장음표시 사용
201쪽
loco mox relato; sertasse quod plura , ut Servius ait ad similitudinem ejus, quod Lavinii erat, facta essent. Hinc Lampridius in Heliogabalo irridens inscitiam ejus, ita scribit: Signum quod Palladium eredebat , abstulit,stauro vinctum in sui Dei Templo locavit. Itaque ex praedictis, S ex Ara Minervae sacra, quae in Circaejensi Colonia erat, ἐκ quam accolae Ulyssem condidisse prodebant, ut exponemus infra quum de Circaeiensium Templis verba faciemus , liquet cultum Minervae apud Lavinium, Circaejum, Albam, cunctosque Latinos antiquissimum fuisse; neque illum Romanos, sed Trojanos primum in Italia propalasse: unde quinquatrus, seu ferias Minervae notato die, Latinis vetustissimas affirmare non haeremus, eo praesertim quod quinquatruum die proderent antiqui Minervam natam , ut instar quo fit concelebrasse Latinos hoc die annalem Deae diem, non autem consecrationem ejus Templi in Aventino, ut Festo placet. Domitianus Caesar in Albano villam extruxit magnificam, cujus adhuc vestigia extant in Barberinorum hortis prope Castruati Candulphi. Rus aedificia usque ad situm ubi Albana Urbs nunc est, protendebantur: ibi & Amphitheatrum erat, cujus rudera nunc tria extremitate Albae visuntur; isthic Domitianus quotannis quinquatria die praedicto Minervae sacro celebrabat, ut Dion lib.66. testatur: Domitianus, inquit, Patrem timens apud Albanum Montem plurimum agebat, tibi vero Imperium adeptus fuit, tunc Minertam praecipue ex omnibus Diis coluit, atque eam ob causam quinquatri magnifice celebra1it, in quibus certamina Poetarum, Oratorum , em Gladiatorum quotannis fere exhibebat in Albano , nam eum i eum sub Albano monte, unde is locus nomen babet, tanquam arcem aliquam elegerat: quod & narrat Suetonius in eodem Domitiano cap. q8.: Celebrabat, ait, in Albano quotannis quinquatria Minemmae, cui Collegium instituerat. Quare Domitianus, qui perpetuis ludis, scenicisque spectaculis, necnon Gladiatoriis certaminibus deditus erat, locum necessario, in quo praedicta exhiberentur, de sic Amphitheatrum , paravit, quod arguit Κircherus de Veteri & Novo Latio par. I.cap. . merito subdens rudera Amphitheatri, quae in Albano spectantur, Domitiani opus exstitisse. Hos ludos Domitianum per quinque dies exhibuisse patet, nam
202쪽
Ovidius lib. 3. Fastorum loquens de more suorum temporum quinquatria colendi, sc canit: a dies media est,.siunt facra Minervae, Nominaque aisnectis quinque diebus habet. Sanguine prima vacat, ne as concurrere ferro, Caussa quod est illa nata Minerva die; Altera, tresque super, strata celebrantur arena , Ensibus expertis bellica laeta Dea es. ex quibus constat, aetate Domitiani per quinque dierum spatium quinquatria celebrari consueville. Porphyrion etiam enarrans illud Horatii lib. a. Epistol. epist. 2. At potivi puer, ut festis quinquatribus olim. id ipsum assirmat, quamvis fallo asserat semper ita factum fuisse . Ex hisce quoque habemus primo die quinquatruum , quo credebant Deam natam esse, Gladiatorum certamina haud exhibita fuisse quem admodum sequentibus, & Poetarum , de Gladiatorum ludi age
Collegium itidem Sacerdotum Minervae in Albano Domitianus instituit Suetonii testimonio. Ex eo sorte ducti magisterio fungebantur, reddebantque eximias Venationes, ac scenicos ludos, ut produnt Scholialles Iuvenalis in ea carmina Satyr. Io.
