장음표시 사용
111쪽
major pars constat ex advenim, postrema ratio es, quod in Alba cimitate nulla Citium pars in Reipublicae forma quidquam mutas;
sed jam per octodecim aetates, ex quo conrita es Urbs, patrias pomsuetudines omnes decenter observat. Ex hiscς verbis a Fufetio dictis constat Albanis lege vetitum fugitivos, exulesque in corpus suum,& Civitatem recipere, & sponsalia cum j isdem contrahere , aut conia nubia inire; propterea Plutarchus in Romulo memoriar prodit raptum mulierum a Romanis, non ex libidine, sed necellario fictum, quod, cum Latinis,& Sabinis matrimonium contrahere eis ellet prohibitum; institutum & Albae,ac in toto Latio narrant,licere parentibus pecuniis filiorum, de corporibus facere quod lubebat, idcirco nullae filiis possessiones propriae vivis parentibus erant ex eodem Dionysio lib. 8., qui subiicit, neque in Latio ob filiorum crimen, tametsi atrocissimum licuisse parentibus fortu uas suas adimere, atque ob parentum deli ctum, cujusmodi illud esset filios insontes damnare, aut honoribus, spoliare ; sacra quoque lege pnaescriptum erat Lavinii, & dein Albae, ut Vestalis Virgo, quae corpus suum polluisset, virgis caesa una cum vi tiatore moreretur, & omne ex illa natum in flumen dejiceretur, cujus legis imperio scimus Amulium Albanorum Regem, Rheam Silviam Vestalem, quam Romuli, Remique matrem faciunt, de prolem ab ea susceptam damnasse ex Dionysio lib. I. ad finem ib. 2. , Plutar
cho in Romulo, & in Numa, Livio lib. I., de Petro Marso in lib. 2. Fastor. Ovidii ad illud iSittia Vestalis celestia femina partu .
Festus itidem verbo Armata, vetustissimae Laurentium legis hisce verbis meminiti Armata dicebatur Virgosacrificans, cui Lacinia togae in humerum erat reiecta : Legibus etiam Laurentiti an-citum est, ne pomum ex alieno legatur in Armum, id est quod bumeri onus sit. Hac quippe lege fructus alieni agri subripere, & decerpere,
quorum tantum esset onus, ut humeris eOS gercre oporteret, erat vetitum 3 armos enim vocabant humerorum cum brachiis commHuram, & sic ipsos humeros, unde arma proprie dicta sunt, quod armos, idest humeros tegerent ex Servio 'ad Virgilium lib. I o. Eneidos, Isidoro Et mologiar. lib. ult. cap. F., armatam quoque nuncupabant, Vestalem Virginem sacrificantem, cui Lacinia togae in humerum erat reje-
112쪽
reiecta ut Festus ait, unde in veteribus nummis vistur sepe hoc habitu sacrificans maxima Virgo lacinia togae pone rejecta, de disco libatorio vinum invergens , ut commentatores Festi testantur. Apud Aricinos edicto praescriptum erat, ne in Lucum Dianae de Virbio dicatum equis daretur aditus,cujus rei testimonium profert Petrus Mamsus ad lib. 3. Fastor. Ovidii; quod Hippolytus , quem Dianae simulacrum eo in Luco posuisse , Sc cultum Ariciam invexisse ferebant, discerptus equis, de ab Esculapio sanatus, equos abominaretur, ex Lactantio de Falsa Religione lib. I. cap. I 8. . Sic Tiburtes palam decrevisse eomperimus , hospitalitatis jura intacta semper servare, unde apud eos neque hospitem suspectum jurejurando assirmare, neque quem semel hospitalitatis vinculo devinxissent, accusare permis lumerat, quod patet ex Virgilio lib.9. AEneidos sic canente rEuryalus pbaleras Ramnetis, in aurea bullis
Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim us mittit dona bospitio, cum jungeret abiens
Caedicus ille suo moriens dat babere nepoti.& Servio. Veliterni Octavio quodam eorum Cive, a quo Octaviata. gens prognata est , e praelio redeunte, profligatis hostibus, quibus ut occurreret Marti sacrificans semicruda exta rapta foco disisecuit, sanxerunt in posterum in hunc modum exta Marti reddi, reliquiasque ad Octavios referri, si credimus Suetonio in Octavio Caesare. Porro & nuptiales leges Latinis antiquissimae fuere ; quippe Servius Sulpicius, de Neratius Iuris Consulti teste Aulo Gellio Noct. Atticar. lib.q. cap. . docent Nuptias in Latio ita contrahi consuevisse: aeui uxorem ait Gellius ) ducturus erat, ab eo unde ducenda erat stipulabatur eam in matrimonium ductum iri, qui daturus erat, itidem spondebat daturum, is contractus stipulationum, sponsionumque dicebatur sponsalia, tum que promissa erat sponsa appellabatur, qui spoponderat daturum , sponsus. Se ypost eas stipulationes uxor
