장음표시 사용
81쪽
Iovis Latiaris Latina gens honoraverat, a Superbo institutum fuisse eodem situ , eodemque monte, in cujus jugo Ferentinae Lucus aderat. Porro Tarquinio Latini, quorum auxiliis ille tunc indigebat, non concessissent serias Iovi Latiari, & sic Latino eorum Regi, ab Asca nio sortasse institutas, alteri Deo dicari, neque Lucum sacrum, in quo tot annis sacra Latino secerant, deserere pasti client, atque ideo, tum situs, quum ritu S, praesertim oves, &lac serendi, de quo testatur Dionysius dicto lib. . , quum lactata potione j is seriis prisci Latini
uterentur, ut ait Festus loco adducto, tacra etiam Jovi Latiali, ut antiquitus facta, seriae , & Iovis Latialis nomen id ipsum manifestum faciunt, ut Ligorius, qui nullum adducit Scriptorem in MSS. Ottho-bonianis scribit, quem putamus a bello omnia hausille . Hic etiania
ibidem, Se verb. Oscillum subdit lusu Ostillorum in eo Templo puellas sella concelebraik, ut superius dictum est.
Merito itaque Dionylius eum locum Foruni Ferentinae nominat , quod jis diebus nundinae solemnes ibidem haberentur, & epulae, Sc Ferentinae Lucum omnes illum appellant, quod veteres Latini ibi coirent , & ferrcnt pro sacrificio agnos, taurum , lac, caseum, aliaque munera, ut supra probavi; sic etiam Ferentarii milites in bello dicti sunt a serendo auxilio, Feretrius Iuppiter a serendo etiam , quod pacem ferre putaretur, seria quoque a ferendis , vel seriendis victim is eodem l csto verb. Ferentarii, verb. Feretrius, & Feria lib. S. Quamobrem pro certo habeo,hunc Lucum Latinis celeberrimum longe ante Tarquinii Superbi aetatem Latiari Iovi, Latino scilicet Regi sacratum fuisse, & Tarquinium ritu prisco haud immutato id emplum , tu quaedam solemnia addidi illa, quum antea Lucus solus Deo sacer pro Templo haberetur, ut conjicitur ex eodem Festo lib. sq: Praetor, inquit, ad portam nunc Liatur, is qui Proυinciam Pr
praetore exit, cuius rei morem ait fuisse Cincius in libro de Consulum potestate talem: Albanos rerum potitos usque ad Tullum Regem , Alba deinde diruta, usque ad P. Decium Murem, Consules Populos Latinos ad caput Ferentinae, quod est sub monte Albano consulere folitos, in Imperium communi consilio administrare. Itaque quo
anno Romanos Imperatores ad exercitum mittere oporteret jussu n
minis Latini, complures nos ros in Capitolio a Sole oriente au piciis
82쪽
operam dare solitos, ubi aves addixissent, militem illum, qui a communi Latio misiis et it, illum quem ades addixerant Praetorem lutare solitum, qui eam Provinciam obtineret Praetoris nomine : haec Festus, unde comperimus Albanos longe ante Albam eversam in , Ferentinae luco convenisse, Romanos etiam Consules usque ad P.Decium Murem quo tempore Latium subactum est, ut infra dicam, post sacra petracta consul viile Latinos eo in Luco de Republica communi Latinorum, Sc Romanorum administranda, Sc militem e Latio mis sum, in Capitolio auspiciis praemissis salutasse Praetorem eum, qui Propraetore Provinciam exhibat . Erat autem eo loci Fons, de quo Livius lib. I., qui de Turno Herdonio loquens: Dejectus, inquit, ad caput aquae Ferentine : id est ad Fontem Ferentinae, ut ex Horatio Andreas Dacerius commentator Festi verb. 'aetor adnotat. Sacrificasse porro serunt Latiari Iovi sanguine humano teste Lactantio de Falsa Religione lib. I. cap. 2 I.:
Nec Latini quidem bujus immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latialis luppiter etiam nunc sanguine colitur bumano, quod sane mirum est , quum Dionysius mox adductus taurum hostiam fuisse commemoret; sed Tertullianus adversus Gnosticos ait: Et Latio ad hodiernum Dii meta in Urbe hamanus sanguis ingustatur, unde videtur id sacrificii genus Romae fieri solitum, non autem in Albano monte ἱ ego vero puto Lactantii lectionem satis planam esse , Sc in . Templo Jovis Latialis in Albano consuevisse Latinos prisco suo Regi sanguine humano sacra facere, an vero Latinarum feriarum tempore, aut alio, mihi non constat, sed quum de Latinis feriis agam, fusius de his disterere propono Quo vero die prisci Latini in hoc Luco convenirent,non liquet; neque dicas Tarquinium Latinorum ferias in unum tantum diem indixisse, ut auctor est Dionysius lib. s. ad finem , qui ait secundus diem addidisse populum, quando Regibus pulsis libertatem adeptus cst, tertium quoque post reconciliatam plebem Patribus, de quartum postquam Camillus iterum plebem cum Senatoribus reconciliavit, ii credimus Livio libro G. in fine, de Plutarcho in Camillo, quod ectradit Sigonius de antiq. Iur. Ital. lib. I. cap. 3. , quandoquidem is striatus dies a Tarquinio institutus est, quod eo die foedus ictum esset
83쪽
cum Romanis, & Latinis, ut ita perenne esset foedus, & in Epulis cris, ac sacrificiis communi Deo peractis, unus populuS, eademque
gens Romana, bc Latina censeretur . Caeterum poli eum diem nemo
affirmat Latinos suas ferias intercepisse; quin immo j idem Romani Scriptores, Alexandro Ceniat.lib. s. cap. 7. teste perhibent, post hunc diem alios duos semper religiosos habitos fuisse, unde Populus, qui tres dies addidit illi, quem Latinis Tarquinius assignaverat, id fecit , ut sex dies Latinis feriis religiosi essent ut prius, exemplo Saturnalium statis diebus indictorum, post quos quum plures alii religio ii essent,
omnes in numero Saturnalium computati sunt, ut fusius dicam quum de Templo Saturni Profugi Setinorum verba faciam: quibus si addas Alexandrum ab Alexandro loco laudato asserentem,mansisse in posterum apud Latinos, ut si quod eorum nomini impenderet bellum, vitandae injuriae causa , in Albano , aut ad Lucum Ferentinae quid facto
opus foret communi consilio decernerent, Sc Sigonium d.cap. 3.scribentem , causalia harum seriarum fuisse, ut quemadmodum Latini ad Lucum Ferentinae conveniebant, ita in montem Albanum sacrorum gratia cogerentur ; sacile intelliges Albanum montem, Sc Lucum Ferentinae ejusdem cultus, eundemque locum conciliorum Latinorum fulsisse, quum Dionysus, & Livius, de caeteri Romani Scriptores, etiam post conditum id Templum a Tarquinio in Albano monte, reserant Latinos concilia ad Lucum Ferentinae ut prius celebraste, Sc nemo sit,
qui ea in Albano facta esse dicat. Quae dixiste sufficiat, quum de feriis
Latinis in Albano monte liabitis suo loco luculentius acturus sim. His igitur positis conjicitur concilium in Luco Ferentinae quotannis habitum , non diebus feriarum , sed aliis , quum enim sive ad Magistratus creandos, sue ad bellum indicendum, aut ad foedus ineundum stata
dies assignari perpetuo non pollet, hinc est concilia quum occatio id postularet: facta fuisse quod apud Dionysium, & Livium scriptunia
Primum itaque concilium a Latinis factum esse puto, quum Numitore defuncto Albani in libertatem se vindicarunt, de Dictatorem crearunt. Secundum quum a Romulo cum jis foedus ictum est, quo cautum erat, ne bellum inter se gererent, alioquin, quae bellum intulisse Civitas diceretur, ea judicium alterius, de mulctam subiret de
84쪽
de quo Livius lib. i , Dionysus lib. a. , & Sigonius dicto cap. 3. tertium, quo Cluilius, de quo verba secimus, Dictator dictus est,
quo tempore comperimus , nobili illa per Tergeminos Horatios parta victoria, foedus aliud ictum fuiste ea lege, utDventutem iλα,
armis Albani baberent, usurumse Regem Hostilium scilicet
