Petri Marcellini Corradini S.R.E. cardinalis De primis antiqui Latii populis, urbibus, regibus, moribus, & festis; quibus accessit Setina, et circejensis historia libri tres. In duos tomos distincti. Tomus primus secundus

발행: 1748년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

214 Vetus Latium Profanum

Quarto Idus Quintiles, quo Iulius Caesar natus est, Senatus mensem ab ejus nomine Iulium cognominari, & divinos honores ei tribui decrevit, ex Macrobio Saturnalium lib. I. cap. I 2. , Dione lib.qq. , Suetonio in ipsius vita cap.76., Plutarcho in Numa, te aliis. Sequebantur Lucaria non prima, quae decimoquarto Calendas Sextiales erant, Romanisque peculiaria, sed secunda, quae duodecimo C lendas Sextiles repetebantur ex Calendario: quem diem omnibus serme nationibus, Latinis etiam solemnem Dille comperimus, tan. quam mundi natalem, ex Solino cap. 30εc quamvis apud Gyral- dum libro de Anno, Mensibus, te Diebus, Sc Hadrianum Iunium Animadversorum lib. 3. cap. 8. scriptae inveniantur variae de eo anti quorum sententiae, attamen compertum est Latinos, Sc Romanos adhaesisse opinioni, quod hac die mundi initium contigisset. Octavo Calendas Sextiles Furinalia tradunt ex Calendario. Haec sacra Festus lib. s. Furnalia, mendose , ut arbitror, appellat. Ea Furinae Deae, unde Furinalia, non autem Furrinalia nuncupata esse assirmant. De his Feriis haec apud Varronem Iib. s. de Lingua Latina scripta sunt: Furinalia a Furina, quod ei Deae feriae publicae , dies is, cuius Deae bonos apud antiquos , nam ei sacra instituta annua ,-flamen adtributus, nune lix nomen notum paucis r Cicero lib. 3. de Natura Deorum, Eumenidas commemorans: Iue, inquit,s Deaesunt, er Alberii fanum est , in apud nos Romanos scilicet

ut ego interpretor . Lucus Furinae, Furiae sunt speculatrices credo , Er vindices facinorum, em sceleris; ex quibus discimus Furinam , furiarum praestantissimam putatam, in Dearum numero habitam, primis Romanae Reipublicae temporibus, quod eam Deam Latini crederent scelerum vindicem. Praeterea hoc mense Latinos serias Iovi instituisse palam videtur, quo vero die obscurum est; quippe jam Capite I probavimus hunc mensem Latinos Iovi sacrasse . Hinc conjicitur juxta morem eorundem, qui mense Numini dicato, ejus sesta celebrare consueverunt ex relatis in praecedentibus Capitibus, satis constare Latina gentem hoc menseIovis solemnia agitasse, etsi enim compertum sit omnibus Idibus Jovi sacrificatum a Tuscis, Latinisque ante Romam conditam, ut memoriae tradunt Ovidius lib. I .Faltorum, Macrobius lib. I.

262쪽

lib. i. Saturnalium cap. I s. Festus, & alii; Idibus tamen hujus menia sis, celeberrimas in Latio Jovis ferias puto; Flamen etenim Dialis Iovis Sacerdos, cui primatum caeteri Flamines concedebant ex Festo lib. I I., Varrone lib.q. de Lingua Latina, singulis Idibus Iovi ovem

immolabat teste Macrobio . Romae autem ovesJovi sacras ad victimas farciebant, alentes eas in agro Falisco, & Mevaniae, ubi erat Clitumni Fons, ex quo boves, & oves candidas evasisse commemorant, si Plinio lib. 2. cap. Io 3. credimus, cui consentiunt Poetae, nam

Ovidius lib. I. I altorum , ait: Colia rudes operum praebent ferienda juvenci,2 uos aluit campii herba Falisca tuis. Virgilius etiam lib. 2. Georgic.

