Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

18 Vctus Latium Profanum

mant, quod eo die aedes ejus in Aventino consecrata es . Porro Ic-stus Varroni consentit, proditque Tusculanos diem tertium post Idustri atrum , quintum quinquatrum, sextum sex atrum, de septimur septenatrum, sive ut tradit Vario septimatrum nuncupasse, ex hoc Festus putat quinquatrum diem Minervae sacrum dictum, quod quinto die post Idus Martias coleretur, arguitque eos, qui credebant quinquatrus dictas, quod quinque dies continui ad Perias Minervae pertinerent , quum unus tantum dies ab antiquis Minervae sacer haberetur, licet postmodum institutum fuerit quinque diebus festas solemnitates ejus Deae celebrari ex Ovidio lib. 3. Faliorum cuius carmina infra referam , quibus non recte distinctis hallucinatus est Porphyrion in . Horatium epist. 2. lib. 2. dum scribit, quinquatrus a quinque diebus Minervae dicatis appellatas. Inter Calendas, de Idus, Nonas quoque habuerunt Latini; quandoquidem Tusci ante Romam conditam Nonas dixerunt nonum diem, quo per totum anni cursum Rescm suum salutabant 3c de propriis negociis consulebant, ut auctor est Macrobius Saturnal.lib. 1. cap. II.; Latini autem Nonas Vocarunt, quasi novae observationis initium, quod in eas occurreret principium Lunae, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putarentur, eodem Macrobio teste , unde factum est, Nonas sub nullius Numinis tutela Disie, ut Iunoni, de Iovi communes relinquerentur, si credimus Ovidio lib. I. Fasto.

Ium: Nonarum tutela Deo caret . . . .

ubi Paulus Marsus animadvertit Ausones, idest priscos Latinos id instituille ut Nonas Junoni, de Iovi sacras facerent. Postridie Calendas, Nonas, & Idus immolare, nuptias contrahere, aut quoquam exire, vel peregre proficisci non consueverunt, quod ii dies atri censerentur,dc utpote Diis Manibus dicati, religiosi. de infausti haberentur ex Macrobio lib. I .cap. I f., Plutarcho Problem.cap.2q. ubi hunc morem a Graecis manasse putat . Hispositis, Calendarium Latinargentis exponam, sed operae pretium est animadvertere in re tam vetusta haud posse unicuique mensi dies festos assignari, te quo loco, quave in aede sacra eo die

solcmnia fercnt enarrari , quamobrem , ne divinationi locus lit, sufficiat

192쪽

Liber L Caput XU. 18s

ficiat festos dies, quos Latina gens mensibus praescriptis quotannis

celebrabat enuneiare , ut posteri sciant sacra & ferias, quas Latium coluit usque ad Romam conditam, & quas in Romanos derivasseta. commemorant . Quoniam vero Latinis fere universis, praeter Albanos, & eos populos quos superiori Capite enumeravimus, Martius primus anni mensis fuisse dicitur, idcirco ejus mensis dies festos proferre incipiemuS.

Primo die Martii, idest Calendis Martii, populi qui Martium

primum in ordine anni numerabant, Vestae Templum ritu solemni frequentabant: ferunt enim fineam sacra Vestae ab Ilio Laviniunia adsportaste, dc Uirginibus Deae facratis ea tradidisse, secumque publicum , 3c Palladium, quod secum e Troja advexerat illarum custodiae consignasse. Hujus rei meminit Dionysius lib. I.& 2. narrans quovis anno oportu ille ex patrio instituto ignem in eo Templo servatum reis novari , ut fusus ex relatis Cap.9. patuit. Latini itaque populi, quibus cordi summopere fuit sacra, quae Aneas inliituit propagare, sit mi-Ies aedes Vestae dicarunt, unde Calendis Martiis Virgines Deae devotae ignem novum Vestae aris accendebant, ut incipiente anno cura denuo servandi novati ignis inciperet, ex Macrobio Saturnalium lib. i. cap. 12. , & Ovidio lib. 3. Fastorum, qui de eo die sic canit: Laurea Flaminibus, quae toto perstitit anno Tollitur, E frondes sunt in bonore nova. Ianua tunc Regisposita viret arbore Phoebi, Ante tuas sit idem, Curia prisca, fores. Vesia quoque, utfolio niteat telata recenti, Caedit ab I cis Laurea cana focis . Adde quod arcana fieri novus ignis in aede Dicitur, er vires flamma refecta capit. Ex hisce igitur Ovidii versibus liquet & ignem, & lauream veterem in Vestae aede mutatam, novamque additam , rejectam quoque veterem coronam ex lauro, quae toto anno in domibus Flaminum perstiterat, novamque appositam , quod & prodit Macrobius. Eodem die Matronae Latinae, & dein etiam Romanae Iunoni,& Marti sacrificabant, ut veteres Horatii Interpretes ad illud Ode 8.

