장음표시 사용
271쪽
x De Festis Sextilis mensis, sive Augusti bo γος mςnst Corexi, ta Augusto Latini sacra secerunt;
eumque illi dicarunt, ut memoravimus Capite Iq. Id Numen Arcades in Latium invexisse diximus Capi te I S., fuitque adeo vetustum finitimis gentibus, utS bini ante Romam conditam Cererem Panem appellarent teste Servio ad lib. I. Georgic. in princip. pag. 39. r, quibus si addamus antiquos Cereri post messem, primitias frugum obtulisse , mulsumque Se lac, uti ex veteribus eoiligit Tomalinus de Donar. cap. 26. , palam fiet Sextili mense huic Numini sacra a Latinis facta. Sic Augusto sacrificari solitum hoc mense comperimus, a quo etsi nato mense Septembri, Senatus mensem hunc nuncupari voluit, quod eo mense primus Consulatus illi obtigisset & insignes victoriae ex Suetonio in Augusto cap. 3I., Macrobio Saturnalium lib. I. cap. Ιχ.. Dione lib. 3s. N aliis. Itaque quum ob pacem post tot civilia bella Provinciis illatam, Augustus passim inter Deos Tutelares r Iatus esset testimonio Appiani Bellorum Civilium lib. f., & ei Romae , atque in Latio, caeterisque regionibus Romano Imperio devotis, perque Urbes celeberrimas vivo, mortuoque Templa, Sacerdotes , de Collegia sacrata, ut Auctor est Aurelius Victor, sive qui Cquis scripsit Virorum illustrium gesta, cui consentit Suetonius in e dem Augusto cap. 3 2., licet prodat illum Romae se tali honore abstinuisse; facile est hoc mense ei etiam sacra peracta. Hoc probatur ex eo quod pleraeque Latiine Urbes, die, quo is natus est, nempe Nono Calendas Octobris, & illo, quo Pater Patriae conclamatus, sacra farere consueverint; quandoquidem Suaresius Praenest. Antiq. lib. I.
cap. I g. exhibet fragmentum Calendarii Praenestini, ubi ita lege
272쪽
NON. N. CONCORDIAE IN ARCE FERINAE EX S. C. in V o D EO DIE IMPERAΤOR CAESAR AUGUSTUS PONTIFEX MAXIMUS TRIB. POTEST XXI. CONSUL XIII. A SENAT v
Ρ Ο Ρ V L O Q V E ROMANO PATER PATRIAE APPELLAT Vs
Praeneste ergo factum publicum factum in Templo Concordiae in . Arce, cui Ferinae nomen , quae sortasse in eadem aede saera erat, quod
eo die Augustus Pater Patriae appellatus esset. Sic Romae Idibus Januariis in Templo Iovis Capitolini a Flamine Diali vervex Iovi immolabatur, quod eo die octavio Augusti cognomen delatum esset, ut intelligitur ex ovidio lib. i. Fastorum: Idibus in magni eastus Iovis ede Saeerdos Semimaris flammis viscera libat ovis. Redditaque est omnis populo promiscia nostro,
Et tuus Augusto nomine dictus avus. Ita & Nonis Februariis, quibus Senatus, plebsque Romana ei nomen Patris Patriae concesserunt, saera fiebant teste eodem Ovidio lib. a. Fastorum qui se canit:
Dum eanimus Deras alterno earmine Nonas
Maximus bis fastis accumulatur bonos.
