장음표시 사용
141쪽
legem trinumdio priusquam confirmata esset, Populus Romanus servavit, dein contempsit , quamobrem Antius Restio iterum plecte dos esse edixit, qui sumptuarias leges non custodirent, sed eam qu
que legem Senatorum pervicax animus, & contraria consuetudo triaritam secit; unde M. Antonius Triumvir edictum de sumptibus pro posuit, quod quum ipse praeceteris in Urbe, & in AEgypto sprevisset , irrisui fuit. Hinc Tiberius simile interdictum conscripserat, quod,
ne legis majestas vilesceret, proponere noluit. Sic narrant Macrobius Saturnal. lib. 3.cap. II., Sc Alexander Geniat.lib. 3.cap. 8.Itaque mirum non est, si eo tempore, quo luxuria tot legibus coerceri haud valuit, Romani, & eorum exemplo Latini, Italique universi & pranderent, &coenarent, & prandium coenam, Sc coenam vespernam nuncuparent; quippe id ipsum evincit, prandium. apud majores coenae locum non obtinuisse, sed fuisse extremis Reip blicae temporibus coenae subrogatum, ut ita sumptibus nullus feret
modus, ti bis in die coenitarent, qui gulae blandirentur. Locus, ubi cornabant erat inferior domus pars, dein in usu fuit in superiore aedis parte coenitare , idcirco Ccenacula dicta sunt, quod ad ea statis ascenderetur ex Festo lib. 3. , & Varrone de Ling. Latina lib. ., qui subdit Lanuvii apud Iunonis aedem amplum fuisse coenaculum , quod scalis altis scandebatur: quare habes antiquos foris non coenasse, Poeta quippe, quos in principio retulimus, & qui Latinos priscos soris cornitasse asserunt, meminerunt illius aetatis, qua sera nimis , & agrestis eorum vita erat et quum vero Saturnus, S Janus & sequuti Latii Reges victum in meliorem modum redegissent, palam est Latinam gentem coenacula habuisse, & domi comedisse, praeter Iiberos, qui aetate puerili essent, hos enim soris coenitasse, ut natu majores spectatores,& magistros haberent locuples testis est Plutarchus Problem. cap. 3 2. qui scribit Lacedaemones hunc morem in Latium invexisse. Quomodo vero Latini epulati sint, pauci recte norunt, & est sane res in tanta vetustate obscurissima; Virgilius, qui mores priscorum Latinorum imitatus est, lib. I. AEneidos exhibens AEneam Epalantem cum Didone, sic cani triam Pater AEneas, o iam Troiana iuventus
Conveniunt oiratoque super Ascumbitur ostro
142쪽
Dant manibus famuli juebas, Cereremque eansris Expediunt. Hinc Servius ait: Antiquisibandia non habebant, fedstratis tribus lectis epulabantur, unde-Triclinis terni dicitur, unde apparet errare eos, qui Triclinium dicunt ipsorum Sasilicam, vel coenationem, ex quo patet antiquos in lectis discubuisse, ut idem Virgilius
eodem loco paulo post subdit: Nec non-Drii per limina latafrequentes Convenere, Goris jussi discumbere pictis.
