장음표시 사용
71쪽
nuneupas: & prope finem et At vero in Mediterraneis est Capurevera id, quod nomine ejus significatur ; unde fit eam Urbem , non a Capy, sed quod caput, S princeps Urbium Tyrrhenorum esset, denominatam , quibus si addas hanc fabulam a Graecis ortam, quod illi narrarent AEneam in Arcadia Capuam condidisse, nomine oppido a Capy facto, ut notat idem Strabo lib. I 3. , & Capuam in Latinorum
priscorum Urbibus a Latii Regibus constructis, non esse numeratam, immo Etruscorum Urbem vetustissimam fuiste, atque a Capy Etruscorum Duce, vel a campestri agro appellatam, ut auctor est Livius lib.q.; facile Poeticis figmentis accedere sententiam illorum, qui eam a Capy Latinorum Rege conditam assirmant intelliges; quamobrem ex praedictis Peregrini de apparat. antiquit. Capuae disc.q. cap.7., MCluverit Ital. antiq. lib. 3. sententiam minus veram putamus, assim mantes Ascanium praeter Albam, Fidenas, & Antium, ut auctor est Solinus lib.1., Latinum Silvium, Prienesten, Tibur, Gabios, T seulum, Coram, Potnetiam, Locros, Crustumium, Cameriania, Bovillas, Nomentum , Collatiam, Castrum Inui, & Bolam, caeterosque Albanos Reges plura oppida condidisse, aut Colonias Albanorum deduxisse, quae Latinorum priscorum Coloniae dictae sunt, &quas cap. 2. recensuimus; & quamvis Dionysius lib. i. & alii, Albam triginta Coloniarum , & Urbium matrem appellent, attamen multo plures fuerunt Coloniae, quas Albanos Reges in antiquo Latio deduxisse constat ; nam non omnes ab Albanis conditae, sed quum Urbes jam essent, Colonis frequentatae sunt, ut Tusculum , Antium, Circae-jum, Labici, Proeste, Gabii, Cora, Setia, Lanuvium, Lavinium, Laurentum , & Locri, quam Urbem ajunt i Locro Phoracis filio, de viro Laurinae Latini antiqui Latii Regis filiae conditam, si credimus Cononi apud Photium narrat. 3. , & Richio de primis Ital. Colon.
cap. II., qui putat eam Urbem in Corcyrae Insula tanto intervallo extra Latium positam contra sententiam Auctoris Origin. Gent.
Roman. , qui plura oppida circumquaque Albam, inter quae Locros ponit, a Latino Silvio Colonias deductas prodit; ex quo patet Locrin, in stu prisci Latii fuisse, quamvis & alia ejusdem nominis Urbs, ab hac longe distans Corcyrae, seu apud Epirephyros esset. Hic finis Albanorum Regni, unde Romanum Imperium ortum est.
72쪽
Liber I. Caput VII. 6sCAPUT VII.
De ornatu Regio, re comptu Albanorum Primipum.
RFgihi Ath noxum Principum cultus hic dicitur: Capit
latos , & intonsos Albae Reges fuisse indicabant priscae Statuae in Latinorum Foris, & Templis positae, exhibentes Regium caput cum capillis, & barba prolixa, quod
etiam apparet ex more Latinorum, & Romanorunia,
qui usque ad annum V.C. 6 q. , capillos, & barbam magnam aluerunt, ut auctor est Varro apud Plinium lib. 7.cap. 19., & Aulum Ges-lium Noct. Atticar. lib. 3. cap.q. Tonsores namque primum in Laistium venisse ex Sicilia dicuntur post annum jam enunciatum, eosque adduxisse P. Ticinium Menam, ut scriptum in Foro Ardeae literis extabat, teste Varrone de Re Rustic. lib. 2. cap. M.; hinc Ovidius lib. 2. Fastor. sic canit: Denique quodcunque est, quo corpora nostra piantur Hoe apud intonsos nomen babebat avos. ubi intonsos avos dicens, antiquos Latinos, Sc Romanos capillatos intellexit, de quo etiam Lucanus lib. 2.