non dabatur, aut non ducebatur, qui)tipulabatur, ex sponsu agebas, ludices cognoscebant, quaerebantque quamobrem data, acceptave non esset uxor ,si nibilis e cause lidebatur, litem pecunia aestimabant, quantique interfuerat eam uxorem accipi, aut dari eum, qui spoponderat , aut quistipulatus erat, condemnabant: haec Gellius, unde O habe-
113쪽
habetur sponsalium nomen, & originem a Latinis priscis in Romanos derivasse, & sne hac formula a lege praescripta rite hunc contractum in Latio haud celebratum. Prius quam Numa imperasset Vestalibus, ut innuptae permanerent, Albae, & Lavinii lege Pontificum dispositum erat, ut puellae Vestae fa cratae non minus quinquennio purae nuptiis manerent testimonio Dionysii lib. i. Verumtamen, an in Latio inter cognatos nuptiae justae essent, non liquet; quandoquidem apud Dionytium lib. I. & 2., dc Auctorem Origin. Gent. Roman. legimus Amatam Latini Regis uxorem eum accusasse, quod omisso Turno consobrino Laviniae exterum sibi adscivisset generum; Venilia enim mater Turni, de Amata Laviniae mater, sorores erant, si fides praestanda est Servio ad lib. a. AEneidos
Ωuid confanguinei Rutuli . . . . . quo fit, iniuriae in Latio adscriptum, cognatis cxtraneos praese re. Hinc Romanae Reipublicae initio Servius Tullius Rex duas filias in matrimonium dedit fratribus matris earum, ut refert DionVsius lib.q., Se Spurius Ligultinus Crustuminae tribus uxorem filiam
fratris patris sui duxit ex Livio lib. a. dec. ., id quod indicat nulla lege tales nuptias vetitas fuisse , quod & Juliani, & Constantii edictum in
I. I. d. Theodosian. de incest. nupt. confirmare videtur; ii enim, uxorem fratris ducere, vel cum sorore mortuae uxoris nuptias contrahere prohibuerunt, Sc incaestas in posterum tales nuptias promulgarunt , unde constat nova lege opus suille, ut nuptiae, quae ab antiquo rite factae dicebantur,irritarentur, quinimmo sunt qui ferant, Tusculi, Privignos ducere novercas consuevisse, & j is, qui viros interfecistent, eorum viduas desponsare licuisse, quod Thelegonus Tusculanorum parens Penelopem uxorem Ulyssis sui patris, eu sic novercam, eo trucidato, duxistet, ut ex Hygini fabul. I 17 conjiciunt ibidem Com
Plutarchus autem Problemat. cap. Io 8. apud antiquos tales
nuptias semper injustas fui se commemorat hisce vel bis: βuid est, quod propinquis, in cognatis non nubunt an quod nuptiis neces tudines augeri volunt, er ultro citroque filios dando,'accipien
do, multos sibi propinquos adjungere ' An quod cognatorum diffidia
114쪽
inter se terentur, quibus naturae iura cum propinquitate tollantur An quod mulieres propter imbecillitatem, multorum ope, in auxilio egentes, propinquis idcirco ad=ungere noluerunt, uisa suis tiris injuria asscerentur , cognati opem ferrenti Et cum Claudius uxorem duxisset Agrippinam germani fratris sui filiam , postulavit Senatus Consultum, quo justae inter patruos, fratrumque filias nuptiae in posterum statuerentur, quum ad id tempus matrimonia hujusmodi incaesta haberentur testimonio Suetonii in Claudio cap. 27. , & Taciti lib. I a. Annal. , quam legem scimus Neronem , qui Claudio successi exemplo abrogasse ex eodem Tacito lib. I S., & Nervam edicto sustulisse, ut auctor est Dion Nicaeus in ejus vita, qui tamen seriabit, hunc primum id vetuisse. Ego vero arbitror priscis Latinis eas nuptias jultas fuisse teste Tiraquello ad leges Connubiales gloss. I.