cum respostularet: testimonio ejusdem Dionysii lib. 3. , quae tamen concilia, quinimmo plura pnedictis, quae scripta non reperiuntur non ab universo Latio, sed ab Albanis Patribus facta elle arbitror, ut supra dictum est. Quartum eo tempore, quo idem Hostilius Romanorum Rex anno poli Albae excidium quartodecimo, Legatis ad triginta Urbes, quae in Albanorum ditione fuerant missis, petiit, ut quo modo Albanis, item sibi, a quo Albanorum fractae opes essent, pamrerent : Legatis a nulla Civitate privatim quidquam responsum est, sed indicto Ferentinum publico gentis concilio, decernunt Imperio Romanis baud cedendum esse , moxque duos Imperatores eligunt, penes quos esse; belli, paci que arbitrium 3ncum Publicium Coranum, es' Sp. Uecilium Laetiniensem, ut refert Dionysius dicto lib. 3 pag. 7 3 .editionis Sylburgii, qua semper utor. Alii vertunt Praetores, non Imperatores, ut Sigonius loco superius adducto, de quidem minus recte, quum in textu Graeco legatur στρο σμὰς, nempe imperatores, dc Dionysius Publicium, Se Vecilium imperatorcs cnuncians, eos Dictatores asseruerit. Uerum Tullo mortuo, Ancus Marcius ejus successor, Latinis, qui Agrum Romanum Praedonum more populati suerant Legatos milit, qui Romanis res suas ex scedere repeterent , quibus responsum dederunt, non cum Romanis, aut Marcio , sed cum Tullo te foedus injilli, Tulloque mortuo, nullo se amplius teneri pacis foedere . Hoc responso Romanus Rex exagitatus, Legatum, quem Faecialem appellant misit, qui velato capite, praemissis caeremoniis sacris, quas Numam instituit te ferunt, statim ac fines Latinorum ingressus est, invocato Iove, haec verba protulit.&uod Populi priscorum Latinorum hominesque prisci Latini arie; -jus Populum Romanum stuiritum fecerunt, detiquerunt, quod Populus Romanus aeuiritum censuit, consensit, constituit, ut bellum cum priscis Latinis fieret, ob eam rem ego, Populusque Romanus Populis priscorum Latinorum bominibusque priscis Latinis bellum
85쪽
lassico, facioque, id ubi dixisset, basiam in fines eorum emisit, quem
morem posteri acceperunt: ut ait Livius lib. I., 8c tradit etiam Dion Psius dicto lib. 3. Hoc ita indictum bellum, usque ad Tarquinium Priscum Regem mansit, hic post aliquot Latinorum Oppida oppugnata, plures populos quibusdam conditionibus Romanis adjunxit;
terruit hoc Latinos, verentes ne universam gentem suae ditioni subjiceret, propterea oppidum, seu verius Forum, Ferentinum conven
tu indicto, decretum est delectus oppidatim babendos esse, in ciendas ad arma forti mas propinquarum gentium , moxque Legati ad Etruscos, in Sabinos impetrandae societatis causa dimissi sunt, ut habes ex Dionyso dicto lib. 3. pag. I 88., qui subdit Clusinos, Aretinos , Volaterranos, Rusellanos, Ec Vetulonienses Latinis sese sociasse, quod ideo concilium Latinorum quintum illorum, quae scripta sunt fuisse comperimuS Hoc bello serunt pene omnes Latinorum Urbes in deditionem Tarquinii venisse, qui tamen summa in cunctas clementia usus est , neminem porro Latinum occidit, in exilium egit, aut mulctavit pecunia, agros etiam suos ipsis fruendos reliquit, de Civitates suo quamque jure uti permisit, transfugas Romanis reddi jussit, de captivos absque pretio, famulos quoque restitui propriis Dominis quibus a praedatoribus intercepti fuerant, de rerum ereptarum Agrestibus persolvi pretium, atque his conditionibus in amicitiam , 5c societatem Romanorum, Latinam gentem recepit, ea lege addita, ut in posterum Romanorum imperata faccrent teste eodem Dionysio sepe laudato lib. 3. pag. I 'Is Successit Tullius Rex , qui animum adjecit ad constituendus velut unum corpus ex Latinorum, Sc Romanorum populis, ne inis testinis bellis, 3e dissidiis debilitati a finitimis Barbaris subjugarentur: id postquam apud se statuit, Legatos eonvocavit e singulis Latinorum Urbibus, qui cum adveni sient, de in Senatum introducti essent, verba fecit de concordia, omnibusque persuasit, qui in congressuerant, ut collectis oppidatim pecuniis, Dianae Templum in Aventino Urbis Romae monte aedificaretur, ubi Forum rerum venalium Latini exercerent, dc solemnia sacra, quibus id decerneretur temporibus , quot annis Latino, de Romano nomini communia facerest. Et ne