Ilie nee borrificam sancto dimotir ab ore. Caesariem , duroque admisit gaudia vultu ut primum tolli feralia iiderat arma. Intonos rigidam in frontem descendere canos Passus erat, moestamque genis increscere barbam . Trabeatos incessisse Latinorum, Se Albanorum Reges satis dilucidum est testimonio Plutarchi in Romulo, de Commentatorum Ovidii ad lib. 1. Fastor. ad illud: , Hoc igitur etidis Trabeati cura a uirini. ubi Petrus Marsus notat Romulum exemplo Albanorum Regum Trabeam gestasse, quod etiam refert Virgilius ad lib. 7. Eneidos: Ipse Iuirinali Trabea, cιnctuque Gabino . . . Insignis . ubi Servius ex Suetonii auctoritate lib. de Vestium generibus, Tra I bearum
73쪽
bearum tria genera ponit: Unum Diis consecratum, quod est tantum e purpura ; aliud Regum , quod est purpureum , babet tamen album mixtum , fuitque, teste Virgilio tib i I., Romae Regum insigne ; te tium augurale, quod est e purpura,'cocco . Cujusnodi autem ea vestis fuerit, satis constat ex Dionyso lib. 2.: Tuisque praetextis, in fibula adstrictis induti, quas voca Trabeas, que vestis apud Romanos bonoratioribus est propria iiterum lib. 6.: Et palmatis . purpura togis amicti, quas vocant Te
beas : ex quibus patet Trabeas Regum fuisse togatas velles, purpura albo mixta circumductas sub tegmine puniceo, quas aureae fibulae annectebant, ut Marsus explicat. Trabeis usi sunt Romanorum Reges , Si praesertim Romulus ex Ovidio lib. 2. Fastor. , Dionysio lib. 1., de Plinio litas. cap. 39., inde Consules testimonio ejusdem Dionysii lib. ., Ammiani Marcellini lib 26. , N Ausonii in Protreptico: Ut Trabeam, pictamque togam mea praemia Consul Induerer, fastisque meis praelatus baberer. Duces quoque, bc Augures, Equites etiam Romani Idibus tantum Iulii, si credimus Dionysio eodem lib. ., Valerio Maximo lib.2.
Aliud vestimenti Regii genus laena dicitur.hanc Virgilius lib.q.
Tneidos, AEneae, Latinisque Regibus tribuit, & Sei vius ibidem , immo juxta Jubar dictum relatum a Plutarcho in Numa , Vestes Regiae in Latio Laenae, & Clamae appellatae sunt, quae vestis ita dicta est,
quod de lana multa facta esset, erat autem duarum Togarum instar , ut auctor est Varro lib.q. de ling. Latin. , & proprie Toga duplex, amictusque angularis, ut ait Servius. Festus de verbor. significat. id Tuscum, seu verius Graecum nomen, de Graecis priscis familiare u stimentum fuisse resert. Nonius vero lib. de vestimentorum generibus putat Lama esse vestimetitum militare, quod supra omnia vestimenta sumitur, propterea Dionysius lib. s. Castorem, & Pollucem Graecorum N mina, bellicas indutos Lamas in Foro Romano apparuisse scribit, MCicero de clar. Oratorib. dopet Laenam suisse etiam Vestem Sacerdotalem , qua flamines uti solebant, quum sacrificia facerent. Conji, citur etiam ex Suetonio in Caesare cap. 3. Latum Clavum genus Ue ι stimem
74쪽
stimenti Albanorum Regum fuisse; is enim de Caria re loquens haec habet: Etiam cultu notabilem ferunt: usum enim lato elaoo ad manus simbriato, nee ut unquam aliter quam super eum cingeretur,er quidem fluxiore cinctura , unde emanas e bri dicttim , Optimates saepius admonentis, ut maia praecinctum puerum caverent: unde patet hanc vestem semper Caesarem induisse; itaque cum Dio Iib. 3. referat, Caesarem vestimenta Albanorum Regum, ad quos genus referebat, gestare affectasse, hinc arguimus Latiam Clavu- , quo is semper amictus incedebat, genus vestimenti Albanorum Regum fuisse; ferunt autem latum clavum tunicam latis clavis ornatam eiie, qui clavi erant ornamenta quaedam purpurea , instar clavorum tunicis attexta,seu fortasse assuta,a quibus latus clavus dictus est, ut notatur apud Festum verbo Picta, Sc Varronem lib. 8. de ling Lat. Insigne etiam laudatorum Regum fertur Toga praetexta, si Zonarae apud Ualtrinum de Re Militar. lib.7. cap. s. fides praestanda est; is quippe scribit Romulum tunica purpurea Toga praetexta, rubrisque calceis usum exemplo Albanorum Principum e quae tamen incerta sunt, quandoquidem ex Plinio lib. s. cap. 39. habes Tullum Hostilium e Regibus primum Togam praetextam induisse; ex Livio vero lib. I. eam rogam apud Romanos ab Etruscis sumtam fuisse, quod
tamen Zonarae testimonium obumbrare non videtur, cum Etruscorum plura ad priscos Latinos transiisse perspicuum sit.