Par. T. num qq.; nam praeter jam enunciata exempla, Plutarchus ipse
Problem. cap.5. ad finem id innuere videtur his verbis : Superioribus enim temporibus, quae se aliqua necesstudine attigissent, uxores non ducebant, quemadmodum ne nunc quidem forores, sed non ita pridem fictum est, ut neptes uxores ducere permitterent: vir quidem, sane pauper, caeterum bonus, in in primis popularibus acceptus, quum neptem , cui dos ampla esset relicta in matrimonium accepisset, locuples ex eo, er copiosus factus est: ejus rei accusatus udicio multitudinis absolutus es εἰ pi biscitum deinde factum, ut inducendis
uxoribus ad nepotes usque ascendere liceret, superior enim nec tudo probiberetur: ex quibus apparet nova lege in Romana Republica id vetitum, antiquisque permissum. Inter ascendentes, & descendentes
fatis constat nuptias semper in Latio irritas fuisse ex Ovidio in Epistola Paridis ad Helenam :O fove digna viro, ni fove nata fores.
ubi Commentatores fusius id ipsum probant. Palam quoque fit apud Latinos, mulieres absentes rite nuptias non contraxisse, nam quamvis Vir absens per Procuratorem stipulari potuisset, foemina tamen nequaquam, si credimus Festo de verborosgnific. lib. 3 Paulo I. C. lib. 2. Instit. tit. χO. de Nupt. Matrimonia autem inire tribus modis licebat, usu scilicet, farreatione, & coemptione . Usu contrahebantur, id est longa consuetudine, de colla O α bitatio-Disit Coosl
115쪽
bitatione; si enim mulier domi fuisset per annum, pro usucapta, &uxore habebatur nisi intra annum per tres noctes a viro abfuisset. Fara reatione uxor ducebatur, Quum serre conveniretur in matrimonium certis verbis, Se decem testibus praesentibus, ac solemni sacrificio per. acto, in quo panem farreum adhibebant, nam Latinorum exemplo Romulus vix Urbe condita in hunc modum connubia instituisse fertur . Coemptione vero conveniςbant quum sponsus per manunia sponsa accepta, eam interrogabat, an sibi mulier mater familias elle vellet, mulier contra , an sibi pater familias vir esse optaret; ii itaque qui taliter contrahebant matros, de patres tantummodo vocabantur, sibique invicem succedebant ex jis quae reserunt Commentatores Festide verbor. fgnific. verb. Di rreatio. Severinus Boethius lib.a. Topic., Cicero lib. 3. de Orator. , Dionysius lib.2., Ulpianus lib. 8. Ιnstitui. tit.9. Erat etiam genus contrahendi confarreatione, sed ita
seli flamines conveniebant in Templo, ubi positas produnt sellas duas jugatas pelle ejus ovis, quae hostia sacrificii suisset, ubi contrahentes tectis capitibus considerent, ut Scaliger in Castigationibus suis ad Festum advertit. Sponsus praeterea sponse, non in luce, sed in tenebris jungebatur, quod lex prisca, si quid absurdum, aut deforme corpori aderat
occultare satageret, vel potius ut illicitam Venerem accusaret, dum justis, legitimisque connubiis pudorem, de verecundiam praecipiebat. Caeterum divortia prius quam Roma conderetur Latinis in usu fuisse commemorant; ii quippὸ distarreatione solvebant matrimonium ., erat autem diffarreatio sacrificii genus quod fiebat farreo libo adhibito, ut quemadmodum farreatione conveniebant, sic de diffarreatione connubia dissolverent, cujus rei praeclarum testimonium proseri Festus verbo Dearreatio, sed quibus ex causis divortia fierent, mihi non constat. Conjicitur tamen ex Romuli lege quam is fortasse a Latinis hausit, nuncium repudii remitti a viro tantummodo mulieri potuisse ex causis impudicitiae, veneficii & temulentiae ex Pluta cho in Romulo; at non legimus quemquam tale nuncium remisisse aut Romae, aut in Latio usque ad annum V.C.DXXIII., quo scimus Sp. Carvilium Rugam A. Attilio, & P. Valerio Coss., qui uxorem carissimam morum gratia duxerat, coadum a censoribus jurςjurando
116쪽
