Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

16 ε Vetus Latium Profanum

ficio operam dare deberent: ex quo constat more prisco omnes forminas in Latio lanae deditas sui sie, ut idem Plutarchus ait Problem cap. 8 s. Quin apud Matronas lanificium magnae laudi fuit, lanamque fecisse mulierem, pudicitiae, di probitatis signum erat , unde Varro apud Plinium lib. 3. cap. 8'. tradit lanam cum colo, & fuso Tanais quilis, bc Sandalia in Templo Anci Martii ad sua tempora adhuc durasie ; se Suetonius in Agusto Octaviano scribit eum domesticis tunicis ab uxore , matre, de sorore, aut nepte consectis, usum. esse

CAPUT XIV.

De Latinorum Factis. Ntiqui Latii populos non j isdem Fastis usos suisse dilucidum est; nam apud Lavinienses, a quibus Alba, de dein Roma ortae sunt, annus tresdecim mensium. spatio, hoc est CCCLXX. , vel CCCLXXIV. ut alii produnt diebus claudebatur, ut auctor est Solinus Polyhistor. cap. 3. quod notant etiam Paulus Marsus ad lib. i. Fastor. Ovidii post principium , Alexander Geniat. lib. 3. cap. et q. dc alii. At Censorinus de die Natali cap. 7. 5e I . refert alium fuisse annum FGrentinorum, alium Laviniensium, Albanorum, Sc Romanorum . Plures perhibent Albanis annum decem mensium fuisse, ut M.Varro, Fulvius nobilior, &Iunius Gracchus apud Censorinum, &Solinus; unde sertur, Romulum Albanorum exemplo Romae annum decem mensium constituisse testimonio Plutarchi in Romulo, de in Numa, Macrobii Sarurnat. lib. I, cap. 12., dc Ovidii lib. I. Fastorum, ubi sic

canit:

Tempora digereret cum Conditor Urbis in anno, Constituit menses quinque bis esse suo.

de iterum lib. 3. Fastor. Annus erat, decimum cum Luna reciperet orbem , Hic numerus magno itinc in bonore fuit. Sunt etiam qui existiment priscis Latinis eruditis ab Evandro, Se

172쪽

Arcadibus, qui cum eo in Latium venerunt, annum trium mensum futile, ita ut quadripartitis temporibus diviso Solis cursu per singula Iempora annum efficerent, si credimus Soliuo cap. 3., Macrobio cap. ia. , Plinio lib. T. cap.q8., licet Plutarchus in Numa opinetur Arcades annum quatuor mensibus constituisse.

Neque desunt qui scribant annum Latinis Romanisque statim ab initio duodecim mensium fuisse, id enim scripsisse Licinium Macrum , & Fenestellam docet Censorinus de die Natali cap. 8., quod Servii sententia confirmari potest, nam is lib. 3. AEneidos ad illud Virgilii carmen:

Interea magnum Sol circumvolvitur annum . ita ait: Possurarus tamen accipere Trojanos ibi annum duodecim mensum fecisse, Plutarchi etiam in Numa, & Macrobii Saluinat. lib. I.

cap. I a. ubi scribit omnes serς Graecos trecentis quinquaginta quatuor diebus annum computasse: quo fit Graecanicam gentem, quae ut Capite i .diximus, Latium incoluit, hunc morem annum duodecim men tium faciundi in Saturniam Terram invexisse. Veruntamen palam esse puto Albanos decem, Lavinienses tresdecim mensium annum fecisse: Latinosque caeteros annum sicuti Albanos computasse adhuc incertum est, sed verosimile fit plerosque annum duodecim mensium habuisse ; quandoquidem probatae fidei scriptores, Se quidem antiqui, quos supra adduxi probant Romulum exemplo Albanorum , annum Romae decem mensium conitituisse. Hujus rei causam refert Macrobius Saturnal .lib. I .cap. I 6. his verbis: Latii vero veteres incolae, quia

nihil jam tum discere ab Hopto licebat, ad quam nullus illis commeatus patebat, morem Graeciae in numerandis mensium diebus se. quuti sunt: quo fit erudiri haud potuisse Latinos ab AEgyptiis, quos annum semper duodecim mensum fecisse constat. Id ipsum Ovidius

lib. i. Fastor. aperuit eo carmine:

Scilicet arma magis, quam sidera Romule noras . quo asseruit Romulum, te Albanos, is quibus ille anni spatium acceperat, annum haud quaquam lunarem, sed civilem constituisse, S: quidem quum is numerus neque Solis cursui, neque Lunae rationibus conveniret, em nonunquam Oeniebat frigus, anni aestιvis mensibus, Ur contra calor bemalibus proveniret, ut ait Macrobius cap. I 2., hinc Disiligod by Corale

173쪽

166 Uetus Latium Profanum

hinc factum est Albanos, Latinosque, &dein Romanos tantum dierum sine ullo mensis nomine absumpsisse, quantum ad id anni tempus adducerent, quo Coeli habitus instanti mensi aptus inveniretur ,

unde ii duos menses extra Ordinem adsciverunt, quorum intercalatione annum civilem sum Solari aut Lunari conciliarent ex Macrobio ubi supra, & aliis Romanae historiae Scriptoribus. Ex Plutarcho vero in Nurna habctur priscos Latinos, & Romanos menses aliquot trigintaquinque, de quadraginta dierum habuiste, ita ut annus teria centum sexaginta dierum esset, quorum tamen fas non est certa proferre sententiam. An vero Latini post quam Numa annum duodecim mensum fecit, id exemplum sequuti sint, incertum videtur, licet Plutarchus in Numa, & Macrobius Saturnal. lib. I. cap. I 3. memoriae prodant omnes Urbi finitimos annum juxta ordinem a Numa praescriptum fecisse; quippὰ conjicio plerosque vetustum retinuisse morem, quod constet Pramestinos suos habuisse fastos, quos Verrius Flaccus ordinaverat, & marmoreo parieti incisos publicarat, cujus rei causa statuam in parte inferiore fori municipii Pramestini contra hemicyclum promeruit teste Suetonio de Illuit r. Grammat. , quem refert, dc ita intelligit sessus de Idololatr. lib. r. cap. II. . Apparet etiam Aricinos, Laurentes, de Tusculanos suos ordinasse fastos, ut insta dicam: veruntamen neque id quidquam probat, quum hae Urbes potuerint fastos habere, quibus sesti, profestique dies notati essent, & duod cim menses numerare sicuti Romani, quod comprobat Praenestinorum factimi: ii quippὸ Tiberii aetate, qua vixit & decessit Verrius Flaccus, fastos ordinarunt, quum palam sit, Caesarem, qui Tiberium antecessit, & dein Augustum annum duodecim mensum definivisse,& vagam atque adhuc incertam inconstantiam temporum in ordinem statae definitionis coegisse, ita ut annus Lunaris, & Solaris in . posterum esset ex Macrobio Saturnal. lib. I. cap. Iq. , Plutarcho in Caesare, Dione, & aliis; unde patet Praenestinos tum haud valuisse immutare annum statutum a laudatis Imperatoribus, qui edixerunt caeteris Imperio subjectis, unum, eundemque esse annum, quem ipsi dessiniverant, ut narrant jam adducti. At lectio Suetonii mendosa

est, & loco Praeneste ibi legendum est prope edem Vesia; loquitur

enim Disiligod by Cooslu

174쪽

enim Suetonius de Verrio Flacco , qui Romae fastos marmori incisos publicarat, Sc idcirco statuam habuit Romae in parte inferiore Foti, ubi Templum Vestae extabat, quod docuit postea eventuS, nam Vcr-xii fasti in ea parte Fori Romani propὸ Veliae Templum eta. si sunt,