lib. 3. notant.

193쪽

186 Vetus Latium Profanum

Martiis caelebs quid agatur calendis. cujus rei causam Ovidius eodem lib. 3. Fastorum his versibus adsignat ἔTempora iure eorunt Latiae Decunda Parentes,stuarum militiam, votaque partus babet. 5e infra: Mater amat nuptas: Matrum me turba frequentat, Haec vos praecipue tam pia causa decet. Ferte Deae flores: gaudet florentibus berbis Hee Dea, de tenero cingite fore capist. Dicite: tu nobis lucem, Lucina , dedisti Dicite: tu voto parturientis ades. Si qua tamen graetida es, resoluto crineprecetur,

o solvat partus molliter i a suos.

Hinc Marsus conjicit verum hujus sesti ritum fuisse, quod Matronae Iunonem Martis matrem in honorem filii eo die colerent; quamvis enim Laurentes, & alii Latini populi Junoni cunctas Calendas sacras.sent, ut jam dictum eis, hunc tamen diem Matronae praxipue ei Deaedicabant, Martis in matre recolentes memoriam. Ferunt eoder die amicos, & propinquos munera mulieribus misiile ex Iuvenali Satyra 9. Angaque calbedra Munera foemineis tractat secreta Calendis. ubi Ioannes Britannicus interpres id notat, unde lumen Plauto in Milite Glorioso Act. 3. Scen. Σ. Da mibi vir Calendis, quae mittam quum Martiae venerint. quibus verbis Plautus exposuit morem mulierum, dona accepta eo

die aliis steminis mittendi. Huic etiam ritui alludit Tibullus lib. q. Eleg. 2. his versibus: Sulpitia est tibi culta tuis, Mars magne, Calendis,

Hoc quoque die mulieres servos coena excipiebant, tanquam eisOttantes eos ad insequentis anni operam ex Tibullo lib. 3. Eleg. I. ad Neaeram ubi ita canit: Martii

194쪽

Martis Romanifestae venere Calendae: Exoriens nostris bic fuit annus Avis.

