Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

a OA Vetus Latium Prolanum

uum Trojam Kneas Italos portatait in agros,

i Dea Dcrifras pene scuta rates . Sed nondum fatis Latio a N umina posci Senserat, adsuetis substiteratque locis. Post ut Roma potens opibus, jam saecula quinque

Vidit, tr edomito su latit orbe caput γε c. Attamen viri docti putant Poetam cultum Cybelis in prisco Latio dictis versibus innuisse, nam si Eneas, & Trojani id Numen tum

venerabantur, verosimile non est, gente n , quae animo omnia Trojana Numina ferebat, eorum sacra in regione, quam incoluerunt Omisisse a

Caeterum ex Servii mox relati sententia mihi constat de Corybantcs , idest Sacerdotes matris Deum in Latio fuisse: an vero ii suis ipsi virilibus litarent amputato etiam sexu, vel Archigalli vocarentur, aliaque facerent, quae Lactantius de Falsa Religione lib. i. cap. 2 l ., ArnobiuS Ad vers. Gent. lib. . , δέ alii reserunt, aliunde non liquet. Id sane certum est ludos Megalenses in honorem ejus Deae a Romanis die ejus sesti habitos, tunc primum factos quum aedes eiusdem Romae condita fuit ex Livio loco superius adducto: cx quo arguitur sortasse, non die . Aprilis, sed alio tempore , Sc facile opalium die, id festum Latinos priscos coluisse, quod tamen incertum est.

Decimo septimo Calendas Maii, qui est dies Aprilis decimus quartus Fordicidia erant, selium Latinis priscis selemne ; etenim Vario lib. . de Lingua Latina sic scribit: Fordicidia a sordis btibus, bos forda, quae fri in ventre, a fordis cedendis, foricιia, quod eo die

publice ιmmolantur boves praegnantes in Curiis complures. Hinc habetur ex prisco nomine hujus festi origo; quippe Latini prisci bovem praegnantem Fordam dixerunt, eodem Varrone telie, ubi Interpretes clarius id explicant, de Festus etiam lib. s. innuit. At Ovidius lib. . Fastorum disertissime hanc rcin enucleat, ait enim Numarriabor licid: orum sacrum instituisse ex oraculo Fauni Latinorum Numinis Se Regis, Se Egeriae Nymphae in Aricino, ut ita placarent Romani olim, seu Tellurem Iacam, de Terra fructus gigneret: quae carmina relata sunt Cap i 3. . Plinc sui t qui conjiciunt sacra haec, quibus boves gravidar Opi, seu Tolluit, vctussis limo Lai norunti timini

212쪽

Liber I. Caput XUI. 2. Os

Numini mactabantur ad uberes fi uctus impetrandos, instituta suisse a Latinis hoc mense , quo spem fructuum maxime ii populi auspicabantur, cognomento sacri desumpto ex prisco nomine Fordae Bovis: subduntque Ovidium retulit e monitu Fauni, Sc Egeriae impulsu Numam id festum secisse, de sacris Opim , seu Tellurem honorasse, ad indicandum quod idem Rex sordicidia a Latina gente , cuius Numina erant Faunus, Egeria, de Opis, seu Tellus, accepiskt, Romanisque indixit let; Latini enim pristi ideo Fordam dixerunt bovem .pr:egnantem, quia serebat, aut quod serax esset, de foetum haberet, uti Decundum dictum putant a serendo, S: facicndo. IHaec opinio minime aspernenda cit, nam hoc die Virgo Vestalis consuevit cremare vitulos,quorum cinis servabatur in Templo Veliae, tit inde sustimen fieret, quo populus Palilibus purgaretur ex codem Ovidio lib. . Fastorum ubi sic canit:

si tibi υisceribus vitulos rapuere Ministri, Seciaque fumo i exta dedere focis,

Igne cremat vitulos quae natu maxima virgo est,

Luce Palis populos purget ut ille cinis. Hic Poeta exponit vituloS ςx praegnantibus bobus Telluri mactatis raptos, maximam Velialium cremalle, servalleque cinerem illum pro

die Palilium, eo namque die populus suis tione sanguinis equi, stipulae fabarum, dc dicti cineris purgabatur. Quum autem Palilium festum, de ritus ejusdem a Latinis in Romanos derivaVerit, ut infra dicam, palam es , Latinos ante Palilia sacrificasse boves gravidas Opi, unde vitulos Deae sacros rapere pollent, de cinerem illorum

servare .