Hae traduntur Albanorum Regum vestes. caeterum eorunia
calcei hi dicuntur, Mullei scilicet, & Tyrrheni; Mulleorum ita meminit Festus: Mulleos, inquit, calceamentorum sunt Use, quibus Albanomm Reges primi, deinde Patricii usefunt, quod probat au- ctoritate Catonis, item Titinnii in Setina . Mulleos putat Festus dictos a multando, idest suendo, sed Scaliger sic vocatos scribit a mulli
rubro colore, cum purpurei essent, quod verius est; nam Dio lib. q3. reserens Caesarem gestasse Mulleos, ut Albani Reges consueverant, quos Auctores familiae suae jactabat , eos rubros calceos vocat. Zonaras etiam superius adductus, & Plinius lib. s. cap. II. auctinritate Fenestellae tradit Mullo pisci datum nomen a Mulleorum calceamentorum colore, ipsumque Mullum , ut paulo post subdit, expirantem Versicolori quadam , re numerosa varietate spectari, unde fit
75쪽
Mulleos praeter rubrum, alios colores exhibuisse; hos ealceos Aurelianus Princeps viris omnibus Patriciis ademit, de mulieribus reliquit, ut tentatur Vopiscus in vita illius ad finem. Mulleis Reges Albae Lunulas annectebant, idest fibulas eburneas corniculantes Lunae instar, quem morem ab Arcadibus, qui cum Evandro Latium appulsi sunt, deductum Dille perhibent; Arcades enim Proselenes appellati sunt , hoc est Anteiunares , de ut ostenderent se ante Lunam natos, eo fibulae genere usi sunt, ac si Lunam sub pedibus haberent, ut auctor est Plutarchus Problem. cap. 76. ex quo illud Iuvenalis Satyr.T.' . in nobilis,'generosus i. - .... Appositam nigrae Lunamsubtexit aluta. quibus alludit de Ovidius Fastor. lib. I.
Orta prior Luna defesi creditur ibi )
A magno tellus Arcade nomen habet.
Idem lib. 2. Ante foetem genitum terras babuisse feruntur Arcades, er Luna gens prior illa fuit.
Unde a Numa institutum serunt, ut Senatores eorumque Posteri nigris calceis Lunas annecterent; Sic nobiles Latinae Matronae, ut ad Evandrum , Arcadesque genus referrent, Lunulas, bullas scilicet Lunae instar, gestare consueverunt . Erat autem Lunula mulicbris munisdus collum ambiens, de in formam orbicularem compositus, quem sibi mulieres circumponebant, ut collum palam ostentarent, prout
ex Isidori Etymologiis lib. is. cap. 3 i., Cypriano de Habitu Ec Disciplina Virginum , de alijs scribit Ioannes Sinetius in Antiquitatibus Neomagentibus pag. II 9., qui addit hanc Lunulam instar Lunae semiplenae futile. Tyrrhenos de Reges Albanorum calceos primum gessisse putat
Vossius de Idololatria lib. . cap. 3. , ubi memorat Mulleos aluminatos , Sc repandos suisse Senatorum, de Patriciorum, non Regum Latii, dein Equitum Romanorum, de tandem Militum, quod tamen ex jam allatis erroneum videtur . Porro Salmasius ad Vopiscum refert Mulleos, Tyrrhenicos etiam dicitos, quod eorum factura Tuscanica eL sci, ut patet ex Virgilio lib. 8. 2Eneidos, Ze Dacerio Commentatore I elii . Diuitiam by Cooste
76쪽
Festi. Insigne demum Regium erat hasta, hanc Albani Principes pro Diademate habucrunt, & Graeci sceptrum dixere; quippe quum ab
origine rerum veteres Latini hastas pro Diis immortalibus coluissent, de in vetusti cultus memoriam Deorum simulacris hastas adderent, quin immo Romani hastas pro Marte venerarentur testimonio Varronis, quem citat Amobius contra Gentes lib. ., hinc factum est eorum