Et maga nunc certa Lycurrunt undique pompa , Perque vias Urbis munera, perque domos; Dicite, Pierides, quonam donetur bonore Seu mea, seu fallor, cbara N eaera tamen. Constat etiam ex jam adductis, eo mense Latinos quotidie Marti sacrificasse: quin de scriptum reperio , eos quum in magnis forent periculis, consuevisse quidquid intra Calendas Martias, de pridie Calendas Majas na tum esset, Marti vovere ex Livio Decad. q. lib. q. de Strabone lib. s. . Idcirco narrant sequenti anno hoc mense dc animalia, de pueros , ac puellaS innocentes, voti compotes factos, immolaste: at quum id crudele videretur, perhibent pueros, Sc puellas perductas in adultam aetatem Velasse, atque ita extra fines suos exegisse, ut Fellus lib. I9. dc 2 o. verbo Uerfacrum, ejusque interpretes assirmant. Ejus rei causam Servius ad lib. 7. Aneidos Ardeatibus attribuit, ait enim , eos pestilentia laborantes ver sacrum primum vovisse, de Latinos ob hanc rem Sacranos appellasse quotquot Ardeae nati essent. Dionysus vero lib. I. , id ad Aborigines primos Latii accolas refert his verbis: Primum sinibus egressis est sacra quaedam iuventus exigua numero, ad quaerendum victum a suis emisa Parentibus more antiquo, quem receptum scimus a mtistis Graecis: quoties enim tulit multitudo in aliqua Civitate nimium excresceret, nec alimenta domi omnibus sufficerent, aut aeris intemperie . laesa terra fruges proferret pauciores solito , aut alia talis Civitatem occuparet calamitas, Deo cuipiam secrantes quantum hominum annus pareret, emittebant armis instructos estiis finibus, peractis antefoLmnibus sacris, fausta ominatione prosequentes abituros in Coloniam : de infra et Ex eo more tum quoque Aboriginum quidam , regionesua etiris sorente natorum enim quemquam necare nolebant, rati facinus id cum primum execrabile ) N umini cuipiam facratis unius anni pa tubus, bos cum primum zirilem aetatem attigissent colonos miserunt alio. Veruntamen Strabo lib. 1, ad finem, rem aliter narrat: Sabinos,

inquit, quum diuturno bello cum limbi is conficiarentur, vovisse, Aa 2 quod

195쪽

Vetus Latium Profanum

quod in Graecor um faciunt quidam, Diis fefructus ejus anni eonfe-craturos, potitosque victoria, immolasse partim, partim conferasse ejus anni protenta: insequuta aute erilitate, monuisse quemdam, prolem quoque suis Diti dicandam ; obtemperasse Sabinos, eoqueta anno editos filios Marti nuncupasse, quumque ii virilem attigisfint aetatem , Duce Tauro , ad Coloniam alicubi condendam emisisse; sed

Festus ubi supra id Latinis priscis attribuit: cujuscunque autem ea fuerit causa, certum est consuevisse Latinos Ver sacrum vovere, neve pueros, de puellas immolassent, eas hoc piaculari sacro expiasse, adultos velantes , velatosquc extra fines su os exigentes, quo piaculo sese liberos religione putabant, uti ex Festo , ejusque Commentatoribus constat: hos Vernas nuncupatos suisse auctor est Nonius Marcellus de Propriet. Sermon. . Sunt qui reserant Calendis Martii maritos Pilumno , S: Picumno sacra secisse, eumque mensem iisdem etiam sacrum suisse, ut notat Tomasinus de Donar. cap. I DIdibus Martii Annae Perennae sestum solemne Latinis fuit. Hujus festi ritum narrat Ovidius lib. 3. Fastor. , ubi postquam pluribus carminibus exposuit hanc Deam suisse sororem Didonis, quam AEneas adamavit, N in Laurentem agrum venisse, ibique agnitam ab AEnea, Laviniae commendatam, ita persit: Nox erat, ante iborum visa est adstare sororis Squallenti Did anguinolenta coma:

Estuge, ne dubita, moesum soror, effuge tectum Sub verbum querulas impulit aura fores. Exilit, Ur velox bumili super arva fenestra Se facit, audacem fecerat irae timor,

Iuumque metu rapitur tunica velata recincta, . Currit, ut auditis territa dama lupis.

Corniger banc tumidis rapus e Numicius undii Creditur, es flagnis occului se suis.

Sidonis interea magno clamore per agro meritur, apparentsigna, note que pedum, Ventum erat ad ripas, inerant vesigia ripit, Subsinuit tacitas conscius amniI aquas.

196쪽

0s Aqui visa est: Placidi sum Nymba Numisi,

Amne perenne Liens, Anna Perenna iocor. Protinus erratis laeti vescuntur in agris Et celebrant largo seque, diemque mero. Patet ergo causa hujus Festi, & quare eo die largioribus poculis Latini , & dein Romani etiam indulgerent, & pro cyathorum numero annos mutuo precarentur, ut idem Ovidius hoc modo refert:

Plebi lenis,stvirides passim disiecta per herbas Potat, in accumbit cum pare quisque sua. Sub flete pars durat, pauci tentoria ponunt, Sunt quibus e ramis frondea facta casas,

Pars ibi pro rigidis calamosatuere columnis , Desuper extensas imposuere togas. Sole tamen, vinoque calent, anno ueprecantur 2tioisumunt albos, ad numerumque bibunt. In:enies illic qui Nestoris ebibat annos,

2uae sit per calices acta Sibila suos.