. . . . totis quinquatribus optat
stui quis adbuc uno sancitam colit asse Minervam. ubi notant eum Imperatorem in his ludis ter Congiarium populo dedisse, eaque festa mense Martii, dc Maii bis in anno celebrasse: quamvis Festus lib. II. verbo Minuscula prodat antiquos Minervam solo mense Martii coluisse. Repraesentatum vero certamen inter Minervam , Sc Martem; serebant enim habito certamine de nuptiis, Martem a Minerva victum, eam ob servatam virginitatem Nerienem appellasse, ideoque omnis generis certamina, ludique scenici exhibebantur, quod ita Minervam honorari putarent. Collegio Sacerdo. tum Minervae in Albano alludit idem Iuvenalis Satyr. a. bis versibus:
Paulatim qui longa domi redimicula sumunt
203쪽
laudati enim Sacerdotes parum a mulieribus forma distabant, tanquam mulieres mitras alligatas gestantes, molles & esseminati. Ejus Poetarum certaminis in Albano exhibiti meminit pluribus locis Martialis , & praecipue lib.q. spigr. I . sic canit: Caesaris alma dies,inlucesacratior illa, Conscia Di ctaeum , qua tulit Ida fotem Longa precor, Pylioque υeni numerosior aevo,
Semper, er boc vultu, vel meliore nite . Bie colat Albano Tritonida multus in auro , Perque manus tantas plurima quercus eati
Hic colat ingenti redeuntia ocula lustro, Et que Romuleus secra Tarentus habet de lib. 3. Epigr. I. Hoc tibi Palladiae ,seu eoltibus uteris Albae Caeser, em bine Triviam prospicis inde Tbetis . Seu tua Ῥeridicae discunt respon sorores , Plana suburbani qua cubat unda freti inc. Ex his patet, eum situm , quo rus Domitiani extructum erat, fuisse in Collibus, unde & Nemus Aricinum, & Antium facile con spici poterant. Lib.9.Epigr. 2 q. O cui virgineo flatescere contigit auro Die tibi Palladiumst tibi ebare decus φ picis, en Domini fulgentes marmore vultus,
Venit ad has ultro nostra corona comas.
Albanae libarepotest pia quercus olivae Cinxerit invictum quod prior illa caput. N. Epigrammate sequenti, post plura sic pergit: Non solum tribuit Pallas tibi obare coronam , figiem Domini, quam colis, ilia dedit.
Ergo constat Domitianum corona aurea, vel oleagina victores in quinquatriis donasse, ut patet etiam ex eodem lib. Epigram. 6. , lib. a. Epigr.q8.
N on Albana mibi sit comessatio tanti Nee Capitolinae, Pontificumque dapes. Domitianus itaque in quinquatriis nociturnum Epulum in Albano
204쪽
exhibuit: perhibent quoque eo die in Albano in Arenam descendis e Equites, Patriciosque Romanos, si Dioni, & aliis mox adductis fides praestanda est. Decimo Calendas Aprilis, qui est dies Martii vigesimus tertius, ultimus quinquatrium, Tubilustrium erat, cujus meminit Festus lib. 1 8. his verbis: Tubilustria quibus diebus adscriptum infastis est, cum in atrio Sutorio agna tubae lustrantur, quod genus lustrationis ex Arcadia Pallanteo transvectum esse dicunt: Paulus Festi mutit . tor haec habet: Tubilustria dies appetiabant, in quibus agna tubas lustrabant: Scaliger , sic legendum censet: Tubilustria Hes, quibus.
diebus in atrio Sutorio, agna tuba luserentur, ab eis tubis appellant, quod genus lustrationis ex Arcadia, Pallante eo transferente venisse: sed prima lectio iuxta antiquos Codices magis arridet, ut apud Varronem de Lingua Latina lib. . . Hinc colligitur id genus sacrificii, quo Tubicines Sacerdotes agnam Minervae mactabant , eique sacra hoc die,tubarum lustrandarum gratia faciebant ex eodem Festo verbo Tubicines, ex Arcadia in Latium Evandro duce, & dein Romam transvectum, quod probat Stuckius de Sacrificiis Gentilium sol. 113. . Diem praedictum ita adnotat Ovidius lib. 3. Fastorum. Summa dies de quinque , tuba lustrare canora Admonet, in forti sacrificare Deae. quibus carminibus & quintus dies Quinquatrium designatur , 8e sacra facta esse Minervae. Cur autem Festus plures, non unum diem lustrationibus tubarum addictum enunciet contra id, quod Varro, & Ovidius reserunt, obscurum esset, ni idem Ovidius lib. s. Fastorum iterum decimo Calendas Iunias lustrari Tubas, de Vulcano per Tubicines sacra fieri proderet : en ejus versus:
Proxima Vulcani lux est, T ubilustria dicunt, Lustrantur pure , quas facit ille, Tubae. Hi sunt festi dies, quos Latina gens, antequam Roma conderetur Martio mense colebat, omissis pluribus patriis uniuscujusque populi ,
quorum memoriam in re tam antiqua edacitas temporis obliteravit.