Id ipsum apparet ex Plauto Amphytr. Act.2. Scen.2. Alc. Coena apposita es, coenatisti mecum, ergo accubui ut, Amp. In eodem lecto Alc. In eodem :Sos. Hei non placet convivium.& probat mos Romanorum, qui discumbentes coenitaverunt, & circum mensas tres ut plurimum lectos collocabant, in quibus accumbebant reclinata supera parte corporis in cubitum sinistrum, insera in longum porrecta ac jacente, capite leviter erecto, dorsoque a pulvillis modice suffulto, ut legitur apud Ciceronem in C. Verrentiact. 3. & 8. Veterem Scholiastem Iuvenalis Satyra 1. vers. II., Lipsum lib. 3. Antiquar. Lection. , Dempsterum ad Rosinum Antiquit. Rom. lib. I. cap.28., Beroaldum ad Suetonium in C. Caligula , N
Veruntamen Virgilius idem lib. 7. AEneidos ita convivium exisp. nit:
Re sacris sedes epulis, bie ariete cc se
Perpetuis soliti Patres considere mensis . ubi Servius: Majores enim, inquit, nostr edenter epulabantur quem morem habuerunt a Laconibus, Cretensibus , ut Varro docet intalibris de Vita Populi Romani, in quibus dicit quid a quaque traxerit gente, quod & notat Isidorus Elymolog. lib. Io. cap. II.: Apud
veteres, inquit, non erat usus accumbendi, unde considere dicebantur : Alexander Geniat. lib. s. cap. 2 I. ejusque commentator Ti-raquellus. Porro quum AEneas ad Laurenti litus appulisset, & comedisset cum sociis, idem Virgilius, & Romani scriptores perhibent, sedentes omnes epulatos: sic Maro lib. 8 .Eneid. eorum epulas describiti
143쪽
eas , primique Duces, er pulaber fulas Corpora sub ramis deponunt arboris altae Instituuntque dapes, in adorea liba per herbas
Subiciunt epulis ID Iuppiter ipse monebat
Et Cereale solum pomis agrestibus augent. unde fit, non accubuisse, sed deposuisse AEneam , & socios corpora sub ramis, Si sic consedisse, quod clarius idem Virgilius lib. 8. probat, is enim IEneam Herculis sacris epulis invitatum ab Evandro, ScArcadibus eiungit, Se ita ait: Haee ubi dicta, dapes jubet, in sublata reponi Pocula, gramineoque viros Aeat ipse sedili Praecipuumque iboro, in illi pelle leonis Accipit AEneam, solioque invitat acerno. Hinc Servius: Tene, inquit, sedili, nam in Templo Herculis lectis.
ternium esse non licebat, quamvis apud teteres, Omnes sedentes te-herentur, & quia ibidem Maro meminit thori, Servius subdit: Tborum autem berbarum super solium fuisse intelligamus, ne sit sedili
contrarium. Dionysius etiam lib. I. usi meminit loci, in quo primum apud Laurentum epulatus est fineas: Deinde, inquit, eis biamistimentibus, multi mense vice, cibis subseraterant apium, vel smcuti alii dicunt crusta triticea , quo tescerentur mundius I unde Eusthatius notat sedentes Teucros eo loci comedisse, quod de Auctor Origin. Gent. Roman. ex Domitio prodit. Ergo ex his constat priscos Latinos non discubuisse, aut accubuisse in lectis, sed sedisse circum mensam, idcirco legitur apud Scriptorem vitae Catonis Uticensis, eum majorum exemplo, antequam se Uticae interimeret, sedentem coenitasse, quemadmodum post civile bellum consueverat. Neque dicas carmina Maronis mox adducta mensis, & epulis sacris Herculis tantummodo applicari posse; quandoquidem, si aetate, qua Evander Arcas Aram Maximam Herculi secit, Hercules ipse in ea sacras epulas ita instituit, ut sedentes epularentur , Se Romani semper lectos, & lectisternium ab jis epulis su moverunt, ut testatur etiam Macrobius Saturnal. lib. 3. cap. 6. , &fusius dicam cum Herculis Setini Templum describere aggrediar, nemo non videt, id factum, quia Aborigines, qui tunc ea loca tenebant ,
144쪽