Illis in cantant quidquid iudicere Tbeatris, Et jactantociles assu Oca manus . Et ducunt posito duras cratere cboreas , Cultaque di sis saltat amica comis. Patet etiam hoc die festo puellas jocosa quaedam , Se Obscoena carmina cantare consuevisse, ut idem Ovidius his versibus concludit: Nunc mihi cur cantant, superes, obscoena puellae

Dicere, nam coeunt, certaque probra canunt.

subditque id factum, quod Anna inter Divos relata, de a Marte precibus sollicitata, ut Minervae, cujus amore tenebatur nuptias sibi conciliaret, eum deluserit. Neque facile concesserim id festum Romae celebratum in pratis Campi Martii prope Tiberim fluvium, institutumque inhonorem Annae Bovillanae, quod ea Plebi, quae secesserat in Montem secrum pecunia laboranti, quotidie liba attulisset, ex Ovidio, ut putant Ra- derus in Martialem lib.q. Epigramm. σε, Vossius de Idololatr. lib. I. p. I 2., &de iustitui. Orator. lib. I. cap.6. 6.8. quandoquidem Ovidius, qui quidem resert etiam hanc ejus stili causam, primam tamen desum 3 le

197쪽

I 'o Vetus Latium Profanum

desumptam ex prisco Latinae gentis ritu veriorem dicit; quippe palam est prope Aricinum Nemus , speculumque Dianae, fuisse aedem Annae Perennae Didonis sorori dicatam ex Martiali lib. q. Epigr.5q. , ubi sic scribit: Et quod virgineo cruore gaudet

Annae pomiferum nemus Perennae. ubi Caldcrinus , caeterique Interpretes notant Martialem enunis clare Templum Annae Perennae non longe ab Aricino conditum , cujus de Silius lib. 3.meminit, atque Alexander Geniat. lib. 3.cap. I 8.: Udiis et ero Martias, inquit, ad Annam Perennam, quo commode annare, in perannare Ilicerethsas genialesque obseruarunt, largioribus poculis indulgentes : ea enim MNba soror Didonis credita, in Aricino, seu Laurente sedem babuisse fertur, quam a perpetuitate

Perennam nuncuparunt: ergo ex his manifesto liquet hanc Deam , ejusque sella Latinos ante Romam conditam concelebrasse : Romanos etiam fortasse occasione sumpta ab Anna Bovillis nata, quae plebi liba subministraverat, quum enim ea Anna ctiam vocaretur,

plebs grati animi ergo ritum hunc a Latina gente habitum Romam invexit, ac sacra Annae Perennae secit: quod in causa fuit, cur Romani Ovidii aevo dubitarent an is dies festus Annae Bovillanae esset dicatus, licet Dionysi us lib. 6. de nemo antiquorum testetur Annam illar in numerum Dearum,de Nympharum relatam . Hinc Macrobius, qui longe post Ovidium Theodosii aetate scripsit, referens eum diem festum , illius causam tacet: Eodem quoque mens, inquit, empublice, pri tim ad Annam Perennam Iacrificatum itur, ut annare,

perennareque commode liceat.

Itaque hoc die sive in Laurenti agro, seu prope nemus Aricinum apud Annae Percnnae 4 cmplum Latini in pratis laeti bibebant, mensasque parabant, chorcasque agebant, an inumque allum, de sequentes sibi inviccm precabantur, de puellae iocosa quaedam , & obscama carmina cantabant, aliaque patrabant turpia, quae narrare modestia non sitit, de Ovidius jam relatus exponit. Decimo sexto Calendas Aprilis, qui est dies Martii decimus septimus Liberalia fuisse commemorant, ut videre est apud eundem, Ovidium lib. 3. Fastorum, de omnes historiae Romanae Scriptores.