Decimo nono die Aprilis erant Equiria in Circo Maximo , bc vulpes cum stipulis ardentibus in Circum mittebantur ex eodem Ovidio , qui hujus rei causa in rcfert ad adolescentem quemdam Carseolanum. Hic quum maturis frugibus vulpem laqueis implicitam com prehendii let, camque stipula involuisset, dc accenso igni dimisisset, fugiens illa, maturas fruges adussisse dicebatur: quare 1d singulis an nis Romani repetebant, ut vulpes Cereri ob adultas fruges poenas darent. Equiria igitur a Romanis primum, non a priscis Latinis celebrata fuis Se comperio . Sunt vero qui ferunt, vulpes stipulis alligatas

accensi

213쪽

Σoue Vetus Latium Profanum

accensa flamma cursitasse , ut memorarent prodigium , quod Eneae .& Trojanis oblatum est dum Lavinium conderetur, quum, in nemus sua sponte accensum lupus ore gessisset fomitem aridum, atque illuc aquila advolasset, Sc alarum ventilatione flammam excitans, vulpes contra,cauda in flumen intincta ignem ab illis accensum aspersit, & tandem abiit conatu irrito, ut auctor est Dionysius lib. I., qui

haec addit: stuo mi Eneam dixisse ι inserem quidem , mirandam futuram eam Coloniam , se uis incrementis inetidiosem, es molesam circumvicinis: fore tamen, ut tandem vincat adetersertos, humanae invidiae praetalente favore Numinum . Tam insigne futurae obis fortunae praesagium tunc accidisse dicitur, extantque rei monumenta in foro Latiniensium, aere borum animalium effigies longis o ibi tempore asservatae. Hinc tradunt Dionysii Scholiastes, a Laviniensibus hujus rei festum indictum fuisse: quae si vera sunt, facile est Latinos hoc fello exhibuisse stipula alligatam accensa flammarucursitantem vulpem, quae ignem, idest Lavinii gloriam extinguere contendebat, ut ita invidum animal poenas lueret, quod tamen pro commento existimo, verosimilius tamen est fabula illa, quam Ovidius adducit . Eodem die Cerealia fuerunt in honorem Cereris, de quibus alio loco dicam. Id festum hoc ipso die notatur in Calendario Romano,& apud Rosinum lib.q.cap. 8., ejusque ritum Quirites a Latinis accepisse non dubito , sic prodente Dionysio lib. I., qui loquens de sessis quae Arcades in Latium transvexerunt: Cereri quoque, inquit, Templum extruxerunt, in perfoeminas Sacerdotes ocra ei fecerunt ab- semia more Graeco, quorum nibit mutatum es nostro tempore 3 quo die facile est, ut dixi, Latinos in memoriam prodigii, quod jactabant Eneae accidisse Lavinium condenti, recoluisie. Undecimo Calendas Majas, qui est dies Aprilis vigesimus primus , erant Palilia, quae plerique Parilia vocant, ejusque festi meminit Ovidius lib. q. Fastorum , qui tamen id refert ad duodecimuntia Calendas Majas. Hic dies fuit iolemnis Latinis populis ante Romul um, nam etsi Dionysus lib. I. prope finem haec habeat: Iuem diem quo scilicet fundata est Roma Romana Getitas nostro quoque tempore gulis annisAsum celebrat, et Ocatsue Paritia , quum in

214쪽

Liber I. Caput XVI. ZOT

eunte iere Agricolae pastoresque pro partu quadrupedum Diis actiari gratias sacra faciunt; utrum tero bunc diem iam ante prosperis fucosibus festum Hrbi etiam condendae auspicatum duxerint, a L, Hrbis initio consecraverint, De que pastorales in eo bonorandos sanxerint, Urmare certo non possum: quo fit Dionysium de origine hujus festi dubitare ) attamen Plutarchus in Romulo disertissime probat eodem die , quo Urbs condita est, Palilia a Latinis priscis ce lebrari consuevisse ; & quidem susti ritum id ipsum evincit , quandoquidem celebritas hujus diei peracta fertur his caeremoniis ex Ovidio: Sanguis equis men erit, vitulique 'υilla, Tertia res, durae culmen inane, fabae. Haec pertinent ad lustrationem, seu purgamen populi, quod piaminis genus paulo superius attigimus : quippe mani Sus tollebant vituli cinerem servatum a Vestalibus inspersum equino sanguine, aridosque fabarum culmos, hisque super prunas impositis fiebat sussilio, qua lustrabantur. Unde Poeta caeremonias in ovium purgatione ita exponit :Pastor oves faturas ad prima erepuscula lustret, Unda prius spargat, virgaque vertat bumum.