scuti Panvinius in Prooemio Fastorum narrat , Sc commentator SSuetonii animadvertunt. Hactenus de anno Latinorum, cujus menses, & mensium nomina haec traduntur: Martius, Aprilis, Majus, Iunius , Quintilis, Sextilis, September, October, November, Sc December . Nomina vero trium mensum,quos Lavinienses, praeter jam adductos, habu ille diximus, facile non eis proferre, quum nemo antiquorum ea expOnat , sed ex j is, quae conjici possunt infra indicabo. Neque dicas nate pomina, & hunc mensium ordinem a Romulo fuisse inlii tutu ra , ut putant Romani scriptores; quandoquidem satis clarum est Romulum, annum , menses, & illorum nomina atque ordinem ab Albanis, vel caeteris Latinis accepisse. Enimvero licet Plutarchus in Romulo, de alii tradant, Romulum primum anni mensem Martium nuncupasse, eumque patri suo Marti dicalle, attamen palam est Latinos Martium mensem ante Romulum habuiste, illumque Marti suo praecipuo Numini devoviste, id enim prodit Ovidius lib. 3. Fastorum ubi sic canit Mars Latio venerandus erat, quia presidet armis,

Arma fere genti remque decusque dabant. uodsi forte vacat, peregrinos inspicensios, A ensis in bis etiam nomine Martis erit. Tertius Albanis, quin ius fuit ille Faliscis ,

Sextus apud populos Hernica terra tuos. Inter Aricinos, Albanaque tempora constat, Factaque Tbelegoni moenia celsa manu. a uinctum Laurentes, bis quin tum AEquicolus acer, A tribus hune primum turba Ferentis habet. Et tibi cum proatis miles Peligne Sabinis Contenit bule genti quartus utrique Deus. Romulus bos omnes, ut vinceret ordine saltem

Hinc Sanguinis auctori tempora prima dedit

175쪽

168 Uetus Latium Profanum

Hinc patet Martium mensem Marti dicatum Latinos habuisse , & Romulum ordinem tantum immutaste; quippe quum is mensis Albanis, Aricinis, de Tusculanis tertius in ordine anni esset, Laurentibus vero quinctus, sicuti Faliscis, Sextus Hernicis, Ferentinis quartus, uti Sabinis, de Pelignis, AEquicolis vero decimus; Romulus eum mensem primum anni fecit, ut commentatores Ovidii explicant,& presertim Paulus Marsus, Sc Alexander Geniat. lib. 3.cap. 2 q. Latini quippe, & Albani Martem praecipue venerabantur, quoniam antequam IEneas in Latium venisset, Faunus Picum patrem Martis cognomento consecravit, ut Cap. q. Zc alibi dictum est. AEneas vero,

de dein ejus filii, qui Albae regnarunt, Marti Templa, & Aras dicarunt , quod putarent Venerem prius quam AEneam ex Anchise generasset, constupratam a Marte, teste Lactantio de I alia Relig. lib. I. cap. I7., quare narrant Albae vetustissimum suilla Martis Templum, & Lucum ei sacratum ex Dionysio lib. I. pag.σ2. Plutarcho in Romulo , Se aliis .

Quinimmo Festus de verbor. signific. lib. II. hoc modo ejus mensis meminiti Martius, inquit, mensis initium anni fuit Latio , in post Romam conditam, eo quod gens erat bellicosissima , cujus rei testimonium est, quod posteriores menses, qui annum finiunt

a numero appellati, ultimum babent Decembrem : Se Plutarchus tradere videtur Numam finitimorum moribus obsequentem, Martium

tertium anni mensem fecisse. Quare ex his intelligitur, Romulunia haud quaquam mensium ordinem immutasse, sed in honorem Mariatis , quem ejus suisse patrem jactabant, initium anni secisse a Martio , ut omnibus fere Latinis in usu erat, non autem a Majo, vel Iunonio, seu Iunio , aut ab Aprili, ut sertas te Albani, Aricini, S: Tusculani consueverant; ego enim arbitror Tusculanis primum anni mensem Majum fuisse ex infra dicendis, Albanis, Se Aricinis Aprilem in memoriam Veneris, quam genitricem appellabant, atque ab ea se genus ducere credebant. Reliquis vero Latinis qui Albam conditam praecesserunt, Martium in honorem Martis, seu Pici, quem loco Martis venerabantur anni principium fuisse opinor, ut ita locus Ovidii respondeat attreri Festi. Haud secus Aprilem mensem Latini habuerunt priusquam