86쪽
ulla iniuria temporum Dederis leges, quas Rex Latinis Civitatibus conscriptit, ritusque celebrandi festi, de Fori, quos ipse constituita bolerentur, in aenea columna decreta concilii, dc Civitates ejus conventus , & sacrorum participeS incidit, quae columna permansit usque ad Dionysij aetatem in eo Templo dedicata inscripta literarum characteribus Graecanicis, quibus olim Graecia utebatur testimonio ejus dem Dionysiu lib. ., dc Livii lib. i .: qui addit in hoc foedere primum statutum fuisse, ut caput rerum Roma ellet, pro quo tanto tempore fuerat dimicatum: subdit etiam huic Templo boum cornua fuisse affixa , quum reliquis Dianae Fanis cervorum cornua affigerentur, de quo etiam Rosinus Antiquit. Roman. lib. 2. cap. 7., qui addit id fuit- se primum Templum Romae Dianae dicatum. Regnum inde Romanum Tarquinius Superbus tenuit,qui Octavio Mamilio Tusculano, qui ad Telegonum Ulyssis, N Circes filium
genus reserebat, filiam in matrimonium dedit, ut ita per potentissimum virum, ac militem, Latinorum amicitia junctus, Latino imperio potiretur. His itaque animo decretis, per nuncios indixit, ut qui Latinae Reipublicae nomine in Ferentinae concilium solerent convenire , die, quem ipse praefini verat adessent, quasi de communibus , dc arduis tractaturus ellet negociis . Concilio igitur indicto, quod septimum in ordine dicimus) quum aliud Tullii aetate factum ellet, ut supra dictum est, Turnus Herdonius, quem Dionysius Corioli ortum, Livius vero, Servius, Sc alii Ariciae natum, ec ad Turnutria Rutulorum Regem genus referre ajunt, Tarquinio, quod in assinitate Mamilio ellet posthabitus infensus, prolixe in Regem invectus est eo die, quo is non adsuerat, sed sequenti die Rege a criminibus objectis se purgante, de Turno occiso, Latinorum Praesides Romanum Regem Latinae gentis Principem constituerunt jisdem prorsus conditionibus, quibus avum ipsius Tarquinium Priscuin fecerant, ac deinde Tullium, incisoque in columnis fudere, de jurejurando addito, solutum est concilium, ut proditum est apud Dionysum dicto
lib.q. pag. 2q8. &2q9., & Livium lib. I. Ut autem sempiternuntia maneret id foedus, Tarquinius commune Romanis, Bc Latinis Fanum in Albano monte condidit, ut quot annis ibi solemnem coetum agitantes una epularentur, sacraque communiter Iovi Latiali face
87쪽
rent, quibus Romani praeessent, ut supra dictum est. Et quamvis Dionysius reserat id Templum, eaque sacra communia fuisse: Hernicis etiam ,-Volscis , qui iociorum numero adscripti essent, attamen dilucidum est solis priscis Latinis, & Romanis Latinas ferias ,& Latiare fuisse commune, id enim testantur quotquot retulimus cap. 2., dc Livius lib. 3 2.3 7. & qI., Cicero in Plancina, Strabo lib. uerΙbi sin Albano scilicet monte) totius Regni coetu coacto Romani cum Latinis fovi sacrificant, Sigonius lib. I. dicto cap. 3. de Antiq. Iur. Ita l. , Alexander , &alii, praeter quosdam recentiores, Rosinum scilicet, Se Κircherum , qui Dionysium sequuntur, quippe sicuti notatur in dicto cap. a. pleraeque Volscorum Urbes in Latio prisco sitae, Latinorum numero habitae sunt, sic ic plures Sabinorum, & aliorum populorum Civitates, Hernicorum etiam, inter quas Signia, quanta idem Tarquinius coloniam deduxit, & Strabo lib. s. in Hernicorum agro ponit: unde fit Dionysium de his Urbibus, & Populis loquutum fuisse , & ea de causa addidisse illa verba , qui sociorum numero, ut designaret ex Hernicis, Se Volscis, eos tantum populos, qui tunc Latinorum numero habebantur. Livius lib. I. scribit Tarquinium renovato foedere in concilio jam dicto, indixisse junioribus Latin rum , ut ex foedere die certo ad eundem Lucum Ferentinae armati frequentes adessent: quo facto subdit Regem miscuisse manipulos ex Latinis, Se Romanis, ut ex binis singulos faceret, binosque ex singulis, ita geminatis manipulis