Frondibus G ixis decorentur ovilia ramis, Et tegat ornatas longa corona fores .

Caerulei fiant puro desu bure fumi, Tactaque fumanti su bure balet ovis.. Ure mares oleas, taedamque, berbasque Sabinas , Et crepet in mediis laurus adusta focis.

Libaque de milio, milii Dcellasquatur Austica: praecipue est baec Dea Leta cibo. Adde dapes, mulctramquesuas ; dapibusque refectit,

Silvicolam tepido lacte precare Palem . PastoreS ergo eo die consueverunt ovilia frondosis , & virentibus ramis, ac florum sertis ornare, M lustrare oves primum aqua, quo tem pore Virga pastorali tellurem verrere oportebat, dein accentis focissumo oleae sterilis, taedae, herbae Sabinae, ac laurus viridis, quo etiam

fumo pastores ipsi lustrabantur. His peractis liba de milio, & fiscellam Diqitigod by Cooste

215쪽

Lo 8 Vetus Latium Profanum

iam milio plenam Deae offerebant, mac tepidum libabant, ut Paulus

Marsus in eum locum narrat: demum recitatis verbis, quibus precari Deam moris erat, sic concludit Ovidius rHis Dea placanda est , haec tu conversus ad ortus, Dic quater, er vivo perlue rore manus Dum lieet apposita veluti cratere canella, Lac niteum potes, purpureamque sapam .

AE oxque per ardentes stipuia crepitantis acerdos Transilias celeri strenua membra pede . Inter causas tamen hujus moris plures adducit, quarum unam ad rineam resert his versibus: An magis hunc morem pietas AEneia fecit, Innocuum victo , cui dedit ignis iter His ergo carminibus Poeta prodit, pallores conversos ad Orientem precibus quater dictis, aqua fluminis manus abluisse, &lac, atquerus apam potasse; inde noctu per ignes transiliisse; crant enim ob hanc rem ea nocte, tam in Urbibus , quam in Ovilibus accensi foci per ordinem dispositi, quorum flammas ad extremam lustrationem trans.lire oportebat, ut Naso ipse paulo ante canit.

Certe ego transibi positas ter in ordine flammas,

Virgaque rorales laurea misit aquas. quena morem resert etiam Tibullus lib. 2. Elcg.6.

At madidus Tacebo sua festa Paliliapastor

Concinet, Uabulis tunc procul este lupi. Ille leoissipulae folemnespotus acervos Accendet sammas transilietquefacras :& Propertius lib. . Eleg. . de fabula Tarpriae: Cumquesuper raros foeni sammantis acer:Os, Trajicit immundas ebria turba dapes. Ritus itaque priscus pastorum jam expositus nil prorsus ad Festum natalis dici Urbis Rorna pertinet, neque contrarium probant Solinus Polyhistor. cap.2. Ovidius, Censorinus lib I. de Die Natali, Festus lib. I q. , Varro de Re Rustica lib. 2. cap. I. , Cicero lib. 2. de Divin. , S: alii, quiajunt eo die observatum Romae fulsie ne quia hostia caederetur, quod eum diem, qui Romae natalis erat a caede, Sc

216쪽

sanguine decebat esse purum, de nequicquam facit quod Palilibus dies Urbis natalis incurreret, jam enim diximus, hoc die, quo Latini id festum agitabant, Romulum Romam condidisse ex Plutarcho aliisque. Palem Pastorum Deam appellant Ovidius,Virgilius lib. 3.Georgic. , Lucius Florus Gestorum Romanorum lib. I. cap. 2 o. , Festus lib. I ., Varro, Dionysius, de alii . Plerique Deam pabuli, de Vestam , aut Matrem Deorum : alii non Deam, sed Deum faciunt, ut videre est apud Servium ad lib. 3. Georgicorum . Non desunt qui Parilia silc dicta putant, quod illis pro partu pecoris Palisacrificaretur. Alii non Parilia , sed Palilia a Dea Pale di cta tradunt , ut Festus verbo Pales . At ego ex vetustissimo more , atque ex controversia Romanorum Scriptorum superius adducta