Sancte Pater Patrie, tibi Plebs, tibi Curia, nomen Hoe dedit, boe dedimus nos tibi nomen eque . Hinc vacillare videtur fides Calendarii Praenestini ubi No. ni N, nempe Novembris is dies seriptus est,nisi dicas mendum inesse Calendario, & loco literae N literam F esse legendam, quod facile concesserim, quum palam sit, notas lapidum vetustorum interdum esse mendosas. Patet itaque diebus, quibus Romae sacra publica pro Augusto celebrabantur, Latinas Urbes, & integras Provincias LI eadem
273쪽
eadem festa egisse, de sic hoc mense , quo is Augusti cognomen accepit ; Nonis Februariis, quo Pater Patriae dictus ell, de Nono Calendas Octobres , die rius Natali, quo Dion lib. 3 q. dc Suetonius in ejus vita cap. 3 7. perhibent Romae ludos, Sc sella peracta. Ex Calendario rustico apud Rosinum lib. pag. 3s. s. habemus Nonis hujus mensis Saluti, de Spei sacra facta ; Fidei eti m , ut vetus Fςlii commentator autumat, quae tamen in eodem Calendario cum Calendis hujus mensis relata sunt. Et quamvis Rufinus id seliniri reticeat, nihilominus facile est eo dis dict* Diis Latinorum, & deinde Romanorum saςrificia oblata , quippe Vossius de dololatria lib. 8. cap. I I. memorat ex
Festo , 5c Varrone constare antiquos Latii accolas Fidem Deam coluisse , Hoc Alumen in Latium per Phryges allanim ρddit, templumque Fidei in Palatio positum , .subditque Dionysum lib. M , de Pluintarchum in Romulo,& in Numa, narrantes Romulvm, aut Numana, eius Templi auctores, a vero aberrare, quum longe ante Urbpin conditam aedes Fidei dicata in Palatino Colle ellet. Idcirco Vsssius opinatur Romulum, aut Numam id Templum instaurat se, quod vero. propius videtur ex Festo testante A gathoclem vetustissimum Scriptorem meminisse IEneam in Palatio Fidem consecrasse . Quare habemus in re tam vetusta, N quam Romani obumbrare studuerunt, ut Romulo, Regibusque Romanis hunc honorem tribuerent, potius
Agathocli, de Festo, qui prae caeteris rerum initia investigarunt, quam ' Plutarcho, de Dionysu fidem habendam, hallucinatumque Ros num lib.2. cap. I 8., cui Plutarchi, & Dionysii opinio magis arrisit. Nam, uti sepe in superioribus Capitibus diximus, Quirites omnium fere Latinae gentis sacrorum, quin M Vestae, Latini Regis, Consi, seu Neptuni, Herculis, Larium, Penatium, Veneris, Martis, Iovis, Mercurii, Diana; Matutae i & his similium , quae publica opinione a
Latinis in t omanos propagata esse credebantur, Auctores eoru Reges seceruiit, ut ita Latini viderentur ab iis sacras caeremonias accepi is , Itaquς nil mirum, si praedicti, immo Δ: Livius, Numania di-qm Fidei a dis conditorem, quum non defuerint qui scripserint
Auilium Cal tinum eam construxiste , quem tamen constat id Templum: vetustam collopsum rς avrasse . Caeterum Faederum ritus, quos *b Ardeatibus, aut Palasgis ante Romam conditam Latinos ha-
274쪽
buisse scripsimus Capite I 8., clarum testimonium perhibent, id Numen apud priscos Latinos fuisse; nam Fides foederibus maxime praesidebat . Existimo autem Numam caeremoniis Latinae gentis alias addidisse, quandoquidem ritus ea sacra per Sacerdotes albo panno a capite ad imum usque velatos sine caede, & victimarum sanguine nisciendi , vetustissimus erat, si antiquis Horatii interpretibus credimus ad ea carmina lib. I .Οde 3 3.
Te spes , albo rara fides colit. Velata panno, nec comitem abnegat.