Neque ideo, quod praedicti dies notarentur in Romanorum veteri Calendario, idcirco dicendum est eostem non pertinuisse ad Latinos;
205쪽
quandoquidem, ut jam ex adductis patuit, Romani Martium mensem,& ejus menss dies festos, sacra, ritum sacroruin, de caetera, qua ad dictas solemnitates spectabant a Latinis acceperunt. Quare ex diebus , quos Calendarium recenset, arguitur j isdem diebus eas sestas solemnitates Latinis fuisse: quibus si addatur, quod pleraeque illarum institutae fuerunt ut recolerent natalem diem Minervae, vel Liberi, aut sacra facerent priscis Latinae gentis Numinibus, & quod Romani omnia sacra ab Albanis, Sabinis, aut Tuscis acceperint, testimonio Strabonis lib. 3., Dionysii lib. I 2., res in propatulo erit. Nunc dies festos mensis Aprilis, de sequentium numerantes, hos, Capitibus distinctis exponemus, ne lectori plus aequo molesti smus.
CAPUT X V LDe mense Aprilis, s ejusdem diebus Fesiis apud
priusquam Roma conderetur, unde eo mense Veneri eosdem sacrificasse nulli dubium est. Porro Calendis hujus mensis Latina gens Veneri sacra faciebat floribus, S myrtor nuptae quoque myrto coronatae Deam placabant, quod Venus sub ea latuistet arbore quum sibi a Satyris cave rei 3 vel ea arbor sub tutela Deae esse putaretur. Eo etiam die, quum mulieres thura adolebant, papaveris succum lacte , & melle mixtum sumebant, quo liquore Veneris amorem conciliari opinabantur . Lavisse etiam sic Virgines myrto coronatas constat ex Ovidio lib.q.Fastorum qui Latinarum, S Romanarum morem reserens, sic canit. Rite Deam colitis Latiae matresque, nurusque, Et vos, queis vittae, longaque vesis abest. Aurea marmoreo redimicula demite collo, Nunc alii fores, nunc nova rosa danda es.
Vos quoquesub viridi mri ubet illa lavari, Causaque, cur jubeat, discite, certa subest.
206쪽
Littora siccabat, rorantes rore capillos , Viderunt Sauri, turba proterva , Deam ;Sensit, in opposita texitDa pectora Nno, Tut afui acto, vosque referrejubet.
Ne pigeat tritum niveo cum lacte papaver Sumere, in expressis mella liquata favis. Cum primum eupido Venus est deducta marito, Hoc bibit, ex illo tempore nupta fuιt.
Illam supplicibus verbis placate,sub illa
Et forma,stmores, in bona fama manent. Solemnem praecaeteris hunc diem Latinis fuisse comperimus, Sc nuulam fere Urbem in Latio, quae Templo Veneris careret. Lavinium sane hoc die cunctos Magistratus Latinarum Urbium convenisse palam esse arbitror, ex j is, quae Cap. 9. Strabonis lib. s. testimonio adduxi: is enim scribit Lavinium quotannis convenisse Latinos pOpulos, ut in Templo Veneris communi voto sacra facerent, unde verosimile, immo exploratum est id eos fecille, mense, Si die praedictis ei Deae sacratis. Sic pro certo habeo alio die eiusdem mensis apud Templum Veneris Aphroditis in agro Ardeati, aut Laurenti, publicum habitum fuisse Latinae gentis conventum, de quo eodem Cap.9. dixi, nisi dicendum sit Calendis Aprilis in hae Aphroditis arde, die vero Ueneralium, de quo infra, in altera Lavinii sacrificatum, fortasse quod prima die mensis Ueneri sacri, ea gens vota offerret simulacro Veneris, quod IEneas advexerat, Bd eo loci matri dicaverat, ut jam probavi. Caeterum Servius ad lib. i. AEneidos explicans illud Virgili:
er memor ille Matris Acidaliae . . . . .