coniicio hanc Deam fortasse fuisse Palatiam, vel Pallantiam, aut Palatuam, vel Palantiam, ut alii legunt, Rosinus praesertim lib. 3. cap. IT. qui Palateam eam vocat, Latini Regis uxorem, Evandri filiam , cujus meminit Varro lib. . Se G. de Lingua Latina, scribens in ejus honorem Latinos, S: dein Romanos Palat ualia sella dicasse, de Flaminem, ex eodem Varrone qui lib. G.: Sunt, inquit, in quibus sa minum cognominibus latent origines, ut qui sunt ran versibus , pleriq; Volturnalis, Palatu alis, Furinalis, Floralis, Falacer, Pomonalis, obscura es eorum origo: Volturnus, Palatua, Fucina, Flora, Falacer , Pomona pomorum patrona : quod etiam probant doctissimi Salmasius in Exercit. Plinianis, Ne Dacerius ad Festum lib. 1 . verbo Palatium, de verbo Palatualis: Sc sic facile est, pastores, qui ante

Romam conditam Palatium incolebant, ejus Deae, cui Palatuar se. crum, in eo monte ei dicato instituerant ex Festo lib. I q. , Varrone apud Rosinum lib. . cap. I 6., festa percoluisse . Mihi suadet etiantia Palatualium Sc Palantiae, quorum meminit Varro,nullam memoriam, quod sciam, apud antiquos superesse, neque diem, aut mensem, quo ea festa celebrarentur notatum este , quum tamen solemnia dicantura Varrone, uti ex Flamine huic soli Deae sacro colligitur. Quare quum, ut saepe dixi, mos esset Latinis immutandi Regibus, ac Reginis consecratis nomina, palam esse aflirmarem, pastores Palantiam, Palem nuncupasse, ni me terreret ejusdem Varronis auctoritas, seu

D d verius

217쪽

2Io Vctus Latium Prosanum

verius in re tam vetusta confusio; is enim reserens Palatualia sacra, te Palilia festa , videtur unum festum ab altero separare. Vinalia sequebantur, quae Rosinus lib.q. cap. 8. nono Calendas Maii ait celebrata ex Calendario: Ovidius vero lib. . Fastor. decimo Calendas Maii, & sic die vigesimo secundo Aprilis. Omnes putant hanc celebritatem a Latinis priscis in Romanos deriva sle. Sed quoniam de his sestis varia, &diversa scribunt Auctores, idcirco nostrum erit rem tam veterem, & obscuram illultrare. Masurius lib. 2. Faltorum, qui Sc Masurius Sabinus, Iuris Consultus vetustissimus secundum Varronem de Re Rustica cap. q. Se vetus Glossarium Persit

ad ea carmina:

Cur mibi non liceat, iussit quodcumque voluntas Exceptosi quid Masuri rubrica notavit;

Masurius inquam apud Macrobium Saturnal. lib. I. cap. q.: Vinaistiorum dies, inquit, Iovi facer est, non ut quidam putant Veneri: Fellus lib. 3. verbo Calpar, sic stribit: Calpar vinum noυum, quod ex dolio demitur sacrificii causi, antequam gustetur ; fovi enim prius Da mina libabant, quae appellabant Festa Vinalia, Calpar gemis vasis fictilis, Se lib. 16. post vocem Rostii, ait: Rustica tinalia mense Augusto, ut est in fastis, Veneri fiebant, quod eodem illo die ieris ei