assirmare, uxorem se liberorum quaerendorum gratia habiturum , religionem jurisjurandi amori praetulisse, & divortium cum uxore quae nusquam gravida fuerax, sectile, unde manavit mos in manibus Censorum Coloniarum,quae in Latio aliisque Regionibus erant, simile juramentum a nuptis praestandi, N divortia faciendi, si ex ea uxore nunquam proles habita esset, ex jis quae tradunt Aulus Gellius Noct. Atticar. lib. I T. cap. y I, , lib.q. cap. χ3., Dionysius lib. 2. Valerius Maximus lib.2. cap. I., Athenaeus Deipnos. lib. I o. cap. I 3.; deiu ex quacumque justa causa libellum repudii mittere, tum Romae, quum in Coloniis, de in Latio consueverunt; quippe quod uxor vinum bibisset, aut semel inebriata sorpt, verba quoque lasciviuscula coram. filiis dixisset, vel sibi faciem pinxisset, causa divortii fuit, quin etiam ferunt Sulpicium Gallum idcirco nuncium uxori remisisie, quod eam in caput vestem deducere animadvertisset: & P. Sempronius, ac Antistius idcirco repydiasse dicuntur uxores , quod ille rescivisset uxorem ludos funebres spectasse, hic vero, quod uxorem in publico cum quadam vulgari libertina loquentem vidisset ex Plutarcho Problemat.cap. II., de Valerio Maximo lib.6. cap. 3.; ergo dum sic olim foeminis occurrebatur, mens earum a delictis aberat. Uerum Augustus, Ec sequentes Imperatores Romani, vetuerunt ex levi causa viros repudii nota uxores assicere, dc praesertim causas praescripserunt ob quas repudi/re uxores, de viros liceret. Causis quippe repudii libellum mittendi viris hae erant, si vir adulter, homicida, veneficus, falsus, sepulerorum dissolutor, laesae Majestatis reus, latro, aut latronum susceptor, abactor, vςl plagi rius esset, sive si in contemtur uxoris ea vidente cum impudicis mulieribus coetum injisset, vel in eadem Civitate cum alia muliere frequenter manssset, de semel, ac secundo culp tus a commercio non destitisset, aut uxoris vitae veneno , gl dio, similique modo insidiatus, seu verberibus eam perςussisset, vel uxorem aliis adulterandam tradere tentasset, aut eam de adulterio convincere putasset, neque probasset, de sacris aedibus aliquid subtraxisset. Cauis autem repudiandi uxores erant, si uxor adultera, venefica, homicida, aut plagiaria esset, si latrones juvasset, extraneOrum virorum ignorante, vel prohibente viro conviyia fecisset, aut
eo invito sine justa causa neque apud parentes foris pernoct siet , Vel
117쪽
Circensibus Se Theatralibus ludis, Arenarumque spectaculis viro inscio adfuisset, aut commune lavacrum cum viris libidinis causa habere ausa fuisset, Ec si forte fila ope, vel industria abortum secisset, vel matrimonio constante,alium sibi virum fieri conata esset, itidem, si marito insidias instruxisset, falsaria esset, vel cum j is, qui adversus Imperium molirentur se immiscuisset, ut videre est apud Suetonium in August. cap. 34. , & Dionem lib. sq. , Jc notatur in I. consensu Auth. sed novo b. Vir quoque, de in l. Iubemus, Intcr culpas, Cod. de repud. , & in Authentica ut liceat matri Sc aviae S. Quia vero quitertius 6. Est ita incipiens cum seqq. ι At Constantinus mulieribus viros repudiare haud permisit veluti ebriosos, aleatores, aut mulier cularios, neque Viris uxores ob easdem causas ; subigiaque omnibus facultate libellos repudii mittendi, causas tres tantummodo statuit viris, & uxoribus, ex quibus repudiare liceret, id est si vir homicida,
medicamentarius, aut sepulcrorum disiolutor esset,uxor vero maecha,
medicamentaria, vel conciliatrix , quod habes ex l. I. Cod. Theodo- sano de repud. , quam legem Iustinianum abrogasse ajunt in dicta Auth. Matri & Aviae, ubi antiquas Romanorum leges innovavit. Comperimus tamen flaminibus, S Sacerdotibus uxores repudiare vetitum, quinimmo quamvis Domitianus id permisisset, flaminestamen nunquam nuncium repudii uxoribus remiserunt ex Plutarcho Problem. cap.qT. N 68. Scriptum quoque reperio apud eumdem Plutarchum Problem.