Roma ilia αν Coo

176쪽

Liber I. Caput XIV. 1

Roma conderetur, eum namque vocarunt ibrilem a spuma maris, quam Graeci 'A ον dicunt, unde orta Venus creditur & sic ab .fineae matre, id enim testantur Macrobius Saturnal. lib. I. cap. I 2., Varro

lib. s. de Lingua Latina, Plutarchus in Numa, &prae caeteris Ovidius lib.q. Fastorum: Venimus ad quartum, quo tu celeberrima mensem, Et talem ,stmensem scis Venuι esse tuos.

de infra se pergit:

Sed Veneris mensem Graio sermone notatum, Auguror . . spumis est Dea dicta maris. Nee tibist mirum Graeco rem nomine dici,

Itala nam tellus Graecia major erat.

Venerat Evander cum plena classeDorum, Venerat Alcides ; Grajus uterque fuit. Hospes Atentinis armentum pavit in arvis Claviger: Er tanto est Albula pota Deo. Dux quoque Neritius: testes Lestrygones extant, Et quod asiue Circes nomina littus habet .

Et jam Gelegoni, jam moenia Tiburis udi

Stabant: Argolicae quae pinuere manus. Adjice Trojanae suasorem Antenora pacis, Et generum Oeneiden, Appule Daune, tuum. Serus ab I eis,mps Antenora , flammis Attulit Eneas in loca nostra Deos.

N paulo post

uo non litor adit i sunt qui tibi mensis bonorem

Eripuisse velint, invideantque Venus. Hinc rejicies eos, qui nomen Veneris nunquam auditum Romuli aetate affirmant, negantes hunc mensem Veneri sacrum, ut Cincius , & Varro. Post quam causam erroris eorundem adduxit Ovidius, sic canit: Rite Deam colitis Latiae Matresque, Nurusque, Et vos, quis mitte longaque vestis ades. Unde habetur Ovidium palam affirmare hunc mensem Latinos priscos habuisse de a Uenere, cui is mensis sacer erat, nuncupasse . Habetur Υ etiam Diuiligos by Cooste

177쪽

17o Vetus Latium Profanum

etiam Romanos opinionem Cincii haud quamquam hunc mensem a Venere dictum narrantis, falsam, de Veneri contumeliosam putasse, quod etiam ex Macrobio lib. I . cap. I a. conjicitur, Sc supra Cap.9.1 usius probatum est. Maium itidem mensem ante Romulum Latinam gentem in fastis numerasse satis constat, quandoquidem Festus lib. I i. ita ait: Majus mensis in compluribus Cimitatibus Latinis ante Urbem conditam fuisse videtur, qua ex causa utrum a maioribus, ut funius Uunioribus dictus sis , an a Maja, quod Mercuriositio ejus res divinae . . . stant solemnes, an quod ipse Deae in multis Latinis Civitatibus sacrificia flebant ipso mens . . . quae hic desunt sic sup pleri pollunt , quod Mercuriosilio eius res ditane Idibus flant solemnes. Subdit eodem lib. ii. Festus, Oscos etiam habuiste hunc mensem ab eis dictum Moesum: Moesius lingua Osa mensis Majus, Osci enim a regione Campani e , quae est cos vocatisunt; id ipsum scribit Servius ad Virgilium lib. i. Georgic. ad illud:

Vere novo, getidias canis cum montibus humor

Liquitur. Majus, is inquit , a Maia , funius a funone, quamquam alii a majoribus, es' junioribus bos duos menses velint esse nominatos: de referunt Plutarchus in Numa, de fusus Macrobius Saturnalium lib. I. cap. I 2.: Sunt, is ait, quibunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque vocatur Deus

Majus, qui est Iuppiter a magnitudιne scilicet, ac nIajestate dictus.