198쪽

Liber Ι. Caput XU. I FI

Id sestum Latinis populis vetustissimum sitit, nam ex Varrone lib. Rerum Humanarum M Divinarum, quem refert Divus Augustinus de Civitate Dei lib. 7. cap. 2I. constat, in Latii compitis, quaedam sacra Liberi celebrata eum tanta licentia turpitudinis, ut in ejus bonorem pudenda virilia colerentur ; id enim turpe membrum per Liberi dies festos cum bonore magno plostellis impositum, prius per rura in compitis, que in Urbem postea vectabatur; in oppido Lavinio unus Libero totus mensis tribuebatur, quibus diebus omnes verbifflagiti 1 ssimis utebantur, donec illud membrum per forum transuectum efjet, atque in loco suo quiesceret, cui membro inbonesto, matremfa-isilias bonestissimam palam coronam necesse erat imponere. Lactantius de Falsa Religione lib. i. cap. χχ. scribit Orpheum primum haec sacra in Graecia indixisse, de in monte Baeothiae Thebis

ubi Liber natus est, proximo, celebrasse, dein Laomedontis aetate Ilium ea transuexille, unde Interpretes putant a Trojanis Lavinium translata. Idcirco Salii Romanorum in Carminibus Liberum patrem , sicuti Martem patrem cognominabant, tanquam antiquissima Latinae, de dein Romanae gentis Numina ex Macrobio Saturnalium lib. I. cap. I9. . Additur etiam, hoc die selio Sacerdotes coronatos serpentibus ululantes incessiste ex NagianZeno in oratione de Luminibus, Theodoreto lib I. Themp. ac Macrobio lib. I. in Somnium Scipionis, idque secti se Lavinienses putat Alexander loco supra adducto, ubi subjicit membrum turpis Iimum delatum per agros Lavi-Dii , atque aliarum Italiae Urbium cum cantu , & ululatu ; unde Ovidius a nobis relatus Cap. I 3 . alludens huic Latinorum priscorum mori, canit Evandri aevo, Inon matrem Matutam dictam cum Melicerta filio in Latinas oras appulsam, reperisse apud Semelem , seu Stimetem lucum Bacchi, seu Liberi, Sacerdotes ejus Dei sacra concelebrantes , ut innueret hunc Liberi cultum in Latio vetustissimum fuisse ; quamobrem Antonius Volscus commentator Propertii Eleg. 8. lib. q. de Cynthia, & Dracone, scribit ex eodem Varrone Sc Lanuvii integrum mensem Libero sacratum, & in foro per Matronam honesti l

fimam membro virili coronam impositam. Vereor tamen mendum

Codicibus Volsci inesse, & loco Lanuvii, Lavinii legendum esse. An vero haec in Latio serent mense Martii, incertum est. Plu

199쪽

1Vetus Latium Profanum

res sane scribunt id Lavinii factum mense Octobris, quo vindemiae

fiebant, quod Heliogabalus horum sacrorum exemplo, primus edixerat, ut in vindemiarum festivo multa in Dominos ioculariata, Ze turpia audientibus Dominis dicerentur, quae ipse composuerat, de Graeca maxime ex Lampridio in ejus vita , N Latini eo tempore, quo vinum colligebant, Libero vini inventori sacrificarent. Plerique etiam perhibent id festumm mense Augusti celebratum, quod Romae eo mense Matronae virilis membri figuram divinis percolerent honoribus , quam extra portam Collinam ad aedem VeneriS cum pompa sacrorum deferebant, & una ex illis castissima, & spectata pudicitiae praeter matronale decuS in sinu Veneris locabat ex Alexandro Geniat. lib.3. cap. I9.. Et ego puto Liberalium die usque ad diem decimum septimum Aprilis praedicta in Latio facta; nam cur Priapus Bacchi sacris flueretur, multa sunt in causa, primum, quod Priapus comes fuerat Bacchi expeditionum: deinde quod sine beneficio Bacchi frigeat , ideo filius putabatur Liberi, S Veneris: & demum quod crederent Liberum seminibus praeesse, quorum membrum, instrumenis tumque inter omnia primum est Priapus. Hac de causa hortis praeficiebatur , ejusque sacra per pagos, villasque a rusticis magna laetitia , lusuque celebrata sunt. Itaque his caeremoniis credebant ab agris re . pelli fascinationem , & bonum seminum eventum augurari, ideoque