Hinc atri Clitumna greges ,'maxima taurus

Victima ,saepe tuo perfusisumina sacro

Romanos ad Templa Deum duxere triumpbos.

de Claudianus in 6. Consulatum Honorii. uin-Clitumni sacras victoribus undas, Candida quae Latiis praebent armenta triumphis Visere cura fuit qTriumphi die licuit Iovi taurum album mactare, Idibus albam ovem,

nundinis vero omnibus Flaminicae uxori Dialis, arietem ex Macrobio Saturnalium lib. I. cap. I S., quaproptet notandus lapsus Alexandri Genialium lib. I. cap. i 1. qui Idibus Iovi bovem immolatam contendit. Is Deus dicebatur caeteris potentissimus, de ab eo Latini , de Romani exii imabant animas dari, Sc rursus poli mortem reddi, testimonio ejusdem Macrobii lib. I. cap. io.. Quin adeo devotos Latinos huic Numini futile comperimus, ut eum Saturni vetustillimi Latii Regis filium jactarent. Ei quoque Ascanium AEneae filium , velut alii produnt, IEneam ipsum voti reum vineta omnia in Latio sita sacrasse diximus Capite i s.; immo quum Latina genS, Latinum ., Eneam, Se Ascanium principes consecras let, Iovis cognomentum eis addidit, ita declarans Deorum nemini magis devotam se est . quamJovi, ex iis quae dicta sistat Capit. s. 6. 8c 8. . Sunt dc qui scribunt Arcades Iovi puerum immolasse, ut meminit Porphyrius di abstinentia, Ain eam vero , qui Strabone lib. s. teste, sacrorum ritus,

263쪽

236 Vetus Latium Profanum

de caeremonias in Latium transvexit, scimus Iovi sacrificia, de ludos secisse , ex Virgilio lib. 3. AEneidos, ubi sic canit: Ergo insperata tandem tellure potiti, Lustratumque fovi, voti que intendimus aras, Actiaque I liacis celebramus littora ludis, Exercent patrias oleo labente palaestras.

Ad haec Servius, & Donatus Aneam Trojanorum moribus obis sequentem, Jovi saepe victimas mactasse, se ludos secisse scribunt. Nos de Iove Cretensi loquimur, quum enim Cicero de Natura De rum lib. . cap. I ., tres numeret Ioves, duos in Arcadia natos: alterum Patre AEthere, ex quo etiam Proserpinam natam serunt, & Liberum: alterum Patre Caelo , qui genuisse Minervam dicitur: tertium Cretensem, Saturni, &Rheae, seu Opis filium, cujus in illa , Insula sepulchrum ostenditur; Latini, qui Saturnum iram filii declinantem, in eorum regione delituit te, de dein Iano volente imperaste jactabant, hunc Jovem Saturni prolem maxime coluerunt, quamvis haud quaquam ambigendum an reliquos duos Ioves in Arcadia . natos, Evander in Latio aris, & sacris honorarit. Huic itaqueJovi, quem Patrem imbrium , tonitruum, ac fulminum Rectorem, Impe

ratorem , Regem, consultorein, tonantem, salutarem, conservat

rein dixerunt, ex Diodoro Siculo lib. I. dc 3. , Divo Augustino lib.4. de Civitate Dei cap. Io. , ubi alia addit cognomina; huic inquatria Latini prisci ante Romam conditam plures aedes sacrarunt, nam Prae neste Iovis Imperatoris Templum erat, simulacrum etiam, quod Titus Quintius Dictator Latino bello, Prameste in deditionem accepta , anno V.C. CCLXXVI. Romam devexit te in Capitolium tulit, dedicavitque inter Cellam Iovis, de Minervae, Tabula sub eo fixa, rerum gestarum monumento, cum hac inscriptione:

IVPPITER ATQUE DlUI OMNES HOC DEDERUNT, UT TITUS QVINTIUS DICTATOR OPPIDA NO. VEM CAPERET

Ex Livio Decad. I. lib. 6. . Ex Tabulis Capitolinis Onuphrius Pan-vinius

264쪽

vinius lib. s. Fastorum aedem quoque ei in Capitolio extructam fuisse tradit: quin fragmenta illa in Tabulis Capitolinis r

ACCUS, ET L DEDICAUIT

Sic legenda arbitratur:

AEDEM IOVI IMPERATORI, QUI PRAENESTE ROMAM ACTUS EST IN CAPITOLIO T. QUINCTIUS T. FIL. N. CINCINNATUS IMP. DEDICAVIT

Non consentit Livius, immo constat in Templo Iovis Capitolini plures fuisse aras, aediculas, pluresque aedes unum Templum constituisse, ut palam est, & Livius, Tacitus, P. Victor, aliique assim mant, unde non liquet Quinctium Iovi Imperatori aedem sacram indistincto loco posuisse. Erat de Praeneste in Templo Fortunae simit, lacrum Iovis Pueri, qui lactens cum Iunone in gremio Fortunae sedens castissime colebatur a Matribus, cuius meminit Cicero lib. 2. de Divinat. Ferunt etiam Herculem Caco occiso in agro Palatino, qui in Latio veteri situs est , ob boves inventos Iovi Inventori aram sacrasse, & Deo ibidem juvencum sacrificaste, Latinosque dein, & Romanos Graeco ritu ad Dionysii aetatem ea sacra fecisse, ut auctor est

idem Dionysius lib. I. , & produnt Ovidius lib. 2.Fastorum , Virgilius lib. 8. AEneidos, ac Livius lib. I.: quam aedem P. Victorem in Regione Urbis undecima, quae dicebatur Circus Maximus, locare manifestum est. Apud Tusculanos Iuppiter major colebatur, ita dictus a magnitudine , & majestate, teste Macrobio lib. I. cap. I 2. sic Lanuvii antiquissima aedes erat Iovis Hastati teste Livio Dec. q. lib. 2. de Dec. 3. lib. I. ubi scribit primo bello Punico, hastam sponte sua commotam. Lapis etiam Iuppiter a Latinis priscis dictus est, & in sanciendis foederibus invocatus, ut constat ex Festo lib. II.: Lapidem , inquit,flicem tenebant juraturi per foetem, baec verba dicentes. si s enifallo, tum me Diespiter salta Urbe, arceque, bonis ejiciat, uti ago Kk bunc

265쪽

Vetus Latium Profanum

btine Lapidem, ubi Scaliger, aliique Interpretes id reserunt ad jura. mentum per Reciales prisco aevo praestitum, ut ex Polibio lib. 3 .patet, de Livius lib. I. consentit: quamvis is haec verba per Faeciales primo Latinorum, & Romanorum foedere prolata esse scribat. Iui prior

defexit dolo malo, tu illo die suppiter populum eum sic ferito ut ego

hunc porcum bodie feriam , tantoque magi erito, quanto magis potes, pollesque. Haec ubi dixit, porcumfax lice percutit. Sic Osci, qui finitimi Latio fuerunt, Iovem Lucetium cole bant, ut auctor est Servius ad lib. s. AEneidos, ubi ait Virgili ut describentem bellum inter Turnum, ad cujus auxilium Osci, te Etrusci Mezentio Duce venerunt, de AEneam commissum , LucetIum nominasse, ut forte indicaret eum Oscum esse: en verba Servii: Lucetium solum hoc Numen est , quod dictum a Virgilio, a nullo alio reperitur aucIore. Sane lingua Osca Lucetius est luppiter dictus a Luce, quam praestare dicitur bominibus; ipse es nostra lingua Diespiter ,

idest diei i ater: hoc Iovis cognomen, Sc cultus ab Olcis in Latinos, de dein in Romanos propagata fuerunt ex Aulo Gellio Noctium At ticarum lib. 3.cap. I 2., dc Festo lib. Io. Ergo ex his palam fit id Numen vetustissimum ab ineunte Latinae gentis aetate in Latio sacris, , festis solemnitatibus honoratum, quovero mense, quove die ejus seriae solemnes ellent, liquido non apparet,licet ego putem eas hoc mense concelebraras. Sic etiam opinor hoc ipso mense, Apollini sacra ab universo LM ti O, Laurentibus maxime, Laviniensibus, Albanisque facta, quod juxta Dionysii sententiam, quam Capite praecedenti retuli, eo mense,&1ic media aestate AEneas in Laurenti oram pervenerit. Unde ejusdem Dionysii testimonio habetur, hoc mei se Eneam solemni ritu Apollini in eo agro sacrificasse, ita namque is lib. I .scribit: Postquam enim Laurento appulsi, tentoria fixerunt per littora, quum prius bomines

ibi siti laborarent ob aquarum inopiam dicam quod ab Incolis loci accepi suaetissimi Laticis fontes sua sponte de terra m unt prorumpere, qui aquationem praebuerunt toti exercitui ,-locum illum fecerunt irriguum, fontanis aquis usque ad mare decurrentibus , nunc tamen non adeo redundant, ut quicquam inde pro fluat, sed in conca-eto loco restagnat aqua modica Sol acra, it ferunt Accole. Non