Cincius mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit uxorem, argumentoque utitur, quod Flamen Mulcanalis Xalendis Maii huic Deae rem ditinam facii ,sed Piso uxorem Vulcani Majesiam, non siluam dicit vocari. Contendunt alii Majam Mercurii matrem mensi nomen dedisse, binc maxime probantes, quod boc mense Mercatores omnes Majae pariter Mercurιoque facrificant. Affirmant quidam, quibus Cornelius Labeo consentit, banc Maiam cui res divina celebratur, terram esse boc adeptam nomen a magnitudine,

assertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt, quod fus praegnans et maectatur, quae bosita proprie est terrae. Hinc fides haud danda est jis qui commemorant hunc mensem a

178쪽

majoribus Romuli nomen traxisse, quum constet ante Romulum , Oscos, Tusculanos, se Latinos omnes eum Majae sacrasse, ut Commentatores Festi probant. Quoniam vero antiqui contendunt de Dea, cui is mensis sacer esset, de a cujus nomine nuncupatus est, quamquam sciam Plutarchum in Numa, Zc plures apud Macrobium mox adductum existimare Majam fuisse matrem Mercurii, Ovidium itidem lib. s. Fastorum: At tu materno donasti nomine mensem Inventor curve, furibus apte , sdis. 5e lib. 6.

An potuit Ma pellex dare nomina mense

Hic bonor in nobis intidiosus erit lego arbitror eam Deam fuisse Faunam , seu Fatuam sororem, de uxorem Fauni Latinorum Regis, quae M a , de Bona Dea dicta . est . Quandoquidem superiori Capite late id probavi, de Majam matrem Mercurii difformem ab hac dixi, Sc constat ex Macrobio lib. i. cap. 11., hanc fuisse Cornelii Labeonis, & Varronis sententiam: en Macrobii verba : Auctor est Cornelius Labeo, huic Maje aedem Ralendis Maiis dedicatam sub nomine 'Bone Dee, Ur eandem esse To-n im Deam, in terram ex ritu occultiore sacrorum doceri posse con- Armat , banc eandem Tonam Deam, Faunamque, in opem,

Fatuam Pontificum libris indigitari r de infra : Varro Fauni Aliam esse tradit: idque Paulus Marsus commentator Ovidii lib. s. Fastorum comprobat ad illa carmina :stuo feror Augustus mensis mibi carminis bufus

Ius habet, interea Dicia canenda Tona est. Argumenta vero, ex quibus Cincius, de alii apud Macrobium Majam Uulcani uxorem fuisse contendunt, id non evincunt, quum appareat Latinos, de Romanos Majo mense, Majae sub nomine Bonae Deae sacrificasse ex jam adductis. Quare intelliges opinionem antiquorum referentium Tusculanos unice Iovem, Majum nuncupasse, de ab eo mensis nomen derivatum, ut Macrobius narrat, spernendam haud quaquam esse, si consideres Faunam uxorem Fauni, Majam a Latinis dictam , unde Faunus vir Faunae, quem sortalle sub Jovis nomine Tusculani venera-Υ a. bantur Disitir ooste

179쪽

I 72. Vetus Latium Profanum

bantur ab jis Maius dici potuit. Is suit error Latinorum, & dein

Romanorum, ut Reges priscos consccrarent, jisque nomina immutarent , ne homines fuisse viderentur ex Lactantio Cap. q. adducto . Idcirco Latinum Jovem Latiarem, mea in Jovem Indigetem, Ascanium Ameae filium Iovis falium, & Jovem dixerunt, & coluerunt ex relatis Cap. s.; quemadmodum enim Latini, & Romani Diis plura nomina dabant, S Faunum Silvanum, & Inuum nuncuparunt, ut Cap. dictum est, lic contigisse credo, Tusculanos Faunum Majum , di Iovem vocaste, quum ejus uxorem Faunam consecratam, Majam,& Bonam Deam ii caeterique Latini,& dein Romani dixerint: ex quibus , ni fallor, Labeonis opinio consentit aliis, qui apud Macrobium N una mensem, Jovi, qui Maius dictus est, a Tusculanis sacratum