Reges pro Sceptro, Se Diademate solas hastas gestasse, ut ita Diis similes dicerentur, ut auctor est Iustinus lib.q3., & adnotat Uossius de Idololatria lib.9. cap. s.; Hastam vero puram, nullo scilicet serro inunitam fuisse comperimus ex Virgilio lib. 6. IEneidos, qui de Silvio Albanorum Rege sic canit: Ille vides pura luvenis, qui nititur basta. ubi Servius, & Donatus tradunt hanc hastam puram insgne Albanorum Regum fuisse, qua deinde donabantur plerumque apud Romanos ii Milites, qui primum militare facinus in bello admisic sent. Ex his Regium cultum Albanorum Principum, unde Romani Reges, Patricii, ac Senatores vestimenta, de calceos sumpserunt satis constare putamus,
De Republica Latinorum, communIbus eorum c mentibus , ac foederibus cum Romanis, s de Luco Ferentina stib Albano monte. X Umitore ultimo Albanorum, & Latinorum Rege deia
functo, palam est Albanos Dictatorem , qui toti Latio imperaret creasse, ut infra dicam ; hujus rei causam Plutarchus in Romulo, Numitoris testamento attribuit , ait enim hunc sine prole mortuum, in gratiam Albani Populi, Latinos omnes liberos fecisse, de Reipublicae formam instituisse . Alii vero memorant, Romulum, ad quem jure successionis Latinorum Regnum pertinebat, Albanis popularem adminia strationem concessitie eodem Plutarcho teste , quod verosimile non est, quum Romulus, qui sui nascentis Regni limites protendere sata. gebat, iura Principatus Latinorum haud rectis allet, quin adeo armis
77쪽
tutatus esset, unde crcdere fas est, id accidisse, quod Latini Romulum Regia natum sobole non assirmarent, aut de ejus origine dubitantes in libertatem se vindicaverint, ut ex verbis Dionysii infra adducendis constat. Hinc puto mendum inesse apud Livium lib. I., ubi Albanorum Regem nominat Cluilium, qui Dictator erat testimonio
Dionysiii lib. 3. in principio; & sene, quamvis Dictator Albae , de in
Latio Regia potestate uteretur, Rex tamen non erat, neque Alban
rum Regibus aliquis Cluilium accenset; erat autem is Magistratus annuus, ut auctor est Dionysius lib. . , ubi de Dictatura loquens :Ego igitur, inquit, ut dixi a Graecis desumptum boc exemplum opinor, sed Licinius ab Albanis mutuatum maetuli, qui primi post Amulium , Numitori que obitum deficiente stirpe Regia magistratus annuos creaverint, concessaque potestate Regia, Dictatores nominaverint et Hactenus Dionysius, qui Albanos non unum , sed duos Dictatorcs creasse a sermat; verum Sc unum, & duos Dictatore Populi arbitrio creatos esse patebit ex inserius dicendis. Erat igitur summum Dictatoris Imperium; et quippe licebat sine Senatus, de Populi consilio Cives in vincula conjicere, atque indemnatos morte assicere, cognationes quoque, capita rerum habere, in exilium agere, bonis interdicere, capite mulctare, bellum, pacem , foedera, societatesque
etiam injussu populi facere, de dirimere ejus arbitrii, & juris erat, ut tradunt Polybius lib. 3. , Plutarchus in Fabio Maximo, bc Pomponius I. C. in l. a. S. Populo, Ede origin. jur. . Cluilius itaque primus Albanorum Dictator fertur, quem Livius , Sc Dionysius loco adducto repentina morte Occubuisse lunt, quum signa ad dimicandum cum Romanis conferre moliretur. Post hunc Metius Fufetius Uir nec bello administrando idoneus, nec in pace colenda constans , Mnovarum rerum cupidus, Dictator renunciatus est, ut memoriar produnt Dionysus lib. 3., Se Livius lib. t. , apud quem mendose Suffetius dicitur, ut doctissimus Sigonius in Livianis Scholiis animadvertit. Eo Magistratum gerente, Tullus Hostilius Romanorum Rex, qui Albae imperium evertere meditabatur, Albanis obtulit, Albam linquere, be uni Romae deserri totius Latinae Gentis Imperium, F setiuS contra, Romanum Principatum Albam priorem Urbem, Nmatrem transferri disceptabat. Interea anno lapso, prorogato Fufetio
