qua numero ConVivarum, &sumptibus consuluerunt. Haec sane lex Convivarum impensis modum fecit assibus centum, de quum adhuc eo res rediisset, ut gula illecti

plerique ingenui pueri pudicitiam, & libertatem suam venditassent, Ec in Latio, ac in universa Italia, parentes filias prostituissent, putantibus Latinis, Italisque non in se, sed in solos Urbanos Cives Fanniam esse conscriptam, Didia lex lata est, quae 5c Latium, de Italiam omnem obligabat, dc plectebat eos, qui majore sumptu coenas fecissent, Se qui illis interfuissent; quoniam vero obstinatio luxuriae, Scvitiorum firma concordia adeo praevalebat, ut leges palam factis a rogarentur, P. Licinius Crassus edicto dc Fanniam probavit, & Kalendis, Nonis, Nundinisque jussit, ne quis in dies siogulos ultra triginta asses edundi causa impenderet, caeteris vero diebus, ne ampliusquam carnis aridae pondo tria, te salsamentorum libram unam, dc quod ex terra, vite, arboreue natum esset mensis apponeret. Hanc legem Disitir ooste

SEARCH

MENU NAVIGATION