assirmant. Neque me terret, eundem Labeonem naualle hanc Mais

jam Terram esse; quippe haec erant gentium figmenta ; scuti enim Latini Saturnum priscum Latii Regem Caelum dicebant, de Opim ejus uxorem Terram; Ianum quoque S Vestam, ignem, & spiritum , quo vivimus, & similia; ita laudantes falsa Numina, jisque tribuentes terrena, aut caelestia, deinde de eorum origine disputabant de nominibus , ac fabuliS, atque erroribus omnia involvebant. Hac itaque de caula potuerunt Bonae Deae, quae eadem est ac Maja, &Ιatua, seu Fauna Fauni soror, seu ut alii produnt filia, & uxor, Terrae potentias tribuere, quemadmodum Macrobio teste, Iunonis quoque vim ei attribuerunt. Haec tamen de Fauno me dixisse velim, non tanquam vera, sed verosimilia, & Tusculanoriim fallis magis consentanea, praesertim quum constet Romanos fabulis cultum priscorun

Latii Regum obumbras te exemplo Latini, quem Jovem Latiarem dictum, de in Monte Albano festis, de seriis celebratum posteri ignorassent, ni Festus id indicasset ex jis, quae notavi Cap. 8. . Quod Iunium itidem mensem Romulus a Latinis acceperit, incomperto est; id enim testatur disertissime Ovidius lib.6. Fallorum , ubi postquam eum mensem Iunonium di istum, de a Latinis priscis Iunoni dicatum exposuit, his carminibus rationem hujus iei adducit :In pice quos babeat nemoralis Aricia fastos, Ei Populus Laurens, Lanuviumqlie meum.

180쪽

Liber I. Caput XIV. 173

Esi illie mensis funonius, aspice Tibur,

Et Praenesinae moenia sacra Deae ;Iunonisque leges tempus, nec Romulus illas Condidit. Ergo ex his intelligitur ante Romam conditam in fastis Aricinorum

Laurentium, Lanuvinorum, Tiburtinorum, & Praenestinorum mensem Iunonium Dille notatum. Id ipsum probat Macrobius Saturna. lium lib. I. cap. I 2., qui referens Cincii sententiam , haec habet: A tui Cincius arbitratur quod funonius apud Latinos ante Φocitatus,

diuque apud Aricinos, Praemstinosque hae appellatione in fasos relatus sit , adeo ut sicuti N isus in Commentariis Fasorum dicit, apud majores quoque nostros baec appellatio menses diu manserit, sed post

detritis quibusdam literis ex lunonio, Iunius dictussit, nam in eias stinonis monetae Kalendis funii dedicata est: Plutarchus itidem hune mensem a Junone dictum prodit, & Panvinius lib. I. Faltor. g. I 38. eum a Latini, in Romanos derivasse ostendit. Facile ergo interpretaberis Festum lib. Io ubi ita scribit: fiantum

mensem dictum putant a lunone, sedem iesum dicebant lunonium, is Iunonialem : id est jidem Latini, qui Iunium mensem a Iunone dixerunt, illum Iunonium, & Junonialem appellarunt , Lanuvii

quippe, Ariciae, Tiburi, Praeneste, de Laurenti Templa erant vetustissima in honorem Iunonis condita , ut suo loco reseram; immo Laurentes, priusquam Alba conderetur, omnes KalendasJunoni consecraverant, de Templum Iunoni Kalendari dicaverant, cui omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem supplicabant ex Macrobio Saturnalium lib. I. cap. II. ad finem: Ut autem, is ait, Idus omnes fleti, ita Ralendas Iunoni trιbutas, in Varronis, in Pontificalis Urmat auctoritas, quod etiam Laurentes patriis religionibus servant, qui oe cognomen Deae ex caremoniis addiderunt, Ralendarem Iunonem vocantes , sed in omnibus Ralendis a mense Martio ad Lecembrem bule Deae Kalendarum die supplicant. Ex quibus Macrobii verbis palam fit, ante Romam conditam , a Laurentibus, S: Latinis universis menses sequentes, scilicet Quintilem , Sextilem, Septembrem, Octobrem, Novembrem, atque Decembrem in fastos fuisse relatos, quippe dum Laurentes a mense Martio Disitietos Ooste

SEARCH

MENU NAVIGATION