78쪽
setio imperio, ut innuit Dionysius loco quo supra . Metio Fufetio , quem ipsi, Albani scilicet, ut Albanorum praeflantissimum, Magistratu bonorarent maximo , administrationem Reipublicae usque ad hane diem permisimus, & bello dirempto Horatiorum , & Curiatiorum discrimine, ictoque foedere, Albanorum Dictator violatis legi. bus, Fidenatium Romanorum hostium partes , non armis, sed ignavia , & proditorio facinore sustinuit, unde factum est Fufetium mo te poenas lutile, & Alba a I ullo eversa, Albanos Patres Romam traductos fuisse testimonio Livii, Dionysii, & omnium Romanae historiae Scriptorum. Ex his patet usque ad id tempus unum Dictatorem Albae creatum esse, non duos ; sed an Dictator ab Albano Senatu, aut a Populo, Latinarum etiam Urbium Praestalibus, prius quam ea Urbs Obruta esset, eligeretur, mihi non constat; nam quamvis Livius, ac Di nysius Albanis tantummodo videantur ius eligendi dedisse, attamen ex eodem Dionylio lib. 3. habes Metium secundum Dictatorem ab exercitu creatum suille t In ejus locum Imperator ab exercitu creatus est Metius Fufetius. Itaque sit exercitus ex Albanis, & Latinis omnibus constabat, dilucidum fit, omnes Latinae Gentis Primores in id convenisse, quod tamen incertum est, magisque consent neuntia Albanos Patres Dictatores, qui omni Latio imperata facerent,creasse. Conjicio etiam ex praedictis, neque Cluilium primum, neque
Metium secundum Dictatorem fuisse, quippe, ut diximus Capite G. Romulus Rex factus est paulo ante Numitoris obitum,qui quum duobus annis Albae regnasset, vix credibile est Albanos novum Magistratum Cluilii septuaginta saltem, quin immo longe pluribus annis, qui numerantur a Romulo usque ad Tullum, sustinuisse; Romulus enim triginta septe in annis Regnum tenuit, Numa vero quadraginta tribus , ut in historia Romana scriptum est, propterea ante Cluili urria, de Fufetium plures Dictaturam Albanam administrasse palam est, licet eorum nomina, Sc gesta ignota sint. Alba itaque eversa, Latina gens Reipublicae instar vixit, &duos Dictatores, quos alii Praetores vocant elegit, quibus summum
Imperii ius esset; quandoquidem Latini populi quovis anno ad Lucum
Ferentinae coibant, ut ibi annuum Magi liratum crearent. FIujus rei
79쪽
locuple; testis est Dionysius lib. 3. , ubi tamen eum Iocum Forum , & Oppidum Ferentini nominat, Livius lib. I. , ubi verius Lucum Ferentinae cum appellat, quem sequuntur Sigonius de antiq.Jur. Ital. lib. I. cap. 3. , Alexander Geniat. lib. .cap. 7. ,&alii: Veteres quippὸ Latini de rebus publicis consueverunt tractare in Lucis sacris, in quibus credebant adeste manes, qui Vitales Lares diccbantur, & Heroum Animae, in his peracto sacrificio Deo, cui Lucus sacratus foret, de rebus publicis consulta fiebant, quinimmo, quae in Lucis decreta erant sanctiora ob loci Religionem habebantur, ut disertc probat Curtius Symphorianus de hortis lib. q. Ergo patet hunc Lucum priscis Latinis religiosum suisse cui nimvero ex Diis dicatum esset, facile haud est asserere, quoniam neque Livius, neque Dionysius, aut alii Romani Scriptores id enunciant. Attamen ego palam esse arbitror, hunc Lucum Latino Regi, quem Latini sub cognomento Iovi; Latiaris coluerunt, dicatum . Enimvero, qui mores Latinorum noscit, fateri compellitur, hunc Lucum, ubi Latini conveniebant, sacrum fuisse ; sacer autem esse non poterat , nisi alicui Numini dicatus, quo fit juxta praedicta, Lucum hunc sub tutela alicujui Dei fuisse; Latinum vero a populis, qui ab co nomen acceperant sacris honoratum omnes testantur, ut dictum est