266쪽

strantur apud eam arae duae, quarum altera orientem Solem spectat, Occidentem altera, utrumque Trojanorum opus. in his AEneam fabulantur Deo mactasse primam victimam ingratiam acceptorum Fontium. Ex his habemus AEneam statim ac ad Laurenti agrum peruenit,

Apollini sacra feeisse, arasque duas ei Deo dicasse, in quibus quotannis eo die solemnia fierent. Hic locus Dionysii lumen habet ex altero Virgilii, qui lib. .Hneidos Laurentum describens , domum Latini Regis, sic canit: Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,

Sacra comam , multosque metu servata per annos, 2uam Pater inventam primas cum conderet arces

se ferebatur Pboebo famasse Latinus,

Laurentisque ab ea nomen posuisse Colonis. Hisce carminibus Maro satis erudite explicat Laurentum a La ro ibi inventa , quum Urbs a Pico, non autem a Latino, ut fabulatur Poeta,conderetur, Sc Phoebo dicata,dictum fuisse. Phoebus autem Sol N Apollo a Laurentibus, Latinisque dicebatur, ut Scholiastes scribunt, & notat Cornificius apud Macrobium Satumat. lib. I. cap. IT.& quamvis Servius, atque Donatus prodant Virgilium meminitis Lavinii ita dicti a Lavino fratre Latini, quem narrabant a Lauro ibi inventa quum illud amplificaret, Laum Lavinium nuncupasse, attamen constat Poetam de Laurento loquutum, quod & Lauro Lavinium extremis Reipublicae temporibus di ctum fuisse colligitur ex Inscriptionibus, quas suo loco referam, & exhibet Cluverius Antiq. Italiae lib. 3. enimvero idem Servius ad lib. 7. AEneidos, ubi Poeta exponit epulum AEneae, & sociorum in agro Laurenti, ait: Apollinem

intelligi, in tutela enim ejus tota fuerat Regio, Laurenti scilicet in Mad id probandum adducit carmina, quae supra retuli, quibus Poeta Phoebo eam regionem secratam fuisse prodit. Id ipsum Silius Italicus lib. I. de Bello Punico memoriae mandavit dicens: Laurentemque larem, GH Genitricis pignora Troyae. Consentit Ligorius in MSS. Otthobonianis verbo Laurento: 8c alibi

de hoc fusius dicturus sum, quod & conjicitur ex nomine Urbis a Lauro ibi inventa dictae ; quippe tametsi Festus lib. Io. Lausum nun sup si putet, quod omni tempore vireat, &ob id plurimum adhibi-

267쪽

Σ6o Vetus Latium Profanum

lxm in triumphis, ut ita ad similitudinem arboris, Respublica semper vireret; Servius autem ad Eclog. 8. a laude eam vocitatam conia

tendat, quod ab antiquis Latinis ea arbor Laudum diceretur: nihilominus , eam arborem ab Apolline adamatam fabulati sunt ob Daphnim Penei, vel Ladonis filiam in laurum conversam, quur eam Apollo insequeretur, quemadmodum ejus Sacerdotes indigitabant testimonio ejusdem Sprvii in lib. 3. AEneidos pag. 259. scribe tis Eneam, Trojanos Apollini devotos fuisse, quoὸ apud eos Templum , & ncinus haberet, ubi a Paride Achilles occisus est. Porro Auctor Originis Gent. Roman. scribit ex Domitio lib. I. ab Apolline Delphico monitum AEneam, ut Italiam peteret ubi duo maria in veniisset, prandiumque cum mensis comesset, ibi Urbem ut conderet: quod oraculum in Laurenti agro veritate comprobatum traditur ob duo stagna aquae salsae inter se vicina ibidem reperta. Hinc narrant in agro laudato nemus laureum fuisse Apollini di catum , ut meminerunt Auctor Origin. Gent. Roman. , Iulius Obsequens de Prodig., Valerius Maximus lib. I. cap. 6. Herodianus lib. I. narrat Vitellium metu fulminum illuc se contulisse , tanquam secure habitaturum eas inter arbores Phoebo sacras, nec fulmine tangendas. AEneas itaque agrum Laurenti statim ingressiis inspecto nemore laureo Apollini sacro, memor oraculi, & stupens prodigio sontium sua sponte manantium , Phoebo duas aras erexit, in quibus lautumia