bant, ita epularentur: sic apud eandem Aram onines aperto capite sacra faciebant, quod tum ita gentes, illa sacrificia osterrent, testimonio Gavii Bassi apud eundem Macrobium lib. 3. cap. s. ad finem. Sedentem itaque comedi ite Latinam gentem arbitror, dein Roma condita & accumbendi more inducto, facile est discubuisse, sicuti Romanos: ex quibus habes mulieres etiam sedisse: quin cum Romae, ut dixi institutum esset in lectis viros discumbere, attamen mulieres
sedentes cum viris suis coenare consueverunt, ut auctor est Valerius Maximus lib. 2.cap. I. . Hune tamen morem ultimis Reipublicae temporibus foedatum fuisse scimus,nam quamvis Quirites in epulo Iovis, exhiberent eum in lectulo, Iunonem vero, dc Minervam in sellis ad comam stantes, unde antiquorum exemplum dissimulare haud poterant ; tamen corruptis moribus permiserunt mulieres cubantes, ut viros , eoenitare, Vel maritorum gremio inhaerere; hinc idem Valerius Maximus loco quo supra ea tempora accusans ait: uod genus severitatis aetas nostra diligentius in Capitolio, quam insuis domibus sertat , videlicet, quia magis pertinet ad rem Dearum, quam mulierum disciplina contineri; quem morem damnasse comperimus Ciceronem ad Atticum lib.q. epist. I., dc in C. Verrem act. I. & 2. Catilinaria . Unde Ovidius epist. 13. Paridis Helenae, ut irrideret tali untia virorum patientiam , Menelaum Helenae maritum ita loquentem inducit: Hostibus eoeniant contitia talia nostris
Experior posito qualia sepe mero . Poenitet bospitii, cum me spectante lacertos
Imponit colla rusticus ille tuo. Rumpor, em invideo quid nunc tamen omnia narrem Membra superiecta cum tua veste fovet. de Suetonius in Caligula cap. 13. memoriae prodit Caligulam Liviam Horestillam, quam C. Pisoni desponsatam, duxerat, repudiasse, M relegasse, quod eundem Pisonem accumbentem coenae nuptiali vidisset eam premere : Atii, inquit Suetonius, tradunt adbibitum coene nuptiali, mandasse ad Pisonem contra accumbentem : noli uxorem meam premere, statimque e convivio abduxisse eam secum . Caeterum pro certo habeo priscorum Latinorum foeminas, nedum nun-s quam
145쪽
quam in eoenis accubuisse, sed neque conviviis adfuisse; enimvero ipsae nuptiales coenae, quae solent majori licentia fieri, id probant, nam, ut superiori Capite diximus,sponsus nuptialibus diebus per convivia amicorum, Sc cognatorum ambulabat, secum ducens simplatorem , id est amicum , qui absente sponsa testis esset eorum, quae sponsus fecisset: quo fit sponsam illis conviviis non ad ille, idque palam fit, si consideres Graecos, quorum semine Latium propagatum est in eonvivium nisi propinquorum, foeminas haud adhibuisse, quin neque permisisse mulieres sedere nisi in interiori parte aedium, quo nemo accedebat, nisi propinqua cognatione conjunctus: quem ritum ex. pressit Amilius Probus, si ve Cornelius Nepos, aut is qui est Auctorvitar. Virorum Illustrium in praefatione ad eum librum & Cicero 3. in Verrem: bc hunc Latinorum priscorum morem summopere laudandum puto, nam quae & virorum caelibus interesse, de symposia, solemnitatesque convivales sectari audet, parum abest, quin quidlibet pati sit parata, quaeque jocandi libertatem patienter audire possit, nec concipiat quid jocaus quaerat , de quid matronalem pudorem offendat . Haec facta esse comperimus labentibus jam gentium moribus, Sereligione neglecta, nam ideo prisci Latini tam rigidi erant in conviviis, quod inter res sacras mensas haberent, eaque reVerentia comederent , qua sacra tractabant; quandoquidem Iegimus eos ante focos , qui in vestibulo erant, longis scamnis consedille, & mensas ibi habuiste, putantes, quod dum sederent, & epularentur, Numina adessent, idcirco in Vacunalibus seliis, quibus morem epulandi vetustis. simum exhibebant, ante socos in scamnis sedentes epulabantur ex Ovidio lib.6. Fastor. Ante focos olim scamnis considere longis
Nos erat,inmense credere adse Deos.