praedicti dies, quibus terra herbas, flores, & semina parere incipit magis proprii aliis visi sunt, ut conjicitur ex Divo Augustino lib. 7.

gensium pag. 79., & aliis . Decimo quarto Calendas Aprilis , qui est decimus nonus dies Martii, Latinos quinquatria in honorem Minervae celebraia se palam est. Diximus supra Tusculanos, diem, quo Feriae Minervae institutae erant, quinquatrus vocasse , quod quinto die post Idus Martias eae seriae colerentur. Retulimus etiam, unum diem decimum

nonum Martii fuisse a priscis Latinis Minervae dicatum, dein quinque diebus continuatas serias; N quamvis Feitus lib. t 3. fuisse referat qui putarent has serias institutas quod eo die aedes Minei vae in Aventino

consecrata esset, Tusculanorum tamen vetustissimus mos, a quibus Si nomen festi in Romanos derivascajunt, falsam evincit sentcntiam illorum

200쪽

t Liber I. Caput XV. I93

illorum, qui Romanis omnes ritus priscos, quos ii a Latinis acceperant , attribuunt. Enimvero satis constat Ilienses jactasse, Minervam Ilio ortam, eamque praecipue coluisse, ejusque simulacrum religiose custodivisse, Dionysio lib. I. , & Strabone lib. I 3. testibus : unde Seriavius ad lib. 3. AEneidos pag. 283. Minervam Deam Trojanorum appellat ; meam vero Ilio everso Palladium , & Minervae sacra, quae secum asportaverat, Lavinium intulisse liquet ex Dionysio lib. i. , Auctore Origin. Gent. Roman. , Plutarcho in Parareti. cap. 3 3. , Scin Camillo, quibus consentit Varro in libris quos de Familiis Romanis scripsit apud Servium in lib. . AEneidos ad illud.

Tum senior Nautes unum Tritonia Pallas 2uem docuit, multaque insignem reddidit arte. Haec responsa dabat ubi prodit Nautiae genti Romae, Minervae sacra commendata, quod eas Nautio ejus gentis auctori Palladium tradidisset, iterum in lib. 2. , ubi explicans haec carmina: Omnisspes Danaum, in cepti siducia belli

Palladis auxiliis semper stetit, impius ex quo Ddides sed enim ,scelerumque inventor Ustos

Fatale aggressi sacrato avellere Templo Palladium, caesis summe custodibus Arcis Corripuere sacram erilem, manibusque cruentis

Virgineas ausi diva contingere vittas.

ait eam Arcem Iliensium Minervae sacram fuisse, ibique Palladium

servatum, quod AEneas Lavinium advexit: quamvis Romanorum

quidam narrarent, id simulacrum a Trojanis fuisse absconditum intra extructum parietem, de inventum bello Mithridatico, Fimbriam Romanorum Ducem indicasse, Romamque asportalli : alii vero dicerent multa similia simulacra Mamurium fabrum Romae fecisse, quod Dionysius affirmat, scribens Trojanos duo servasse Palladia, quorum unum Ulysses, & Diomedes surripuerunt, cujus meminit Virgilius ealterum AEneas secum deportavit, & Lavinii in Templo Minervae, aut Vestae posuit, quod Romani false in aede Vestae servari serebant, quum Lavinii esset, & Romae innumera extarent Palladia testimonio Strabonis lib. . apud Tomalinum. de Donar.cap. 3.pag. 3 3. , dc Servii

SEARCH

MENU NAVIGATION