cap. 86. Latinis Majo mense matrimonia celebrare vetitum, nam comense parentabant. Sic atris diebus , Kalendis , Nonis, de Idibus de dum publicum efferretur funus, mense etiam Februario, quo manibus piacularia sacra fiebant matrimonium inire haud licebat, quamvis sponsalia eo tempore peragi rite potuissent, si credimus Macrobio Saturnal. lib. I. cap. II., Ovidio lib. 2. Fastor. , quod Sc notatur in I. 1 o. T de his qui notant. infam. . Illud etiam 4 Latinis, dein a Romanis factum novimus , ut uxorem, quam quis duxisset, etiam sub Iatis liberis, aliis dare usuariam, ex qua liberi gignerentur, mox illam vendicare legibus,& moribus, permissum esset. Hunc morem Lacedae
118쪽
iRepublic. Lacedaemon. ,-ex j is, quae supra Cap. I. diximus. Meminisse Sc juvat apud Romanos invaluisse sub nota infamiae
matronas decem mensibus , caeteras vero mulieres per annum defunctum virum lugere Dionysio lib. 3. teste, unde ferunt Numam aedixisse in Lege Posthumia de sepulcrorum Iure & sumptibus funerum , uxores ultra decimum mensem luctum non protrahere, & in alia expiatoria lege, ex julla causa infra decem menses nubere, sacrificio tamen peracto, & praegnante vacca immolata , ut ita & Sace dotibus causa innotesceret,& uxores manibus virorum litarent ex Cicerone lib. 2. de legib., Aulo Gellio Noct.Attic.lib. cap 3., Pighio, Rosino, Se aliis, ex quibus quid discriminis sit inter Numae leges ,
dc ea quae Dionysius reseri, facile intelliges. Verumtamen Latini ab Arcadibus prisci Latii Accolis acceperant, uxores tanto tempore lugere viros oportere, quanti ultima mariti valetudo durasset, si fides praestanda eit Athenaeo lib. 8. cap.7. quod tamen incertum eli, quum Numa leges jam enunciatas a vicinorum Populorum moribus hauserit. Cujuscemodi tamen fuerit consuetudo Latinae Centis, scimus devicto Latio, Latinos Romanorum leges servalle, quibus praescriptum legimus omnibus sceminis per annum maritos lugere, intra quem si mulier nupsisset , infamis erat, infames & pater, qui id permisisset, de qui eas duxissent ut in I. 7. & 8. E. de his qui notantur in-fam. l. liberorum 6. Et si talis T. eod. titul. Porro viri uxores lugere non cogebantur, sponsi quoq; nullus erat luctus, nisi per verba de praesenti, ut dicunt,sponsalia contracta ellent. Tempore etiam, quo libero-Fum , agnatorum , cognatorum, de parentum erat luctus, rite nuptiae contrahebantur iuxta l. Parentes, & l.Uxores Ede his qui notant. in m. quem tamen morem nunc Latini non servant, ii enim parentes,filiosque, ut viros, de viri uxores fallem novem mensibus lugent. Constat etiam post Sabinarum , & Latinarum raptum connubia, Se sacra Latinis, Romanisque fuisse promiscua I nam quamviSex Fufetii concione superius adducta habeas,Albanis nuptias non sui L secum sugitivis, exterisque promiscuas, attamen ex Valerio Maximo lib. G. cap. 3. apparet Tulli Hostilii aevo, Romanos cum Albanis connubia rite iniisse, id ipsum Dionysius lib.4 , & Livius lib. I.testantur, qui produnt Mamilium Tusculanum si iam Tarquinii Superbi duxis.
119쪽
se, quod etiam conjicitur ex S. C. M. Minucio, & A. Sempronio Atratino Cois., quo permittebatur, uisi quae Latinae mulieres viris Romanis aequitate, in prudentia conspicuis nuptae essent, aut Romanae Latinis, penes istos esset arbitrium, mellent ne manere apud conjuges, an patriai repetere, e liberiι mares apud patres suos manerent , foeminae innuptae proficiscerentur cum Dis matribus , ut ait idem Dionysius lib. G. ad principium, ubi haec subdit: Erat autent, frequens inter utrumque populum connubium propter cognationem , in amicitiam ἱ Addit etiam Romanas Latinis oppidis, mariti squarelictis , pene omnes Romam reversas, Latinas vero in Urbe nuptas, duabus exceptis, maritos patriae praetulisse. Lata dein Romae lex est, quae nuptias a Cive Romano cum Latina muliere, aut serva , aut peregrina contractas, irritas decrςvit, si credimus Boethio Topicor. lib. s. Hac de causa plures populi jura connubiorum petiere, eaque Romani, sociis benemeritis dare consueverunt; Campanis quippe, ut
Romanas ducere liceret uxorcs fuit pro magno munere impertitum
testimonio Livii apud Sigonium de Jur. Civium Romanorum lib. I.