ubi Commentatores, & praecipue Paulus Marsius id ipsum assirmant ;hujus rei causa dapibus appositis post precationem convivis saeta cum singulari modestia vescebantur haud aliter, quam si sacrum opulum ellet ex jis quae tradit Alexander Geniati lib. 3. cap. LI.; quippo coenae primitias Laribus dabant, quibus sal cum pane, & caico pro pulmentario cessit, cein uniuscuiusque cibi aliquid in patella libabant
146쪽
Numinibus, sacrilegumque putabant eum, qui in patella positu
comederet ex Macrobio Saturnal. lib. 3. cap. II., Andrea Turnebo conject. in Varronem de Ling. Latina pag.σo., Vel antequam ederent dapum partem aliquam decerpentes, eam in ignem, secumque conjicere, atque ita Diis suis religiosae suae erga illos gratitudinis testificandae gratia consecrare solebant; antequam etiam biberent, vinum in terram estundebant certis adhibitis caeremoniis, atque precibus in Deorum honorem. Hujus ritus meminit Virgilius lib. 3.AEneidos: In mensa LGi libant, Dietosque precantur.& Servius & Donatus in eum locum, ac Stuhius de Sacrificiis Gentil.
pag. I 32. Hinc veteri more servatum est, ut bibente aliquo ex convivis,
mensam tolli non sinerent, ut mensam nunquam vacuam tolli juberent , prolapsum cibum e manibus statim redderent, vel quod ὀ mensa decidisset, neque tollerent, neque gustarent, si credimus Plinio lib. 28. cap. 2. quoniam haec, &similia haud facere, Deos injuriata assicere putabant; sic in conviviis singulos vini cyathos sub singulorum Deorum nomine in poculis apponebant ex Plinio lib. I s. cap. q. , pocula coronabant, libantes nihil in calice vini relinquebant, boum cornibus etiam bibebant,assyratum genus quoddam potionis ex vino,& sanguine temperatum assumebant, quod idcirco assyratum Latini dicebant, quoniam sanguinem GTr vocabant; haec enim fecisse sci mus, sive ut imitarentur Herculem, quem serebant nihil vini in calice reliquisse teste Athenaeo lib. I 2., quamvis poculum ligneum, quo is utebatur in sacris , dc quod Romani ne carie consumeretur pice obsitum conservabant, magnum esset, ut notat Servius ad lib. 8.IEneidos ad illud: Et facer implevit dextram scypbus.
Se Dempsterus ad Rosinum lib. s.cap. 3o. , aut eam, quem poculaeoronasse prodebant ex Virgilio lib. . AEneidos.
Crateres magnosstatuunt, ty vina coronantes lib. 3.
Tum Pater Anchises magnum cratera eorona
Induit, implemitque mero, DiῬosque vocavit. sye Bacchum , N Hero S, quos boum cornibus di vinum sanguine S a mixtum
147쪽
mixtum bibisse credebant, cujus rei auctor est Festus lib. I. verbo A syratum, de Athenaeus lib. II., de probant Ovidius de Arte amandi
lib. 2. 6c 3. Fastor. , Homerus lib. 8. Iliad. vers. I 69. Unumque cornu miscens ad bibendum. Ob eandem causam festis diebus commemorant Latinos coronatos, sertisque redimitos cum lemniscis, fasciis scilicet coloratis, quas coronis addebant epulatum ivisse, de myrtheam coronam gestasse, quod Veneri obsecundarent, de eam venerarentur ex eodem
. . . . frondenti tempora ramo
Implicat Se Servio ibidem Horatio lib. I. Ode q. de 3 q. , Vossio de Idololatria lib. s. cap. 68. . Lavisse etiam eos scimus calidis aquis e terra scaturientibus, quod eas Herculi sacras crederent testimonio Athenaei lib. I L. Libasse quoque post coenam, quum jam coetus dissolveretur
Mercurio, ut is somno praeesiet, dc ut linguam contineret, lingua enim sacra erat ei Deo ex eodem Athenaeo lib. I.