Centuriones imposuit, quem morenti Romanos perpetuo servasse palam est . Tarquinio, & filiis, omnibusque Regibus in aeternum Roma exactis, post quam Consules Romani pluribus bellis Latinos , aliosque populos, qui Tarquiniis in auxilium venerant oppugnaverant, Octavius Mamilius Tarquinii gener, de quo verba fecimus, Latinam gentem partim precibus, partim pollicitationibus compulit ad commune concilium Ferentinae convocandum. In hoc concilio, quod octavum sertur, M. Valerius vir Consularis Legatus Populi Romani, questus est omnes Latii Urbes praeter unam Romam ad id concilium commune Romanis, te Latinis fuisse vocatas: unde habes, post serias Latinas institutas, Romanos etiam in hoc concilio coire consueVisse, ut etiam ex Festo probatum supra est. Decretum etiam est bellu
88쪽
Romanis, quod ab illis foedus Latinum violatum diceretur; sed quum id decretum ab omnibus Latinis laudatum haud esset, & Fidenates interea Romanorum exercitu vallati, per Legatos auxiliares copias a Latinis peterent, iterum Proceres Latinargentis ad Lucum Ferentinae convenerunt quod nonum concilium fuit , ubi quum ditio. res, & nobiliores in faedere manendum esse censerent, industris , quinimmo fraude Tarquinii factum est, ut decerneretur Fidenatibus adversus Romanos opem ferre, ut legitur apud eundem Dionysium lib. s.; Legatis autem Populi Romani petentibus, an Latina genS sce-dus servare, an bellum vellet, coactis rursum apud Ferentinae Forum, Urbium Praesidibus , bellum Romanis indictum est, & nequis populus societatem proderet, neve sine communi consensu pacem privatim faceret, iureiurando se mutuo conjunxerunt, ac edixerunt, ut qui conditionibus his non starent, a foedere exclusi pro execratis , & publicis hostibus haberentur. Crearunt etiam imperatores, Dictatores
scilicet Octavium Mamilium, Sc Sextum Tarquinium; in hoc foedus nomina, Sc jus jurandum dedere Proceres Ardeates, Aricini, Tottia lani, Subetani, Corani, Cornutam, Gabini, Laurentini, Lanuvini, Lavinienses, Labicani, Nomentani, Norbani, Prienestini, Pedani, Luerquetulani, Satricani, Scaptini, Setini, Tellini, Tiburtini , Tusculani, Trebant,o Veliterni, teste eodem Dionysii odicto lib. s. pag 3 2 S., quod comprobat Li vius lib. 2. , ubi tamen 1cci bit L. Tarquinium Superbum Dictatorem una cum Mamilio factum , & L. Florus lib. I. cap. I I., qui addit Algidenses huic quoque concilio adfuisse, unde habetur decimum Latinorum concilium . Praelio tamen fusiis Latinis, & Tarquiniis devictis, pluribusque Latinis oppidis oppugnatis, quum Legati Latinae gentis supplices Romam venissent veniam petentes, Spurius Cassius 4iruenda eorum Oppida, ac Latinorum Agrum Romanis addendum consuluit; praevaluit tamen sententia Largit Dictatoris, qui cum Latino nomine pristinum sedus renovari, nec ullius Civitatis delicium memori mente reponi suasit, propterea certis conditionibus dimittendi captivos, profugos tradendi, exulesque ejiciendi, pax data est Latinis cognatis Rumani Populi, jisque pristina amicitia, Se societas restituta , renOVato jurejurando, quo haec olim a Faecialibus sancita suerant, quem . L admo-
89쪽
admodum testimonio comprobatur ejusdem Dionysii lib.6. pag. 3 1 8. Reperio itidem Anno V.C. CC. LXI. Spurio Cassio iterum, MPostumo Corvinio iterum Cosia, Latinis gratias redditas a Senatu Romano, quod in secessione plebis ad sacrum Montem nullos tentassent motus, quin etiam contra desectionem, promptam na vassent operam, te ob id meritum, instauratam cum eis amicitiam, foedusque renovatum : haec continebat id foedus , ex quo, quid in aliis praecedentibus statutum fuerit facile intelliges: Romanis, em Latinorum populis omnibus mutua pax esto , dum Coelum , em Terra flationem eandem obtinet , e γε neutri alteris bellum infertinio, nec aliunde bo-