Quamvis lavius Decad. I. lib. I. seribat id fuisse Numae institutum,& Seruius ad lib. 8. AEneidos prodat Fidei panno velata tantum manu sacrificari solitum. Ut vero ad id sacrum Flamines curru arcuato manu ad digitos involuta solemni pompa veherentur, Numam edi. xisse serunt ex Livio ubi supra. Sic Salutis sacra Roma non adhuc condita suisse eomperimus: AEdes enim Salutis vetustissima Romae sitit, a qua dictam serunt unam ex pristis Romae portis ex Festo lib. Iris Livio I. Dec. lib. s. P. Victore Region. s. & partem quoque Quirinalis Collis ante . Romulum dictam serunt salutarem ex aede Salutis illi proxima, ut Varro lib. q. de Lingua Latina commemorat his verbis: Collis flutaris quarticeps: Adversum est Apollinaris erim ,-Salutis : Maerobius Saturnalium lib. I. cap. I 6. scribit apud veteres institutum, ut qui nominasset S lutem, ferias observaret, donec Deam placasset ;Dio etiam lib. II. meminit sacri, quod Augurium salutis appellabant, erat enim quoddam divinationis genus, quo probabatur, concederent ne Dii, ut populo salutem postularent, quasi nefas esset, eam, antequam concederetur, petere. Hujus sacri meminit etiam Festus lib. I I .sub voce Maximum Pretorem, ubi Dacerius ex Dione notat id augurium per quadraginta quatuor annos intermissiim Au- λgustum restituisse, unde Livium Dec. I .lib.9. ad finem & Io. in principio , qui ait aedem Salutis anno ab U. C. CCCCXLVI. Iunium Bubulcum Censorem locasse, & deinde Dictatorem factum dedicasse, de
alia sede loquutum fuisse oportet, non autem de laudata, quam diximus vetustissimam & in Colle, quem veteres Salutarem vocabant,
275쪽
Spei quoque Numen Romanos a Latinis mutuasle patet , nam quamvis Cicero lib. 1. de Legib. memoriae prodat Calatinum Spei aedem Romae consecrasse, ea tamen in foro olitorio fuit Li vio lib. χΙ.& lib. a . teste. AEdis N Spei meminit P. Victor, qui eam locat i septima regione Urbis, hoc est in Via lata . Idem Livius lib. qp. narrat ad Tiberim Dei delubrum constructum a M.Fulvio Censore, quoa fortalle Libertorum opera ante bellum Actiacum cum aliis plerisque aedificiis incensum refert Diodorus lib. 3 o. Verum alterius aedis Spei longe praedictis antiquioris nemo praeter Livium meminit , is en inia Decad. 3.lib. 3. : Comitia , inquit , habita, quibus creatiiunt Trium viri bini, uni sacris conquirendis, donisque presignandis, alterι r ficiendit e ibus Fortune , tar Matris Matuto intra portam Carmentalem , sed er Spei extra portam et Quare habes id Spei Tem-
sum extra Carmentalem portam positum, fuisse vetustissimum , ob quam caussam Viri docti ex loco, ubi ardes haec sita erat, videlicet prope portam Carmentalem, quem situm incoluisse ferunt Arcades, aedibusque sacris exornasse, atque ex vetustate ejus aedis putant illam , priusquam Romulus Urbem conderet, constructam, quae tainen delibasse juvet, quum horum nihil certi compertum habeam . Idibus sextilibus Dianae seriise erant & sacra. Diximus Cap. I 3. hoc die eminas Latinas, Sc Romanas voti compotes, ab Aricia ardentes faces in Aricinum Nemus, ubi religiosissime colebatur Diana , tulisse, cujus moris meminerunt Curtius Symphorianus de Hori. lib. q. cap. II. N Gyra Idus Syntagm. q. Nunc addimus 6c Venatores idipsum secisse, Se canes suos, morbo , aut scabie affectos, insulis ue latos, Deae devovisse; credentes enim Dianam venationibus praeesse, suisque seriis ipsam etiam seriari, idcirco hoc die emeritos canes quietos a venatione, Se immunes esse sinebant ex Turnebo lib. I. advers.