Deae consecrata est, jumentaque, Ur olitores ab Opere cessint, quia omnes boni in tutela Veneris esse dicuntur. Et infra pag.68o. Paulus ejuslem mutilator: Rustica minalia quartodecimo Calendas Septembris celebrantur, quo die vinum primum in bem deferebant: se Festus ipse: Rustica, ait, minalia appellantur mense Augusto quartodecimo Calendas Septembris, lovis dies squis, quia Latini bellum gerentes adtersus Merentium, Omnis Cini libationem ei Deo dedicaverunt, eodem autem die Veneri Templa sunt consecratar Se itidem lib. I9. Sc ao.: Vinalia diem fessumta babebant, quo die linum novum Iovi libabant. Varro de Lingua Latina lib. s. se scribit: Rustica vinalia dicuntur ante diem duodecimum Calendas Septembris , quod tum Veneri dicata aedes, seboni eius tuteia assignantur, ac tum sunt feriati Clitores: de infra : Vinatia a vino: bie dies fovis, non Veneris; hujus rei cura non uetis in Latio, nam aliquot locis vindemiae primiam a Sacerdotibus publice

flebant

218쪽

Liber I. Caput XUI. 2. II

fiebant , ut Rome etiam nunc, nam Flamen Dialis auspicatur vindemiam,'ut jussit etinum legere, agna foti facit, inter cujus extace ,Wporrecta, flamen prorsus vinum legit. Ex his nil certi unquam statui potest, nam Festus, qui vinalia mense Augusti Veneri sacra dicit, alio loco ea Iovi sacra facit, MCalpar cum vinalibus confundit. Uarro etiam modo scribit hunc diem V eneris, modo Iovis esse, Si Paulus vere mutilator Festi, more suo se involuit. Ovidius lib.q.Fastorum hunc diem te Veneri, &Iovi dicatum scribit, Ueneris enim diem vinalia facit his carminibus: Dicta Pales nobis est, jam vinalia dicam , Una tamen media es inter utrumque, dies. Numina vulgares Veneris celebratepuellae erc. Jovis autem aliis versibus, quos retulimus Cap.6.: ubi id festum institutum prodit ab Ascanio AEneae filio secundum antiquorum opinionem, quam Auctor Originis Gent. Romanor. , & Dionysius lib. I. referunt, quamvis Festus verbo oscillam Latino id attribuat, & Plutarchus igneae, ut insta dicam. Scaliger vir doctissimus, & rerum antiquarum Optime gnaruS, in Castigatioitibus ad Festum, Se in Conjectaneis ad Varronem, Vinalia Veneris mense Aprili, & Vinalia Iovis mense Augusti, quae Rustica Vinalia dicebantur,fuisse scribit: quod palam est; nam mense Aprilis Vinalia assignant Calendarium antiquum , Ovidius, Plutarchus, de alii. Alia vero mense Augusti jam relati Scriptores exponunt; at vir alioquin de re antiquaria optimὸ meritus, causam hujus rei non explicat, quum ratio duplicis festi ea sit, quaerem explanat. Lam habes ex Plutarcho Problem. cap. 63. aliis qq. cujus Verba supra Cap.f. notavi, is enim scribit JEneam quod alii accidisse ajunt Ascanio ) Iovi sacrasse vinum, quod Meuntius Etruscorum Rex petierat, partaque victoria, vinum collectum templo Veneris estudisse , eumque diem , quo multum vini AEneas in templo Veneris profudit, Veneralia priscos Latinos nuncupasse, & Festum Veneri fecisie: quod postmodum corrupto nomine, seu ex vini profusione Vinalia etiam

dixerunt.

Hinc colligitur causa duplicis festi, quippe Latini prisci memoriam hujus facti recolentes, unum diem mensis Veneri dicati, idest

D d 1 Aprilis

219쪽

2. II. Vetus Latium Profanum

Aprilis, quo fortasse AEneas, seu forte Ascanius voti compos factus, vinum eo anno collectum effudit in templo Veneris Laviniensis, ei Deae dicarunt, & Veneralia prius, inde Uinalia dixerunt: quo die exemplo Ascanii in aede Veneris Lavinii, de in aliis Urbibus multum vini effundebant usque ad Plutarchi aetatem. Alterum vero diem Augusti, quo fortas te Iovi votum ab Ascanio conceptum est, ei Deo sacrarunt, de Rustica Vinalia vocarunt, ut hoc die ita Ascanio instituente, gratiae Iovi redderentur. Ex his lumen Masurio Sabino, Et aliis, quandoquidem Vinalia revera a Latinis Iovi dicata erant, ut Sabinus apud Macrobium ait; Veneri vero Veneralia, quae postmodum Vinalia etiam dicta sunt uti ex Plutarcho patuit. Ob hanc rem adhuc obscuram, Varro, ScFestus confundentes utrumque diem, Iovis & Veneris festa quarto- decimo Calendas Septembres produnt,quod eo die vina libarent Iovi,& Veneris aedes Romae dicata esset. Ovidius vero decimo Calendas Majas Vinalia notat, eumque diem Veneri & Iovi sacrum scribit, quum is dies tantum Veneri sacer esset, idque accidisse facile est, quod vulgus & rusticis Vinalibus, & Veneralibus, seu Vinalibus Veneris, templa Iovis, & Veneris frequentaret ob veterem famam quod Latini Vinalia Iovi, & Veneri sacrassent, temporibus, Sc causis haud

rite distinctis.