Hinc intelligitur post eam legem Romanis Civibus nisi cur
Cive non fuisse connubia, & Latinis nuptias cum Romanis contrahere vetitum . Neque dicas ex Suetonio in C. Octavio Caesare, de Cicerone Philippic. 3. constare Ciceronis aetate uxorem L. Philippi fuisse Aricinam, Aricinae filiam C. Marcelli sponsam , Tusculanam uxorem M. Antonii, Sc C. Octavii matrem similiter Aricinam, unde Sigonius de Antiq. Iur. Civ. Roman. dicto cap.9. putat Civibus R inanis cum municipibus Latinis jus connubii fuisse ; quandoquidem Sigonii narrationem minus veram dicimus, quod eae mulieres nuptae Patriciis Romanis, natae ellent in Coloniis, quibus jus Civitatis datum erat; propterea assi amus, nuptias Latinorum, qui nati erant in Coloniis Civium Romanorum, aut quibus jus Civitatis fuerat concessum, ut Tusculum , Aricia, & plures aliae in Latio numerabantur , justas cum Romanis fuisse . Illud sane cognatae genti, unde Roma orta est impertitum legimus lege Iunia, dc Norbana, ut si Latinus Civem Romanam,vel Latinam duxisset uxorem, testatione interposita , se liberorum quaerendorum causa uxorem duxiste , nato dein filio, filia-
120쪽
filiave, M anniculo facto, posset apud Praetorem, vel Provinciae Praesidem causam probare, & tum ipse, quum ejus filius, vel filia, Sc uxor, si Latina esset, Civis Romanus feri teste Rosno lib. 8. Antiquit. Roman. cap. I F., qua lege nuptiae a Latino viro cum Romana contractae
ab initio irritae, justae postea fiebant, jure Civitatis adepto. Verumtamen sunt qui putent Latinam gentem jure Civitatis Romanae semper ornatam fuisse, quod probare videtur Dionysius lib. 3., hic enim Marcium Coriolanum Minucio Populi Romani Legato tale responsum dedisse commemorat: aeuos Legatos misit Populus,boc responsum do: Si Populus Romanus redditis agris,in piadis, que occupavit, revocatisque Colonis, Volscos in perpetuam amicitiam ,staequale Cimitatis ius, sicuti Latinos recipiat, pacem cum eo faciam. Frustra itaque id petiisset Marcius morum Patriae optime gnarus, si tum Latini jus Civitatis Romanae adepti non essent. Id
ipsum confirmasse conjicitur Caecilium Metellum ea oratione, qua Ceniores exagitasse fertur, ubi inter alia haec asseruit: Albani diruta Alba Romam traductisunt, Latini, Sabini in Civitatem accepti, ut habes ex Livio decad. lib. Io. , N L. Annius Setinus Legatus Latinae Centis, de quo verba secimus Cap. 8. non petiit a Senatu Romano Ius Civitatis, sed alterum ex Consulibus Latinum hominem fieri, Livio lib. 8. teste. Sed haec obscura sunt, idcirco palam esse arbitror Latinos Populos ante ultimum Latinum bellum, quo Latium devictum est, haud curas te Civitatem Romanam assequi, ut patet ex eadem Annii oratione, licet plerisque eorum ea data sit, ut Tusculanis ; postquam autem Latium omne imperata populi Romani fecit, reperio aliquibus Latii prisci accolis non niti ob singulare meritum jus Civitatis concessum. Quippe Latio devicto, Lanuvinis, Nomentanis, Pedanis , Aricinis, de Antiatibus Civitas data est ex Livio lib. 8., Velleio lib. 2. , Eutropio lib. 2. , hi autem Cives fieri non potuissent, si jam Latini omnes Civitatem adepti essent . Dein bello Punico constat Romanum populum Praenestinos milites, qui adversus Annibalem Casilinum tutati sunt, Ci vitate donasse ex eodem Livio dicto lib. 3 3.,
Frontino Strata gem. lib. 3. cap. Iq. exempl. 2. , qui addunt Carvilium ob id Latinorum militum meritum,Senatum pro Latinis rogasbe, Ρ ut Diqitiroci by Cooste