sies indueunto, aut bellum inferentibus iter tuitim praebento, em bellai satis opem ferunto totis viribus , bellique praedam, a polia ex aequo dividunto, de privatis contractibus lites judicio dirimuntor intra decem dies in Foro ejus populi, ubi contractus is factusfuerit. His foederis conditionibus nibit addere, aut demere liceto nisi ex consensu Romanorum ,-Latinurum omnium, ut videre est apud Dionysium lib. 6. r, in aliis vero ejusdem Codicibus foederis leges ita leguntur : Inter Romanos, Ur Latinorum Civitates omnes aeterna pax
esso, neque ipse inter se bellanto, neque aliunde bostes inducunto, neque bostibus tutos transitus praebento ,sed bello oppressis opem omnibus tiribus ferunto, spoliorum, aepraedae partem equalem babento , philatarum litium judicia ilii, quibus mandata cognitio fuerit intra decem dies peragunto; bis legibus nibiladdi, demiuepossit, nisisi Romanis , I.atinisque ita placuerit: meminit hujus quoque foederis Livius lib. 2. , Cicero in Corneliana, ubi testatur columnam aeneam , in qua tale foedus incisum erat usque ad sua tempora stetiste ; quir etiam ex hoc Latino foedero Festus lib. I a. verbo Nancitor profert
haec verba : Pequniam quis Nancitor babeto, est si quid pignoris nanciscetor , sibi babeto, quibus verbis id sancitum dicunt, quod sit cuti creditori satisfaciendum erat intra decem dies post contestatam litem, uti in vetustiori foedere Latino piaesicriptum erat, ita ipse pignus liceret creditori a quirere, si post illud tempus sibi satisfactum non esset, vel potius quod Latinus, vel Romanus pignore ante bellum contracto uti posset, ut interpletatur Scaliger in Calligationibus suis ad I estum ibidem.
90쪽
Hi quidem Latini populi, nisi si qui privato sorte nomine, ac
privatis opibus interea bellum intulistent, ut Praenestini, Tusculani, Tiburtes, Fidenates, Antiates, & similes sepe fecerunt, in amicitia Populi Romani inanserunt, Zc concilia celebrarunt usque ad annum V.C.CCCLXIV. quo anno perculsam Civitatem scribit Livius lib. s. ex defectione Latinorum ; hoc animo vixerunt Latini, milites ex sormula negantes usque ad annum CCCXCU. C. Fabio , & C. Plautio Coss. quo tempore in pristinam amicitiam redierunt, quod idem Livius loco quo supra memoriae prodit, aitque: Inter multos terrores, flati uisse, pacem petentibus Latinis datam, magnam vim , militum ab is ex foedere vetusto, quod multis intermiserant annis acceptum, quae tamen fides neque diu culta est, nam anno CCCCIV. Concilia Latinorum ad Lucum Ferentinae babita , responsumque haud ambiguum imperantibus milites . Romanis datum, ab erent imperare jis, quorum auxilio egerent, Latinos prosua libertate potius, quam pro alieno Imperio laturos arma: eodem Livio lib. 7.
Itaque anno CCCCXIII., vel juxta aliorum computationem CCCCXU. T. Manlio Torquato III. & P. Decio Mure Coss. Latina . gens in Ferentinae Luco crebra indixit concilia, primum, quo Romanis petentibus Latinos ab Agro Samnitum recedere, responsum da
tum est : In foedere Latino nihil esse, quod bellare cum quibus ipsi
vellent probibeantur; secundum, quo per speciem ad versus Samnites belli parandi, Romanum coquerent bellum; tertium , quo Praetores L. Annius Setinus, & L. Numitius Circaejensis creati sunt; qua tum , quo Romanis evocatis decem Latinorum Principibus Romam, quibus imperarent quae vellent, Latina gens Annium Setinum Legatum ad Populum Romanum misit, cujus orationem in concilio, dein Senatu habitam Livius lib. 8. hisce verbis resert: aeuamquam ipse ego retuli quid responderiplaceret, tamen magis ad summam rerum nostrarinn pertinere arbitror , quid agendum nobis, quam quid loquendumsit, facile erit explicatis consiliis accommodare rebus Terba
nam si etiam nunc sub umbra foederis equi, servitutempati possumus, quid abest quin proditis Sidicinis, non Romanorum flumia, sed Samnitium quoque dicto pareamus, respondeamuhque Romani ,