cap. 26. ubi haec Gratii prisci Poetae de venatione carmina exponit: Spicatasque faces Dorum ad Nemorale Diane i Sissimus,insolito Catuli velantur bonore,
Ipsaque per foret medio in diserimine luci
Stravere arma sacris, pace vacantia Ua. Quo vero die Latini populi convenirent ad Templum Dianae in ΑVentino ibique sacrum commune cum Romanis facerent, de ferias
276쪽
solemnes, de quibus Cap. 8. dictum est, non liquet, sed verosimile est hoc mense, te sertaste jis Idibus id festum peractum . Id mihi arridet, quum enim Dionysius lib. a. memoret Servium Tullum has ferias pro Latinis populis instituisse , ritusque quotannis stata die constituisse, scriptis in Columna aenea fa deris Latini legibus, de diem taceat, suspicor has serias intermissas, post quam Latini Templum Iovis Latialis in Albano monte, & ferias Latinas ex Tarquinii Superbi instituto frequentare ceperunt uti Cap. 8. retulimus, unde factum est diem a Latinis populis Dianae sacratum in fastis omillum . At quoniam scribunt Idibus praedictis servas omnes, ac servos Romae diem sessum egisse, uxore, autem capita purgare, lavare consueville usque ad Plutarchi aetatem testimonio ejusdem Problem .cap. ICO., hinc aris bitror ex eodem Plutarcho argui posse Servium Regem, qui id Templum in Aventino condidit, Latinasque serias instituit, & Dianae prisco Latinorum Numini, dicavit, laudatas Idus pro festi celebritate statuisse. Quippe Plutarchus ait, servos, ac servas solemnia celebralle, quod fama esset Servium his Idibus serva Matre natum , unde verisimile est, eundem serias Dianae solemnes , indictas eo animo servandi pacem inter Romanum, & Latinum populum, statu ille die suo natali, & quo Latium universum Dianae sacra etiam tunc percolebat . Quamobrem ex jam dictis, te opinione Romanorum, qui post tot aetates Plutarchi aevo credebant, solemnitatem illam ad Servium Tullum Regem referendam, puto potius apparuisse reliquias ejus se-sti , quod Servius pro Latina Gente in Aventino instituit. Porxo Sc Portumnalia decimosexto Calendas Sextiles fuisse dicunt : Feriae haec erant Portumno Portuum, de marino Deo sacrae , quas a Latinis in Romanos propagatas fuisse non ambigimus , siquidem Cap. I 3. satis probatum est Portumni, seu Melicertae, aut Palaemonis , qui idem Deus est, caeremonias, εc sacrorum ritus Arcades
in Latium invexisse, si Ovidio, Dionysio, aliisque ibidem adductis fides praestanda est, quo fit frustra Varronem lib. s. de Lingua Latina,
hunc diem festum indictum prodere, quod eo die aedes Portumni in Tiberino ficta esset,nam,uti sepe diximus, initiis Romanae gentis consueverunt Diis consecrari templa jis diebus, quibus Latini eorum sella agebant. Inde factum esse ajunt Romanos, omnes fere Latinorum
277쪽
ritus, Se sestas solemnitates obumbrasse, Regibusque, aut Consulibiis suis attribuisse. Hujus sacri ritum eleganter exponit Statius lib. 6. Thebaid. post principium his versibus: Mox circum tristes fretata Palaemonis aras Nigra superstitio, quotiens animos resumit Leucothoe gemitus, in amica ad littora festa
Tempestate venit: planctu conclamat uterque ν
Ubi Luctatius interpres addit ejus Numinis aedes circumclusas fuisse pinearum arborum luco, & Sacerdotes super nigra ara sacrificasse . , gemitusque & planctus in sacris ipsis exauditos , ut imitarentur Inon Dei Matrem, quae ut Athamantis viri furori occurreret, ilia mare cum Palaemone filio se praecipitavit. Decimoquarto Calendas Septembres Vinalia eranti Iovi dies hare sacra fertur, qua Latini recolebant memoriam ejus voti, quo AEneas, vel Ascanius adversus Mezentium pugnans vinum omne ejus anni Iovi sacravit uti fusius patuit ex relatis Cap. 3. &IS.. Seqquebantur Consualia , quae in diem decimumsecundum Calendas Septembres incidebant. Ea quoque sesta Romani Scriptores conis fundunt, ut hanc laudem Romulo concedant, quum manifeste liqueat Arcades in Latio has celebritates instituiste, Sc Conso, seu Neptuno Equestri eo loci, quo Romani semper hoc ipso die sierificarunt, aram condidisse. Haec festa celebrata prodit Plutarchus in Romulo decimoquinto Calendas Septembres; Servius ad lib. 8.AEneidost mense Martio, Asconius Pardianus in Ciceronem I. Sc 2. contra Verrem, die, quo Laribus sacra facta sunt. Ego palam esse arbitror duodecimo Calendas Septembres ea peracta suisse ex Calendario, Rosino lib.q. cap. I 2. ,& Ovidii Commentatoribus in lib. 3.