Sane, inquit, Veneri multa nomina pro locis, mel causis dicuntur imposita; nam Venerem vocari quidam propter promptam veniam
dicunt, alii Suadam appellant, quod ipsa conciliatio Suada st . Dicitur quoque obsequens Venus, quam Fabius Gurges post peractum bellum Samniticum, ideo boc nomine consecratit, quod Hi fuerax obsequuta. Hanc Itali Latini scilicet Postvotam dicunt . Dicta ess
207쪽
tiam Equestris Venus ; dicta in Cloacina, quia veteres eloare pugnare dixerunt. Dicitur-wrica, o Myrtea, Ur Purpurisset,
Erycina, quam AEneassecum a exιt. Dicitur-Salacia, quae proprie meretricum Dea appellata est a veteribus, in Lubentina, qua Lubentiam mentibus noῬam praestat. Alii Mimnerniam , vel Ne , viniam dicunt, quod meminerit omnium : es in verticordia, in
Militaris Venus, es tar Limnesia , qu .e Portubus praeest: ' Victima, oe Pletrix ex Caesaris somnio forata: est in Uenus
Calia oec.: ex his liquet Latinos habuille Templum Veneris Postvotae , sed quo loco fuerit, incertum est: aedem Veneris Militaris , seu Virilis , dc Armatae, quae Antii erat, ut alibi reseram . Fanuari quoque Veneris Equestris, quod Albae visebatur ex relatis Cap.9. ad finem: aliud Veneris Aphroditis, ut jam dictum est : Templum etiam Veneris Salaciae apud Laurentum, de quo suo loco dicam: illud N Veneris Erycinae, quam AEneas secum advexit juxta Servii sententiam, in qua tamen Urbe Latii id esset, mihi non constat. At suspicor id simulacrum Rineam posuisse in Templo Veneris AEneadis in Elymi, seu Erycis vertice, quod is in Sicilia extruxit, dum exularet teste Dionysio lib. I. , quod Templum venerandum Graecis, ROMmanisque memorat Hlianus variar. Histor. lib. I. cap. l . , unde ferintur Q. Fabium Maximum Dictatorem similem aedem Veneri cognomento Erycinae vovisse, quum e Sibyllinis libris edictum esset, ut is voveret, cujus maximum imperium in Urbe es let ex Livio lib.22., Scaliam ad portam Collinam dedicasse L. Porcium Levinium Cons lem bello Lygustico, teste eodem Livio lib. ' o. . Tanta erat hujus Erycinae aedis opinio apud Romanos, fortasse ob simulacrum Uene. ris, quod ibidem Aneas, gentis auctor matri sacraverat, cujus Servius meminit, &ob Anagogia sacrificia, quae certo tempore ea inaed ofierebantur, ut auctor est Mianus supra adductus. Hac de causa idem Servius lib. 3. AEneidos explicans carmina haec Virgilii: e cavo es eum magni gestamen Abantis Postibus ariesimo, em rem carminesigno. scribit clypeum apud Samothraciam in quodam Templo positur religiosum fuisse,magnique factum a Romanis,quod jactarent meam illum consi crasse. Sic Templum Veneris in Leucate monte ab AEnea
208쪽
conditum tantae dicitur famae fuisse, ut quotannis religionis gratia essent, qui de eo monte se praecipites jacerent in pelagus teste eodem Servio loco adducto , qui ex Varrone se id hausisse memorat. Sunt qui tradant antiquos Veneri dedicasse ex praestantioribus puellas, quae ad ejus Templum prostarent, veluti secrae, id deinde viris traderentur . Has Plautus in Paenulo, & in Rudente vocat Clientas Veneris , & sacris Deae praesectam, ejus Antistitam appellat, ut animadvertit
Tomasinus de Donariis cap. I s.
Pridie Nonas Aprilis, idest die quarto Aprilis Cybelis , seu Matris Magnae Deorum festa recolebantur ex Ovidio lib. . Fastorum. Id enim festum ante Romam conditam Latinis fuisse palam esse arbitror, quandoquidem Servius ad lib. 7. AEneidos prope finem referens illud
Et facranae acies, in pictisuta Labici. DicMnt, inquit, quemdam C0rybantem Uenise in Italiam, in tenui se loca, quae nunc vicina sunt Romae) : ex eo populos ducentes
originem ,sacranos appellatos , nam Iacratifunt Matri Deum Coobantes; alii Dcranas acies Ardeatum volunt. Ergo patet Cybelis sacra anriquissima in Latio fuisse, si enim Roma non aὸhuc condita quidam vicini populi erant huic Numini sacrati, & Scriptores Romani Sacranos ob hanc causam eos populos appellatos assirmarunt, nemo est, qui non videat vetustissimos Latii accolas Cybeli sacra fecisse. Adὸas praedictis Cybelem Trojanorum praecipuum fuisse Numen, Diodorus Siculus enim lib. s. alias lib.q. cap. s. narrat Iasium, Corybantem genuisse, Iasio vero mortuo, Dardanum te Corybantem in Phrygiam sacra haec detulisse, sacrisque initiatos Corybantes nominaste. Virgilius etiam lib.q. Eneidos Phrygium, de Trojanum id Numen facit his carminibus i
. . . . qualis Terecynibia mater
Intebitur curru Phrygias turrita per Urbes . ubi Servius, Donatus, de Phurnutus scribunt Phryges, te Trojanos maxime Cybelem coluisse; idcirco eam Ideam etiam nuncupata ajunt ab Ida monte Phrygiae, in quo plurimum culta est: quo posito verosimile est Eneam, de Trojanos ejus sacra in Latium tram vexisse.