Itidem hujus rei gratia soliti fuerunt prisci Latini in epulis ad
tibias egregia superorum opera, clarorum hominum virtutes, dc Deorum facta carmine comprehensa pangere, tum, ut ad ea imitanda juvenes alacriores redderent, ut putant Cicero lib. I. deq. Tulcul. post princip., Valerius Maximus lib.2.cap. I. de Institui. Antiq. , Gyraldus de Poetis dialog. . , quum, ut reverentia Numinum honesti, de moderati fines non transilirent teste Athenaeo lib. Iq., qui subdit convivas omnes in conviviis hymnos, de laudes Deorum nullo exincepto cantasse. Hunc morem in Latio Trojanos invexiste conjicitur ex eodem Athenaeo lib. I. . Ego vero palam esse arbitror Arcadas Evandro Duce hunc ritum instituisse; nam testimonio Dionysii lib. I. eos instrumenta musca, lyram , tibias, trigona, de lydos in Latium transvexisse constat, quoὸ arguitur ex eodem Athenaeo lib. I q. , ubi memoriae prodit eam gentem totius Reipublicae administratione musica fuisse moderatam ; ait enim: Itaque apud illos pueri ab infantia con merunt θmnos, paeanas cantare praescriptis numeris , quibus Anguli , ut patrius mos es, gentiles beroas, Deos cele brant, deinde postea cum Timotbei ,-Pbilocent modos perdidice-
148쪽
rint , ad tibias in Theatris quotannis saltant per baccbanalia, pueri
quidem puerili certamine, juvenes virili, totoque etitae decursu in publicis conυentibus ii, nonnullis introductis, quos canentes audiant, micissim cantare allipost alios jubentur: hactenus Athenaeus, unde conjicitur Arcadas, apud quos is usus invaluerat hunc morem in conviviis , Deorum laudes, & heroum iacta canendi in Latium invexisse .
Id etiam patet ex historia Romuli, & Remi; hos ex AElio
Tuberone, S: Calphurnio Dionysius lib. I. Gabiis educatos testatur his verbis: Amotos a nutricis uberibus pueros Gabios Hunt Urbem non longe a Palamio dissitam a nutriciis deportatos, ut Graecis ibi disciplinis imbuerentur, ibique apud Faustuli bossites educatos hieris, in musica, tractandi que armis institutos, donec pubertatis annos attigisent: ex quibus dilucidum fit in Latinis Urbibus Gymnasa suille, ad quae juvenes erudiendi in musica mitterentur, ut
ii dein hymnos & paeana in coenis, & conviviis Arcadum more in honorem Deorum, & Heroum canerent, quod Plutarchus in Romuli vita comprobat. Hinc ergo liquet, quanta reverentia majores nostri, qui falsa Numina venerabantur, convivia celebraverint, & mensas ipsas coluerint, quanta etiam severitate mulierum, & Virorum tantus ab epulis sejunxerint; itaque libenter praeterimus convivales pompas Romano rum aetate inititutas, quarum meminerunt Scriptores, quin & Poetae
usque ad nauseam, nam labentium morum luxuriam, Gentilibus ipsis indignam, reserre haud eli in animo. Transeamus ideo ad mensas & ad locum , qui in mensa honoratior erat; ferunt mensas priscorum Latinorum quadratas, deinde orbiculatas ex acere, aut fraxino fuisse ex Virgilio lib. 8. in versibus supra adductis, Servio ibidem te Plinio lib. 3 3. cap. II. Hunc morem Latinos a Laconibus antiqui Latii Colonis, quibus nullae fuerunt mensae nisi ex robore, sumpsisse putat Alexander Geniat .lib. s.cap. 2I. Festis vero diebus, in epulis praesertim sacris, praeter mensas, in qui bus edebant , habuisse eos constat aut depestam, quot nomen Sabinum erat, idest mensam Vinariam, ubi vinorum vasa ponerent, vel
Cartibulum, mensam scilicet lapideam quadratam, in qua pariter
149쪽