Festa para conso, Confus tibi eaetera dicet Illa fessa dis , dumsua sacra canes. Id Numen, easque celebritates eodem die Arcades Evandro duce primum instituisse prodit Dionysius lib. I. , qui describens sacra ab Evandro, & Arcadibus in Latio facta: aeuin, inquit ,-Neptuno Hippio aram affignarunt, in fessum instituerunt, Hippocratia diactum
278쪽
ctum Arcadibus, Romanis vero Consualia, per quod apud Roma.
nos ex more immunes ab operibus iunt equi, in muli, coronanturque fo/ibus : ubi Eustathius , & alii Scholi alles idem referunt, Scassirmat Plutarchus in Romulo, qui quamvis Romulum ejus solemnitatis auctorem facere studeat, fatetur tamen Romulum simulas earam Consi sub terra occultam, in Circo Maximo se reperisse : en ejus verba: Romulus sparserat rumorem reperisse se aram cujusdam Dei sub terra occultam : Dei nomen Consus fuit, sive quod in consultando iuuaret , sicuti Latinii est conflium , in Confui, με is
Neptunus Equestris est, nam ara Conse in Circo maiori reliquo tempore latens, Circensebur ludis apparet, sive quod alii asserunt abdito
consilio, arcanoque : baud inconmenienter subterranea Deo ei aratribuitur : ea ergo ara prolata, sacrificium ejus nomine splendidum, in ludos, in spectaculum publicum edidit , convocatis ad
Ex his liquet eam aram Romuli aetate venerationi expositam ;quippe haud potuisset Romulus rem apertissimam simulare, ω finitimos Populos ad celebritatem illam convocare, si ea festa eum Deum, eosque ludos jam Latini Sabinique non habuissent. Quoniam ve o jam ea solemnia vetullissima erant, ipsoque die ab Arcadibus instituta, & populi ea agere consueverant, propterea Romulus gnarus frequentiae finitimorum, qui ad eam aram devoti concurrςbant, occasione sumpta, Sabinas, & Latinas mulieres dato signo rapuit. Caeterum fundator Urbis graecanico more , de Numini Arcadico in ara ab Arcadibus constructa , eque tires ludos peragere non valuisset ,
si tum Numen, Ara, & festum Latinae, bc Sabinae genti ignotata fuistent. Id ipsum constat ex Trojanorum usu, qui praecipue solebant Neptunum, & Apollinem, Trojae muros ab iis constructos putantes. Quin Nigidius, Ze Labeo in libris, quos scripserunt de Diis Penatibus, Rineam in Latium Neptuni, ic Apollinis cultum
invexisse, it adiderunt, quaerentes an ii essent Penates,ut videre est apud. i Macrobium Saturnal. lib. 3. cap. q. . Ejus rei causa sunt qui existimment Trojanos apud hanc aram ludos Equesres , quos Troj m dixerunt, Ze Ascanius Albae primum fecisseajunt, agitalle, ut notat Tomasinus de Donar. cap. 3I.; Erat enim Neptunus Saturni, sic Opii filius Di sitietos Ooste
279쪽
filius ex Lactantio lib. I. cap. Iq. , & sic apud Latinos priscos venerabile numen. Hunc Deum Dionysius terrae Quassatorem, & Hippium dictum refert. Divus Augustinus de Civit.Dei lib.q.cap. a. consilia,& sententias inspirasse ait, & ob hanc rem Consum appellatum. Pa
sanias in Arcadicis apud Phenaeos Arcadiae populos Equestrem Nertunum , qui idem est, ac Hippius, cultum prodit, Se ita describiti Neptuni cognomine Equestris in ere simulacrum Ustssem dicasse Uunt, cum enim equas perdidisset, in eas quaerens totam Graeciam peragrasset, postremo quo loco eas reperit, ibi Dianae Templum, quam Earinen cognominavit, addito Equestris Neptuni signo er xisse r At fides ejus causae, quam Pausanias subjicit nutat, si Festum
sequamur, is namque lib. 8 .sic ait: Hippius idest Equester Neptunus dictus est, vel quod Pegasus ex eo , in Pegaside natus sit , vel quod eqMuleus, ut putant loco ejus, suppositus Saturno fuerit, quem pro
Neptuno devoraret, vel quod Tridentis ictu terra equum excierit, eui ob boe in Illyrico quaternos equos jaciebant nono quoque anno in mare, eui consentit Virgilius lib. I. Georgic. . . tuque θ cui prima frementem dis equum magno tellus percussa Tridenti.