209쪽
Id ipsum probat Varro de Lingua Latina lib. q. aliis s. ubi a Dfirmat Cybelem eandem esse ac Rheam, & Opim uxorem Saturni, quam Tellurem Romani dicebant, quod etiam narrat Divus Augustinus de Civitate Dei lib. I. cap. 23. & cap. 2q., quin & Ovidius lib.q. Fastorum diserte narrat Cybelem, & Rheam, Opimque uxorem Saturni eandem esse. En ejus carmina :Reddita Saturno fors bec erat, optime Regum, A nato sceptris excutiere tuis. Ille suam metuens, ut quaque erat edita, prolem Demorat, immersam visceribusque tenet.
Saepe Rbea quaesta est toties fecunda, nec unquam Mater, Ur in luit fertilitate Da. luppiter ortus erat pro magno teste vetustas Creditur acceptam parce movere fidem.
Veste latens saxum caelesti gutture sedit;
Sic genitor fatis decipiendus erat. Ardua jamdudum resonat tinnitibus Ida , Tutus ut infanti vagiat ore puer. Pars manibus clypeos , galeas pars tundit inanes Hoe Curetes babent, boc Corybantes opus.
Res latuit patrem , priscique imitantia facti
IEra Deae comi es, raucaque terga movent.
Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant,
Tibia dat Phrynios, ut dedit ante modos. Hisce versibus Ovidius tangit morem Sacerdotum Deae, qui Corybantes dicebantur, & qui furore quodam divino correpti bacchantes, armata saltatione cum tumultu, & strepitu tintinnabulis, tym panis, armis, tibia, di clamore, in sacrificiis perterrebant homines sub administrorum specie. Inde Deam Rheam Saturni uxorem facit, quod & canit Tibullus lib. I. Eleg. At qui non audit Musas, qui vendit amorem , Ideae currus ille sequatur Opis.
Ec memoriar produnt Strabo lib. Io. , Diodorus Siculus, Fulgentius, aliique. Immo Macrobius Saturnal. lib. I. cap. I a. hanc Demia eandem ac Majam, Bonam Deam, Terram, raunam , N Fatuam, pleri
210쪽
plet isque faciam prodit: de lib. I. cap. 2 I. liaec habet: Iuis enim ambigat matrem Desem Terram baberi . Quare ni fallor, apparet Latinos priscos, quorum principes Dii, Varronis testimonio, fuerunt Saturnus N Opis , hanc Deam maxime coluisse. Porro narrant in Epulis hujus Deae hoc die appositum lierisbosum moretum ex herbis elixis, lacte, Zc casco conseicitiina, ut innuerent eam esse priscam Deam gaudentem primis cibis, qualibus Saturni aevo vesci consueverant ex Ovidio lib.q. Fastor.
Non pudet berbosum, dixit, posuisse moretum In Domi me mensis Uua causa obesi
La Eie mero veteres usi narrantur, Ur berbis,
Sponte suas quas terra ferebat, ait. Candidus elixae miscetur caseus berbe, Cognoscalpriscos, ut Dea prisca cibos. Nee est quod aliquis contra haec objiciat, Romanos id Numen non nisi sero recepisse, de sacra ejus Deae , quin de ipsam Deam Pessinunte Romam advectam Attali Asiae Regis artate, de secundo bello Punico ex Sybillinorum librorum oraculo, ut auctor est Livius Decade 3. lib.9., quod factum haud esset, si Numen, & sacra in Latio tunc suissent, ut Cluverius, Se Bochartus apud Theodorum Rychium de Primis Italiae Colonis cap. I 2. arguunt. Quippe id futile est, nam Veneris cultum ab , Enea in Latium asyortatum supra diximus: & tamen Romanos Veneris Erycinae sacra Romam advexisse ex voto Fabii Maximi Dictatoris,paulo ante memora vim us quinimmo quumAsculapii aedes sacra, & veneranda Latinis, Antii esset , Se sacra ejus palam in Latio fierent; attamen Romani bello Samnitico pestilentia pressi, ex eodem librorum Sybillinorum oraculo, Asculapium ab Epidauro
Romam accersendum curarunt codem Livio Decad. I. lib. I o. ad finem teste, de quo latius ex Valerio Maximo, & Ovidio dicturus sum, quum de Antiatum Templis verba faciam: unde colligitur haec fecisse Romanos, ut religiose custodirent quae ex jis libris carpserant, non autem quia in proximis Latii Urbibus ea sacra non essent; de quamvis Ovidius loco mox adducto, AEneam id Numen in Latiunia haud asportasse his carminibus innuat: Cc Σω