vini vasa starent, Se urnarium, quod similiter mensae quadratae genus erat, ubi urnas aqua plenas haberent; vasa etiam jis diebus parabant, idest calicem, ita dictum, quod in eo calidam pultem biberent, sunum ab sinu dictum , quod majorem excavationem poculis haberet, guttum, quo Vinum dabant, ut minutatim funderent, simpIunia, ex quo vinum minutatim sumebant ut locuples testis est Varro de Lingua Latina lib.q., de gutturnium, ex quo aqua in manus dabatur, quod hoc modo vocabant, quod propter oris angustiam guttatim aqua flueret, ut auctor est Festus lib. 7. ad finem . Locus autem in mensa honoratior medius erat Latinis, quamvis Romanis, uti nunc in usu est, locus qui summus in mensa fuit honoratior esset; quippe Virgilius, qui ut diximus multa ex Latinorum priscorum moribus hausit lib. I. Aneidos describens convivium Didonis, & AEneae, Didonem mediam constituit, ita enim canit:
Aurea composuit ponda , mediamque locatit. Unde Servius, & Donatus interpretes annotarunt eum locum apud veteres suille potiorem, afleruntque ad id probandum sententiantia Sallustii in Historia Romana, quorum narrationem Veram putat Ti-raquellus in Alexandri Geniat. lib. s. cap. M.; Se ei qui in medio se. debat, ac honorabilior erat, consueverunt carnes dorsi bovis, vel alterius animantis apponere ex Servio ad illud ejusdem Maronis lib. 8..Hneidos:
Perpetui tergo boetis Quae satis sint, ad priscorum Latinorum victum , Sc mensas in re tam vetusta indicandum, retulisse.
150쪽
De Latinorum moribus quum Mulieres praegnantes essent, ac filii nascerentur, S adolerent.
L 6 j 3 ' O p qm quum pueri concepti essent, nasceren
tur, & adolerent haec egisse constat. Praegnantes mulieres fana in agro Ardeati Nationi, seu, ut alii produnt Nascioni Deae dicata circuibant, huic Sc rem divinam, eodem tempore faciebant,quod putarent eam foetui egredienti in lucem praeesse teste Cicerone lib. 3. de Natura Deorum , qui subdit aetate sua matronas Romanas exemplo Latinarum ei Deae in Agro Ardeatino hac de causa sacrificasse. Nato dein puero, si hic vitalis erat, ab obstetrice exceptus humi sternebatur, quasi divinationem futuri exitus inde auspicari liceret, ut Varro lib. 2. de Vita Populi Romani narrat, & tradit Alexander Geniat. lib. 2. cap. 2 F., quod tamen factum puto, ut Opis prisca Latinorum Dea, & Saturni uxor, quam terram dicebant, eum sinu suo exciperet eidemque opem ferret, nam, ut ait D. Augustinus de Civitate Dei lib.6 . cap.9. Latini, S: dein Romani in conceptione, & nativitate puerorum Ianum praecipite, de Opim invocabant, ut Ianus illorum vetustissimus Rex, a quo principium omnium rerum se habuisse dicebant, & Opis, quam matrem , & terram, ac Saturni conjugem assirmabant, nascentibus, qui Vitae primas spirabant auras, opitularentur, ut susius patebit ex jis, quae de Templo Saturni Setinorum infra exponemus. Inde Pilumno,& Picumno in aedibus lectus statuebatur, nam ita augurabantur, ut his praesidibus Diis, pueri vitales forent, ut notat Alexander Geniat. lib. a. cap. 2 3. At Varro loco mox adducto memoriae prodit id inulti suisse, quod eos pellere infantiae mala crederent, quod ex Pisone notat Servius ad lib. io. AEneidos. Veruntamen id factum comperimus a Romanis, in quos hic mos Latinorum derivavit, quod Pilumnus,& Picumnus Latinae gentis vetustissima Numina forent, eorumque
Templum, Sc Lucus sacer Ardeae esset ex Virgilio lib.9. AEneidos ad principum. Atque