Capitis. . Quo vero loci ejus Templum esset, vel illi sacra fierent absconditum elisit, nisi Festus de verbor. signific. lib. i 3. verb. Oscillum
id manifestum fecisset; hic enim sic loquitur: Osilium Santra dici ait, quod oscillant , id est inclinent, praecipitesque in os ferantur . Oscillantes ait Cornificius ab eo, quod os celare soliti persenis propter
verecundiam , qui eo genere lusus utebantur, causa autem ejus factationis proditur Latinus Rex , qui prelio , quod ei fuit adversus Merentium Caeritum Regem nusquam apparuerit, judicat quesit Iuppiter factus Latiaris ; itaque perfex eos diesferiatos, liberos, se
vosque requirere eum nunsolum in terris, sed etiam quia videretur Caelum posse adiriper oscillationem , velut imaginem quandam vitae humanae , in qua altissima ad insimum interdum insima adsummum e ferunἰur, atque ideo memoriam quoque reintegrari initio acceptamitae per motus cunarum, lactisque alimentum, quia per eos dies feriarum, er oscillis moleantur,inlactata potione titantur; haec Fc-
80쪽
stus, qui ex Cornificio vetustissimo Romanarum rerum Scriptore haec hausit, quo fit Latinum Regem sub Iovis Latiaris, vel Latialis nomine Latinam gentem coluisse , eique sex dies feriatos assignasse , quibus eadem festa quae in honorem Icari, S Erigones, aut Bacchi, ut alii unt, Athenienses instituerunt, peragebant, ludentes scilicet oscillis, in quibus fune de Tigno, vel arbore religato, vel etianae, transverso Tigno de arbore suspenso in aere, viri & puellae librati sursum, &deorsum ferebantur teste Hygino fabula I 3 o. cui alludit Virgilius Georgic. lib. 2. Oraque corticibus sumunt borrenda cavatis Et te Tacobe vocant per carmina laeta, tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia quercu. ubi Servius id ipsum comprobat. Itaque jis diebus feriatis Latini,laude quibus antiquum eorymRegem requirebant, an in Coelo, an vero in terris esset, eodem modo, quo factum fuerat, quum ipse praelio a MeZqntio, vel ut alii produnt a Turno fusus repertus non esset, effundebant ludentes oscillis, uti jam descripsimus, & Festus loco laudato, & Commentatores ejusdem testantur, quo tempore scii nus victimas eidem oblatas, & sacrificia peracta fuisse; seriae enim appellatae dicuntur victimis Numiniferiendis, eodem Festo verb. Feria , auctore . Et quamvis Festus situm non designet, attamen palam esse arbitror, eum Ferentina Lucum fuisse; quippe hic Lucus in radicibus Albani montis erat testimonio ejusdem Festi, Sigonii de antiq. Jur. Ital. lib. I. cap. 3. , Alexandri ab Alexandro Geniat. lib. s. cap.7., Κircheri, Ligorii, de aliorum. Apparet quoque Tarquinium Superbum Iovi Latiari Tem plum , quo Latini omnes convenirent, sacra peragerent & ferias, in eodem Albano monte condidisse, ubi quotannis Latina gens coibat , viscerationem sumebat, alii agnos, alii caseum, alii lac, alii alia dona ferebant, & tauro immolato, suam quisquo carnis partem accipiebat , quod testantur Dionysius lib. q. , Se pluribus locis Livius
q. Dec. lib. 2. , & alibi, Varro lib. I. , aut ex aliorum computatione
lib. . de ling. Latin. , Servius ad lib. I., de lib.C. AEneidos , Sigonius dicto cap. 3. , Alexander dicto lib. s. cap. 7., &alii; unde fit hoc sacrum Latiar appellatum in honorem Latini, quem sacris sub nomine