Porro etiam Alexander Genialium lib.6. cap. 8., hac in res . inuoluit, sic enim scribit: Vinalia autem erant duplicia, altera etinis

degustandis duodecimo Calendas Martias, quum vina pura sunt, quo die fovi novum vinum libare mos est, quod ex dolio haustum , calpare eximebant: altera, quibus Flamen Dialis vindemiam auspicatus maturis uiistinum legere, in vindemiam fieri iubet i quibus diebus agnam fovi immolat, interque caesa , re porrecta vinum legit, quo tempore ex fano Veneris vinum astatim sundebant, fuitque meteri lege sancitum, ut Flamen Martialis diceret diem veteri vino

libando medicaminis causa, indetisurpatum verbum e Novum vetus linum bibo, novo veteri vino morbo medeor, unde Meditrina

nomen Deae, cujus secra Meditrinalia , in dies Meditrinalis ,sicuti ad primitias pomorum, nova se dicebant vetera, in alia exoptabant nova ominis causa ; praeter quae fuerunt Rustica Vinalia, quod Veneri

220쪽

Veneri aedes tune dicata foret,quae dies tempestatibus leniendissolemanis habebatur , qua notum vinum in Urbem ferre,-in cellis Oinariis condere assueverant: apud Tusculanos lege cautum erat, ne quis noetum minum antequam Vinalia calentur in Urbem inveberet. Hactenus Alexander, qui tria Vinalia assignat contra antiquorum,

sententiam, & Festo ac Varrone haud bene intellectis historiam pene universant confundit. Quippe is ex Festo verbo Calpar tertium Ui- salium diem mendose hausit, quum Festus ibi reserat morem Latinoiarum Rusticis Vinalibus quae Augusti mense erant, uti dictum est, libandi sua vina Iovi, eo namque die, quo Ascanius vina Iovi sacrave-i at, nova vina, idest collecta vindemia labentis anni nam mens Augusti uvae adhuc malum non erant prius quam gustarent, ei Deo libabant: & ni ita secissent, reliquum omne vinum sacrum fiebat , usibusque humanis eripiebatur, ut notat Dacerius ad Festum verbo Calpar, ubi ex Varrone, Calpar Latinos priscos dixisse observat vas vinarium priusquam dolii nomen prolatum ellet, unde vinum, quod tunc libabant,Calpar nuncuparunt, subditque eosdem quum libarent, baec verba protulisse : Macte Hocce Vino Inferio so. Comperimus S Athenienses die undecima mens s Augusti Vinalia celebrasse, quod eo die e dolio vina libarent Numinibus ex Plutarcho 3.Sympos .: & sive id fecerint Latini Festis vinalibus Augusti, ut Paulus Festi mutilator scribit, sive duodecimo Calendas lartias, ut Alexandro arridet ; id tamen Vinalium festum haud erat, sed privatum secrum: quandoquidem vindemiarum tempore Latinos plura privata fecisse sacrificia constat ex Columella de Re Rustica lib. I 2. cap. I 8., qui referens modum parandae vindemiae, ita scribit: Cella quoque vinaria omnistercore liberanda ,-bonis odoribusfuissenda, ne quem redoleat foetorem acroremque; tum sacrificia Libero, Liberaeque vasis pressoriis quam sanctissime, castissimeque facienda .

Itidem Festus lib. 17. verbo Sacrima, aliud sacrificii genus his verbis prodit: Sacrima appellabant mustum, quod Libero sacrificabant, pro vineis verius tinis )invasis ,- se vino eonservandis. Confundit etiam Alexander Meditrinalia, & Vinalia, ea enim festa occurrebant die quinto Idus Octobris, quo Latini testimonio Festi lib. I I., & Varronis lib. s. de Lingua Latina, primum gustabant mustum

SEARCH

MENU NAVIGATION