immolavit, te sestum ejus percoluit eo die, quo ad Laurenti litus a pulsus est, nempe Quintili mense, & media aestate, ut Dionysus, de Solinus testantur . t eque desunt qui memorent eo die,quo AEneas in Laurentino agro castra posuit, ejus Regionis accolas Apollini litasse, illorumque exemplo Aneam. Quare ex pre lictis liabetur, hoc naense Laurentes, Latinosque universos Apollini saera secisse, in jis maxime aris ab AEnea dicatis, ut innuit Dionysius: qui narrans colonos ejus Regionis palam retulisse, eas aras ab AEnea conditas, Phoeboque sacratas, satis exposuit in iis stato die posteros sacrificasse, comstat enim ex pluries repetitis in Capitibus praecedentibus, Latinos, Romanosque mordicus sacra ab Κnea instituta , ritu sique religiose servasse, uti ex eodem Dionysio lib. I. M 2., bc Strabone lib.

268쪽

Liber I. Caput XIX. 26 I

Fuit At Latinis priscis hoe mense Ambarvalefacri iam maturis frugibus, priusquam messis fieret , celebrari solitum . Id sestu apud Romanos a Latinis propagatum tradit Tibullus lib. 2. Eleg. I.

sic canens:

aeui uis adest faveat, fruges lustramur, in agros ,

Ritus ut a prisco traditus extat avo. Baeche veni, dulcisique tuis e cornibus u Ua Pendeat ,.spicis tempora cinge Ceres. Poeta itaque hunc ritum a prisco aevo traditum prodit,ut innuat Latianos eum invenisse. Id ipsum memoriae mandavit Plinius lib. I 8.cap. 1. de licet Ambarualia sacra vetustissima essent, nihilominus Quirites ausi non sunt, suos Reges ejus sesti auctores obtrudere, quod palam esset, Latinam gentem illud, priusquam Roma conderetur, habuisse. Fiebat autem , quum agri, dc segetes maturae solemni victima circunducta lui rabantur: quam turba clamans sequebatur , ex qua 'unus querna ornatus fionde saltans, Cereris laudes canebat: ac postquam lacte, vino, favo libassent, porcam ei immolabant, quae Praecidanea dicta est , ex Alexandro Genialium lib. 3. cap. I 2., Rosino lib.q. cap. II., N aliis, qui tamen solemne sacrum cum privato confundunt, ut ex Poetis aliisque Scriptoribus apparet; etenim

Virgilius lib. I. Georgic. ejus sacri ita meminit. Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret, Ctii tu Iacte Ῥos,'miti dilue 'Baccho, Terque novas circum fetix eat boseia fruges, Omnis quam Cborus , in socii comitantur ovantes,

Et Cererem clamore vocant intecta, neque ante

Falcem maturis quisquam supponat aristis,

aetiam Cereri tota redimitus tempora quercu Dei motus incompositos,stearmina dicat.

Nemo sane Virgilio rectius sacrum publicum expressit, is enim do cet id factum in honorem Cereris, cui libatum scribit vino, lacte, 6cfavo, quum in reliquis Cereris sacris vinum adhibere nefas esset tHostia felix a Marone appellatur, quod tacunda foret, quipp hoc sacrum nisi porca laeunda, & grauida, vel vitula fieri non con suevit,uti Servius notat,& patet ex Eclog. 3.ejusdem Virgilii:

Cum Diqitigod by Cooste

269쪽

262 Vetus Latium Profanum

cum faciam mitula pro frugibus, ipse venito

Addit praeterea Hostiam ter fruges circuini ville, unde nomen sum. psit, quae ideo Ambarvalis dicta est, quod circum arva duceretur ex traditis per Servium ubi supra, Macrobium Saturnal. lib.3. cap. S.& Plinium dicto cap. 2.

Haec ex Virgilio: quibus Tibullus carminibus jam dictis si tamen is de Ambarvali sacrificio loquitur, de quo valde dubito su

dit turbam ipsam, & hostiam spicis coronatam incestisse, coronatos etiam in praesepibus eo die stetisse boves, Patrios Deos, eκ sic Penates eo quoque sacro invocatos, eumque diem seriatum bobus, Nrusticis fuisse; en versus Tibulli, qui sequunturiam relatos. Luc acra requiescat btimus, requiescat arator, Et grave suspenso tomere cesset opus :Solvite mincla jugis, nunc adpraesepia debent

Plena coronat are boves capite. Omnia sint operata Deo, non audeat ulti .