ubi Servius, & Donatus idipsum assirmant, Sc praecaueris Valerius
Probus: Campi, inquit, in Tbestia sunt Petrei, in quibus Deus,
Petra nomine, percussus Tridente Neptuni, equum , qui Senbius moratus est, edidit, Romani autem Neptunum Equestrem vocant, Graei Hippium, quod existimetur Princeps originis equorum : Haec Probus hausisse videtur ex Pindaro Pyth. Ode q. ubi vetus Interpres ita scribit: Ferunt etiam in in bonorem Neptuni Petrei ludos institutos in eodem loco, ubi de terra primus equus exiliit: Sc paulo ante i Super Petra quadam dormiens Neptunus emisit semen, quo accepto terra primum equum fudit quem vocavere Scypbium; sed aliter fabulatur idem Pausanias in Achaicis, scribens Neptunum in
equum eonversum compressisse Cererem, &ob id equestrem nuncupatum , seu quod is equitationis inventor fuerit. Sunt qui dicant, eam aram subterraneam , quae in Circo erat, Genio cuidam positam occultorum consiliorum servatori, Sc Praesidii
280쪽
sidi, cujus nomen proferre nefas erat, ludosque ei peractos ex Di
nysio lib. 2. Alii Conso, idest Neptuno Larium Regi, & rerum ditarum , Diisque Magnis, idest Laribus Urbis Romae ex Asconio diano in primam Tullii contra Verrem: qui vetus Grammaticus allucinatus fortasse est, quod apud eam aram hujusmodi epigraphenuvidisset:
CONSUS CONSILIO MARS DUELLO LARES COMITIO POTENTES
Quam Τertullianus lib. de Spectacul. suisse eo loco scribit: quae quidem longe post Romulum posita, ut patet ex verbis Tertulliani infra referendis, indicabat Consum, Martem, & Lares Urbis Romae Prae sdes, distincta numina fuisse. Quidquid tamen dicant praedicti, clarum est Aram hane vetustissimam Conso, idest Neptuno Equestri dicatam ex Livio lib. I. , Dionysio lib. I. N 2. , Plutarcho in Romulo ,
N Varrone lib. q. de Lingua Latina, ubi consualia, ait, dicta a con-fo , quod tum feriae publieae ei Deo, in in Cireo ad aram ejus a Sacem dotibus fiant ludi illi, quibus Virgines Sabinae rapte. Ex his verbis colligitur ejus sesti, & ludorum vetustas, quod Se Tertulliano lib. de Spectaeul. arridet, is enim se seribit: Exinde ludi Consualia dicti ,
quibus initio Neptunum honorabant, eundem enim in Consum vocabant : Et paulo post: Et nune Ara Conso illi in Oreo defossa est ad primas metas sub terra cum inscriptione hujusmodi:Consus Coniastior Mars Duelis: Lares Comitio Potentes: Sacrificant apud eam Nonis Iuniis Sacerdotes publici; Duodecimo Calendas Septembres Hamen Auirinalis, in Uirgines: Quare bis in anno apud hane aram sacrificatum, & hoc die, quo Iudi celebrabantur Flamen Quirinalis , Romuli sacris assignatus, & Vestales Virgines Conso sacrificia offerebant, quod nemo antiquorum advertit, & mihi suadet id factum, quod Trojani, de Albani, qui solemnioribus Sacris Vestales adhibebant, eum ritum his sacris addidissent. L. Hactenus de hujusmodi Festi prisca institutione; nunc ad ludorum pompam progrediamur. Irridendi mihi videntur ii, qui autu-