Lanificam pensis imposuisse manum. Vos quoque abesse procul jubeo, disce ite ab aris,

ueis tulit besterna gaudia nocte Venus. casia placentsuperis, pura cum veste tenite, Et manibus purissumite fontis aquam . Cernite fulgentes ut eat sacer agnus ad aras, Vinctaque pos olea candida turba comas. DI Patrii purgamus agros , purgamuι agrestet, Vos mala de vestris pellite limitibus. Ex quibus, & aliis in dicta Elegia, quae huic festo non consentiunt, puto potius Τibullum de alia lustratione loquutum. Illud sane liquet, eo sacro invocatam futili de Victoriam, quum

enim hanc Deam vitae tolerandae potentem crederent, ideo pro fi gibus sacra ei faciebant, quia his vita huniana toleratur, ut ex Pisone tradit Macrobius lib. 3. Saturnal, cap. 3. . Quirites hoc die fines agri Romani lustrabant inter quintum , de textum Lapidem, & cise cum agri terminos fratres Arvales qui sacrificio praeerant, & ad hoc a Romulo creati erant, ut terminos agri Romani suovetaurilibus circumferrent , ea sacra faciebant ex Strabone lib. s. unde lumen Festo lib. I.

270쪽

Liber Ι. Caput XIX. 263

lib. 1. ubi ait: Ambarvales bostiae appellabantur, quae pro armis aduobus fratribus facrificabantur; Ambarvalis hostia es quae rei divinae causa circum arva ducitur ab iis, qui pro frugibus faciunt; Scaliger, Se alii legunt a duodecim fratrιbus, idest a fratribus Arvalibus ; itaque Festus satis expressit Romae per fratres Arvales id sacrum peractum, sue, OVe, de tauro, quum Romulus loco suis, vel vitulae, ut tunc Latini faciebant, alias victimas addidit let. Id circo insigne horum fratrum fertur spicea corona, alba infula alligata , quam , dum operabantur sacris, singulos gestare solemni more decebat ex Plinio lib. I 8. cap. 2., Aulo Gellio Noctium Atticarum

Cereri porca praecidanea sacrificium privatum unusquisque agri Dominus seu Colonus die ante Ambarvalia faciebat, quod habetur ex Catone de Re Rustic.cap. I 3q., Varrone lib. 3. de Vita Pop. Roin. apud Nonium Marcellum verbo Precidaneum,Festo lib. iq. 5c Aulo Gellio lib. 3. cap.6. qui caeteris rem apertius enucleat his verbis: Precidaneae hostiae dicuntur, quae antefacrificia solemnia Ambarvalia scilicet prile caeduntur: Porca etiam precidanea appellata, quam piaculi gratia ante fruges fieri reptas immolari Cereri mos fuit e Romani autem, quorum agri fines fratres Arvales lustrabant, ut dixi, die praecedenti, Se statim ac Suovetaurilia indicta erant, Marti in agris ipsis sacrificabant, quod sane sacrum privatum erat, non publicum Se factum ut precarentur Numina, agros die solemni, quo fratres Arvales sacra faciebant, bene, riteque lustrari, si Catoni cap. IAI. de Re Rustic. credimus, qui ita rem explicat: Agrum lustrare sic oportet, imperans Suovetaurilia circumagi eum divis volentibus, quodque bene eveniat, mando tibi mani, ut illa Suovetaurilia, fundum, agrum, terramque meam quota exparte cim

eumagi, sive circumferendam censeas, uti cures lustrare , fanum, ΡΦemque vino praefamito, sic dicat et Mars, Pater te precor , quaesoque oeci Ex quo constat id sacrum privatum, εe praeli minare sutile, sic & Amburbiale sacrum, quo hostiae circum terminos Urbis Romae ducebantur, ut Urbs, dc Pomaerium lustrarentur, de quo Festus verbo Amburbiales , nil commune habet cum sacrificio, de quo hactenus egimus, quamvis non desint, qui utrumque sacrum confundant . CAPUT

SEARCH

MENU NAVIGATION